Bartholomaei Eustachij ... Opuscula anatomica. Quorum numerum & argumenta auersa pagina indicabit

발행: 1564년

분량: 673페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

DE DENTIBUS a

nes secuisse inficiantur non sit consideratum. Verum ne quid ex his, quae aliquam utilitatemafferre possunt,

Intactum relinquatur; quamobrem numerus molariuoluersias it curve de eo tam uarie Anatomici fere omnes scribant,explicare aggredior. i molares quinos utrinque plerunque eme affirmant, hi duosi triginta omnes statuunt dentes quicunctos uiginti octo numerant, hi uero hoc mihi spectasse uidentur, quod postr , in quatuor in illares,nec in omnibus, nec in eodem tempore erumpunt sed persiae pe interalveolas imperfecti latitant interdum uero ne formantur quidem a natura: qua ratione adductum Aristotelem credi potest dixisse aliquando,omnes homines totidem dentes non habere . quod innuere Galenus etiam tacite uidetur. Quamuis huic soli rationi non acquiescens scribat alibi dentium numerum non esse definitum, sed pro ratione maxillarum longitudinis aut breuitatis uariare,testatus se non modo quinos, veru etiam senoς molareS, utrin-

, que e superioreri inferiore parte uidisse vi, ut paulo

ante scripsimus, in quibusdam etiam quaternoS. ego quidem ternos tantum in amplissimo quodam Cardinali obseruaur, qui certe numerus omnium minimus est , etiam in puerulis. causamopinabar esse, quod natura uel propter breuitatem maxillarum, uel propter inopia materies, uel propter imbecillitatem illius facultatis, qua partes fingit,genuinos dentesvi primos molares, qui a septennio erumpere consueuerunt, ut facere selita est non formauerat. Iam uero molares post caninos, quod stuperest maxillarum ad extremum usique occu- pant; in omnibusque animantibus intrinsecus, sicut incisores extrinsecus, locati fiunt quam ob causiam, nota modo Galenus,uerum etiam Hippocrates, Malii ,

432쪽

a DE DENTIBUS

tomici,quando dentes numerat, fere semper ab inciseribus incipiunt hosque primos, molares postremo t ciunt; quorum tumiitu, tum generatione ultrini Opbro nisi ires appellantur; quia eo tempore , quo moderatos temperatosque nos esse oportet, oriuntur: ci canteles etiam ab alijs ac genuini dicuntur tametsi alios quoq; dentes Rufus creant cres appellat.molare omne Cicero genuinos. proprium cli horum dentiunx, ut postea dicemus,non Elum alijs ain pridem absolutis erumpere;uerum etiam haud ita raro uel perforat is tantum gingiuis uix prominere; uel cis adhuc integiis in suis caucis latere uel etiam a natura nulla ex parte creari.

adicum, qua molaribus insunt, uari orma in homine simia Cap. X.

HI expositis tempus iam est, ut de molarium radicibus scribamus: de quarum numerodrii quaestio uidetur pene inextricabilis, tamen quantum uetata ipsa patitur, prudentes integrique iudicishomines postulare possunt, conaborvi pro uiribus laborabo , ut cana explicem S difficultates omnes nodosque Xpediam.Est autem operaei rectum Anatoria te studiosos de quibusdam antea admonere, quae ab alis praetci missas ignorciatur, facile fieri post t,ut ancipiti contentione diffracti uel desueritate certaient, uel erroribus inuobucrentur Scirc igitur oportet, maxillarium radices in homines, non cademici petua firma fingi distribui

sicut in simia ideoque minime posse de eis do nite scribi est uero apprime utile, quemadmodum se in limia habeant,cX pendere,quo quilibct posscde his, quae a Ga

433쪽

DEDENTIBUS a s

lenovi alijs scribuntur facile & uere iudicare. Ergo noin ea tantum simiarum specie quicauda caretis in singulis, ut in sex sceletis nunc ob eruo,singuli molares superioris maxillae tres radices habent, inferioris uero duas,quinto excepto,qui in altera simia quum sit, tribus etiam ipse radicibus firmatus est maximas omnium quartus obtinet,sicut maximus ipse etiam est magis teretes&tenues atque etiam acutiores in duobus sunt, qui post caninum statim collocatur. Omnes praete

. 8a magno interuallo disiunguntur,non quidem aequabili, sed quemadmodum in triagulo longiori in fine, quam in principio. adhaerent autem in maxilla inferiore proprijs alveolis affixis ecundum ipsius longitudine: in superiore uero duae ex ipsis ad partem exteriore ue gunt, una ad interiorem, e regione pach, quod mediuest inter duas priores. In homine longe secus se res habet nam, ut a numero incipiam, haud raro maxillares plures radices habent,quartamen intuentibus speciem

prae se unius ferunt. Aliquando enim eorum aliquis,ut in secundo ego: quinto maxillae inferioris obseruaui, qui omnium Anatomicorum consiense ob eius magnitudinem multipliciter findi deberet, simplicem tantum radicem obtinet,eamque uno foramine perviam & tamen quia radix crassa, foramen autem latius etiam est, quam deceat,nemo integri iudicitui inficietur, sapientissimum opificem,numerum magnitudine compensantem,pro multis exiguis unam in hac detium specie magnam effingere quod Hippocrates uel quisquis ille

δ' fuerit quarti libri de morbis popularibus author non ignorans, septimum dentem radicem unam crassim cademque acutam habere scribit.His proximor sunt radi-c ces

434쪽

DE DENTIBUS

ces latae,& in medio compres . Ope enim earum multae hanc ob causam amplam rotunditatem in latitudine

mutant,cuius duae cXtrema partes, quum sic mutuo Occursu tangant , foramen angustum Moblongum efficitur,quod in medio fere obcecatum duos paruos canaliculos utrinque obtinet has tu radices tuo arbitrio uel unius uel plurium loco habeto, modo scias, si duas es, se neges, minime polle cum radicum numeru, qui multis molaribus debetur, usque assignari. Aliae praeterea radices, uel aequali uel inaequali superficie sint, quia nullum diuisionis uestigium in eXteriori earum sede apparet,ilnius peciem habent. in quibus nihilominus intrinsecus duo ii ave foramina tenuissimis squamis discreta clegantissime incisa sunt, miro naturae artificio fauo mellis qua simillima,ut in quinto molari tria 4 in pluribus alijs duo foramina habetibus quandoque uidi. Saepe etia occurrunt, qui radices aut conatas habent, aut ui inchoata S. conata S ea uoco,qiis undiq;5 sine aliquo medio luctae exactam formam habent; disiunctae cotinuo squam interuentu nihilominus coeunt id quod in tertio&quinto maxillaesita perioris sum ego ispius intuitus Radices ut inchoatae rudiori linea, uel utrinque, uel in altero tantum latere, aut leuiter designatae conspiciuntur, aut alte sculptae. Aliae nullis disicie te lineis, ii, star conati apice bifariam trifariam ve scisi finiuntur. Nec raro reperitur radix una pluribus ex his, quae narrauimus,signi praedita. Harum insita per radicum ligura,magnitudo ac situs,quae in simia plerunque certa lege constant,in homine aeque uariant nam aliarte rete S, acutae, mei ve sunt alior planae, obtu . curvae plana radices obscimuit Hippocrates in Hegelistrato in

435쪽

DE DENTIBVS a

sexas ad internam partem, seu hamatas, aduncas in quodam alio nos plures incuruatas uidimus, aut cusis id inuicem occurretes, aut aduersio tramite inclinatas aut instar literar hinc inde dupliciter flexas Maanitudo non modo in singulis molarium radicibus eadem non est, uerum neque in unaquaque emper tanta,quantam ipsorum dentium moles postulat, insipicitur nec dens superiorinferiori oppositus arque magnus est, nec dexter sinistro perpetuo aequalis .cernes enim radicestum indiue sis molaribus, tum in altero tantum nunc crassistimas, nunc angustissimas, alias breues alias longas nonnullas latissimas & tenues nec raro accidit, ut extrema pars peruersio ordine crassi trunco sit,& loco acutae cusipidis rotundum tumorem habeat interdum iuxta basim dentis radix uix inchoata instar surculi a truco pullulat,plerunque tame superiores longiores sunt inlariores autem breuiores. Postremo situs harum radicum non minus uariat, quam figura Maanitudo

neque enim aequali spacio, ut in simijs, inter se distant; sed Aliae se mutuo tangunt: Alia uicina sunt Alia ongo interuallo disiunguntur quod quidem tertiorum detium, ptaecipueque superiorum proprium est, & secundorum,qurinitio creantur,&septennio peracto cadunt. Aliis distant quidem,quum naccutur, sed incurvae sunt 1ibique mulcem ita occurrunt, ut extremae partes uel se mutuo tangant, uel aduersia euntes uia magis mapi que usque disiungantur hae siquando Drro cruere dentes oportet,si angutur medite,&hominem maxime cruciant. Demum molarium radices, quum tres sunt riinsuperiori praecipue maxilla, non aliter atque in li

436쪽

αῖ DE DENTIBUS

quum duae tantum, in maxilla inferiori secundum eius longitudinem foramina,in qua figuntur,inci a nabent, in liperiore uero concauitati, quae extrinsecus: intrinsecus exculpta est, adhaerescunt

Numerus radicum molarium in genere. Cap. XL

Rbitror ex ijs, quae de radicibus molarium sum IoaIMatim diximus,unicuique patere in homine noneteque,ut in simia,facile esse de eis definire.& quemlibet intelligere, quam ob rem Anatomici uarie de illis scribente S,controuersias non paucas introducant nunc sigillatim de ijsdem disserendum est Galenus hac de re agens, inferiores molares una semper radice superioribus sibi oppositis superari 'osque plerunque ternis, illos binis constare,hisce uerbis pronunciauit. EX maxillaribus, qui maxillae superiori infixi sunt ternis, qui inferiori binis radicibus adhaerescunt; nonnullis tamen a exceptis, qui stupra saepe cum quaternis, infra cum ternis radicibus deprehenduntur praesertim duo omnium primi interiores: tertius perraro eiusmodi esse inuenitur hactenus Galenus quae oratio perplexa est, meque inli omine, neque in simia uera esse usquequaque potest nam, ut duo primi molares ternis radicibus insuperiori,duabus in inferiori maxilla firmati lint, sim te no hominis propi tum est quemadmodum , ut quarto

quinto quatuor interdum inlint, ei magis quam simiae conuenit, uelutis cetione facillitae percipitur iccirco Galenus dignus reprehentione uideretur ii in libris deus

437쪽

D E MENTIBUS a

usii partium n quibus se de homine tractare profitetur, candem ententiam confirmaret Uerum quia in illis, nulla superioris inferiorisve maxille habita ratione,paruis unam radicem, duas tresve maioribus,quatuor maximis esse scribit, aut excusandus est, aut certo, nec tam grauiter,nec tam seuere accusandus quum praesem

tim, qui cum calumniantur hac ipsi in re multo tadius labantur. quae quidem cuncta sunt a nobis, ut ueritas magis lucescat, liligenter expendenda. Itaque si par ut dente hoc a magnis disserunt, quod illi una radice, hi pluribus continentur: duos inue primos molares inter paruos a Galeno numerari concedimus, cur ex ijs aliqui unam, duas, tresve radice interdum habeant, abluero perpetuo unam, explicari profecto facile non potest. Praeterea quum idem author alibi statuat, cunctos molares in magnorum dentium classem referemdos ex eisque medios omnium marimos, alios uero utrinque collocatos minores esse sicribat, sibi ipse parum constari quavis id, quod asserit, in hominibus ue rum,in simij falsium esse obseruetur in quibus quartus quintus magnitudine tertio non cedunt,tamen ipse permanere in sententia non uidetur,quum naturae aequitatem Hippocrate duce saepe laudans, dentibus pro ipsorum magnitudine, quam oris latitudine uel angustia metitur, aut unam aut plures radices tribuit ita si iubdem ait, quia media eiusdem oris sedes amplissima est, interior uero quemadmodum anterior contracta, ansustis maxillarum partibus exiguos, latissimς magnos Uetes infixit. quod sane, si, ut aequum eidem Galeno uides tur,ita quoque uerum esset, ex situ magnitudine dentiudimensa, duo postremi molares duobus prioribus miti

438쪽

DE DENTIBUS

nores essent; eisque aut una radix, quemadmodum incisoribus in alia extrema maxillarum parte positis, esset, aut saltem pauciores, quam duobus illis, qui cant-nis contigiti sunt quum hi non longe a medio longitudinis ductu utrique maxillae adhaereant , illi in altero cxtremossedem habeant. Eiusdem item naturalis aequitatis ratione habita superiore maxillares . oppositos inferiores qui in magnitudine aut nihil ,aut ui praestant, una radice non superarent. Iam igitur liquido apparet,

quam disti cilisvi lubrica sit haec quaestio, quum quocunque te uertas labi necesse ut,& offendere nimirum si ex situ dentium ut magnitudo, ita radicum numerus aestimandus es, duobus postremis neque tanta moles, neque tot radices debentur in ex radicum numero magnitudo dentium .eXpenditur , tantum abest , ut duos praedictos interiores duobus , qui caninis sunt contigui minores esse deceat ut etiam tertium magnitudine interdum superare oporteat. Verum cum Galeno benigne agendum est, non tam subtiliterin austere eorum, quae diXit ratio poscenda siquidem dum uarios particularum usus CXplicare studet, ut summam cunctis in rebus naturae aequitatem patefaciat ad aequilibrita-

teli senescis,Dψα ita si lubet appellemus ispe confuEd expedit etiam minutius,subtilius dehorti den tium radicibus tractare simulque uidere num Galeno

439쪽

leno infensi de eis recte explicauerint putant hi duos molares stuperiores,canino denti proximos, duabus tantuli innit radicibus,tres reliquos tribus .sicut etia duos Inferiore canino contiguos una,tres reliquos duabus. neque animaduertunt oditionem duorum molatium,

Occurrunt, longe diuersam es-ie, quam aliorum solique primo inferiori multas radices negatas esse, una scilicet tantum ei concessa, illaque semper rere simplici, raro bicorni,aut lineis sculpta,quutamen superiorum multiformes sint, & primus non unam tantum, sed etiam duas nunc uicinas nunc distantes,immo tres quoque aliquando habeat. Secundum molarem in prima creatione cum alijs oriri, ac post septennium decidere,altero in eius locum subrogato,qui radicum numero ab eo plurimum discrepat,omnes propemodum anatomici ignorant, ideoque de illis minus recte decernunt qui enim initio oritur in inferiori ma- duas,in luperiori tres radices,longo interuallo disiu-ctas perpetuo habet,inter quas dens suscipitur,qui post septennium renascitur,& in eius locum substituitur atque is dens an utra limata una pleruque simplici quicem illa radice nititur, uix unquam lineis siculpta,aut in parte extrema proceritatibus cornu busve ornata. Vtrua ut Author quinti libri de morbis uulgaribus huc quatuor radices habere uiderit, an illum, qui decidit, frequens te anatome tractatio docere poterit. Tertius omnibus maior insigniores radices in inferiore quidem maxilla duas, in superiore uero tres, maxime omnium discretas, secundo,qui decidit excepto, plerunque obtinet quamuis enim earum umerus minus in hoc,quam

in aliquo molari uanet: id tame in homine, ut in simia,

440쪽

; DE DENTIBUS

perpetuum non est; sed interdum aut utraque maxilla tres radi es,aut mutata conditione , duas in superiore, tres in inseriore obseruamusa quatuor ego adhuc nunquam uidi caeterum huius dentis radices hinc inde copres latiores filint, idque in inferiore, quam in luperiore mala clarius inspicitur quod si tertia radix adsit, quae in partem intcriorem vergit, non a lateribus, sed praeter morem antes retro depressa amplior euadit. Quartus 'uintus molaris tapeteritu imitantur breuioribus tamen minusque discretis radicibus fulciuntur, sed minime, ut multi putant, paucioribu S. quamuis enim natura in eis formandis maxime uariet, ueruntamen non duaStantum tresve eis radices tribuit, sed

etiam quatuor quas mihi usu uenit ut in his solis uiderem,&potissimum in quinto. Neque uero ignorandum est tres radices bene discretas arquabilis mactnitudinis in alijs, quam in tertiovi secundo, qui decidit,

raro cerni; adhuc rarius quatuor eiusdem conditionis in quinto accidit enim plerunque, ut una aut altera ipsarum uel exigua&Obscura sit, ita ut quasi surculus o iuxta basim inchoatapululet, uel alijs uario modo iungatur. Sunt sane haec de radicibus molarium satis multa, quae sequens Elenchus breui summa complectitur, congruoque ordine disponit.

ELENCHVS.

Superiorem. M. S.

Varius

SEARCH

MENU NAVIGATION