Eduardi Corsini ...Dissertationes 4. agonisticae quibus Olympiorum, Pythiorum, Nemeorum atque Isthmiorum tempus inquiritur ac demonstratur accedit Hieronicarum Catalogus editis longe vberior et accuratior

발행: 1747년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6o DissERTATIO III. racteres alios a Petavio observatos praeteream, narrat Polybius Spartanos, audita Cleomenis morte, Agesipolin elegisse postquam

re annum a Cleomenis fuga sine Regibus fuerant. Itaque, cum Agesipolis , Scopa Aetolorum Praetore, & exeunte iam anno a. Olymp. CXL. regnum susceperit, Cleomenis fuga, sive Antigoni victoria ad ver anni 3. luperioris Olympiadis referri debet; adeoque Nemeaci Ludi poli Antigoni victoriam, & ante ipsitus mortem celebrati non alterius , quam ineuntis quarti Olympiadis , anni esse possUnr. VII. At, ne subobscuris eiusmodi, vel ambiguis fortasse

temporum characteribus hic uti videar, clarioribus argumentis aliis ostendam Cleomenis fugam exeunte tertio Olympiadis anno certissime contigisse, adeoque Nemeacos Ludos , Antigoni, ac Euergetis mortem , Philippi, ac Philopatoris initium ad annum quartum referendum esse . Plutarchus res ab Arato, &Cleomene gestas accuratissime describens, easque ex Polybio , atque Arati Commentariis excerpenS asserit Aristomachi Praetoris anno Cleomenem ad Palantion copias eduxisse, Ararique fraude, sive consilio factum esse ne Aristomachus copias illas invaderet. 'in Comitiis proximis Aratum ipsum, reluctante licet Lysiade, Praetorem duodecimo electum esse , Mantineam occupasse; sed a Cleomene tamen prope Lyceum , ae Laodiciam superatum esse . in Mox Hyperbati Praetoris anno Cleomenem ipsum de Achaeis victoriam ad Dymam , & Hecatombeum maximo cum Arati dedecore retulisse. Tum Plutar chus ipse, qui de Arato iam dixerat: αυτ ει μυ γαρ παρ hisHὸν ε se alternis annis imperavit, subdit tiω ο- τραm1γειν παρ Lιαυ

Στρατηγί. ιελ; solitus autem alternis annis Praetura fungi, ut OAces suae rediere, 9 vocatus es , eiuravit Praeturam, re Timo. xenus electus es Praetor. Huius Timoxeni Praetoris anno narrat Plutarchus Cleomenem ab Antigono , quem Aratus ex Macedonia iampridem acciverat, prope Sellasiam superatum esse, atque in Aegyptum , antequam Euergetes moriens Philopatori regnum relinqueret, confugisse M': tandemque res post Antu goni .

82쪽

N E M E A. . 61goni mortem ab Arato gestas describens ait : τελευτμαΠοe δε

muse ferens , mn, qui Praeturam Achaeorum id temporis obtinebat, Timoxenum cernens socordem ,-tempus terentem , sub finem Praeturae eius, cum esset ipse succeor declaratus , magistratum quinque dies , quo suppetias ferret Messeniis , anticipavit. Qui perspicuam hanc temporum , rerumque seriem a Pluta Cho traditam accurate perspexerit, ipsamque a Polybio quoque maXima ex parte acceptam intellexerit, dubitare certe non poterit quin Antigoni victoria, Cleomenisque clades ad Sellasiam, Cleomenis fuga in Aegyptum, ipsa denique Antigoni, ac Euergetis mors in Timoxeni Praetoris annum inciderit; adeoque, cum Timoxenes magistratum illum exeunte solum anno 3. Olymp. CXXXIX. susceperit, ut superius ostendi, Antiagoni victoria ad extremos anni tertii dies, Nemeique Ludi ubctoria parra celebrati ad ineuntis anni proximi Hecatombae nem certissime referri debent. Itaque hyberna duo , quae, Polybio teste , Antigonus egit in Graecia, non ad primum, & secundum Olympiadis annum spectaverint, quod volebat Dodvellus; sed ad fecundum potius, ac tertium r ut nimirum eXeunte fere secundi hyeme copias Antigonus prope Corinthi, Sicyonisque fines eduxerit, postquam Cleomenes Argivorum urbem in ipsa Nemeorum celebritate occupaverat, adeoque Cleom nicum bellum, quod biennii tempore duravit , primum exarserat. Ergo Nemeas illa , quae pacatis in Graecia rebus ab Argivis stato solemnique tempore peragebatur, hyberna esse debuit, a que ad medium fere siecundam Olympiadis annum spectaverit, postquam Aratus exeunte I. Olympiadis anno Achaeorum Praetor electus, adhuc Antigono infestus , Corinthum occupa

verat .

VIII Facile vero iam dirimi, refellique poterunt quaecumque Dodvellus, subtiliter ille quidem, hic protulit, ut Cleomenuci belli initium, simulque primam Nemeadem anno primo ; Cleomenis vero fugam, aestivamque Nemeadem ineunte secundo Olymp-

83쪽

6i Diss Ea Taetro III. Olymp. CXXXIX. contigisse ostenderet. Observat ille quod

medium inter duo Antigoni hyberna annum, quo certe Cleomenes , Polybio reste m , Megalopolim occupavit, cum trigemmo Philopoemenis anno nectit Plutarchus 'in . Itaque, cum Philopoemenes, Plutarcho ipso teste, septuagesmo aetatis anno evivis excesserit, eiusque mors, ut auctor est Livius L λ, in ar, num V. C. Var. 37 i. hoc est: τ CXLlX. Olymp. inciderit, trigesimus aetatis annus in annum U. C. Uar. s 3I. sive L Olymp. CXXXIX. incidisse debuit; adeoque Nemeadum altera ad primum ; ad territim altera manifestissime referri debet . Accedit etiam quod Plutarchus Ἀλ ipse Cleomenicum bellum cum 33. πολιτείας Arati componit ; adeoque, cum Aratus Praeturam

primam ex Polybii calculo anno Olymp. CXXXI. gesserit. annus 33. labens erit Obmp. CXXXIX. 2. Iuod scilicet, paulis antea quam annus Olmpiadis siecundus inierit, Praeturam inierit Aratus: anno scilicet eodem desinente, quo medio fuerunt Nemea sed ps priora tamen Antigoni h erna fi . Nollem clarissimum

doctissimumque virum obscuris adeo , atque ambiguis temporum characteribus institisse. Quis enim facile cum Dodvello dixerit an trigesimus annus ille a Plutarcho expressus inchoatus solum . an completus etiam exactusque iam fuerit; adeoque ad annum non vero potius ad t resurri alle debeat Z Quis coniicere, vel divinare unquam poterit an trigesemus Iertius πολιτείας annus , qui in Cleomenicum belluin inciderat, ad initia belli, vel finem potius spectaverit p Tantum certe abest ut Arati Praetoris annos accurate Dod vellus ex Plutarcho , Polybioque digesserir, ut perspicue potius ab utriusque mente aberraverit. Siquidem Aratus, Plutarcho ipso teste, post Aristomachum Praetor duodecimum electus fuit; idque certissime eXeunte an. no primo, cum nondum Cleomenes Argos occupasset, adeoque nondum Nemea peracta forent, nondumque Antigonus in Graeciam advenisset. IX. Longe tamen clarius , atque, ut ingenue fatear , vividius est argumentum aliud, quo Cleomenis fugam , Ε vergetis mortem, ac Philopatoris initium ineunte tertio Olympiadis anno contigisse probat Dodvellus : quod nimirum in accuratissi-

84쪽

mo Astrono morum Canone Thot anni Nabonassa rei s r . hoc est V. C. Var. 33 a. & ἰ Olymp. CXXXIX. cuius initium in 18. Octobris Iuliani, adeoque i 9. Maenaacterionis Attici diem inciderat, non Ε vergeti, sed Philopatori concedatur; unde concludit Dodvellus t inde conficimus Nemea annorum Obmpicorum Iertis-rum aestva fuisse; nec ab aestatis etiam initio admodum remota. IIa que , si aliqua Nemea fuerint byberna, ea primorum fuerint oporte tannorum OIImpicorum. Nec sane aliter se rem habuisse veri milli. anum es . Atque optime id ille quidem, subtiliter, accurateque ostendisset, si Thot Philopatoris & ipsitus initio, & Εvergetis

morte posterior esse deberet, ut Petavius, ac Dodvellus ipse putaverat . ita nimirum Cleomenis fuga, Nemeorum Ludicrum, Ever .getis mors, ac Philopatoris ipsius initium ad ineuntem tertiuis Olympiadis annum referenda forent, ante nimirum quam I 8.

Octobris die novus ille Philopatoris Thot inciperet. Clarissimi tamen Petavit, Dodvellique pace Thot Philopatoris in accuratissimo Astronomorum Canone non alium esse putaverim, quam qui Philopatoris ipsius initium, adeoque Euergetis mortem proxime praecessit; a quo nimirum .annus ille incepit, quo labente, atque exeunte fere Philopater Euergeti successit. Fa.cile id primum ex Plutarchi, Polybiique calculo deprehendi Poterit, quo perspicue , simulque certissime demonstratur Evergetem ad Timoxenis Praetoris annum , adeoque exeuntem tertium Olympiadis annum pervenisse, ut proinde Canonis audiOritas , atque sententia in sensum illum inflecti debeat, qui cum gravissimo Plutarchi testimonio conspiret. Deinde vero, ne coniecturis aliis hic immorer, perspicuum exemplum aliud hic proseram, quo certe ostendatur aliorum quoque Regum annos , sive Thol, hac ipsa methodo delignari, vel indicari consuevisse. Thot Philippi, vel annus ille, a quo haec Aera ducitur, duodecima Novembris Iuliani die anno i. Olymp. CXΙU. ac P. I. 439o. certissime incepit, ut Scaliger , Petavius , Dodis vellus μ', ceterique Scriptores omnes una veluti voce testa tur; ut proinde primus Philippi annus cum as. Nabonassarianno concurrerit. Tantum autem abest ut Alexandri mors,

Philippique regis initium Thot illum praecesserit, ut sex fere

85쪽

6 DissERTATIO III. mensibus posterior esse debuerit. Quamvis enim Petavius

ac Maliger Alexandri mortem ineunte I. olympiadis anno, Ioc est Hecatombaeone mense anni Ρ. I. 439o. Contigisse velint , idque ex celeberrimo Demosthenis loco deducant, quem ipse omnium primus depravatum esse manifeste ostendi, perspicuum est tamen Alexandri mortem in a8. Daelii Macedonici , si ve Thargulionis Attici diem , adeoque exeuntem fere Olympiadis annum , hoc est annum P. l. 439 i. incidisse, postquam Alexander ipse, qui Plutarcho reste sexta Loi Macedonici , Atticique Hecatombaeonis die in lucem prodierat,32. annos, atque 3. menses exegerat , ut nitida diserteque

testatur Arrianus. Ergo Thot Philippi, sive celeberrimus Aerae cardo, quae Censorino telle iqin ab excessu Alexandri ducitur, Alexandri mortem, ac Philippi Arrhidaei initium praecessit , hoc cit Philippo annus ille, seu Thol, veluti primus , tribuitur, qui proxime Alexandri mortem, Philippique initium praeces

sit. Quid itaque prohibet quin Philopatori quoque Thol ille

veluti proximus in Astronomorum Canone concedatur, qui proxime Euergetis obitum , ac Philopatoris eiusdem initium proxime antecessit; adeoque, licet Thol ille, quo io2. Philippi annus incepit , in 18. Octobris Iuliani diem anni 3. Olymp. CXXXIX. inciderit, Euergetis tamen mors, ac Philopatoris initium ad ineuntem potius 4. Olympiadis annum referatur; paullo nimirum post quam Cleomenes ab Antigono superatus in Aegyptum concesserat, atque Antigonus ipse victoria parta Nemeorum Ludos inspexerat Θ Hac sane methodo Canonis, Plutarchi, Polybiique testimonia mirifice conspirarent; neque sola, & ambigua illa cerre Canonis auctoritate celeberrima quaesto dirimeretur, quod a Dodvello factum esse conspicimus. X. Nemeadis etiam alterius, quae in quartum Olympia dis annum inciderir, atque Macedonum Regis auspicio peracha fuerit, exemplum Livius conservavit. Siquidem res M. MarceLD, & T. V uinctio Crispino Coss. in Graecia gestas describens ait

Philippum Macedonum Regem cum Achaeis contra Machanidam Lacedaemoniorum tyrannum eadem ae te feliciter dimica L se; cumque victoria parta Argos venisset, curationem Hereo

rum p iὶ Lib. X e. 33 & a . si Lib I. 84 plutar. in Alexan. Aelian. vis Hist Lib. XII. Fn Vid. Differt III. Num. ao. s6ὶ De die Natali c 38.

86쪽

rum, Nemeorumque suffragiis Populi ad eum delatam fuisse, quia

se Macedonum reges ex ed Civitate oriundos referunt . Hereis celebratis induciarum tempore ad concilium , quod ineundae

pacis caussa indictum fuerat, contendisse; infectaque re Philippum ipsum ab eo Concilio Argos regressum esse: iam enim Nemeorum appetebat tempus, quae celebrari volebat praesentia sua . Itaque dubitari certe non poterit quin Ne meas illa Argivi Populi iusti agiis indicta stato , solemnique tempore peracta fumrit; idque non alio, quam aestatis, tempore contigisse exinde quoque depreheodisse videor quod Attalus Asiae rex, ad quem Aetoli summum Gentia se e magi atum proximo concilio, hoc est superiori autumno, detuleram, nondum annuo magistratu illo excesserat; Cycliades vero Nemeorum tempore iam summus Achaeorum magistratus, aut Ρraetor electus erat, quod ineunte. vere iuxta Achaeorum morem H Contigerat. Quod autem Nemeas,

ac aestas illa in quartum Olympiadis annum ineuntem' incide rit ex ipso Livio manifestissime deduci potest . Etenim exitu huius anni, dum Attalus rex , ac Sulpicius Romanorum Praetor Aeginae hybernabant, Romae novos Consules electos esse te. statur C. Claudium Neronem , & M. Diuum Salinatorem e limuuque a Senatu decretum ut L. Manlius trans Mars Legatus iret, viseretque quae res ibi gereremur: simul quod Obmpiae Ludicrum ea ae te futurum erat, quod maximo coetu Graeciae celebratur; quemadmodum sequenti Libro XUIII. Olympicos Ludos illos celebratos esse testatur, postquam Sulpicius Aeginam classem receperat, unde initio veris profectus erat. Ergo Nemeaci L di , qui statos 2lemnesque Olympicos Ludos integro anni spatio praecesserant, ad ineuntem quartum Olympiadis annum cerintissime referri debent; ut, cum sequenti aestate primus Olympι CXLIII. annus inceperit, Nemeas superiori aestate peracta in quarti Olympiadis peraecedentis initium inciderit. Optime quidem novi gravissimum alioquin Scriptorem Livium ' in Romanis Consulibus ad Olympicis annis invicem .committendis ita deceptum esse, , ut Olympiadem illam , quae Mareelgo, 6c Crispiam Consulibus vere contigerat, ad cives ,& Neronis annum, proinxime nimirum . sequentem , revocaveriti: ut optime proinde Cl. Petavius Scaligeruin ac Panvinium Fastorum patres hac in

87쪽

66 D i s s E R T A T O III. parte Livii testimonio in errorem abreptos esse demonstraverit. Vnde vero error ille profluxerit, alii viderint. Id unum certissime ex perspicua rerum , gestarum serie constitui poterit quod Nemeaci Ludi , quocumque demum Urbis Romanae com dirae anno, quibuscumque demum Consulibus peracti illi fuerint, integro anni spatio Ludos Olympicos praecessere, adeoque aestate anni quarti Olymp. CXLlI. ineuntis sunt celebrati.

XI. Quid vero si ex eadem ipsa Livii historia, simulque

Plutarchi narratione , Nemeadem aliam ineunte quarto Olympiadis sequentis anno celebratam esse demonstrem p Dixerat Livius Marcetao, 6c Crispim Coss. ocliadem Achaeorum Praetorem fuisse'; proximoque anno, quo Livius, ac Nero Consulatum gessere, Niciam Praetoris munere perfunctum esse , in . Ergo Cycliades ineunte vere, hoc est exeunte ψ. Olympiadis anno imperium suscepit; ipsique peracto anni spatio exeunte I. Olymp. CXLIII. anno Nicias laccessit. At Plutarchus , simulque Polybius asserit quod Philopoemenes Achaeorum i Praetor prope Mantineam Machanidam Lacedaemoniorum tyrannum aceris rimo insignique certamine interemit; tum subdit plutarchus

κρωαμένην τὸν φαλaγγα : fertur Nemeorum Conventu Philopoemenen ι

eum secundo Praetor es et, atque non ita pridem Mantineam pugnam vicisset, tunc vero temporis is risi celebritatem in octo ageret, Graecis adornatam phalangem primum ostendisse. Machanidae tyranni caedes , simulque celeberrima Philopoemenis victoria ineuntu quarto Olympiadis anno posterior esse non potest. Etenim, Livio teste, P. Sempronius, priusquain Romam ad Consulatum decederet, pacem cum Nabide, qui sublato Machanida Spartae tyrannidem occupaverat , ceterisque Graecis iam fecerat. Ergo, cum P. Sempronius Tuditanus una cum M. Cornelio Cethego anno V. C. sso. adeoquo 4. Olymp. CXLIII. propemodum exeunte, Consulatum susceperit, Machanidae mors,

Nabidisque initium post ineuntem . Olympiadis annum collocari certe non poterit. Quandoquidem vero Livius pacem inter Philippum Achaeorum socium, atque Aetolos initam esse

88쪽

testatur antequam Sempronius Sulpicii succetar ineunte anno U. C. s 9. adeoque eXeunte δ. Olympiadis CXLIi L in Graeciam appelleret, Mantinea pugna non alteri, quam ineunti 3. Olympiadis , anno concedi poterit, hrevi nimirum postquam Philopoemenes exeunte a. Olympiadis anno Niciae Achaeorum Praetori luccesserat, primumque supremam illam dignitatem acceperat . Ergo , si Nemeacis Ludis uom diu post Machanidae caedem , Praetoris munere non primo , sed semido fungenS, interfuit, Nemeaci Ludi non ad ineuntem 3. cum Casaubono, vel exeuntem I. cum Dodvello revocari, sed ad ineuntem potius . Olympiadis annum referri debent, ut optime, accurateque a Petavio factum conspicimus. Ita nimirum Philopoemenes ineunte superiori vere, hoc est exeunte fere anno 3. Olympiadis, Achaeorum Praetor τὸ ὸευτερον secundo electus esset, eoque munere decoratus Nemeorum celebritati interfuisset. Facile id quo.

que ex Pausinia, atque Polybio deprehendi poterit, simulque verus Lysippi Praetoris annus, quem Casaubonus incertum eia se putaverat y definiri. Asserit Polybius. quod Nabis i Oeτριτον τὴν cum iam Iriennium principatu potitus esseτι

prorsus quidem nibu tum moliri aggressus es, neque aliqued ten-

rare audebat propterea quod Machanidas recens ab Achaeis excivis cIus esset ι in. Pausanias vero testatur quod Nabis prae ceteris

Peloponne rum Populis primos Messenios belgo Iacessivit Τ; ac

Phil poemenes , postquam expulso Nabide Messenem liberaverat . cum Imperavi mem tempus attidisset. 9 Doni imperatores ab Achaeis delecti essent, in Cretam trian in quemadmodum Plutarchus ait Messenii huius belli tempore Lysippum Achaeorum Praetorem fuisse , eaque de causia Philopoemenen in Creram concessisse quod Praetoris dignitas non sibi . sed alteri . concessa foret. Ergo Lytippus ille proxime post secundum Philopoemenis magistratum, adeoque exeunte anno . Olympiadis CXLIII imperium suscepit; cumque Nabis Messenios omnium primos incesserit, postquam triennium principatu, sive tyrannide potiretur, Nabidis initium, ac Machanidae caedes , quae Philopoemene primum Praetore contigerat, ad ineuntem 3. Olympiadis annum manifestissime referri debet, ut Messenes obsidio , simulque libertas ipsi a Philopoemene tunc privato contra leges,

89쪽

68 DissERTATIO III. Praetorisque decretum restituta x Τ labente I. Olymp. CXLIV. anno concedatur. Itaque perspicue fallitur Dodvellus ubi Ne mea , quibus interfuit secunda sua Praetura Philopoemen , paullo pos victoriam ad Mantineam in t annum Lacedaemoniorum Maiachanidam, plane eadem fuisse scribit, quibus praesedit rex Mae

donum Philippus, qui Achaeis venit in sub dium in istum ipsum Machanidam , Τ, atque a Livio in annum V. C. Varr. s 6. hoc est 4. Olymp. CXLu. simulque I. Olymp. CXLIII. referuntur. Etenim, ut perspicuos characteres alios antea memorat omittam ,

Nemeorum tempore, quibus Philippus interfuit, non Philopoemen, sed Cycliades Praetoris munere, fungebatur. XII. Quod sit Nemeades illae, quae aestate, hoc est, ut inferius ostendetur, duodecima Hecatombaeonis Attici die peragebantur, ineunte quarto Olympiadis anno redire, vel instaurari consueverant, dubitari certe non poterit quin Nemeades aliae, quas hybernas esse iam diximus, in medios fere ecundos Olympiadum annos inciderint. Eiusmodi tamen Nemeadum hybernarum exempla nullibi, quod quidem noverim, apud Scriptores occurrunt, si Diodorum unum exceperis, qui res a Castandro Macedonum rege Praxibuli Archontis anno, hoc est Σ. Olymp. CXVI. gestas enumerans ait quod Cassander ipse, qui iampridem Argivorum Vrbi Apollonidem veluti ducem praefecerat, ex Messenia, Arcadiaque in Argolidem reversus est, θεὶς τει

rum celebratis in Macedoniam reditum ivstituis. Scaliget, qui primis, ac tertiis olympiadum annis celebratas esse putavit, Diodorum hoc loci deceptum esse contendit : quemadmodum certe Petavius, aliique plurimi Nemeadem hanc a Diodoro me moratam non stata legitimaque die, sed alieno potius tempore, celebratam esse arbitrantur. Denique Dodvellus ipse coniecit quod Diodorus accepit illa ab Annaliua aliquo Horographo,

qui totum annum ad illum Olympiadis anuum retulerit, quo verinierit. Ita ergo coeperit nannus ille Olympiadis anno a. de emte, ut 3. tamen ineunte fuerint Nemea ; adeoque Nemeadem hanc a Diodoro memoratam non lUbernam, sed aestivam esse putavit. Sed gravior hic certe . Diodori auctoritas esse debet quam ut praeconceptis opinionibus in dubium revocari, planeiaque

90쪽

. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION