Eduardi Corsini ...Dissertationes 4. agonisticae quibus Olympiorum, Pythiorum, Nemeorum atque Isthmiorum tempus inquiritur ac demonstratur accedit Hieronicarum Catalogus editis longe vberior et accuratior

발행: 1747년

분량: 185페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

o D IssERTA T I O II. stimoniis abuti videar , clarioribus exemplis aliis evincam Pythia non aliis quam remiis olympiadum annis celebrata fuisse. Itaque Demosthenes, aut quicumque demum is fuerit, antiquus ,& optimus Orator ille, qui Orationem adversus Neaeram conscripsit, de Ρhrynione disserens ait τε πολλ9ς κωμων

Α ρχοῶος τα Iu θια τω τεθριππα adducebat eam Neaeram comesarum cum ad alios multos, tum ad Chabriam Aexonensem , cum is Socrati de Archonte quadrigis 'thia vicisset. Socratides Archon iste anno 3. Olymp. CI. Eponymorum Fastis inscribitur ; adeoque Pythia Socratidis Archontis anno celebrata non std secundum, sed tertium Olympiadis annum manifestissime referri debent. Ita propemodum Pythias, quae olympiade CHII. peracta fuit, non ad sesandum, sed ad tertium ipsius annum certissime spectasi e debuit. Etenim Pythicos Ludos illos Demosthenes celebratos esse testatur postqua ni Phocenses Urbes excisae, di reptaeque fuerant. At Phocensitum Vrbium excidium in vicemmam primam Scirrhophorionis mensis diem anno a. olymp. CVIII. inciderat, ut, emendato Demosthenis ipsius textu, perspieuis cerrisque characteribus in Fasis Atticis demonstravi ; ergo Pythias illa non ad secundum, sed ad tertium Olympiadis

annum revocari debet.

VIII. Pythicos etiam Ludos, qui in Olympiadem CXII. inciderunt, tertio ipsius Olympiadis anno celebratos esse perspicuo Aeschinis toltimonio demonstrari posse conspicio. Etenim vehemens , dc acer Orator ille, ubi coronam Demostheni a Ctesiphonte

decretam negandam esse contenderet, ait : ψ τὸν καιρον , tasu την ψ ον φερε ε . ημέρων μti ολιγον μέ ειτα Πυθια γίνεσθαι δουτε δὲ ἐαν Mν -τον τεφανωι ε , in temporis etiam ratio vobis es babenda, quo

sufetium feretis. Paucos pos diei D:bia Dur futura . . . quid fl

isum corouuet crisisy Itaque, cum seleberrima quaestio, ac iudicium de Cora; a, ad quod univcria fere Graecia confluxerat, ageretur,

nondum Ρythia peracta fuerant; sed brevi potius post iudicium ipsum celebrari debebant. At iudicium illud de Corona, vel cele-herrimam Rhetorum contentionem Aristophontis Archontis anno, hoc est anno 3. Olymp. CXII. institutam esse Plutarchus s in,

62쪽

Theophrastus s0 , Dionysius L in , aliique plurimi uin diserte docent ; ergo Olympiade CXII. Pythici Ludi non secundo,

sed tertio solum iptius anno sunt celebrati. Quod si veteres,& accuratissimi Scriptores illi mensem quoque expressissent , quo. Orationes habitae, ac celeberrima quaestio dirempta fuit, facile exinde verum Pythiadis quoque tempus inferri posset. At nihil propemodum de iudicii mense, vel tempore prodiderunt. Si quidpiam hic tamen in tanto Veterum silentio coniicere liceat, suspicor Aeschinis, ac Demosthenis Orationes Posi-deone mense habitaS , adeoque gravisti mum iudicium illud de Co- . rona eodem ipso Posideone mense diremptum esse. Siquidem Aeschines in alia quaestione, quae inter ipsum , ac Demosthenem de mala obita Legatione exarserat, ut argumenti, iudiciique gravitatem , simulque discriminis, in quo versabatur, magnitudinem exprimeret ait: Πρὸς δεδ&α γὰρ αμφορtae Dτη εμέρα κρίνομαι etenim dies o bifariam diei tempore ad undecim aquae amphoras accusor. At Harpocration s in , &, qui totidem fere verbis Harpocrationem ipsum expresserat, Suidas si

fariam divisa dies dicebatur. Haec vero erat quaedam aquae mensura ad dimen m diei intervaltam suemr mei furabatur aurem Posedeone mense; quod tu Ego maxima, ct de maximis rebus iudicia, vel forentia certamiua committerentur. Itaque, si maxi- .ma, vel graviora iudicia Polideone mense agebantur, atque alterais Legatione contentio Pol ideo ne mense habenda fuerar. dubitari certe vix poterit quin gravius hoc iudicium aliud de Corona, adeoque Aeschinis oratio in mensem illum inciderit . Ergo i ii Pythia paucos post dies erant sutura . perspicue apparet haec exeuntibus tertiis Olympiadum annis , nimirum circa Gamelionem, vel Anthelterionem mensem peragi consuevisse. IX. Sic, ut e sequioribus etiam remporibus exemplum aliud hic proferam, narrat Philostratus in Clementem Bugantium

iis temporibus in Pythicis Ludis Tragoedia vicisse, quibus By-

Lib. II. N a. 27. c. a.

63쪽

42 DissERTATIO II. Eantium a Severi militibus obsidebatur: cumque a iudicibus aliis ipsi praeconium , atque victoria negata foret , ne Civitas illa laudari videretur, quae arma adversus Romanos tulisset, 1 olum Hippodromum sulfiragio suo victoriam Clementi concessisse. Itaque, cum Severus anno Chr. I93. Kalendis Iuniis imperium susceperit, moxque in Orientem contra Nigrum contenderit, exactaque hyeme Niger a militibus occisus fuerit ; ipsoque interempto tandem Byzantium , quod in Nigri partibus contra Severum steterat, triennii tempore obtalum sit, , in perspicue apparet Byzantii obsidionem ante annum Chr. 39 s. adeoque 3. Oly mp. CCXLIII. non incepilse; ideoque Ρyth: cos Ludos il- .los, quibus Hippodromus Sophista praeerat, ad Iertium Ipsum, non vero Iecuvdum Olympiadis annum revocandos esse ἱ quamvis Fabricius , Τ, qui Pythia exeuntibus secundis Olympiadum annis peragi consuevisse putaverat, Pythiadem illam ad annum

X. At, ne fortasse quis temere suspicetur sequioribus so- . tum temporibus post Olympiadem C. Pythicos Ludos in tertios Olympiadum annos incidisse; antiquioribus tamen, sive Thu- . cydidis aetate, secundis aonis celebrari consuevisse, illustre tandem exemplum , vel argumentum aliud hic asteram , quo perspicue , simulque, ut opinor, invictissime demonstretur , semper Pythia non secundis. sed tertiis solum Olympiadum annis peracta fore. Narrat Plutarchus Agesillao circa Chaeroneam immorante solis eclipsim contigisse, ipsique victoriam apud Gnidum a Conone partam nunciatam esse; a Lacedaemoniis, Agesilao duce , Thebanos prope Coronam ingenti proelio superatos esse; Agesilaum iptum , pluribus licet vulneribus saucium ,

sic constituta, Delphos deportatus es, dum mihia agerentur . Hic nullus , opinor, dubitandi locus supererit quin Pythia , quibus Agesilaus Thebanorum apud Coronam victor interfuit , post insignem illam solis ecliptim, quae Coronensem pugnam praecesserat, peracta fuerint; cum praesertim eclipsis illa, atque haec eadem rerum ab Agesilao gestarum series a Xenophonte quoque

tiὶ Vid. Xiphil. Herodian. &. Spartia. in Severo. sa in Notis ad Philota. la 2 In Agesilao.

64쪽

que', gravissimo nimirum Sc coaevo Scriptore, disertissime memoretur. At eclipsis illa decimaquarta Augusti Romani die. adeoque Metagimione mense anno 3. Olymp. XCVI. ante Chr.392. Eubulide Athenis Archonte contigit, ut Calvisio, Petavio , aliisque pluribus est observatum; ergo Pythici Ludi non ad θ-cundum, sed ad tertium Olympiadis eiusdem annum manifestissime referri debent; adeoque Xenophontis , atque ipsius sere Thucydidis etiam aetate Pythia non in secundos, sed tertios solum Olympiadum annos incidebant; quemadmodum posteris etiam aetatibus tertiis semper annis Pythiadas celebratas esse perspicuis Veterum testimoniis, aut exemplis aliis ostendi .

XI. Quid vero si & Pythicos Ludos illos, qui a Thucydide memorantur, non secundo , sed tertio solum Olymp. LXXXIX. anno celebratos esse demonstrem; simulque insignem illum Thucydidis locum , quem Petavius ipse , ac Dod vellus arripuit, contra doctissimos Viros illos exponam; adeoque superioribus exemplis aliis, quibus Pythia tertiis Olympiadum amnis celebrata fuisse demonstravi, exemplum etiam illud adiiciam, quo clarissimi Viri manifestissime deduci posse putarunt secum dis annis haec peragi consuevisse λ G ravissi mus, & coaevus Scriptor Thucydides asserit quod exeunte octavo Belli Peloponnesiaci anno, hoc est anno i. Olymp. LXXXIX. decimaquarta Elaphebolionis mensis die annuae induciae inter Lacedaemonios, atque Athenienses constitutae sunt cumque plura, quae induciarum ipsarum tempore contigerant, memorasset, re

pente subdit r τοῦ δε επι γιγνομένου θερους αἱ πιεν ἐλαυ οι σπονδαὶ διελε-

Πυθίων. s3λ Certe , si gravissimi Scriptoris verba ita cum Hudsono latine reddenda forent sequenti aestate induciae, quae in spatium annuum , ad Olbia usque, factae fuerant, solusae sunt; sive cum Valla, induciae, quae ad othia usque r cesserant si ve deniquo cum Interpretibus aliis: annuae induciarsolutae fuerunt in o 'ibiorum , nullus propemodum dubitandi locus esse posset quin annuum induciarum tempus Elaphe-holione mense sequentis anni secundi excesserit, adeoque Pythia vel Elaphebolione ipso , ut putavit Petavius, vel Munychionis initio, ut Dod vellus existimat, eiusdem anni secundi solemni, constantique ritu peracti fuerint. At obscurior ille, paulloqueF 1 in-

65쪽

44 DIssERTATIO II. intricatior Thucydidis locus, praesertim vero vulgaris illa Interpretum omnium opinio doctissimis Uiris imposuit, ut Thucydidis verba alienum in sensum inflecterent. Etenim . nisi. mea me fallit opinio, non ea Thucydidi mens fuerat, neque ex superioribus ipsius verbis inferri repente poterit quod annuae induciae ad Pythia usque vel constitutae, vel observatae suerint: perinde quasi Pythia ipsa voluti induciarum adhuc manentium terminus extiterint; sed ita potius intelligi profecto debet Ut annuae induciae, exacto anni spatio, sequentis aestatis initio diremptae fuerint, atque ira diremptae ad Pythia usque perseveraverint; adeoque Pythia induciarum ita diremptarum , hoc est belli iterum post diremptas inducias instaurati, terminus fuerint. Itaque voces illae μέχρι Πυθίων usque ad othia non ad σπονδαι induciae cum Hudsono , Valla, Petavio, Dodvello, ceterisque interpretibus omnibus referri debent , sed ad finitimam vocem aliam λελέ, isti sunt solutae ; ut nempe exprimatur non intactas ipsas , sed induciarum si utionem ad Pythia usque processisse. At certe quidem id ipsa in primis verborum

series, sermonisque contextus omnino postulat; cum Thucydides ipse Pythia veluti terminum, aut temporis characterem non

induciis ipsis, sed illarum diremptioni repente adiecerit. Sed certius hoc tamen , Iongeque, ut opinor, illustrius ex integro Thucydidis ipsius contextu deprehendi poterit . Ubi nimirum

inducias, exacto anni tempore, Elaphebolione mense anno a.

Olymp. LXXXIX. diremptas, adeoque bellum instauratum esse dixisset, nitide diserteque testatur Elaphebolione mense sequentis anni, Alcaeo Athenis Archonte, Ephoroque Spartae Plistola vicesimaquinta eius mensis die inducias, quae diremptae

iam fuerant, iterum in quinquagesimum annum renovatas eia

se . Ergo quemadmodum Thucydides annuarum induciarum terminum satis expresserat ubi inducias ipsas decimaquarta Elaphebolionis die incepiste, simulque ineunte vere sequentis anni solutas esse notavit ; ita quoque diremptarum induciarum finem , vel belli instaurati terminum subtiliter, accurateque nobis expressit ubi testatur bellum ipsum usque ad Pythia. hoc est sole nines illas sacrasque inducias, durasse, quae Ludorum caunia indicebantur , ac iuxta verisimillimam Dodvelli hypothesim

quin

66쪽

quindecim diebus Ludos ipsos praecedebant: atque hoc ipso sacrarum induciarum tempore pacem , vel diuturniores inducias alias sancitas fuisse. Itaque, si rem hic acu tetigerim, verumque Thucydidis sensum Scriptoribus aliis incompertum expresserim, adeoque Pythia Thucydidi memorata induciarum diremptarum finis, vel belli terminus haberi debeant; cum finis ille , vel terminus, Thucydide ipso teste, in Elaphebolionem mensem anni 3. Olympiadis LXXXIX. inciderit, manifestissime inferri poterit Pythicos Ludos a Thucydide memoratos non secundo, quod hactenus Viri doctissimi existimarunt, sed tertio solum Olympiadis anno peractos esse adeoque tantum aberit ut Petavit, Dodvellique sententia superiori Thucydidis testimonio probari unquam possit, ut opposita potius opinio

exinde quoque manifestissime demonstretur. XII. Nihil est autem cur in excutiendis, ac refellendis iis hic immorer, quae maximo ingenii acumine, ac eruditonis copia variis in locis excogiravit Dodvellus ut Iasonis mortem, simulque Pausaniae , Diodori , ac Eusebii calculos ad secundos Olympiadum annos revocaret, ipsorumque testimonia cum superiori Thucydidis loco, quem ceteris Scriptoribus omnibus praeferendum esse putaverat, conciliaret. Etenim, si Thucydides ipse rite cxplicatus cum Scriptoribus aliis mire conspirat, ut a me demostratum esse confido, facile subtiliores illae Dod velli coniecturae refelli poterunt; adeoque Iasonis mors, aliaque id genus plurima Graecae historiae capita , quae Pythicis Ludis, veluti perspicuo coni antique temporis charactere, decorantur, ad tertios Olympiadum annos perspicue , certissimeque referri debebunt. Facile quoque Maligeri, Palmerii , Valerii, aliorumque sententia refelli iam poterit , qui Pythia ineuntibus vel secundis, vel tertiis Olympiadum annis celebrari consuevisse putarunt. Siquidem, ut exemplis, & argumentis aliis ab Llineam, insignis ille Thucydidis locus, quem su perius exposui, perspicue demonstrat Pythicos Ludos circa Elaphebolionis mensis finem peractos esse; cumque Delphis oracula, Plutarcho teste, veris initio , Ibyssioque Delphensium mense reddi consueverint, optime accurateque coniecit Dod vellus Pythicos Ludos

prima, vel septima Bysii ipsius , hoc eli Munichionis Attici, die celebratos esse: quod cum superiori Thucydidis testimonio mi-

67쪽

46 DissERTATIO II. rilice conspirat, qui inducias Pythiorum caussa observatas ante vicesimani quintam Elaphebolionis Attici diem incepisse demonstrat ; adeoque non obscure significat Pythicos Ludos proxime post illam Elaphebolionis diem incidisse . Addi postremo etiam poterit quod fortasse Pythia codem illo tempore facile peragi, vel celebrari consueverant, quo vernus Amphi onum Conventus habebatur; ut sacra nimirum , ac solemnis illa Ludorum celebritas, quae ab Amphictyonum Consessu decreta, vel instaurata iam fuerat, proxime in dies, vel tempus illud incideret . quo Amphictyones , sive Pytagorae ad Ρylas, vel Delphicum Templum conveniebant. At vernus ille Amphictyonum consellus veris initio habebatur, ut testatur Pausanias I λ; atque ineunte solum Elaphebolione mense peragebatur, Ut eximio Demosthenis testisnonio opportunius alibi ostendi L λ; ergo Pythici Ludi, si vernum illum Amphictyonum conventum pro-Time, ut videtur, exceperint, ad Elaphebolionis finem , sive potius sequentis Munychionis initium referri debent. Itaque praeclare feliciterque Dod vellus Bylium mensem non Thargetioni, ut immerito Scaliger x3in existimaverat, sed Munychioni mensi respondisse putavit Pythicosque Ludos non prima, ut alibi DodVellus ipse iam dixerat, sed septima potius Bysii mensis die celebratos fuisse coniecit: qnod nimirum Pindari Scholiastes perspicue diserteque de Apolline dixerit αποκτεωας τον οφιν

cum Dibonem serpentem occidisset, Agonem Pythicum septima

die celebraesta XIII. Ceterum an una eademque die omnis Pythiorum celebritas absolvi , peragique consueverit, an vero potius varios,

pluresque dies occupaverit, adeoque in primam, vel Jeptimam quoque, si libeat, Munychionis Attici diem Ludorum finis , aut initium inciderit, definiri non potest . Sulpicor tamen , longe inque verisimilius existimo Pythiades, Olympiadum instar , non unica, sed pluribus diebus peractas esse; idque ex ipso certain minum numero, az varietate deduci posse putaverim. Siquidem I. Pythiade, quam in Olymp. XLVIII. an. 3. incidisis iam diximus, non modo cantus ad citharam, qui iam obtinuerat,

68쪽

sed tibiae quoque, simulque cantus ad tibiam est usurpatus, eademque prorsus certamina sisnt instituta , quae in Olympicis Ludis, quadrigis tamen exceptis, adhibebantur; nili quod Pue ri soluin tum δολίχν tum hoc est tum longiore, tum iterato cursu Certabant. MII. Pythiade, qua certamen coronarium evasilla diximus, auloedorum quidem certamen abolitum est ; sed equorum tamen, quadrigarumque cursus adiectus fuit. VII l. Qui assis fidibus, hoc est sine chori voce, canerent sunt instituti . .

XXIII. Armatorum cursus accessit.

XLVIlI. Bigis certari coeptum. LIII. Pullis ad currum iunctis decursum est. LXI. Puerorum Pancratium est institutum . LXIII. Pullus in iugis inter Pueros receptus fuit. LXIX. Pullorum Bigae admissae fuerunt. Denique non equiriis solum, gymnicis, mulicisque certaminibus, sed picturae quoque contentione Pythicos Ludos exornatos fuisse, idque vel ipsa Phidiae aetate obtinuisse, facile ex Plinio deprehendit Faber , qui Panaeum Phidiae fratrem omnium primum cum Timagora Chalcidensi picturae certamine Contendisse, arque ab eo Pythiis superatum esIe testatur; 3λidque in Isthmicis etiam Plinius, in Olympicis vero obtinuisse

Lucianus asserit. itaque tanta Ludorum varietas ferre ViXPoterat ut ipsorum singula una eademque die commode peragerentur ; adeoque verisimilius est certe Pythiorum celebritatem pluribus diebus absolvi conlaevisse. Qua vero serie, Vel ordine certamina committerentur divinari certe vix poterit . Id unum ex Pindaro deprehendisse videor quod stadii, diaulique cursus una, eademque die committebatur; cum Pindarus

ipse diserte dixerit quod Thessalus

i In lorbus etiam babet sadii ho rem, Diaulique Iole, hoc est die , in uno. XIV. Quaecumque vero de Pythiis illis hic diximus, quae

69쪽

48 DassERTATIO II. Delphis celebrari consueverunt , cumque ceteris omnibus &antiquiora , ct nobiliora merito centerentur , κατ ἐξουν olbi rum nomine distinguebaiarur, facile de Pythiis etiam illis intelligi fortasse debent, quae in variis etiam Vrbibus aliis agebantur. ita Pythiades Megarae celebratae a Philostrato memorantur . In Oxoniensi Marmore superius etiam laudato C. Antonius Septi- σε ires Publius Citharoedus vicisse dicitur Πύλα ἐν Δελφοῖο othia in Delphis , simulque Tραλλεῖς Πύθια Trallibus othia: quod nimirum Trallibus etiam Pythici Ludi peragerentur, fortasse , ut coniecit Prideauxius, in Gymnasio, quod Strabone teste in terraemotus impetu prius collapsum sequioribus facile remporibus est instauratum . Ita quoque in Caracallae Numo conspicitur

pretatur Scaliger Τ : Communia tria Thraciae , scilicet Alexandriae , Aeni, Philippopolis celebrabant 'thia Thracica . Denique Pythia Mileti , Magnesiae, Side, Perge , Thessalonicae celebrata in eximio Marmore apud Spontum occurrunt. Itaque dubitari certe non poterit quin in Urbibus etiam illis Pythia agerentur; idque facile de Gentibus etiam aliis ostendi pollet. Quemadmodum vero Ludos Olympicos, qui ceteros omnes splendore longissime superarunt , adulta iam, at que florente Christiana religione , quintoque Ecclesiae seculo ineunte sublatos, atque abrogatos esse iam diximus, ita quoque verisimillimum haberi poterit iisdem fere temporibus Ρythicos etiam Ludos non Delphis solum , sed Trallibus etiam, alibique sublatos esse; quamvis id nullo Ueterum testimonio ostendi possit. Certe Pythicos Ludos apud Delphenses ad Iuliani Caesaris aetatem pervenisse, ibique veteri solemnique pompa adhuc exhiberi consuevisse, ex ipsius Epistola pro Argivis erudimur ;ubi, postquam dixerat quatuor esse celeberrimos in Graecia Lu

Α'ργείοις, καθάπερ I,hua παρὰ Κορι-οιQ Λd haec Eliden es quidem, 9 Delphi celeberrimae illius pentaeteridis, vel quinquennii Datis semel tantummodo celebritatem obire consi erunt; duplices vero

sunt Nemeaei Ludi apud Argivos , sicuti apud Corintsios ora a.

Ita fit Vitae Sophist a Marm Oxon rii. Pag o. 3ὶ straho Libr. XII. De Emend. Lib. V

70쪽

Itaque mirari certe quis poterit quod Dodvellus ipse, qui sin

gula Ueterum testimonia diligentissime Consuluerat, superioremque Iuliani locum laudaverat, adeoque Pythicos Ludos, Olympicorum instar , pentaetericos esse iam dixerat, alibi tamen asseruerit quod 'thii, similiter ut Newei, atque I mii Ludi, trieterici erant I in ; cumque Pythicos Ludos secundis Olympiadum annis peractos esse putasi er, iterum 'thia anno Obmpico quarto futura I in dixerit: quorum tamen utrumque ab innumeris , certisque Veterum testimoniis abhorret, quibus perspicue erudimur Pythicos Ludos non trietericos , sed pentaetericos solum fuisse; ipsosque non secundis , aut quarti . sed tertiis solum Olympicis annis celebratos esse perspicue satis contra Petavit, Dodvellique sententiani a me demonstratum esse confido .

SEARCH

MENU NAVIGATION