장음표시 사용
71쪽
Rchemorus, vel, ut alio nomine prius appellabatur , Opheltes Euphetae, & Creusae , sive potius Eurydices, & Lycurgi Nemeaeorum regis filius, cum ab Hypsipyle ipsius nutrice puerulus in prato relictus esset, a serpente occisus fuit . Leniendo nutricis, vel parentum dolori Heroes illi, vel Argivi reges , qui Adrasto duce Thebas obsidebant, prope Nemeaeum nemus, aut pagum, qui inter Cleonas, & Phlyuntem reperiebatur, funebres quosdam Ludos celebrarunt, in quibus Adrastus equo, Eteoclus cursu, caestibus Tydeus, cursu discoque Amphiaraus, Laodochus iaculo, lucia Polynices, arcu denique Parthenopaeus palmam retulit. Eiusmodi regum exemplo , vel etiam fortasse lege, funebres Agones ipsi posteris etiam aetati-hus celebrati sunt: ipsorumque praesides, qui olim ex Corintho, Argis, & Cleonis eligebantur, lugubri, vel atra veste ornari, victorique corona ex viridi apio contexta concedi consueverat ; ut ex Apollodoro , Τ, Ρindarique Scholiaste erudimur, qui Nemeaeorum originem accuratissime descripserunt. Haec ipsa quoque Nemeaeorum origo in Oxoniensi Marmore, sive Marmoreo Chronico memoratur, simulque tempus exprimitur, in quod primus Nemeacus Agon, adeoque Archemori mors , Thebanumque bellum inciderit. Etenim, ubi lacerae, mutilaeque Marmoris voces rite feliciterque, partim cum Pal-merio, partim cum Prideauxio suppletae fuerint , in Epocha
72쪽
sus, ct Ambiaraus Argis regnarunt, O iu Nemea certameurrimi celebrarunt, auri 987. regnante Athenis Theseo. Itaque ex Marmoris huius hypothesi latet primam Nemeaeorum or ginem , atque Olymp. CXXIX. annum a. quo Marmor ipsum sculptum fuit, 987. anni intercesserunt; adeoque Nemeacus Agon Archemoro celebratus, sive ab Argivorum regibus institutus, 47 s. annis Olympiadem primam praecessit. Plurimi tamen eiusmodi Ludos non a septem illis ArgiWorum ducibus , sed ab Hercule solum, postquam Nemeaeum leonem occiderat, imstitutos esse putarunt; aut certe . cum veteres Archemoro consecrati sentim ob solevissent, Agones alios ab Hercule constitutos , Iovique Nemeaeo dicatos esse dixerunt; quemadmodum certe Pindari aetate Ludos illos Iovi consecratos sitisse conspicimus . in
II. Uerum quaecumque demum hypothesis in explicanda Nemeorum causa , & origine seligatur , perspicuum est lane Agonem illum, sive Archemoro, sive Iovi sacer is fuerit, ita excidisse, ut Solonis aetate , sive Olympiade XLVI. neque s Iemni constantique ritu peragi, neque inter alios Graecorum Ludos haberi videretur. Etenim Solon Atheniensibus , qui in Olympicis Ludis victoriam adepti forent, quingentas , Isthmionicis vero centum drachmas Atticas veluti praemium constituit; nihilque tamen de Nemeonicis , vel Nemeaeorum victoribus ille decrevit : quod argumento sane esse poterit ipsius aetate Nemeacos Ludos intercidisse. Quo vero tempore vel restituti, vel instaurati illi fuerint definiri non potest. Eusebius quidem ad annum t. olymp LUI. scribit πρῶτον - Α'γων ὐπΛ'ργειων μεrα τὴν ἐπ' Α'πιχορω Agon Nemeacus primum 'actus ab
Argivis pos eum, qui jub Archemoro fuit, sive potius post eum.
qui in honorem Archemori celebratus es. Sed insignis ille Euse-hii locus non ita intelligi profecto debet ut Nemeaci Ludi sub Archemoro primum , sive in Archemori funere celebrati, moxque Olympiade solum LIII. instaurati fuerint: perinde quasi secundus solum Nemeacus Agon in Olympiadem illam incide-
73쪽
rit. Itaque suspieor Eusebii verba sic intelligi , vel explicari fortasse posse quod Ludis illis initio Corinthii, Cleonaei , simulque Argivi; moxque, ut Pindaricus Scholiastes ait, Cleonaei , tande inque Corinthii soli pracsederint'; Olympiade vero LIII. Nemeacis Ludis Argivi soli praeesse coeperint; quemadmodum certe Iuliani Caesaris aetate non alii, quam Argivi, Nemeades ipsas curarunt L in. Fieri quoque fortasse potuit ut Nemeaei Ludi priscis illis temporibus vel incerti temporis, vel lentaeterici solum fuerint; atque Olympiade LIII. trieterici decreti sint; sive potius, cum ab Archemori , si Ve , si malis , Herculis aetate vel inglorii, vel infrequentes illi fuissent, Olympiadis Lul. anno I. florentibus Argivorum rebus , magnifice instaurati , ceterisque sacris Graecorum certaminibus aequati fuerint..lli. Quamvis autem Nemea, Pythiorum instar, antiquis.
Iima fuerint; . atque Olympiada LIII proxime nimirum post
Pythia, instaurata sint; Nemeades tamen ipsae sequioribus f Jum lcmporibus , Pindarique aetate numerari coeperunt; ut prima proinde Nemeas numerata post Olympiadem LXV. collocari debeat. Etenim vetus ille Pindari Scholiastes ait quod πένταθλον pentathum, sive quiuque ritum in Nemeaeis Ludis decimatertia Nemeade institutum .suit; proximaque Nemcade δε- cima quarta Sogenes ille quinquersio victoriam retulit, qui a Pindaro Nemeaca UII., celebratur . itaque, cum Pindarus exeunte anno 3. Olymp. LXV. in lucem prodierit, ut in Fastis Atticis demonstravi , , ipsius Ode in Sogenem , Sogeninque victoria ante Olympiadem LXX. collocari certe non potia crit ; adeoque Nemeas illa, eX qua , veluti cardine , ceterae mox insequutae . numerari Coeperunt, Olympiade LXIV. antiquior es.se non poterit. At neque Olympiade LXXIlI. recentior, sivo posterior esse illa poteti. Siquidem Pindarus Olympiadis LXXX. aniano 3 Bione Athenis Archonte, e viVis excessit'; adeoque , si δε- civia quarta Nemeas, qua Sogenes palmam retulit, Pindaro si perstite .peracta fuit, prima Nemeas ante Olympiadem LXXIII. incidit se debuit. Hinc ego suspicor . Olympiadis LXXI l. aniano 4. proxima nimirum Nemeade postquam celeberrima Ma-
74쪽
S3 athonia pugna contigerar, Nemeacos Ludos solendidiori pom. pa, maiorique Graecarum gentium frequentia mirifice celebratos esse; adeoque Nemeadem illam, veluti io vi Eleutherio, sive Graecorum Liboratori sacram, tanquam Nemeadem triamam numeratam fuisse. Certe Pindaricus Scholialles ait in Nemeacis Ludis post Marathoniam pugnam, quae in sextam Boedromionis Attici diem anno 3. Olympiadis LXX n. certis-ssime inciderat , victorum coronam variatam fuisse ; cumque prius olea redimiri solerent, tunc apii coronam investiam esse r
tiquitus olea, delude vero post illatam a Medis calamitatem, in occisorum honorem, apio. Quod si non infeliciter id ego coniecerim , decimoquarta Nemeas , adeoque Sogenis victoria quinquertio parta, atque a Pindaro celebrata , in Gamelionem mense in anni a. Olympiadis LXXIX. incidisset . Proxime fortasse post Sogenem , adeoque ineunte anno 4. Olymp. LXXIX. eamdem illam quinquertio victoriam retulerit Mantheus ille, Cuius memoria, victoriaeque monimentum in eximio Marmore conservatur, quod a doctissimo Viro Bimardo nuperrimo illustratum esse conspicimus . Siquidem in illo characteribus βουτροφηδόν, hoc eth partim recta, partina inverse , vel retrograda serie dispositis, ita legitur: MANSEOΣ : AIΘOT r ET
Mantheus Aethi filius donum i . dat Iovi pro . victoria uuinquertio, piseriti relata. Itaque, ut optime observavit Bimardus , cum in alio Marmore, quod ipse quoque opportunius alibi exposui, antiquior illa scribendi ratio , live alterna versuum serieS minime reperiatur, in serri facile poterit Olympiadis LXXX. anno 3. quo Marmor ipsum stulptum fuit, recentem aliam scribendi methodum obtinuisse ; adeoque superius Marmor a Mantheo dedicatum, eiusque
si Argum. III. αὶ Differt. apud Murator. in praef. ad Tom. I. Inscript. pag.
75쪽
s 4 DissERTA Tio ΙILeiusque proinde victoriam quinquertio partam procul dubia
ante annum 3. Olymp. LXXX. collocandam, seu reserendam esse. Certe Bimardus ipse Manthei vietoriam quinqueriti palma a Sogene Omnium primo relata , atque a Pindaro celebra ta posteriorem esse, adeoque post Olymp. LXX. contigisse voluit; neque tamen post Olympiadem LXXX. reserri posse putavit , quod veterem illum scribendi morem Olympiade LXXX. sublatum esse censeret. Quamvis tamen haec ille subtiliter ingenio seque coniecerit, nihil est tamen cur ex sola characterum forma, sive retrogrado , vel alterno ipsorum ductu, Manthei Marmor post Olymp. LXXX. revocari non posse arbitremur . Erenim, licet prolixius Marmor illud, quod anno 3. Olymp. LXXX. Athenis positum fuit, non veterem, sed recentem illum scribendi morem exhibeat , fieri tamen fortasse potuit ut in aliis Graeciae Urbibus, vel Athenis etiam ipsis vetus scribendi forma in brevioribus praesertim titulis usurpata subinde fuerit ; quemadmodum certe in Numis aliquibus post Olymp. LXXX. cusis alternus ille, sive retrogradus literarum ordo conspicitur. Sed haec , aliaque id genus plura alteriuS cer te loci elle debent. Id unum ex Pindari aetate accuratius, ut opinor, a me constituta, ceterisque, quae superius exposui, facile intelligi, vel inferri nunc poterit primam Nemeadem numeratam neque Olympiade LXV. antiquiorem , neque LXXIII. recentiorem esse : ut nimirum quartadecima Nemeas a Pindaro superstite, & ingenii gloria florente celebrari potuerit . IU. Atque ista quidem de Nemeorum origine, ritibus, simulque tempore, quo Nemeades ipsae vel institutae, vel instauratae, vel denique numeratae fuerint. Ceterum Nemeades ipsas non pentaetericas , sed Isthmiadum instar trietericas solum fuisse , adeoque singulis olympiadibus semel iterumque peragi consuevisse , perspicuis Statii, Pindarici Scholiastae L λ , Iuliani Cae saris ,3Τ, aliorumque testimoniis erudimur: quemadmodum certe Nemea des alias aestivas, obervas alias fuisse nitide , diserteque Pausanias ipse demonstrat ubi equestrem puerorum curriculum iteratum in Θbernis Nemeis Hadriani Caesaris iustia restitutum asserit ι adeoque Nemea des alias supponit, quas
76쪽
N E M E A. ssaestatis initio, sive ineuntibus olympiadis annis celebratas esse
ostendemus. Itaque id unum inquirendum, vel ostendendum ociscurrit quo vere Olympiadis anno Nemeades, sive Θbernae , sive aestvae illae fuerint, celebrari consueverint: quod doctissimis etiam Uiris hactenus obscurum , atque incompertum esse demonstrabimus . Dostissimus , atque immortalis Scaliger, cum in Eusebii Chronico Isthmia quidem 3. Olymp. I L. Nemea vero anno I. Olymp. LIII. celebrata, vel consignata conspiceret, Isthmiadas, atque Nemeadas etiam primis, simulque tertiis Olym-Pladum annis, Ied diversis tamen mensibus, redire, vel inllaurari consuevisse putavit; adeoque Diodorum deceptum esse contendit, qui Nemeorum agonem, Ρraxibulo Athenis Archonte, sive anno a. Olymp. CXUL peractum esse testatur . Scaligero facem hanc praeserente Ρetavius Nemeadas primis, ac temtiis' Olympiadum annis adscripsit'; quamvis in digerenda temporum, rerumque gestarum serie Nemeades quasdam in quartis olympicis annis collocaverit. Denique Dodvellus, qui singula Nemea dum exempla ex Latinis, Graecisque Scriptoribus accuratissime collegit, quamvis Nemeadas aliquando secundis, vel quartis Olympiadum annis celebratas, vel memorataS esse concederet; asserit tamen quod ex variis exemplis, qua quidem sibi invicem consentium , apparet Obmpiadum annis primis, tertiis fuisse Nemea ; adeoque Nemeades illas, quae in alios fortasse Olympiadum annos inciderint, vel perperam a Scriptoribus collocatas, vel alieno potius tempore celebratas esse arbitratur. Ita vero trietericos Ludos illos in Olympicis annis distributos esse contendit ut Nemeades ipsae alterne aestivae, livbernaeque forent: cumque varia ipsarum exempla protulisset, ait: inde congcimus Nemea annorum Olympicorum tertiorum aesti- fuisse, nec ab asatis etiam iuitio admodum remota . . . ,s aliqua Nemea fuerint byberna , ea primorum fuerint oportet annorum Obmpicorum: Nec Dur aliter se rem habuisse veri il-
limum est siti mandoquidem vero Ρetitus ex Aristotelis verbis πρότερον Nέμεα τῶν Πυθιων si' prius Nemea quam 'thia college-I rat in Nemea des ante Pythiades celebrari; adeoque, cum Py-s thia secundis Olympiadum annis agerentur , intulerat Nemea
77쪽
quoque in fecundos ipsos incidere; plurima subtiliter excogiagitavit Dod vellus , in ut Pythicos quidem Ludos seeundis, sic
enim ille cum Petito , ceterisque putaverat) Nemeacos vero remtiis Olympiadum annis celebratos esse defenderet. Itaque, cum principes illi, maiorumque gentium Chronologi Nemeadas primis , tertiisque Olympicis annis concesserint, mirari Certe non possumus sit ceteri Scriptores, ac Interpretes omnes ipsorum
vestigiis institerint ; adeoque hac in parte mirifice conspirent. Quamvis autem clarissimos Viros illos suspicere , atque admirari consueverim, ubi tamen in definiendo Pythiorum tempore ipsorum singulos deceptos esse conspexi, suspicari subinde coepi quod in asserendis etiam Nemea dum annis aberraverim; adeoque Nemeadum exempla a Cl. Dodvello propolita subtilius adhuc exploranda fore putavi, ut ipsorum tempus accU- ratiori certiorique methodo, si fieri id quidem poterat, ostenderetur. An ex voto mihi, feliciterque res cesserit, alii viderint. Ex pluribus certe, melioribulque Nemeadum exemplis fatis aperte deprehendisse videor, atque ostendi posse putaverim Nemeades ipsas non primis, ac tertiis, sed secundis potius , & quartis Olympiadum annis peragi consuevisse .ut ineuntibus nimirum quartis aestivae Nemeades agerentur, hybernae vero in secundos fere exeuntes inciderent. U. Ac initio quidem illustre quoddam Nemeadis exemplum afferam perspicuis adeo, certisque temporum characteribus insignitum , ut nullus propemodum ambigendi locus supere L se videatur an aestivae Nemeades ineuntibus quartis Olympiadum annis celebrari consueverint. Polybius res in Italia, Graecia, Syriaque gestas anno 3. olymp. CXL. accuratissime describens asserit quod Philippus Macedonum rex Thebarum urbem obsedit, eodemque tempore, quo Thebana civitas obsidebatur, Hannibal ingenti clade Romanos ad Trasymenum lacum superavit; eiusque cladis nuncium Philippus Argis accepit, quo. captis iam Thebis, ad Nemea Festa convolaverat: Α'υτὶι δε καlα
Vse cum amicis Argos ad Nemeorum Ludorum conventum citatim
ti in secl. 3. t 0 Lib. V. pag. 439
78쪽
NEMEA. S7contendit. Spect abat ibi cum maxime certamen omnicum quando advenit e Macedonia tabellarius victos Romanos memoranda sugna nunciam, ire Hannibalem, quaecumque extra munitiones essent, omnia oblivere. Ingens illa Romanorum clades ad Thrasymenum lacum ad annum U. C. 337. Varr. certissime reseriari debet, quo tertius Olympiadis CXL. desinere, simulque proxime quartus incipere debebat, ut accurarissime , invicteque deis monstravit Ρetavius ι λ; cum praesertim cladem illam solis eclipsis a Livio , λ memorata praecesserit, quae undecima Februarii Iuliani die anno 3. Olymp. CXL. V. C. 337. Contigerat. Itaque , cum Hannibal vere, adeoque tertio olympiadis anno iam exeunte, Romanos superaverit, victoriae nuntius in Macedoniam Venire, atque exinde Argos contendere non potuit priusquam ver ipsum excederet. Ergo, si Philippus Nemeorum tempore nuncium illum accepit , Nemea illa vel exeunte tertio, vel ineunte quarto Olympiadis anno celebrari debebanr; sed exeunte anno tertio Nemeades nullae esse poterant, cum hybernae quidem ante vernum tempus, aestivae vero duodecima Paneia mi, hoc est, ut inferius ostendam , Hecatombaeonis Attici die Peragerentur; ergo Nemeorum Ludicrum , cui Philippus intererat , ad ineuntem quartum olympiadis annum manifestissime referri debet. Uideo quidem Polybium haec omnia ita si mul complecti: perinde quasi pax a Philippo Aetolis , atque Achaeis concessa, adeoque Nemea, quae inita iam pace peracta fuerant, ad tertium Olympiadis annum spectaverint. Ait enim:
νιόχη περὶ Κοίλην Συρίαν, ἔτι δε τας Αχαίων η Φιλίππου πρM Αιτωλουe διαλυσεις. sin Gesa autem omnia haec sunt, Romanorum inquam
pugna in Etruria pugnata, Antiochi bellum pro Coria Θria, O Achaeorum, ae Pbilippi pax cum Aetolis , Olmpiadis cente, maequadrigesimae anno tertio. At ex perspicuis illis Polybii verbis id unum certissime deduci debet quod Romanorum clades, Thebarum occupatio , ipsa denique pax a Philippo , Thebis iam
captis, Aetolis concessa contigerant antequam tertius Olympiadis annus excederet. Nemeacos tamen Ludos eodem ipso
Olympiadis anno peractos esse quis dixerit, cum Hecatomhaeo
79쪽
s8 DissERTATIO III. ne mense, adeoque non exeunte, sed ineunte solum olympiadis anno committerentur; eosque pace iam constituta posteriores fuisse Polybius ipse fateatur p itaque fallitur Casauhonus , qui Romanorum cladem, simulque Nemea anno 3. Olymp. XL. contigisse voluit; quemadmodum certe clarissinum Uitarum in contexenda Achaicorum Praetorum serie a Polybii mente dissidere, adeoque subinde deceptum esse conspicio. Ita Timoxenem Achaeorum Praetorem fuisse dicit anno a- Olymp. CXXXIX. cum tamen ex Polybii calculo Timoxenes ille exeunte solum anno 3. imperium susceperit. Siquidem Polybius ipse nitide, diserteque testatur Achaeos ineunte vere, vel circa ortum Pleiadum, magistratum inire consuevisse ; Aetolos vero ineunte autumno , sive circa autumnale aequinostium; simulque docet Aratum seniorem , qui certissime durante Aristonis anno x in , & exeunte fere quarto Olympiadis anno x λ imperium suscepit, proxime Timoxeni successisse. Itaque Praetorum illorum series ex perspicua.Polybii mente ita contexi, certissimeque componi debet :Aebaei electus
Exinde vero perspicue apparet pacem Aetolis a Philippo ineunte Arati senioris anno , hoc est exeunte 3. Olymp. CXL. concessam iuisse: quemadmodum Polybius ipse testatur inita iam pace Agelaum ideo ab Aetolis comitiis proximis Praetorem electuin esse quod in promovendis pacis consiliis praeclare de universa Aetolorum Republica meritus foret; atque ab Achaeis Timoxenem iterum , ωe θἁττον απέθεντο τον πόλι ιον I in ut primum bello sunt defuncti. Praetorem creatum fuisse, ultimo nimirum Olymp. CXL. anno , quo ineunte Nemeadem illam celebratam esse iam diximus. Itaque cum Nemeas ista perspicuis adeo, ceristisque characteribus insignita sit, nec ab ineunte 4. Olympiadis
80쪽
anno divelli possit, id optime certissimeque deduci iam pota
erit Nemeadas etiam alias ineuntibus quartis Olympiadum annis peragi consuevisse; nisi fortasse quis temere 1uspiceriar Nemeadem istam non stato, legitimoque, sed alieno tempore celebratam fuisse. Id libere quidem, nitideque Dodvellus hic asserit; ubi, Nemeadas alieno tempore celebratas enumerans , alttalia fuisse Nemea, quibus aderat Rex Philippus cum nuncium de Hannibalis victoria tam ensi acciperet: nempe, ut docet Livius. anno V. C. Varroniano s38. qui cum Olmpiadis CXXXIX. 4. ω L. I. concurrebat Τ . At clarissimo, doctissimoque Viro insignis error obrepsit, quo perspicuam temporum seriem , nescio quo fato, mirifice perturbaret. Etenim, Livio, Polybioque teste , victoria, quae Philippo Nemea spectanti nunciata fuit, non ad Cannas, sed ad Thrasymenum ab Hannibale parta fuerat ἱ adeoque non ad annum V. C. 338. quo Cannensis certe pugna contigerat, sed ad superiorem s37. boc est olymp. CXXX lX.
certissime referri debet i quemadmodum cladem illam, quae Philippo regi nunciata fuit, atque Nemea praecessit, tertis Olympiadis anno contigisse planissimis Polybii verbis ostendi. VI. Superiori Nemea dis exemplo alterius etiam exemplum accedat, quae perspicuo Polybii ipsius testimonio ineunte 4. Olympiadis anno peracta fuerit . Narrat Polybius Anrigonum Macedoniae regem Argis hyemasse; cumque Cleomenes Lacedaemoniorum rex comparato exercitu in Argivorum fines excurrerer, Antigonum ipsum αμα τω εαμνὸν ἔραν ενιτασθαι se
ineunte satim vere Argis in Laconiam contendisse r Cleomenem ingenti praelio ab Antigono superatum in Aegyptum profugisse; Antigonum vero, occupata iam Lacedaemone, iterum
Argos Nemeorum tempore concessisse: Dr' assην λθε την τύν Nεμέων πανθυριν sub ipsum Ludicri Nemeaci rempus fervenit. Peracto Nemeorum Ludicro subdit Polybius Antigonum in Macedoniam, quae ab Illyriis occupata fuerat, convolasse, ibique olympiade CXXXIX. qua Seleucus etiam Syriae, & Ptolemaeus Aegypti reges excesserunt, Obiisse, Perspicua rerum temporumque series hic postulat ut Antigoni mors, ac Philippi regis initium ad annum Olymp. CXXXIX. reseratur ; ut
accuratissime a Peravio factum conspicimus. Ac certe, ut cha-
