Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... Pars prima octava De Deo uno, & trino

발행: 1726년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

i 3 6 Pars I. Disp. V.

ondum essentiam , in qua identificatur . Deinde transmisso, quod Natura, prout d finitur a Philosopho , non significet princ, pium productivum alterius; at Natura, Pr uisumitur in definitione Generationis, hoc debet respicere , cum hoc sit commune inmni , di soli Filio tam Increato , quam creato, scilicet habere similitudinem in

cunditate Naturata esse vero principium O. perationum immanentium, licet conveniat omni Filio , non tamen convenit soli Filio, cum etiam Spiritui Sancto convenlatesie Patri similem in principio intelligendi,& volendi . Et ratio est, quia . ut notat Zunica, in definitione Generationis Natura venit, in quantum est quoddam principium conjunctum , & intrinsecum operandi de substantia sua aliquod suppositum vivens, qui est modus operandi proprius substantiae viventis a Se ideo Natura in definitione Generationis debet venire non solum ut est principium operationum immanentium, sed etiam transeuntium.

VII. Hinc fit r. quod licet largo modo dici possit cum Damast. lib. I. de Fide c. I 8. Spiritus Sanctus imago Filii, quatenus

est illi perfecte similis in natura essenti Ii s solus tamen Filius est vera , ac presise dicta imago Patris , quia solus Filius vi suae processionis est similis Patritam in natura essentiali, quam in notion

ti, atque adeo perfecte repraesentativus sui Irincipit. Fit x. verilsimum esse, quod ha- et Augustinus, de Μagister sententiariam, Verbum eo esse Filium , quo Verbum, dcc contra: per hoc enim quod sit Verbum

Tepraesentans omnia praedicata etiam noti

nalia Patris, dempta Paternitate, habet rationem Filii, Sc e contra. Ad confirmationem: Patres Latini disputantes cum Schismaticis non poterant affinmere, sed debebant ostendere, Filium habere vim productivam Spiritus Sancti , unde

Non poterant contra schismaticos ostendere ,

Spiritum Sanctum procedere a Filio ex hoc fundamento , quod scilicet de ratione Filii sit accipere naturam foecundam . Nos autem supponimus de Fide certum , quod Filius Divinus si tacundus ; unde ex hac notitia certa ex Fide , & ex notitia lumine naturali habita, quod Filius creatus accipiat a Patre Naturam tacundam , dic, mus , omni, & soli Filio competere Gcum ditatem , atque adeo de ratione Filii esse

accipere naturam tacundams 8c idcirco sinium Verbum esse Filium, quia solum Vese inu accipit aaturam tacundam.

De Trinitate.

Utrum Verbum procedat ex cognitione

I. Ilius procedens per intellemim ei-Γ citur Verbum , ut habetur Ioan.

I. In principio erat Verbum , hoc est terminus locutione productus a dc ideo Augustinus 7. de Trinit. 1. dixit , Filium esse Vobum, quia est Sapientia geni3a. Quia tamen solus Pater loquitur Filio , seu reddit Filium intelligentem Verbo a sua locutione producto , ninc solus Pater producit Uerisbum. Quando Vero Scripturae tribuunt i cutionem Trinitati , juxta illud Psalm. 32. Dixit , re facta sunt : Verbo Domini Coeli firmati sunt, tunc Verbum sumitur improprie pro efficaci imperio Divino circa opera tiones ad extra , quae se habent instar l cutionis extemae , quatenus per illas Deus se manifestat . Verbum itaque proprie diactum in Divinis procedit ab intellectione Patris ut suo formali principio. Difficultas

nunc est , ex quanam intellemone Patris procedat Prima sententia Scoti asserit, pro cedere ex cognitione essentiae Divinae , 8e attributorum. Secunda Becani ex cogniti ne etiam Patris. Tertia Vasquii ex cognitione etiam Filii . Quarta Arrubal ex cognitione etiam Spiritus Sancti. Quinta communior ex cognitione omnium necessari rum tum intra , tum extra , atque adeo

etiam possibilium . Ultima ex cognitione etiam contingentium , ut Arriaga , dc alii

Recentiores. II. Dico I. Verbum procedit ex cognitione omnium necessariorum . Ita Thomiastae, Lumbier , Suar. lib. 8. C. 6. Maurus, de lare omnes Societatis ex D. H. qu. 34. t. I. ad 3. N Augustino I 6. de Trinit. c. I 4. ubi ait , Verbum esse de omnibus ,

quae sunt in scientia Dei ; nam . si aliquid minus esset in Verbo , quam in scientia ,

Verbum non esset adaequatum.

Prob. Verbum Divinum est Verbum per fectissimum; ergo Pater debet per Verbum dicere omnia , quae ipse cognoscit , atque adeo debet Verbum procedere ex adaequa ta scientia sim cis intelligentiae , seu ex

cognitione omnium omnino necessariorum:

sicut etiam Spiritus Saninis procedere debet ex amore omnium, qua necessario Deus

152쪽

uaestio V. Ex pra cognitione Verbum, oc.

i Confirm. r. quia Verbum procedere de- primario conceptu exprimit omnia necessabet perfectum, Be plenum in linea intelle- ria; unde procedit ex cognitione omnium tavi, Se dicibilis, quantum possibile est; necessariorum.

potest autem accipere cognitionem omnium necessariorum, Sc ea exprimere, seu dic re r ergo de facto ita contingit. Confirm. h. Verbum juxta viam Scotiprocedit ex cognitione comprehensiva Diavinae essentiae; ergo procedit non solum ex cognitione essentiae, sed etiam Personalitatum, & possibilium, atque adeo omnium necessariorum. Prob. consequentia, quia immisibile est comprehendere essentiam Divinam, quin saltem indirecte comprehemdantur Personalitates, quae in illa radicam

tur, & possibilia , quorum Deus est idea

necessaria; cum non possit unum cori elativum fine altero comprehendi , aut saltem altero non cognito; siquidem ex Philosopho correlativa sunt simul natura , Sc cognitione ; ergo ex hoc, quod Uerbum procedat

ex cognitione comprehensiva essentiae Divinae, debet etiam procedere ex cognitione

Personalitatum, de possibilium , Se sic dicere quaecumque Pater sua comprehensione

intelligit.

Neque dicas, quod Pater primario cognoscat essentiam Divinam, & secundario Personalitates , de possibilia , & sic Verbum

secundum conceptum primarium procedat ex cognitione essentiae , dc ad summum Lpsius Patris, cujus Verbum est imago, Scsecundario ex cognitione omnium aliorum,

quae Pater scit i aliter sicut est imago P tris, ita esset imago reliquorum, quod est

falsum Nam contra est primo, quia in cogniti ne Patris terminata ad essentiam , Ze ad reliqua objecta necessaria non distinguuntur ex parte objecti istae formalitates; ergo neque ex parte objecti illae distinguuntur in

Verbo; atque adeo Verbum ex parte obj cti simpliciter est expressuum omnium n cessariorum, unde procedit ex cognitione omnium, quae Pater intelligit . Secundo nec potest dici, quod Verbum rationen stra secundum conceptum primarium Princedat ex cognitione solius essentiae: Nam Verbum ex suo primario conceptu est perfectum, & adaequatum a ergo ex primario conceptu procedere debet ex cognitione comprenensiva essentiae , adaequale exprimendo quaecumque Pater intelligit comprehendendo Divinam essentiam : atqui Pater comprehendendo suam essentiam neces.sario comprehendit etiam Personalitates, Sc

Neque obstat, quod Verbum sit solum

Patris imago , aliorum vero sit exemplar p tius , quam imago. Nam imago ex sua r tione procedere debet a suo Prototypos sed Verbum solum procedit a Patre ; ergo solius Patiis est imago; aliorum vero est ex emplar, quia alia ab ipso, non ipsum ais aliis procedit. Hinc tamen non fit, quod non possit esse aliorum expressuum, ita uePater per Uerbum dicat omnia, quae ipsci cognoscit, quia licet reliqua non possint es se objectum quodammodo motivum , mi sunt tamen esse objectum pure terminalia

III. Obile. r. Ex hoc quod verbum

cedat ex cognitione Patris comprehensiva ,

de perfectissima, sequitur, quod non possit

procedere a cognitione ullatenus abstracti-Va, utpote minus perfecta, sed debeat procedere ex cognitione intestiva; atqui C

gestio intuitiva Patiis in priori ad produ-bionem Verbi nequit esse intuitiva, nisi essentiae Divinae, M ad summum ipsius Personalitatis Patiis, non vero Filii , Spiritus Sancti , εc possbilium a ergo Verbum

procedere solum potest ex cognitione essemtiae, Ze ad summum Patris, cujus est im go, non vero reliquarum Personalitatum,

de possibilium . Minor videtur perspicua . quia cosnitio intuitiva terminari debet aa existentiam praesuppositam obiecti; sed pro illo priori ad productionem Uerbi nequit i telligi praeexistens Filius, Spiritus Sanctus, N possibilia a ergo pro illo priori cognatio Patris nequit esse istorum intuitiva. Confirm. Si Pater produceret Uerbum per cognitioncm intuitivam ipsius Uerbi, seque-vetur, quod in priori ad productionem Ueriabi Pater sciret, Verbum debere ex se nasci: sed hoc est falsum; nam juxta doctrinam Cyrilli Alexandr. lib. r. Thes. C. 8.

Non est concedendum, per prius Patrem domι,

fuisse, quod Fitius sibi nasceretur, tuam quod eum pepererit: ergo pro illo priori cognitio Patris non potest este Istorum intuitiva. Resp. Verbum procedere ex cognitione comprehensva,atque adeo intuitiva omnium necessariorum. Cognitio autem intestiva,

licet debeat terminari ad existentiam obj cti, illam tamen praesupponere non debet, nisi aut quando cognitio ab objecto caus tur, aut quando est illius imago a de quia Verbum est solum imago Patiis, a quo Pr

153쪽

t,et pio priori praesupponere. Filii autem,ae Spiritus Sancti , & possibilium Verbum non est imago, sed potius exemplar; nam

ut advertit Maurus n. 23. exemplar Proc

dii ab imagine, non imago ab exemplari rucirco pro priori ad Uerbum debet quidem praesupponi cognitio Filii, Spiritus Sancti ,& possibilium , non tamen ut existentium pro illo priori originis; sicut enim Deus ab

aeterno cognovit intestive peccatum Antichristi ut existens, non tamen ut existens

ab aeterno, sed pro sua temporis distere tia: ita in priori ad Verbum Pater intui-tive cognoscit Spiritum Sanctum ut existe tem pro posteriori originis ad Verbum, dc Filium ut existentem pro posteriori originis ad Patrem; at possibilia ut existentia secundum suam possibilitatem in posteriori ad

totam Trinitatem. la forma nego min

rem .. Ad probationem distinguo majorem, debet cognitio inmitiva terminari ad existentiam objecti praesuppositam pro illo priori, quoties est illius imago , aut essectus, concedo; secus, nego majorem, & consequentiam. Ad confirm n ci minorem. Cyrillus si

Ium negavit, quod cognitio Patris praeces.serit nativitatem Filii, eo pacto quo C gestio consultativa praecedit ea, de quibus ut libere faciendis confestamus, quod s Inniabat Eunomius, contra quem disputabat. Nem, inquit, si per priui,consilio Uus esset , o per prius didicit Filium esse futurum , sp

gia certe ati qua Filiaem praeederent; I e -- rem temporis , ct spatii Creator est.

IV. Objic. I. Cognitio obiecti. secundarii non est per se requisita ad productionem V erbis sed sola essentia Divina est obiectum

primarium, reliqua secundarium e ergo ad Productionem Verbi solum praerequiritur c gnitio essentiae Confirm. Si per impossibiIe Pater non c gnosceret Spiritum Sanctum, adhuc cognin Icendo comprehensive Divinam cssentiam produceret Verbum persectissimum ; ergo a fortiori, si non cognosceret possibilia, cum quibus iuxta probabilem sententiam Ormi- .

Potentia non connonitur.

R esp. distin uo majorem. Si cognitio O, jecti secundam non ingreditur in cogniti ne objecti primarii. omitto majorem, si ingreditur, nego majorem , & consisque tiam. Diximus, non Posse comprehensive attingi unum relati, um non attacto correla

tivo; unde nequit Patris essentia comprehendi , quin attingantur , immo & com-erchcndantur simia Pers alitates in esiem

De Trinitate .

tia Patris radicatae, & possibilia, quorum

Deus est idea, & exemplar. Hinc licet cmgnitio per se non pendeat ab obiecto secumdario non connexo cum primario, pendet tamen ab illo,. si cum primario connectantur; unde nequiti unum sine altero cognousci; esto enim unum sit prius alio prior,tate a quo, non est tamen prius prioritate

Ad confirm. nego antecedens Si per imis possibile Pater non cognosceret Spiritum Sanctum, eo ipso essentiam Divinam non comprehenderet, ut patet. Verbum autem, quod non procedit ex comprehensione es sentiae Divinae, non est persectum, & adinquatum a ergo in ea nypothesi Verbum

non esset adaequatum, nec Divinum .. Idemque dicas, si Pater non cognosceret possibilia. Ad id, quod additur de Omnipote tia. inconnexa: primo supponi potest, omnipotentiam vel esse ipsam possibilitatem n cessariam, & amialem possibilium, vel faltem cum illa connexam: Deinde transenis.

so, quod deficiente possbilitate possibilium.

Omnipotentia non deficeret , adhuc dici potest cum Arriaga disp. sv. n. 28. quod ii cet Deus sit magis necessarius, quam po G sibilitas v. gr. Leonis, adhuc Verbum proce dere potest ex cognitione essentiae Divinae magis necessariae, & possibilium minus necessariorum, ita ut Verbum secundum quod est cxpressivum essentiae Divinae, dicatur et iam esse magis necessarium, & secundum quod est expressivum possibilium, dicatur es-χ minus necessarium; unde ficut deficiente possibilitate Leonis, adhuc Deus maneret Deus usquequaque perfectus , ita Verbum etiam . remaneret peIfectintinum , Ibcce non exprimeree possibilitatem Leonis. Neque hinc sequitur, quod pariter Ue

hum procedere posset ex cognitione continis

gentium, & sic esse contingens, secundum quod est expressivum contingentium. Nam ut dicemus in secunda conclusione ι Pater non dicitur attingexe contingentia, nisi in posteriori signo ad totam, Trinitatem jam constitutam, eo quod contingentia conscis quantur ad necessaria; si eni in Verbum n cessiarium iundarctur in contingenti, ipsum

etiam esset contingens, ut patet.

V. Objic. ult. Verbum procedit solum ex cognitione illius , quod repraesentat a atqui per se solum repraesentat essentiam Divinam, & Paternitatem; cum solius P tris sit imago i ergo solum ex cognitione Patris procedit. . . Cossum I. Si Vcibum procedcret exco- .n,

154쪽

I aestio V. Ex qua cognitione Verbum, M. 23

emtione possibilium , procederet ex Crea turis ut cognitis atque adeo aliquatenus indigeret Creaturis Confirm. h. quia Spiritus Sanctus non procedit ex amore postibilium; ergo nec Ve hum ex possibilium cognitione . Confirm. 3. in comprehendatur potentia intellectiva creata, non debent cognosci in particulari omnes cognitiones, quae possunt ab ea poni ; ergo, ut comprehendatur omnipotentia , seu essentia Divina, non debent cognosci in particulari omnia possibilia a a

que adeo potest Verbum procedere ex cognitione comprehensiva essentiae Divinae , & non possibilium . Antecedens patet. Angelus enim comprehendit seipsum, & suum Intellectum , nec tamen cognoscit in par ticulari Omnes cognitiones, quas potest ponere terminatas ad singula possibilia ; alis ter cognos Iet clare , ia distincte Umnia

possibilia, quod nemo dixerit.

- Resp. Verbum repraesentare dumtaxat Patrem tamquam ejus imaginem naturalem, cum ab eo procedat ; reliciua vero repraesentare repraesentatione solum intenta Ona

li , non ut imaginem naturalem eorum , sed ut exemplar: Diximus enim, imaginem

esse a suo Prototypo ,l non vero Prot Ἀψpum ab imagine. Ubi notandum, Verbum esse imaginem totius Patris , licet sit sinu, e Patili solum in Natura r & ratio est, quia imago in conceptu adaequato non solum dicit si istudinem , sed etiam processionem ab exemplari .; ergo ut Verbum sit imago Patrisia ita debet assimilari ut etiam ab eo

Procedat , atque adeo solli Naturae debet esse simile, non vero Patemitati ..

Ad x. confirm. Aliud est, Verbum pro cedere ex Creaturis possibilibus ut cognitis , aliud procedere ex cognitione possibilium r illud importat , quod possibilia sint principium moductivum Verbi, & cognitio

sit mera conditio. quod repugnat. Hoc V KO importat. , c cognitionem terminatam ad

possibilia esie .principium Verbi, quod verissimum est a nee hoc importat indigentiam

Verbi a Creaturia. a

AK i. Multi negant antecedens e supponunt enim, in Deo amorem , seu simplicem complacentiam erga possibilia esse necta riam , & idcirco Spiritum Sanctum proce

dere etiam ex hoc amore necessario tem,

nato ad Creaturas possibiles; quod videtur

docere D. Thom. qu. 37. an. 2. ad 3. ubi habet , Patrem dicere omnia Verbo , sicut diligit omnia Spiritu Sancto. Verum omisio am

ccedente cum Thonustis aego consequemtiam. Disparitas est, quia connexio A cum B fert , quod non possit cognosci A comprehensive, ouin cognoscatur etiam B; at non fert, quod non possit amari Α, non amato B s ut patet in connexione contritionis cum peccato a ergo ex comprehensione essentiae Divinae connexae cum possibilibus sequitur cognitio , non vero amor possib, liuin a atque adeo ex hoc quod Verbum procedat ex comprehensione Divinae esse, tiae, infertur, quod procedat etiam ex cognitione postibilium et contra vero ex hoaquod Spiritus Sanctus procedat ex amore persectissimo Divinae essentiae , non infe tur , quod procedat etiam ex amore possibilium. Ad 3. nego consequentiam . Disparitas est , quia potentia intellectiva creata nequit se sola ponere cognitionem sine concursu speciei impressae intentionalis se tenentis ex

parte objecti; & ideo ut hujusmodi pote

tia comprehendatur , sufficit, si cognoscatur, quod possit ponere quamcumque cognia tionem in genere, ad quam adjuvetur a specie intelligibili ; at Omnipotentia se sola

test ponere possibilia a ergo ut compreriendatur, debent in particulari omnia posi

VI. Dico E. Verbum non procedit ex cognitione contingentium; atque adeo neque ex scientia visionis, ut docent communiter contra Valentiam , Zunicam, Arriag. disp. 2. se R. 4. Maur. disp. Iox. Neque ex sciemtia mediat, quae pariter participat de comtingenti , licet non praesupponat decretum Iiberum actu existensi quod pariter Recemtiores communiter docent contra Molin. Prob. cx Amico hic n. 162. Omnia conis

tingentia in Deo sunt posteriora necessariis, quin possit aliquod contingens praeire neces.sarium; atqui Verbum est necessarium; er go tum decreta libera , tum etiam scientia visionis, Sc media consequuntur in Deo ad Productionem Verbi, atque adeo nequit Verbum procedere a scientia contingentium. Probatur major, quia si posset in Deo comtingens secundum quod contingens praeire, ac producere necessarium, sequeretur, quod

scut contingens potest non esse , ita mulat non esse id, quod ab eo produci debet ; atque adeo necessarium, quod producitur a contingente, non esset necessarium.

Neque dicas, quod sicut Deus est necessarius secundum entitatem , non vero secundum denominationem volentis, aut C rnoscentis sciemia visonis v. gr. Mundum alta Verbum, quod producitur ab hac sciemtia

155쪽

clo Pars I. Dise. I

tia visionis, sit necessarium quoad entitatem, non quoad denominationem exprimentis Nundi existentiam . Nam per Adversarios Verbum secundum entitatem necessariam procedit a Patre, ut habente scientiam vitionis; ergo sicut Pater secundum hanc d nominationem reduplicando scientiam visi ius est contingens, ita deberet esse contingens ipsum Verbum secundum entitatem,stcundum quam procedit a principio contingenti . quod repugnat ; unde Anselmus aperte docet, quod Verbum variatis contingentibus , manerct omnino invariatum. Confirm nemo Theologorum somniavit,

quod decreta libera sint in Patre , & Filio spirantibus in priori originis, ita ut Spiritus Sanctus etiam a decretis liberis procedat, eo quod non possit necessarium prodire a contingenti ; ergo neque poteth Ve hum procedere a scientia contingentium.

II. de Trin. c. I 3. dicentis , Herbum Divim iam esse de omnibus , quae sum in fetentia Dei ι sed in scientia Dei sunt etiam contingentia ergo Verbum procedit etiam ex cognitione contingentium. Confirm. Filius accipit a Patre omnia praeter Patemitatem, juxta illud Christi D vini : Omnia mea tua sunt , Mea doririnamon est mea , sed ejus , qui misit me : ergo Filius non solum accipit a Patre scientiam

simplicis intelligentiae , sed etiam vis

Resp. Verum quidem esse, quod Vera hum Divinum sit dc omnibus , quae sunt

in scientia Dei, atque adeo etiam de contingentibus , quatenus etiam contingentia sepraesentat; negandum tamen , quod ex cognitione continsentium procedat s hujusmodi enim cognitio in Patre mere Conc mitanter, ac veluti per accidens se habet ad ejus productionem. Sicut enim decreta libera spectant ad totam Trinitatem , & illa solum per accidens , & concomitanter

se habent ad Spiritus Sancti productionem ita scientia visionis est communis tribus , di per accidens se habet ad productionem Verbi : non secus ac virtus spirativa est communis Patri , & Filio , nec habet uulam prioritatem relate ad productionem Fibi a & sicut speciali modo dicitur Spiritus

Sanctus conferre nobis dona per hoc, quod procedat ut Amor spiratus a ita speciali modo Verbum dicitur repraesentare continis gentia per hoc, quod procedat ut Sapicntia genita.

Ad confirm. Verbum Per suam proces

sionem accipit a Patre omnia, quae habet. non tamen omnia accipit ex vi suae processionis a ea enim , quae libere competunt Verbo , tantum identice , & concomitam ter, seu radicaliter conveniunt illi per suam processionem; quod propoletionaliter dicendum de decretis liberis relate ad processio. nem Spiritus Sancti. 3.

gnitione Patris perfectissima ι pei fectior autem est cognitio , quae attingit praeter necessaria etiam contingentia s ergo procedit ex cognitione etiam contingentium. Confirm. Verbum procedit ex cogniti ne comprehensiva esientiae Divinae ; ergo etiam ex cognitione contingentium . Pr batur consequentia, quia comprehensio obiecti fert cognitionem omnium, quae in itilo sunt cognoscibilia, cum debeat atting re omnia praedicata tum absoluta, tum P

spectiva objecti; atqui ex suppositione decreti de existentia futurorum haec sunt coingnoscibilia in essentia Divina, utpote comnexa cum illis ex suppositione talis decre

ti: ergo.

Resp. dist. maj. ex cognitione perfectissma quoad entitatem, concedo, quoad denominationem , seu quoad terminationem liberam , nego majorem , Se distinguo mi norem: Cognitio attingens praeter necessaria etiam contingentia est perfectior, quam attingens tantum necessaria, si facit sen sum, quod non esset perfecta , sed chim riea, si tantum attingeret necessaria , eo cedo : si faciat sensum, quod cognitioni attingenti necessaria superaddatur noVa pe fectio per hoc , quodi attingat etiam contingentia , nego minorem, Ec coasequen

Ad confirm. nego consequentiam . Ad Irobationem dii inguo majorem a Compreensio fert cognitionem objecti, de omnium, quae in illo sunt cognoscibilia per se , de ratione formalitatis necessariae , concedo , vatione formalitatis liberae nullam super addentis perfectionem objecto, nego maj rem, & consequentiam; unde fit, Verbum procedere per se ex cognitione Divinorum

decretorum, quoad eorum entitatem , Per accidens vero, & concomitanter ex cognitione illorum sub conceptu terminationis contingentis ad Creaturas.

discurrendum de processione Spiritus Sancti a Patre, & Filio ; procedit enim ab miroque ex amore Divinae essentiae , Pers narum , di Creaturarum ut possibilium , nou

156쪽

'festio VI. Utrum

non ut contingentium. Ubi advertendum, quod Pater , & Filius amant se Spiritu Sancto tanquam termino per dilectionem producto, ita scilicet ut illi dilectionem esi sentialem communicent: Eo pacto quo Pater dicit omnia Verbo tanquam termino vi cognitionis persectissimae Patris producto , quatenus illi Sapientiam essentialem communicat. Verum sicut Pater est se aliter sapiens per sapientiam essentialem identificatam cum tribus Personis , non vero per Sapientiam productam identificatam cum s Io Filio ; ita Pater , & Filius formaliter diligunt se amore essentiali identificato cum

tribus Personis, non vero Per amorem n

tionalem productum, identificatum cum s Ia Persona Spiritus Sancti . Et sicut principium quo productivum Verbi, seu Sapientiae genitae in nostra sententia est ipsa Sapientia essentialis Patris ut connotans Paternitatem : ita principium quo productivum Spiritus Sancti est amor essentialis 1demtificatus cum Divina essentia communi Trubus, ut connotam tamen utramque Perso.

nalitatem Patris , 8c Filii reciproce se amantium , εἰ conspirantium eadem virtute Spirativa,

QUAESTIO VI.

Utrum Spiritus Sanctus distin mer tur a Filio , se ab illa non

procederet.

I. O Piritum Sanctum procedere de s . I eho a Patre , 8c Filio , est de fide contra Graecos schismaticos r dicitur enim in Symbolo fidei , qui a Patre , Filioque eroeedis a idque aperte colligitur ex verbis

illis Io: Is. Cum venerit Paraclituν , 'nem ego mittam vobis a Patre: Sc Io: I6. Si amrem abiero, mittam eum ad vos . Misso mium Divinarum Personarum non potest Competere per imperium , aut Per consilium , sed solum ratione originis, ut notat Augustinus s. de Trin. cap. I . NAZiang. Scalii Patres apud Petavium , de Ruia γ Et ratio a priori est, quia ex Concilio Floremtino , Filius omnia accipit a Patre praeter Paternitatem , juxta illud Jo. I 6. Omnia , sua habet Pater , mea tum s ergo Filio e iam competit vis spirandi Spiritum Sam

Neque obstat primo, quod sicut Pater se solo generat Filium per intellectum i ita

videatur posie se solo spirare Spirituri --

spiritus Sanctas, M. rq

inim per voIuntatem . Nam , ut Spiritus Sanctus procedat juxta locutiones Sancto

rum Patrum , ut . mor reciprocus Morum , seu ut Nexus , Amplexus , Osculum Parrir,

o Filii, requiritur , ut a Patre simul , de Filio per voluntatem procedat. Neque obstat 1. quod Christus D. solum mentionem faciat ae processione Spiritus Sancti a Patre, dum dicit, Jo. Is. Ego mi

tam vobis a Patre Spiritum veritatis , qui a

Patre procedit . Nam quamvis Christus D. in hoc textu explicite solum mentionem faciat de processone Spiritus S. a Patre, ut innuat more suo, omnia ad Patrem referri tanquam ad primum principium, a quo e iam ipse est a nihilominus etiam implicite meminit processionis ejusdem Spiritus S. a se , dum dicit , Ego mittam Spiritum ver εatis 3 cum non misit Illum mittere , nisi a se procedat; Sicut Filius non potest ae Patre mitti , nisi procedat a Paci e . Pr pterea Matth. Io. dicitur , qui me recipiν, recipis eum, qui me misit . & Io. 8. Ego, σqui misir me Patre. Unde fit , Patri solum convenire , quod mittat, Spiritui Sancto solum , quod mittatur s Filio vero , quod mittat simul , Ze quod mittatur . Quamvis ad missilonem non solum requiratur ratio principii ad intra ex parte mittentis , de originis pallivae ex parte mlis , sed etiam quod Persona , quae mittitur , vi missionis habeat esse novo modo , videlicet per alia)uem effectum temporalem, qui eidem per otiae misse specialiter conveniat : Sicut Frulius missus habuit novum esse per Incarnationem 3 dc Spiritus Sanehus missus speciali

modo suis donis sese effiadit in Apostolos. In eo autem sensu dicitur Spiritus tam se Filium, Isaiae 48. ubi hqc habentur

tempore amequam fieret , iἶi eram , . nunc DominMs meus misit me, ct Spiritus eius a in

quantum Spiritus Sanctus misit Christum qua hominem; nisi malis dicere, quod ibi missio sumatur minus rigorose , prout importat effectum temporaelem toti Trinitati

communem.

Difficultas nunc est , Num Spiritus Samstus diltingueretur a Filio realiter , fi perimpossibile ab illo non procederet λ Gofire dus Torres apud Scotum, δέ alii putarunt, hanc hypothesim esse sui destructivam , atria adeo inutilem ad persectius cognosce rationes formales constitutivas Filii, de Spiritus Sancti , ae invicem distinctivas . Sed in oppositum est communisiimus The logorum sensus , qui tot taculis quael hic nem hanc agitarunt propter Graecos negar

157쪽

tes , Spiritum Sanctum procedere a Filio trid quem errorem confutandum Patres L, lini cum Ioanne Theologo , & Bessarione in Conciso Florentino tui sunt hac rati Cinatione ducente ad impostibile ; quod si

non procederet a Filio , ab eo non disiingueretur. Et ratio , cur hypothcsis non sit inutiIis, est . quia neque est dcstructi vasu, jecti adaequate , neque secundum rationem ultimo constitutivam illius : licet enim Fi-tius si non spirat i , non esset Filius Divinus realis, de cujus ratione rst, quod accipiat a Patre omiua praeter Paternitatem , atque adeo quod accipiat spirationem activam; haec tamen hypothesis chimaerica d

si ruit solum partialiter rationem Filii reti-ncndo in illo rationem generationis , seu Proccisionis per intellectum , ac imaginis consubstantialis , quae est ratio disterentialis competens soli Filio , negando illi dumtaxat vim spirativam , quam habet cum Patre communem . Sic non inutiliter quaeritur v. gr. an si per impossbile Homo es et Tationalis , 3c non Animal , adhuc senti-xet ; in qua hypothesi non destruitur ratio ultimo constitutiva hominis , unde non sequitur per locum intrinsecum utraque pars contradictionis , quae certe sequeretur in hac alia hypothesi , Utrum si Homo nonaesset rationalis , discurreret , vel utrum si Filius non esset Filius, distingueretur a Spiritu Saneto

CX P. Tnyrso Gongalea hic , Τripliciter posse per locum intrinsecum sequi utramque partem contradictionis , primo ex defectu constituti , v. gr. si Homo non esset Homo a Secundo ex defectu constitutivi ubseu differentialis, v. gr. si Homo non Qsiet rationalis a Tertio per defectum te mini relationis, v. g. si Pater AE temus esiset sine Filio e cum enim relativa snt manui natura, de cognitione , deficicnte te

mino deficit per locum intrinsecum ipsa

Telatio . . Secundo notandum ex Mauro qu. I 6. n.

17. rigorose loquendo illud dici, quod sequatur per locum intrinsecum , quod sequitur ex praedicato hypothesis , sequi vexo per locum extrinsecum , quod sequitur Qx subjce o hypothesis . V. gr. in hac hypothesi , si Homo non esset Animal , piar

locum intrinsecum non sentiret, per locum extrinsecum scntiret a & in casu nostro , a Spiritus Saninis non procederet a Filio Per locum intrinsecum, iuxta viam octa-

cticam, aua distinaucietur, quia non bab De Trinitate.

retur oppositio relativa , quae est praeeita radix distinctionis in Divinis 3 per locum vero extrinsecum distingueretur , quia Spia ritus Sanctus nequit non distingui a Filio a. cum Filius debeat omnia accipere a Patres ter Paternitatem, unde accipere debeat spirationem activam , ratione cujus realiter distinguitur a Spiratione palliva propter Os Positionem relativam cum illa. IV. Dico nunc cum sere communissima contra Scottitas. Si Spiritus Sanctus a solo Patre procederet, non distingueretur realia ter a Filio, sed uterque esset una, eademque Persona genita simul , Sc spirata ; non secus ac de facto eadem Persona Patris ethsimul Genitor, Se spirans . Conclusio usque adeo communiter recipitur , ut Ruid disp. 68. seel. s. putet, oppositam sententiam carere solida probabilitate, postquam Ioannes Theologus , de Bessarion in Concilio FI rentino hac ratiocinatione usi sunt contra Graecos: si Spiritus Sanctus non procederet a Filio , ab eo non distingueretur , tacite

illam approbante Concilio . .....

Prob. Iα nac hypothesi inter Filium , & Spiritum Sanctum, non daretur oppositio relativa producentis , 8e producti s ergo non daretur distinctio realis . Consequentia probatur ex illo axiomate receptissimo Bo iii , quod traditur ab Antamo lib. de procest. Spiritus Sancti c. x. In Divinis omniαfunt tintim , tibi non obviar relationis oppo

rio. Et ratio est, quia distinctio realis quoties non fundatur in oppositione relativa , supponit limitationem in distinctis ; siquidem idcirco A distinguitur , seu non excurrit ad B, quia eli limitatum ; ergo cum in.Deo non detur limitatio , Personalitatum distinctio unice oriri potest ab oppositione relativa , quae in hypothesi quaesti

nis non daretur inter Filium , dc Spiritum. Sanctum a unde non distinguerentur realis

Confirm. I. quia non alia de causa dicia mus , attributa Divina non distingui realia ter ab talentia, nec inter se , nisi quia distinctio realis de se fert limitationem , Rcompositionc m, atque adeo imperfectionem, . quoties non fundatur in oppositione relati-va. Hinc si relationes disparatae possent re

liter distingui, a fortiori deberent distingui

attributa, cum de se magis opponatur absolutum respectivo , quam unum respectivum alteri respectivo, quod non est corre

lativum. ' . .

U. Confirm. x, quia de facto realiter 2-

158쪽

VI. Utrum Spiritus Sanctus, sec.

reIatio spirantis , quae non opponuntur re lative , sed disparate s ergo in ea hypoth fi, in qua Filius non spiraret, unde relatio Geniti , & relatio spirati non oppon ventur relative , sed disparate ) deberene pariter identificari; atque adeo sicut de s Oo una, eademque Persona Patris est simul Genitor , dc spirans , ita in ea hypothesichimaerica una , eademque Persona eslet genitus, Ec spi ratus . Neque dicas cum Scotistis, non repugnare, quod idem agens duplici actione totali producat duos terminos, & ideo potest ea.dem Persona Patris este Genitor , & in rans s repugnare tamen, quod idem terminus duplici processione adaequata producatur, praesertim in Divinis , aItera enim ex

iis processionibus esset superflua ι & ideo non potest eadem Persona esse Genitus, de

spiratus.' Nam contra est, quia in ea hypothes idem terminus , qui esset genitus , di spiratus ,

produceretur per unam tantum processi

nem, quae simul esset ab intellectu, 3e v Iuntate Patris , unde processio per intellectum , dc processio per voluntatem essent processiones realiter inadaequatae , 3c solum formaliter adaequatae ; non secus ac de facto processio activa Genitoris , dc ιpirantis in Patre. VI. Confirm ult. quia in Concilio Τωlet. II. c. I. dicitur e In relatione Person Fum numerus cernitur ; hoc solo numerum instanuant, 'Mod ad invicem funt ρ ergo ex Comellio distinguuntur , dc multiplicantur De lanae Divinae unice ob oppositioncm relativam. Quod etiam docuit Nissen. dicens: Eo distinguitur Spiritres a Filio , quod per ipsum est ι nec non August. apud Pota v. lib. . de Trinit. c. s. Anselm. , Dionys s ut proinde non nemo dixorit oppositam sententiam non esse tutam in Fide. Verum ab his censuris omnino abstinendum, tum quia in virtute sanctae obedientiae ab Innoc. XI. interdicitur in diplomate Thesium confixarum , ne censura ulla notentur opiniones ', quae hinc inde apud Catholicos controve tuntur; tum etiam quia Sacra Congregatio

Pauli V. jussu declaravit, immunem este a Censuris Doeminam Scoti , edixitque , ne uis labrorum censor prohibqre Τypis aueret, quod certo constaret ex Scoto d Promptum esse.

Respondent Scotistae, non esse idem oppositionem relationis , dc oppositionem r dativam: oppositio relativa habetur,. quam resatiouin inter se opponuntur , ut re

latio Genitoris , & Geniti ι oppositio veri

relationis habetur, quando relationes sunt disparatae , ut relatio Genitoris , & spira iis, aut Geniti, & spirati. Quando Patres docent , in Divinis omnia esse unum , ubi non obviat relationis oppositio , non sunt

intelligendi, quod non detur distinctio nis inter relationes oppositas , Cum, etiam

dari possit inter relationes disparatas a de ideo in ea hypothesi Filius dii tingueretura Spiritu Sancto , licet ab illo non proc

deret.

Sed contra est, quia Authores , 8c rati nes adductae evincunt , distinctionem realem in divinis unice haberi ex oppositione relativa. Concilium Toletanum laudatum dicit , numerum Personarum haberi , qui ad inviωm sunt; aliter etiam attributa να-

sent realiter distingui , 8c relationes disparatae Genitoris, εc spirantis deberent pari ter de facto in Patre distingui , unde qua.

tuor essent Personae.

VII. Objic. i. de facto relationes Genit

ris, de spirati sicut etiam Geniti, & sp rati ) realiter distinguuntur, licet inter ibias non intercedat oppositio relativa; ergo

ad distinctionem realem sufficit oppositio relationum disparatarum; haec autem habe retur inter Filium , de Spiritum Sanctum , etiamsi Filius non spiraret s ergo in ea hypothesi distinguerentur realiter. Confirm. I. quia si Spiritus Sanctus procederet a solo Filio , dc non a Patre, adhuc a Patre distingueretur ob solam oppomtionem relationum dispa ratarum: ergo pariter si Spiritus Sanctus a solo Patre procede ret , dc non a Filio , adhuc a Filio istingue

retur.

Neque dicas , disparitatem esse , quia si

Spiritus Sanctus procederet a solo Filio , adhuc opponeretur relative Patri mediate, quia immediate opponeretur Filio spiranti,ti Filius opponerctur relative Patri generanti : haec autem oppositio relativa mcdi ta non haberetur, si Spiritus Sanctus a solo Patre procederet, unde non deberet a Filio distingui. Nam contra est, quia sicut Deitas radicans spirationem activam mediate opponitur relative spirationi passivae , scilicet media spiratione activa , de tamen Deitas identificatur cum spiratione pastiva; ita Pater generans Filium opponitur mediate Spiritui 4ancto in hypothcti, quod Pater non sy, raret, δέ tamen deberet cum Spiritu Sancta identificari, nis verum esset, quod oppositio relationum disparatarum impediret idem tuaccm inter Paciem, de Spiritum Sanctum.

159쪽

Confirm. I. Avus distinguitur a Nepote, etiamfi Nepos non procedat immediate ab Avo, idque ob meras individuationes diversas, non vero ob oppositionem relativam mediatam; ergo Pater distinguitur a Spiritu Sancto, etiamsi Spiritus Sanctus non Procederet immediate a Patre , idque ob relationes disparatas diversas. Resp. nego antecedens; de facto Relatio Genitoris, & spirati, seu Pater , de Spiritus Sanctus realiter distinguuntur non ob meram oppositionem relationum disparatarum , sed ob oppositionem relativam meis diatam, quatenus scilicet relatio Genitoris radicat spirationem activam, quae immediate opponitur spirationi passivae . Et in. hoc codem sensu relatio Fihi cum relatione spirati opponuntur relative mediate , quat nus Filius radicat spirationem activam immediate oppositam spirationi passuae . Immo, ut infra explicabitur, Filius secundum Conceptum suum adaequatum importat ipsam spirationem activam a vel quia de ratione Filii est accipere Naturam foecundam , ut ostendimus; vel saltem quia de ratione Filii Divini esh accipere omnia a Patre printer Paternitatem; unde Filius in conceptu suo adaequato essentialiter imbibit spirati nem activam, atque adeo immediate opponitur spirationi passivae , & idcirco relatio Filii, & spirati realiter distinguuntur .

Ad I. confirm. nego pariter Antecedens.

Si Spiritus Sanctus a solo Filio procederet , distingueretur a Patre realiter, non Ob oinpositionem relationum da sparatarum , sed ob oppositionem relativam mediatam . Ad id, quod opponitur, dico, diversimode procedere de facto mediate Spiritum Sanctum a

Divinitate , quae radicat spirationem activam, ac procederet mediate Spiritus Sanctus a Patrc, in hypothesi chimaerica, quod a solo Filio procederet. Nam Divinitas, utpote importans essentialiter tacunditatem radicalem, est solum radix emanativa, non

productiva , seu cli principium virtuale, ex quo emanat sine distinctione reali tam spiratio activa, quam passiva ; & ideo potest

Deitas cum utraque relatione opposita identificari: contra vero Paternitas non esset

radix emanativa , sed productiva Filii spirantis a di idcirco realiter distinguet eiurimmediate a spiratione activa producta in Filio, & mediate a spiratione passiva pr ducta a Filio. Ad h. Avus , & Nepos independenter a productione mediata, vel immediata habent

constitutiva diversa limitata, di idcirco u-

. De Trinitate.

nus non excurreret ad alterum, etiamsi ab altero nullatenus procederet: at constitui, va relationum Divinarum sunt identice mmnis perfectio; & ideo debet una ad alte

ram excurrere, quoties non obstat oppositio relativa.

VIII. Objic. x. In hypothes, quod Filius

non spiraret, haberet totum id, per quod distingueretur a Spiritu Sancto: ergo essent

duae Personae. Probatur antecedens. In ea

hypothesi haberetur totum id , per quod

nunc Filius ultimo constituitur in ratione

Filii , & distinguitur a Patae , & Spiritu

Sanctos ergo. Probatur antecedens. Filius nunc non constituitur ultimo per Divinitatem, quippe quae est communis tribus ;neque per spirationem activam, utpote communem duobus; sed per generationem passivam , quae est propria Filii : atqui in ea hypotheti, sublata spiratione activa, remane ret in Filio generatio passiva: ergo reman

ret id , per quod ultimo constituitur . 8c consequenter id , per quod primo distinguitur ab omni non ipsos cum idem sit ultimo constitutivum , de primo distinctivum

rei.

Confirm. r. Etiam in ea hypothesi Filius procederet per intellectum, & Spiritus Samctus per voluntatem: ergo distinguerentur ..

Probatur consequentia . Ex duplici titulo Filius nunc distinguitur a Spiritu Sancto a primo quia inter has Personas intercedit relatio producentis, δc producti: Secundo quia Filius procedit per intellectum , hoci est nascendo a Spiritus Sanctus per voluntatem , hoc est non nascendo, sed procedendo: atqui in ea hypothesi remaneret hoc secundum caput distinctionis : ergo distinguerentur . Quod docuit Anselmus lib. de

proces Spiritus Sancti C. I. dicens et Habeatitique a Patre esse Filiut , er Spiritio Samctus , sed diversimode , quia alter nascendo , alιer procedendo. Et deinde apertius subdit: Si per aliud non essem plures Filius, re Spiritus Sanctus , per hoe essens dives . Amainnas. etiam dialogo primo contra Amon.

docet, discrimen inter Filium, & Spiritum

Sanctum ex eo esse , ζuod unus quidem ex mero sis , alter ex ore s videlicet quod alter per voluntatem procedat, alter perintellectum. Unde August. s. de Trin. c. I 4. ad quaestionem, Cur Spiritus non siι Filius prespondet: ea istit enim non suo modo natus ,

sed quo modo daιus. Et Damast. I. de Fide cap. I 8. dicit, Spiritum a Patre prodire non Alialiter , sed processionaliter .

Confirm. a. quia diversi modi producti

160쪽

Mastis VI. Utrum spiritus Sanctus, cte

nis arguunt terminos realiter distinctos; v. gr. frigefactio, 3c illuminatio inlarunt, frigus distingui a lumine, licet nec frigus producat lumen, nec e contra ; sed gen ratio passiva, seu nativitas, dc spiratio passiva, seu processio per voluntatem , sunt diversimodi productionis magis incomposi hi es , quam frigefactio, & illuminatio rergo a fortiori arguunt terminos realiter distinctos. Resp. nego antecedens. Ad probationem nego antecedens. Illud enim, per quod FLlius nunc distinguitur ab omni non ipso , non est generatio palliva quomodocumque, sed generatio passiva ut imbibens spirationem si Filiatio constituatur per acceptionem Naturae foecundae vel saltem ut radicans spirationem. In ea autem hypothesi non remaneret hujusmodi generatio passivae e

go non haberetur id, per quod Filius nunc ultimo constituitur , ac primo distinguitur ab omni non ipso.

Ad probationem secundi antecedentis com cedo primam, & secundam partem maj ris, distinguo tertiam; Filius constituitur per generationem passivam tantum, nego; per generationem passivam imbibentem, vel radicantem spirationem activam , concedo majorem, de distincta minore, nego com sequentiam. Cum Filiatio ex suo conceptu

ferat acceptionem omnium a Patre printer Paternitatem, in suo conceptu fert spirationem etiam activam a Patre acceptam, di non meram generationem passivam. Ad t. confirm. distinsuo antecedens . Ita ut eadem Persona realiter esset Filius, de

Spiritus Sanctus, de solum formaliter qua Filius procederet per intellectum, qua Spuritus Sanctus per voluntatem ad eum m dum quo eadem realiter Dei viso v. g. in

maliter qua vitalis est ab intellectu , qua supernaturalis a Iumine gloriae a & sicut de facto Pater ω aliter qua intellectivus generata & qua volitivus spirat concedo

anteceὸensa ita ut realitta' distingueretur Filius a Spiritu Sancto, nego antecedens, bc consequentiam. Ad probationem nego ,

Filium realiter distingui a Spiritu Sancto ex alio titulo, quam relationis oppositae. Ad auctoritatem Anselmi dico , quod si Spiritus , 3c Filius non distinguerentur realiter per relationem producentis, & producti , ωIum formaliter essent diversi , eademque Persona procederet 'iacter, o procession cure, seu per impulsum, juxta phrasim D mascent; idemque essent Narns, o datuo,

juxta phrasim Augustini. Quod autem haec

ars L.

sit mens Anselmi, patet, quia saepe in o dem libro repetit axioma illud: In μωμnis omnia sum idem, ubi non obvias relvii

nis Oimmis. Scotus tamen dicit, Anselmum hac in re suisse valde anxium; D. Thou . vero putat, Anselmum non ex propria lantentia ea verba retulisse, sed ea re tuli ne in opposita sententia Graecorum, & dispintative tantum . Et Suar. , ac VasqueZ ingenue fatentur, Anselmum fuisse in opposita sententia, eumque deinde secutos ius se Henricum, & Scotunt. Ad. 1. Lumen, & frigus, necnon illuminatio, & frigefactio distinguuntur Aer limatationem, a qua habent incompostilitatem; in casu nostro non haberetur limitatio; unde neque incompossibilitas . IX. Oblic. est. Conceptus Filii, qui nunc datur, debet saltem inadaequate, & secundum aliquam sermalitatem reperiri in Filio illo chimaerico, qui non spiraret Spitatum Sanctum: aliter, ut diximus, esset in illis hvpothesis, Ac nugatoria et Quare in pilio illo chimaerico remaneret ratio Filii

secundum conceptum inadaequatum , qu tenus scilicet procedit a Patre per intellectum, & eth imago Patris; licet non remaneret Filius secundum conceptum admquatum accipientis omnia a Patre praeter Paternitatem; quandoquidem non acciperet spirationem activam; ergo Filius in ea hypothesi distingueretur realiter a Spiritu

Sancto. Probatur consequentia, quia nisesset verum, quod Filius secundum Concmptum illum inadaequatum Filii , Ze secum

dum quod est relatio disparata , distingum retur in ea hypothesi a Spiritu Sancto, sequeretur, quod de facto hinusinodi conceptus Filii inadaequatus reperiri deberet in Spiritu Sancto, eo quod cum illo non o ponatur relative. unde sicut de facto Pater est simul generans, Ze spirans, ita de facto deberet Spiritus Sanctus esse simul genitus , εc spiratus, seu procedens MI IR-tellectum, εc voluntatem. Confirm. I. Quamvis conceptus Edmu tus Patris ferat , quod sit simul generans. Sc spiransi potest tamen conceptus Patris inadaequatus, seu ratio spirationis communicari Filio: ergo licet conceptus adaequAtus Filii ferat processionem per intellectum . 8e spirationem activam, deberet etiam conceptus ille inadaequatus Filii communicari Spiritui Sancto, si relatio disparata non is ficeret ad distinguendas Personas. Et rati

a priori est, quia in Divinis infinitas solum stri, quod quaelibet relatio sit infinite peLII secta.

SEARCH

MENU NAVIGATION