Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... Pars prima octava De Deo uno, & trino

발행: 1726년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

II 6 Pars I. Disp. IV De

decretorum ponendum esse in negotio rim destinationis cum distinoeone rationis inter decreta , ut notat idem Platelius . Primo enim Deus decrevit creare Homines,' quos Creavit, Ee creaturus est , & illos ad mnem supematuralem ordinare volendo V Iuntate tantum inessicaci eorum salutem. Secundo permisit peccatum Adae, in quo inmnes peccarent, excepta Deipara, Prout exinplicabimus in de Poenitentia, cum de peccato originali. Tertio decrevit Incarnati nem in remedium peccati . Quarto intuitu meritorum Christi decrevit dare omnibus Gratiam lassicientem ad resurgendum , aliquibus tamen esticacem. Quinto demum previsis omnium meritis , & demeritis finas-hus , decrevit absolute , & efiicaciter aliquibus dare Gloriam, aliis vero poenam in

ternam.

VIII. Obiic. r. Ex Scripturis , Sc Patribus videtur colligi, eleetionem ad Gloriam

este ante praevisionem meritorum. Ad Rom. s. dicitur : CMm non m nari Dissent , autis liquid boni egissent , aut mali , rex seundum electionem propositum Dei maneret , non ex

operibus , hed ex voeante dietam est et , is est Rebeccae quia maior servies minori; si su scriptum est , Malachiae T. Iacob dii xi , Uan a tem odio habMi . Iaemque docent pluribus in Iocis Augustinus , Prosper,& passim alii Patres cum Angelico qu. 13. art. 4. , & s. ex illo ad Rom. 8. Diligem

sibus Deum omnia eooperantur in bonmm iis,

qui secundum propositum voeati sint fancti rergo in praesenti Providentia Praedestinatio est in priori ad merita praevisa. Connrm. quia praedestinatio est opus ML sericordiae, & liberalitatis Divinae, cum dicatur ad Rom. s. Non est volenti r , neque currentis , sed miserensis Dei r atqui si ellet

in posteriori ad merita praevisa , esset opus Iustitiae: ergo Pri . Resp. Scripturas , Sc Patres , ubi videntur favere sententiae oppositae, doqui de Pr destinatione radicali, seu de voluntate comferendi seriem Gratiarum finaliter efficacium , ad quam consequitur Gloria ut co- Tona: haec enim Praedestinatio procul dubio non est ex meritis , sed ex liberalitate Divina . In textibus a nobis adductis sermo est de Praedestinatione formali, seu de decreto dandi Gloriam ut mercedem merit rum a haec enim praedestinatio supponit me, ita , atque adeo est post merita absolute

raevisa. Adde, saepe Scripturas, & PatreS,um dicunt Electionem , & vocationem

non esse ex operibus, intelligere de operibus Divina Voluntate.

yaturalibus . Denique Cornelius , & alii probabiliter putant : Esau odio habitum a Deo esse salvum s nam ubi dicitur , 3-eOb dilexi , Esan odio habia , intelligendum est de dilectione, qua Iacob non in se, sed in sua Posteritate praelatus est Posteris Esau in ordine ad hona temporalia , & ad qua tam bona spiritualia , puta Sacerdotii, ac

Messae ex iis orti, &c. Ad confirmationem dico . Praedestinati nem radicalem esse opus Μisericordiae; λει malem vero esse opus Iustitiae Divinae. Si uti si Rex promitteret bravium certantibus , promissio naec radicaliter est opus liberalia vatis; collatio vero bravii post pugnam est

debita ex Iustitia , & ideo formaliter est opus Iustitiae a ita Praedestinatio in radice est opus Dei miserentis; at se aliter post merita est debita ex Iustitia, iuxta illud ad

Timoth. 4. Oposita est mihi eorona Iustitiae. Hinc fit, independepter a meritis haberi lectionem raclicalem ad Gloriam , que t men danda est dependenter a meritis IX. Objic. x. ex Scoto apud Amic., de ex Goneto disp. a. an. I. S. 7. fundamen tum oppositae sententiae r Uoluntas finis Iraecedit voluntatem mediorum s ergo v untas dandi Gloriam electis praecessit v luntatem dandi merita , quae sunt media ad Gloriam assequendam; atque adeo Prindestinatio non est post, sed ante merita a solute privisa . Antecedens probatur, quia ordinate volens prius vult finem , quam media ; quandoquidem intentio esticax finis causat efiicacem voluntatem mediorum, de intentio finis inessicax causat voluntatem mediorum inesticacem.

Resp. I. cum Platello n. 2I3. argumentum probare nimis ; quod scilicet neque in alia Providentia dari posse Praedestinatio post praevisionem meritorum , cum Deus nunquam possit aliquid velle inordinate a

quoci tamen Adversarii non contendunt. Resp. h. cum Amico dist. antec. Voluntas fusis inefficax praecedit voluntatem modiorum , mitto s voluntas finis esticax, subiadistinguo; si media sint ponenda unice ab ipso intendente finem , pariter transmitto asi media sint ponenda etiam ab alio libere

operante, ut in casu nostro , nego antecta dens , dc conseq. Ad probationem pariter dico , quod ordinate volens prius inessic citer velit finem , quam media , non Vero efficaciter , quando media sunt aliqualiter . ab alio ponenda. In casu autem nostro me. dia. ad assecutionem Gloriae ut coronae

sunt morita . qua non sunt ponenda a s

132쪽

ct illis II. Ais. II.

Io Deo , nec a sola Creatura libera , sed ab utroque, ita tamen, ut principalius sint a Deo, iuxta illud Apolloli : Non ego , sed

Gratia Dei meeum a dc ideo Deus volens inessicaciter salutem omnium , ut praedestinet aliquos ad Gloriam ut coronam , Vult Connaturalius Gloriam conferre in post xiori ad meritorum praevisionem. Resp. 3. cum Mauro qu. 67. nu. Q. distinguo antecedens et Voluntas finis praecedit voluntatem mediorum in Agente intellectivo creato, qui debet successione attiniere ordinem mediorum ad finem , concero; in Agente intellectivo Increato , qui comprehendit simul finem, Sc ordinem mediorum ad finem, nego antecedens, 3c comsequentiam. In tantum Agens creatum prius vult finem , quia per cognitionem, qua dirigitur ad intendendum finem , non sum- cienter dirigitur ad eligenda media s abier fimul omnia decerneret a ergo Deus comprehendens omnia debet simul finem, de media decernere; & quia finis in casun stro, nempe gloria, intenditur ut corona, ideo decernitur post merita absolute praevisa, cum non possit dari praemium praecise propter meritum conditionatum.

ARTICULUS IL

X. o Eprobatio definitur , Praescientia,

ct praeparatio damnationis quo-vumdam ; de importat in Deo voluntatem permittendi peccatum , & puniendi in a ternum propter illud. Verum sicuti disti ximus duplicem praedemnationem, alteram radicalem, quae consistit in voluntate damdi seriem auxiliorum finaliter effractum salteram formalem, quae consistit in voluntate dandi Gloriam; illamque diximus esse opus Misericordiae , de haberi ante mcirita praevisa; istam vero esse opus Iustitiae, εe fieri post merita absolute praevisa posterioritate tamen rationis , dc per aequiv lentiam: Ita duplex pariter distinguenda est Reprobatio, altera negativa, quam Scotus vocat praecisuam , quae aliquatenus respondet praedemnationi radicali , 3e consistit in Divina voluntate dandi Iudae v. gr. seriem auxiliorum finaliter inessicacium, animo tamen sincero , ut ad salutem conducant sta hujusmodi Reprobatio est independensa demeritis: etenim Deus non tenetur da se ulli auxilia praevisa essicacia; sed reve

xa beneficus est, si solum conserat sussicien-

De Reprobatione I

tiam ad bene operandum animo sincero . ut sequatur bona operatio: licet magis boneficus esset, si conferret auxilia essicacia. In hoc sensu dicitur ad Rom. s. Cui vult,

miseretur , ct qaem vult , indurat . Explicat autem Augustinus modum hunc indurandi dicendo : Non qnidem adiuvando , sed des vendo , non impertiendo malitiam , sed non imis pertiendo misoricordiam. Alia vero dicitur Reprobatio positiva. quae a Scoto vocatur Punitiva, 8c respondet Praedestinationi formali, unde consistit in voluntate dandi Iudae

Poenam aeternam propter e us demerita .

XI. Haec positiva Reprobatio ex parte objecti neque est ante , neque post dem rita absolute praevisa, posita unicitate Diu, ni decreti, ut patet . Verum sicut Praed stinatio formalis in praesciati Providentia est in posteriori signo rationis ad merita ab lute praevisa , ut ostendimus a ita Repr batio positiva est in posteriori ad demerita a unde vera sit haec causalis; Ideo Deus d cernit poenam aeternam , quia videt per scientiam visionis demerita in decreto vi

rum permissivo, 3c non e contra ; ut comstat ex illo Μatth. Is. Ite maledicti in ignem κιernum , esurivi enim , ct non dedistis mihi

manducare. Immo ut notat Platet. nu. χοου.

licet nonnulli doceant , Praedestinationem formalem esse in praesenti providentia, aut saltem possibilem esse in aha Providentia, in priori ad praevisionem meritorum vix tamen est reperire aliquem ex Catholicis. qui doceat, Reprobationem positivam esse in priori ad demerita. Et Arriag. disp. 39. de Deo n. 8. dicit, Probabilius id repusnare, quia videretur Deus directe, Sc primario poenam aeternam intendere , & in o dine ad illam peccatum permittere : sicuti si praedestinaret in priori ad merita , directe , dc primario intenderet Gloriam vecoronam, & in ordine ad illam conferret auxilia essicacia. Hinc August. lib. I. contra Iulian. habet: Bonus est Deus, jussis est

Deus , ρου sina bonis meritis tiberare , quia bonus est, non potest o e malis meritis damnare , quia Iustus es 4

In hoc autem differt Praedestinatio radicalis a Reprobatione negativa, seu praecisiva, quod illa ex duplici capite sit benem ca Elcetis; tum quia confert illis sussicientiam ad salutem; tum etiam, quia confert animo specialiter benevolo auxilia praevisaessicacia: at Reprobatio negativa cum importet collationem auxiliorum finaliter inem cacium , quatenus ex culpa voluntatis non conjunguntur cum bona operatione .

133쪽

118 Pars L Disp. IV De

est Reprobis hencfica solum in quantum confert illis lassicicntiam ad salutem a non

secus ac voluntas conferendi Gratiam sufficientem cst voluntas benefica. Sicut enim Author Naturae est beneficus dando nobis oculos , licet aliquis claudendo palpebras nolit eis uti ad videndum; Ita Deus in o dine supernaturali cst bcncficus confercndo Gratiam sufficientem, ac seriem Gratiarum finaliter incificacium, licet ex culpa voltu tatis non conjungantur cum bona operati ne . Sic etiam ingens est beneficium relate ad omnes Verbi Incarnatio, Eucharistiae institutio , dec. quamvis Christus Dominus positus sit in ruinam multorum, & Eucharistia, quae Vita cit bonis, mors sit malis ; cum nujusmodi pravi cilectus unice cx

nostra culpa oriantur.

xie quaeri solet , Quomodo scilicet Repr halio negativa conaereat in Deo cum V Iuntate salvandi omnes ; de quomodo non inserat in voluntate Divina amorem Peccati , nec amorem gehennae antecedenter pDicendum enim , qimii Deus gratias finaliter inefficaces conferat animo sincero , &non illusorio , ut ponatur actus bonus , &salus obtineatur ; atque adeo confert auxialia inefficacia non qua ine cacia , sed eo animo, ut si praeviderentur cfficacia, libentius ea ipsa dat et , de abstineret a positiva Reprobatione . Propterea Deus non intendit , sed solum permittit , seu non Impedit peccatum cum Gratia susscienti ex culpa voluntatis conjungendum, eo quod non teneatur illud impcdire aliter non possct Creaturas liberas condere , nec Iulii tram puniendo, aut misericordiam parcendo cxercere Unde bene intelligitur , quod

conferendo Gratias finaliter ines fi caces , quantum eth ex se , sit hcncficus erga R probos , intendatque serio corum salutem,& quod solum consequenter ad corum culpam v clit eos Puni Ic.

Neque obstat, quod mallet Judas v. gr. carere auxilii, supernativalibus finaliter ii efficacibus , quam iis clonari , juxta illud

Matth. 26. Bonum erat et , si natus non fuisses homo ille . Nam in serie auxiliorum finaliter ines scacium , i. sicut in Gratia pure sufficienti tria possunt considerari , de quod conscrtur a Deo , scilicet auxilium; κ quod ponitur a voluntate , scilicet culpa ; & complexum ex utroque . Si speet tur primum , inspiciater quis recusaret tam ingens donum a si spcctctur secundum, cem

te illud non est Dei beneficium, & quili-

Divina Voluntate

bet sapientissime mallet non esse a immo quodvis aliud malum subiret, quam culpam; si demum spectetur complexum indivisibialiter sumptum auxilii , de culpae , quilibet prudenter mallet eo carere , non quidem ob priorem complexi partem , scd ob posteriorem; quis enim non praeeligat quovis bono etiam aeterno carere , si illud cum propria culpa conjungendum csset

negativae jam explicatae esse unice Divinam voluntatem , proculdubio Reprobis beneficam, & benevolam a dicitur enim EZech.

33. Nolo mortem Peccatoris , sed magis ut conver aIur , ct vivat a causam vero Repr

bationis positivae , seu causam , cur Deus velit Reprobis poenam aeternam Infligere, csic propriam Reproborum voluntatem libere ad culpam se determanantium , cum Deus nonnisi consequenter ad culpam velit eos punire a siquidem ut loquitur Te tullianus , De suo est misericors , de nostroiU s. Neque dicas, quod Deus praevidens, ad hanc teriem Gratiarum finaliter incis cacium consequi culpam ,. & gehennam , volendo seriem illam Gratiarum , velit in radice gehennam ; unde Deus sit causa Reprobationis non solum negativae , sed etiam P sitivae . Nam sicut Deus non vult in radice culpam , quam praevidet, & permittit alta non vult in radice gehennam s cum Illam solum velit consequenter ad culpam , quod docuit Angelicus hic qu. 6. art. 6. di

cens: Deus antecedenter vult, omnes Homines

salvos seri , sed consequenιer vMlι , quoslam da mnarι Iecundum exigentiam suae Iustitia .

ARTICULUS III.

. cn permissio peccati pol' esse essetas

b quid dici effectus Prae deliin

tionis . Primum cst , quod si cisectus Dei; cum enim Praedestinatio sit actus Divinae mentis, & voluntatis , cffectus praedestinationis debet esse ei sectus talis actus, atquCadeo ei sectus Dei ; propterea peccatum λquod non potest esse Dei cliuctus, ncc potest usic ellectus praedestinationis . Alicrum est , quod aliquatenus ad salutem conducat , di simul ea intcntione Ponatur , ut conducat ; aliter si polici tantum conducere ad salutem , Si de facto non conduc ret, non esset cffcctus illius peculiaris v

134쪽

lia non dicuntur es nis , nisi prout app

luntatis , qua Deus diligit Electos prae Reprobis; cum etiam Reprobis det Gona supernaturalia , quae possint ad salutem conducere . Hinc Incarnatio, Redemptio , Sacramenta , bona supernaturalia, de natura-d effectus Praedestinati icata Praedestinato , ita ut actu ad ejus salutem conducant saltem remote, ac damositive, seu occasionaliter, dc indirecte ; sicut remote aliquando conducunt bona temporalia , & occasionaliter aliquando peccatum ipsum praeteritum ad

salutem aeternam confert.

Pariformiter discuirendum de emectibus Repi obationis; Cum enim etiam Reprobatio sit actus Divinae mentis , de volunta-Lis , sequitur , quod etiam emedius Repr bationis debeat este Dei cetus, & ad damnationem actu conducere. Unde fit, quod licet merita sint effectus Praedestinationis , cum sint Dei effectus , demerita tamen , seu peccata , cum non sint Dei effectus ,

non possint esse effectus Reprobationis . Similiter bona temporalia , vel etiam spiritualia, quibus homo abutitur, non sunt crufectus reprobationis, quia quamvis sint Dei enectus , non dantur tamen ea intentione, ut iis homo abutatur', dc ad damnationem Conducant . Primarius autem effectus RG probationis positivae , seu Punitivae est d, mnatio; non secus ac primarius essectus Praedestinationis formalis cst salus aeterna . ELfeistus vero Reprobationis praecisivae , . seu . negativae est series gratiarum finaliter inefficacium seu negatio Beneficiorum, qu bus Reprobi certissime salvarentur , & CX quorum subtractione ex propria culpa damnantur : Sicuti effectus Praedestinationis radicalis est scri es causarum finaliter emcacium , seu collatio beneficiorum , quibus Praedestinati certissme liberantur . Tunc autem permissio peccati est effectus Reprobationis , quando in poenam peccati antecedentis permittitur subsequens, unde oritur series gratiarum finaliter inefficacium . Quod si permittatur unum peccatum , postruod homo damnetur , hujusmodi permi Lo est *sa voluntas Dei reprobativa negative, non vero effectias Reprobationis. XV. Dubitatur nunc , An permissio peccati possit esse effectus Praedcstinationis , adeo ut non solum ad salutem occasionaliter conducat , sed etiam ea intentione a Deo permittatur peccatum , ut conducat squatenus scilicet saepe homines per peccatum fiunt humiliores , dc sanetiores s unde ad Rom. 8.. dicitur et Diligemibus Deum o-

mnia cooperamur in bonum ubi Glossia a dii , Eliam peccara . Et Aug. lib. de coiYEc grat. cap. 9. ait : Usque adeo diligentibus

Deum omnia cooperantur in bonum , uι eι iam

si aliqui eorum devient , re exorbitent , etiam hoe ipsum faciat eis proficere in bonum , quia

humiliores redeunt , atque doctiores . Vasq.

disp. 93. Arrubal, Ze alii negant, posse esse effectum Praedestinationis peccati permisisionem ; quia non videtur haec posse intendi ut utilis ad humiliationem , de salutem, nisi intendatur a Deo ipsum peccatum , ratione cujus permissio peccati est utilis

Communiter tamen Thomillae cum Suar. lib. 3. cap. 8. Gran. Tann. aflirmant , putantes, pol se a Deo permissonem peccati intendi ut utilem ad salutem , quin intendatur ipsum peccatum, sed praecise per hoc .

quod praecognoscatur peccatum ponendum esse a Creatura: Ad eum modum quo juxta sententiam , quam propugnabimus , Deo dante, in de Incarnatione, poteli Deus ante scientiam visionis de peccato absolute futuro intendere Incarnationem ut redemptivam, atque adeo ut praesupponentem emsentialiter peccatum , absque ullo amor peccati , praeciae per hoc quod praecognos cat per scientiam mediam , peccatum p nendum esse a Creatura , si conseratur citate auxilium inedicax animo sincero , uEconjungatur cum bona operatione; quaud Juidem peccatum non habet rationem me ii conducentis ad finem praeintentum I carnationis redemptivae , sed habet rati nem requisiti , seu potius materiae per Incarnationem destruendae ; ut proinde nou. debeat amari ab intendente finem, nec debeat ab eo poni , sed satis sit , quod praecognoscatur ponendum a Creatura.

XVI. Dico equidem cum hac secundae sententia , Permissionem peccati posse esse effectum Praedestinationis in sensu explica

Prob. tum auctoritate D. Augustini I co laudato , de aliorum Patrum pastim d centium , Deum saepe permittere peccatum , ut sit contra Superbiam conturbatio,

illa medicinalis, juxta phrasim ejusflem Augustini : Tum etiam ratione , quia permis no peccati, cum sit ipsa Dei voluntas com ferens auxilium inefficax, est bona, & est saepe utilis ad salutem , quatenus Pecca tum , quod non impeditur a Deo , est o casio humilitatis, de Menitentiae et unde Augustinus lib. I . de civit. cap. Ir. habet z. cudeo dieere: superbis utile est eadere in αἰ quod venum , manifestum Τue peccatum ,

135쪽

rao Pars I. Disp. IV De Dei Voluntate.

'bi displieεahir ergo potest permisso pecca- scientiam mediam de peccato conditionaleti esse effectus Praedestinationis . Probatur futuro , & trahere scientiam visionis de Consequentia , quia ad hol ut aliquid sit peccato absolute futuro. effecius Praedestinationis, solum requiritur, XVIII. Objic. h. ex Vasiquio . Permissio quod sit a Deo , quod co ucat ad salm peccati non est gratia per Christum ; nontem , 8c quod eo animo ponatur , ut con- enim est homini bona, sed malai Christus ducat; atqui permissio peccati non solum autem nobis promeruit tantum bona; ergo esh a Deo , & saepe occasionaliter ad salu- permisso peccati non est effectus Praedestitem conducit, sed etiam potest a Deo im nationis , quippe quae per Christum nobis

tendi ut utilis ad salutem citra amorem confertur. Peccati s cum possit Deus amare utilitatem ad salutem ortam ex peccato , quin ametipsum peccatum , sed praecise praevidendo , quod peccatum sit ponendum a Creatura sαrgo potest permisso peccati esse effectus

Praedestinationis. Adde ex Suario l. c. quod licet Deus non posset permittere peccatum ob finem V. gr. penitentie essentialiter praesupponentis Pec Catum , saltem potest illud permittere ob finem humiliationis, aut alterius actus non Praesupponentis necessario peccatum a inuo casu permisso peccati est effectus praeestinationis ex hoc , quod per illam in-xendantur actus virtutis , qui occasionaIiter Ponuntur post peccatum , quamvis possent aliunde a Praedestinato poni. XVII. Objic. I. Deus non potest intemdere bonum, quod potest ex peccato Pro venire , nis praesupposita praescientia pe Cati ut futuri , ut advertit Augustinus in Genesim ad literam; Sed voluntas permi tendi peccatum in bonum praedcstinati an-aecedat praescientiam peccati ut futuri; e Eo non potest Deus permittere peccatum ut conducens ad gloriam praedestinati ; atque adeo non potest permissio peccati esse insectus Praedestinationis. Minor patet, quia permissio peccati trahit peccatum , dc ejus Praescientiam; ergo antecedit praescientiam peccati ut futuri. Resp. Augustiniim , teste Suario , solum elle , quod ad permissionem peccati prae supponatur praescientia peccati ut futuri conditionate , non ut futuri absolute. Idque ex eo constat, quia Augustinus ibi imquirit , cur Deus voluerit creare Angelos, quos praesciebat peccaturos Haec autem quaestio esset inepta , ut patet , si praesuin ponebatur in Deo praescientia peccati ut futuri absolute , & non tantum conditi nate. In forma distinguo majorem: nisi praesupposita praescientia ut futuri condition 1e, concedo, ut futuri absolute, nego majorem , & disti a pariter minore , nego consequentiam . Ad probationem minoris

dico, permissionein peccati praesupponςἷς

quod permisso peccati secundum se non sit nomini bona , ut nec est bona mora ; v rum sicut mors potest esse homini bona ,& esse gratia per Christum, quatenus ca sat salutem aeternam , & subest Divinae ordinationi illam ad salutem ordinanti ,

juxta illud Sap. 4. Raptus est, ne malitia mutaret intellictum ejus a ita perinliso peccati

potest sub eadem ratione esse homini bona,& habere rationem specialis beneficii per Christum , quatenus scilicet conducit ad salutem per actus humilitatis , aut Poenitentiae consequentes a unde potest sub haeratione a Deo intendi, di esse effectus Praedestinationis . XIX. Objic. 3. Permisso peccati, seu voluntas conferendi auxilium praevisum ines ficax , in tantum posset esse effectus Praedestinationis, in quantum posset a Deo pinni ut utilis ad salutem Praedestinati citra amorem peccati a sed hoc est immissibile iergo non potest permisso peccati esse es- sectus Praedestinationis . Prob. minor , in tantum enim permissio peccati cit utilis ad humiliationem . & salutem praedestinati, in quantum trahit peccatum ; ergo est utilis ratione peccati; ergo si ametur ut rutilis, amatur id per quod est utilis , ne

Pe Peccatum, atque adeo nequit poni ut utilis sine amore peccati.

Confirm. quia si posset poni a Deo perimissio peccati ut utilis ari salutem praedestinati , possemus nos etiam illam a Deo Petere, ut Ponatura sed nos non possumus petere a Deo , ut permittat peccatum sine amore peccati; ergo nec potest a Deo poni permisso peccati citra amorem peccati. Resp. argumentum probare nimis , vid licet , quod nec possit Deus permittere peccatum ad manifestandam gloriam suam,& Iustitiam suam, quod nemo dixerit ; in

tantum enim potest Deus permittere peccatum ad manifestandam justitiam suam, inquantum est utilis ad talem finem, Sed est

utilis in quantum trahit peccatum s ergo

ecberct juxta ratiocinationem Λdversari

136쪽

II. Art. III.

Tum amare peccatum . In forma nego minorem . Ad probationem: concessa antec

dente, dc prima consequentia , nego secundam. Potest enim permissio peccati esse utilis ratione peccati ut pGrequisiti , Scoccasionaliter tantum conducentis ad salutem; non ut medii causantis, Sc praecontinentis ullo pacto bonum salutis; ac proinde non debet amari, sed satis est, quod p videatur illud ponendum esse a creat a. Universim enim amans finem efficaciter, li-Cet teneatur amare media necessaria ad lem finem, ac teneatur:etiam ipse ponere praerequisita ad illum, nisi ea ponantur ab alio; at quando videt haec esse ab alio ponenda, non tenetur ipse ponere, nec ama- Te illa . Sic quia ad Martyrium obtinendum praerequiritur peccatum Tyranni, &aest medium praedicatio Euangelii ; ideo ut vult emcaciter Martyrium obtinere , ebet quidem velle predicare Evangelium Barbaris, at non debet velIe peccatum Τyranni ; sed satis est, quod praevideat, hujusmodi peccatum ponendum esse a Tyranno; quod si hoc non p videret, de vellet martyrium absolute , 8c non conditionate, procul dubio peccaret . quia teneretur ipse inducere Tyrannum ad inle peccatum, ut posset obtinere martyrium eiscaciter intentum . Sic etiam Deus volens efficaciter Incarnationem ut redemptivam, non debuit decernere Adamo auxilium inefficax cum amore peccati redimendi, sed lassicit, quod praeviderit, peccatum esse ponendum ab Adam , ut potuerit velle collationem auxilii inefficacis ob finem Incarnationis Tedemptivae, ut dicemus in loco. Ad confirmationem: Sicut Deus ut camsa prima potest licite peccatum permittere, seu non impedire saliter non posset comdere Creaturam liberam quin tamen ego licite mism non impedire peccatum prinximi , quando possiim commode: ita potest Deus ut causa prima permittere peccatum, te velle hanc permissionem ut utilem praedestinato, quin possim ego licite illam petere a Deo absolute; sed solum possum a Deo conditionate petere, ouod si Petrus peccet, peccatum illi prosit ad humiliatione, Sc ad salutem. XX. Adde, quod posset Deus sine ullo amore peccati intendere permissionem peccati ut conducentem ad salutem Praedestinati, intendendo hanc conducentiam conia ditionate, dicendo: Volo conferre auxilium Α Petro eo animo , ut si fuerit efficax , prost illi ad salutem ejus bona operatio a

sa suerit inefficax, prout illi peccatuae ad An termiso, circ. I 2I

humiliationem , 8c sic etiam ad salutem a Vel dicendo hoc alio pacto, Confero Ρωtro auxilium Α, ut fiat actus bonus, quia tamen prevideo, quod ex culpa Petri auxilium erit inefficax, & conjungetur cum peccato, de simul p video, quod deinde ille peccati memor magis humiliabitur, ideo dotale aiixilium,ut saltem inde prodeat haec maior humiliatio conferens ad salutem Petria in

ioc autem affectu nullus apparet amor pe

cati; ergo saltem poterit juxta has vias per missio peccati esse effectus Praedestinationis.

DISPUTATIO V.

De Deo Trino. Dcanum aggredimur, de quo haec habet Augultinus lib. I. de Trinit. c. 3. Nee periculosius alieubi erratur , nee labo riosius aliquid quaeritur, nec fructuosius alia quid invenitur. Multifariam in eo errarunt

Haeretici. Sabellius dixit, ratione tantum Personas inter se distingui, ac propterea etiam Patrem , ac Spiritum Sanctum esse incarnatos, de passos fuisse; unde Sabelliani dicti sunt Patripassiani. Mius dixit, s

lum Patrem esse Deum. Macedonius negavit Spiritui Sancto divinitatem . Tritheitae dixerunt, tres Personas esse tres Deos. Grmet schismatici negant, Spiritum Sanctum a Filio procedere. Contra hos errores in Concit. Lateran. sub Innoc. III. definitum est , Tres esse Personas Divinas , unam vero Divinitatem; ita ut alius sit Pater , alius Filius, alius Spiritus Sanctus a non tamen aliud, sed eadem res, quae non generat , nec gignitur, nec procedit, licet Pater generet, Filius gignatur, de Spiritus ab utroque procedat.

Hujusmodi Mysterium non videtur naturali lumine evidenter cognoscibile, aut demonstrabile; quod Suarius putat esse de

fide. Matth. II. dicitur: Nemo novis Filium, nisi Parer , neque Patrem quis no vir, nisi Filius, ct cui voluerit Filius rem

lare. Et ratio est, quia in tantum potest ratione naturali demonstrari existentia mnius Dei , in quantum Creatum propter essentialem dependentiam a Deo ad ejus cognitionem manuducunt; sed non manu ducunt ad cognitionem Trinitatis ι cum

non connectantur cum Deo, quatenus Τrino; erso nequit evidenter hoc Mysterium naturali lumine demonstrari. Hinc dicitur esse non quidem contra ,

137쪽

ra a Pan. I. Disp. In De Trinitate.

nam em' contra rationem a cum vero non nasia pertinent ad Personas , 1κ sunt ea possit ess e contrarium vero; unde hoc My- ex quibus distinctionem Personarum agnosterium non opponitur ulli principio natu- scimus , unde non sunt omnibus commurali lumine noto , ne huic quidem princi- nia ; Definitur quippe Notio ex August. s. pio , Quae sunt eadem uni tertio , sunt i- de Trinit. 6. quod sit Rario notificans rimdem inter se a Nam principium hoc intel- snam. Quinque sunt in Deo praedicata n ligendum est de iis , quae sunt eadem uni tionalia , scilicet Innascibilitas , de Pasernia tertio tum realiter, tum virtualiter. Quod par, quae soli Patri competunt; Filiatio . si nolis admittere ὀistinctionem virtualem. seu Gen. ιιο passiva , quoa soli Filio; Spi- inter Naturam, dc Personalitates, dicas, il- vario activa , quod Patri simul , de Filio , Iud intelligendum esse de iis , quae sunt denique Spiratio passisa , quod uni Spiritui Cadem uni temo adaequale ; sicut enim a- Sancto competit . Praedicatum Notionalenima , coi pus pollunt identificari cum . superadditum praedicato essentiali , seu a Homine inadaequate , dc tamen realiter in- soluto . istud contrahit, unde non praed, ter se distingui a ita potest Pater , de Fi- catur de tribus sic intelligere notionaletius. esse idcm cum Natura Divina , de ta- uni Patri competit generanti Filium . Inmen inter se realiter distingui ; quia pari- tantum autem in Patre praeter Patemit, ter Pater, & Filius identificantur cum Na- tem datur specialis notio , scilicet Innas tura Divina , sed non adaequate , quatenus bilitas quin detur in Filio. consimilis N Pater non identificatur realiter cum omni tio, quae dicatur Inspirabilitas , nec in Spico, quod est natura Divina , puta cum Fi- ritu Samsto Ins raravitas, aut Ingenerativilio ι siquidcm. una Persona realiter distin- tas , quia Notio , ut notat D. Tho. , im-guitur ab altera licet non distinctione pu- portat specialem aliquam excellentiam in Ta , scut Anima distinguitur a corpore ) , Persona , quam constituit ; Innascibilitas sed distinctione non pura admiscente rea- autem, seu Improducibilitas ex suo conc Iem identitatem ; identificantur enim Per- ptu importat perfectionem specialem ,.quae sonae cum Natura Divina . Hinc fit , non relucet in Inspirabilitari: , aut Inspir quod in . hoc Mysterio sit. in speciem tan- tivitate, vel In generativitate , & ideo solum. expositorius hujiismodi syllogismus t tum in. Patre. datur Notio Innascibilit, Hic Deus est Pater ; hic Deus est Filius ; tiS.. rgo Filius est Pater, re tamen vera sit vi- . Secundo dantur in hoc Mysterici Relatiosus , de non concludat defectu distribu- tiones, per quas una Persona ordinatur adtionis requisitae non enim est verum , alteram. Istae autem sunt quatuor , scilicet quod quicquid est Deus sit Pater . Sic nec Paternitas, Filiatio, Spiratio activa, de Spi- concludit hujusmodi syllogismus ; Hic Η ratio palliva . Τres tamen ex istis realitermo est Anima : hic Homo est corpus ; er- distinguuntur , dc dicuntur Proprietates ,

go corpus est Anima; quia non est verum, quatenus unius tantum Personae sunt Pr

quod quicquid est hic homo sit Anima . priae ; etenim spiratio activa omnino iden- Praecipuas de hoc Mysterio quaestiones pro tificatur cum Paternitate , de Filiatione sangustiis temporis breviter perstringemus . . siquidem nullam dicit cum illis oppositi

nem , Ee in Divinis omnia sunt unum , ubi nulla obviat Relationis oppositio . . Hinc fit. la Notionem magis late patere,

quam Relationem , cum Innascibilitas sit Notio , & non si Relatio . Fit secundo , Relationem magis late patere , quam Pr prietatem ; quia Spiratio activa cst Relatio, Um in sublimitate tanti Myste- de non est Proprietas stricte dicta a Immorii acies ingenii obtundatur, nec est Relatio omnimode identificata cum P facile suppetant verba, quae illud ad vivum ternitate , & Filiatione , ut communiter.

Cxprimant , idcirco ad errores vetandos docent contra Durandum. Premittanda est notitia quorumdam termi- II. . Tertio . Duae dantur Personae spiram

norum, qui palsin hic usurpantur. tes adjective, sed unus datur spirator su Primo quidem eonsideranda sunt in hoc stantive a quia una est in utraque Persona Mysterio praedicata Essentialia , &. noti, spirante substantia. Ad eum modum , quonalia . Euentialia pertinent ad Naturam , tres sunt criaue s Mundum , sed unus

quz adeo sunt commina tribus a Noti. cst citatoa, quia una trium est substantia.

De vocabulis hujus nosterii

138쪽

Ruasio I. De Vocabulis hu jus Mysterii.

3e Divinitas ; unde pariter dicimus, duas eς sentata a tum etiam quia se Personas producentes , sed unum esse pro- plicite originem Viventis ducens Spiritum Sanctum. Ratio est , quia litudinem Naturae; Verbadjectiva maltiplicantur per multiplicati nem suppositorum s unde tria sunt alba, si una albedo sit in tribus suppositis; substantiva

vero multiplicantur per multiplicationem formae lubitantialis; unde non dantur tres Homines, si una Anima sit in tribus corporibus . Hinc tres lunt PeIlonae Divinae, quia tria sunt supposita , unus vero est Deus , quia una est Divinitas . Propterea temer ria , S: periculosa censetur a Rui Z disp. 7o.

Iocutio Durandi dicentis , Patrem , ex Filium esse duo principia Spiritus Sancti; sicut enim unicum est principium creans Mundum, ita unicum est principium spirans Spiritum Sanctum. s

arto dantur etiam Origines activae , di pallivae. Generatio, quatenus respicit P trem, qui est actuale principium Filii, dicitur origo activa, di quatenus respicit Filium , dicitur origo passiva ; quae etiam dicitur Nativitas . Sic Spiratio quatenus re spicit Patrem, & Filium, qui sunt principium Spiritus Sancti , dicitur Origo activa; di quatenus respicit Spiritum Sanctum, dicitur Origo palliva. Quinto datur etiam Hypostasis , quae nunc ex usu Conciliorum , & Patrum pro codem usurpatur , ac Persona , ὲκ suppositum, licet olun ab Hieronymo, & aliis usui paretur pro substantia, ut notat Plates.

n. 279.

III. Sexto . Verbum in Divinis est te minus productus a dicente, seu a loquente alteri , quem generando producit , Nreddit inici gentem , communicando illi suam intellectioncm : unde Ucrbum Divinum cst sinultus Verbo nostro vocali, per

quod alteri communicamus con Leptum n

strum, quam Vcrbo mentali, quo formalis ter nos reddimur intelligentes ; di sicut Verbum vocale non est immediate ab intellectu, scd ab ore , & in Angelis a p

tentia loquutiva ori respondcnte; ita Vcr-hum Divinum non est immediate ab intcblectu Divino es lentiali , sed a notionali ,

seu a potentia generatava, quae ori respondet, ut notat Lyranus in Illud Eccles. 14. EXO ex ore intitissimi prodivi .

Septimo . Verbum , & Filius in Divinis sunt idcm , sed non sunt synonyma a tum quia Verbum non solum importat relati nem rcalem Producti a producente , pr ut importat Filius , sed etiam rclationem minus repraesuntanus ad objecta reprae- ,. La

Filius dicit ex a vivente in simi- Verbum vero dicit explicite ordinem proceden iis a dicente . Ubi notandum, quod licet detur vocabul u m speciale, quo significetur terminus productus

ab intcllectu notionali , scilicet verbum ,

non datur tamen vocabulum speciale, quo significetur terminus productus a volunta te notionali; unde Spiritus Sanctus vocatur Amor , qui est terminus communis tam

actui dilectionis Divinae essentiali , quam

termino producto pcr dilectioncm notion lem a Patre, & Filio: Nihilominus ut exis primatur Spiritus Sanctus, appellari solci mmor productus , seu spiratus . Uerbum t

men Divinum est per se subsistens, & coi substantiale dicenti, ac proinde non solum est id, quod Pater loquitur, seu loquendo Iroducit; necnon id, quo loquitur , videincet objecta per ipsum repraesentata ; sed est etia in id ., cui Pater loquitur , seu cui

Pater loquendo communicat cognitioncm omnium sibi notorum . Hinc Pater loquia Lur Verbum, tanquam terminum locuti ne productum e loquitur etiam per Vesebum, non quidem tanquam per os , seu per

potentiam locutivam haec enim est proprietas relativa Patris , quae constituit principium formale proximum productionis Ue bi ) neque tanquam per locutionem actisuam; sed loquitur per Verbum tam sumptum inadaequale pro ipsa generatione pas si va, tanquam per passivam locutionem , quam sumptum inadaequa te pro Eslentia Divina communicata , tanquam per formale

manifestativum: loquitur deniquc Pater ipsi Verbo , ut Personae cui objecta manifestat.

Octavo. Una Persona ab alia procedit,& producitur , non tamen causatur , aut

depcndct; tum quia hoc impoliat imperfectionem a tuin etiam quia causari dicitur , ruod accipit esse contingens; ita ut alio imigcat; tum d cinum quaa ex Plii lolopho 2. playsic. causare cis influere csse in aliud , quod in Divinis haberi nequit . Nonnulli tamen cum Graecis , ut notat Petavius de Trinit. lib. s. c. s. usurpant in Divinis hoc nomen causare, & dependere, sumendo illud large pro procedere, produci, & emanare, demptis imperiuctionibus ; satius tamen est iis abstinerc, cum in sensu proprio imperfectionem praesciarant. IV. Nono . Procersones , seu producti nes Divinae habentur per intellectum , dc voluntatem, non quidem essentiales, uis ec

139쪽

ra η pars I. V.

te communes tribus , sed notionales, quihus dumtaxat competit dicere , & spirare. Platellus n. Σχε. docet, Proccisones, seu actus notionales, scilicet Generationem, &Spirationem non includere actus essentiales

intelligendi , & volendi, sed esse meras

proprietates relativas . Illud certum est , quod principium totale producens non sit sola proprietas, seu Personalitas, sed Pe sona importans Naturam , dc Personalitatem a & soliun dubitatur , quodnam sit principium quo, seu Virius immediate procuctiva, quod infra discutiemus ι sic etiam terminus totalis processionum , seu productionum est Persona, quicquid sit , an te minus formalis harum productionum sit Divina essentia , quae non producitur , sed

communicatur, an vero Personalitas, quae producitur , in quo etiam DD. variant Mpud Ruia disp. 98. seeh. 6. Aetio autem proinductiva Personarum identificatur cum ipsa virtute productiva, seu cum principio quo. V. Dubitatur I. Utrum in Deo praeter tres subsistentias relativas detur etiam su sistentia absoluta propria Naturae Ass runt dari, qui nomine subsistentiae volunt importari ultimam perfectionem in linea substantiae non indigentem alia ; hoc nim praedicatum competit Naturae Divinae ,

utpote cumulo omnium perfecti num. N

Sant vero, qui putant subsistentiam impo rare complementum substantiale reddens substantiam incommunicabilem alteri ut supposito. Hinc , ut notat Platchus , quaeinitio haec plurimum habet de nomine. VI. Dubitatur etiam , Utrum actus notionales, scilicet Generatio, di Spiratio Metiva dici debeant voluntarii, ac liberi, an potius necessarii, ac naturales 3 Ariani, &Eunomani dixerunt, esse liberos libertate

indifferentiae. Plures Catholici dicunt, esse

voluntarios, ac liberos libertate a coacti ne, seu a necessitate extrinseca, praescrtim productionem Spiritus Sancti, quae procedit a voluntate . ita Scotus in I. dist. Io. Posisunt tamen huJusmodi actus dici naturales,& necessarii juxta doctrinam Angelici I. P.

qu. I. art. a. quia Natura agit cum deter natione ad unam partem , voluntas ero cum indasserentia : cum autem hujusmodi actus non possint non dari, ideo vide tur dicendi naturales 3 praesertim Gen ratio Verbi, quae non procedit a voluntate a unde nec potest dici formaliter volum taria , nedum libera ; quamvis Deus v

lens , & non coactus generet Filium . &in hoc tantum sensu voluntarie , hoc est

De Trinitate.

voluntate comitante , ut loquitur D. Thornon voluntate Praecedente , tamquam primcipio generandi ut quod .

tates ut praecisae a Natura dici debeant entitates , & importent sormaliter persecti

nem Quod non possint dici entia , est de

Fides cum non dentur in Deo tria entia . Docent tamen nonnulli, posse dici tres entitates, unitates , bonitates , veritates re

lativas ; & Oham, Aureolus, Suar. , Vasq. apud Maurum qu. Io . docent importare perfectionem non quidem absolutam , sed respectivam, atque adeo perfectionem si

plicem , non simpliciter simplicem ; quia

non est melior perfectio relativa, quam absoluta , unde non est melior ipsa , quam non ipsa. Scotus tamen, Cajet. , Capreol. , Bellai minus, S alii apud Ruia verius negant, esse perfectiones praecise secundum esse Ad, & qua relationes sunt, licet realiter , & identice importent omnem per fectionem absolutam . Ratio est, quia aliter tota Trinitas esset persectior singulis Personis ι & cumulo omnium perfectionum

incluso in Natura Divina posset alia perferictio superaddi , quod repugnat : Quamvis enim quaelibet Persona includat reliquas per

circuminsessionem, seu per identitatem cum Natura, juxta illud Ioan . Io. Pater in me est, Cr ego in Patre at formaliter una non

includeret persectionem alterius , & nulla illarum includeretur in Natura . Neque dicas, quod perfectiones relativae contineantur eminenter in absolutis , ut perfectiones Creaturarum in Deo ; unde non superaddunt Deo perfectionem ; sicut neque Deus cum creaturis est quid perfectius solo Deo. Nam contra est, quia perfectio, quae nullam dicit in conceptu suo impe fee ionem, debet in Deo contineri formali ter ; perfectiones Creaturarum ideo in Deo

continentur tantum eminenter , quia continentur demptis imperfectionibus , v. gr. dempta limitatione, quam habent in Creaturis a sed Relationes Divinae nullam dicunt impersectionem; ergo deberent in Natura Divina contineri sormaliter . Praeter quamquod , ut notat Gonetus , si darentur in Deo tres Bonitates , & tres perfectiones rclativae , Deus non esset unus h nus , sed tres honi, quod tamen est contra August. s. de Trinit. 8. ubi habet : Bonus

Pateν, bonus Filius, bonus Spiritus Sanetus , nee tres boni, sed unus bonur.

Neque dicas 1. ex Philosopho, &D. Th

perfectum esse id , cui nihil deest in proprio

140쪽

II. De distinctione virtuali, M. De

mo genere ι sed Personalitatibus Divinis secte eum Equo , de simul esse imperfecte nihil deest; ergo imbibunt perfectionem . dissimilem , atque adeo posse concipi cona

Nam, ut docet Augustinus apud eumdem ceptu Ammalis communa cum Equo , quin Gonetum , perfectum est , cui nihil deest concipiatur conceptu rationalis cum eodem In proprio genere dicente persectionem , Equo communi a ita supposita distinctione non vero in quocumque genere, aliter edi reali non pura , seu imperfecta inter Per iam peccatum esset perfectum , cum nihil sonas, nec sunt contradictoria, Patrem idem dest illi in genere suo; Personalitates au- tificari imperfecte eum Filio, 3c ab eodem tem in suo genere non dicunt secundum se imperfecte distingui, atque adeo utrumque perfectionem, ut ostendimus , dc ideo non esse unum Deum , non unam Personam .dicunt formaliter perfectionem, licet idem ex quo putant, rejici posse distinctionem o lice uni omnis perfectio. jectivam inter Naturam,& Personalitates.

Q. V AESTIO II.

Utrum praser distinctionem realem non puram, qua intercedit inter Pensonas , detur etram distinctio virtualis inter Namram,or Peisonalitates Davinas I. LP X Fide constat, inter Divinas Peris sonas intercedere realem distin-4stionem non puram, hoc est mixtam idemtitate a dicitur enim I. Ioan. s. Tres sunt,

vi testιmonirem dant in Caelo, Pater, Herbum, er Spiritus Sanctus , ct hi tres tinum funx .

Et Ioan. io. dicit Christus: Ego, o Pater tanum sumus; Ubi August. trach. 16. in I an.

subdit: quod Leit Mnnm , liberaι te ab . - νio; quod dicis sumus , liberas te a Sabellio .

Ille enim negabat Divinitatem Filio , NSpiritui Saneis, atque adeo identitatem in

Natura cum Patre s Hic vero negabat distinctionem Personarum.

Difficultas nunc est, An praeter hanc distinctionem realem, quam vocant eminentialem, detur alia distinctio objectiva inter

Naturam, dc Personalitates , vi cujus v xificentur haec praedicata contradictoria , quod Natura Patris communicetur Filio , non communicetur Paternitas; sive haec distinetio dicenda sit modalis, atque adeo albquatenus realis, qualis intercedit inter rem,& modum, ut putat Durandus : sive in malis, seu ex natura rei, atque adeo actu

Iis juxta sententiam Scotistarum s sive s

Ium virtualis , seu potentialis ad mentem Thomis arum Nominales cum Mimin. in I. dist. 33. de plurimi Recentiores docent, omnia lalvari per distinctionem realem eminentialem inter Personas , quam docet FLdes ι quia sicuti non sunt praedicata con

II. Dico equidem I. cum utraque Sch

Ia Τhomistica , εe Scotica , dc quam urbmis Recentioribus, Arriag. disp. 4. stet. 4.Herrera , Μauro qu. 98. praeter distincti nem eminentialem inter Personas Divinas admittendam esse distinctionem objeetivam inter Naturam, Sc Personalitates. Probatur: Quoties ex parte objecti vertibeantur praedicata contradictoria de aliqua entitate , ad declinandam contradictionem

debet in ea dari aliqua distinctio obieetivas sed de ementia Divina, 3c Personalitatibus

verificantur ex parie obiecti praedicata comtradictoria a ergo dari debet inter illas dis

stinetici oblectiva. Probatur minor. Primo, quia de facto Filiatio terminat unionem ny- staticam a natura vero illam non term nat i si vera sit sententia , quod unio ter minatur ad solam Personalitatem a in se tentia vero communiori, quod unio hypostatica terminetur ad Personam Verbi, Natinra Divina id etificata cum Personalitate Vedibi terminat unionem, quin illam terminet Paternitas ; ergo de Natura, Ec Personalit tibus verificantur contradi ria: sicuti si e gnitio terminaretur ad Mimal in Hom, ne , 8c non ad rationale , in omnium solatentia de Mimali, & rationas velificarentur praedicata contradictoria objectivas umde deberent ex pane obiecti distingui. Printerea ab omnibus Theologis inquiritur, mirum principium quo, productivum Verbi,& Spiritus Sancti si Natura , an Persona litas , an utrumque haec autem quaestio esset inepta, nisi ex parie objecti Natura,& Personalitas distinguerentur ergo de facto distinguuntur ex parie objecti.

Probatur ulterins eadem minor; quia Nain tura Divina communicatur, seu identificatur cum Filiatione , Paternitas vero a FLliatione distinguitur : ergo Natura , dc Pa ternitas verificant contradi ria. III. Responsio Adversariorum intercal ris est, contradi ria haec non velificari, quia Natura summunicatur Filio communi-

SEARCH

MENU NAVIGATION