Acta et decreta Concilii plenarii Baltimorensis tertii. A.D. MDCCCLXXXIV

발행: 1886년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

DE SOCIETATIBUS.

139Obedientia ad Omnia parata, rei faciendae ratione et honeState nec Visa nec curata, sine dubio caeca et absoluta erit existimanda.

248. Hinc patet illas societates jure optimo meritoque fuisse ab Apostolica Sedo damnatas. Quid enim magis istis exitiale in Ecclesiam aut Statum existero possit 8 Quid ad Omnem malam pestem generandam retque

fovendam magis accommodatum 2 In eorum enim conventiculis secretis Viri perditi ac callidi pessima quaeque contra bonum reipublicae Sacrae et civilis moliri possent, et si Ecclesiae jus inspiciendi non competeret nullus locus applicandi remedia esset relictus. Si autem adscripti nil mali in eis agant, exeant e tenebris. Qui enim veritatem facit, Venit ad lucem. Qui vero male agit, odit lucem. Ideoque, Si non Veniant ad lucem, reputandi sunt inter homines illos, de quibus Salvator dixit: Dilexerunt magis tenebras quam lucem, erant enim mala opera eorum. Joan. m. 19.) Hinc declaravit Summus Pontifex Leo XΙΙ.: Jusjurandum illud nefarium, quod jam memorutum est, quodque in illa etiam inferiori cooptatione jurari debet, Satis per se est, ut intelligatis nefas etiam esse levioribus illis gradibus adscribi, atque in iis Versari. I iit App. Quo graviora. Nec quis dicat his mediis promoveri Progressum generis humani. Illud enim genus humanum quod Redemptionis ipsiusque naturae vi tendit ad unum, ad colligendos scilicet omnes homines in unam quasi familiam veluti totidem fratres

sub uno communi Patre, illosque in unum retinendos arctis vinculis apertas sinceritatis, aequas omnibus justitiae, ac universalis amoris; istud genus humanum quomodo promovetur, quum Vident econtris lacerata Sua membra atque disjecta, homines scilicet ab hominibus secreto divisos, ab ossiciis veritatis, justitias et caritatis aliis alios excludentibus, si lario inter Suos gregales non adnumerentur 2 Et ad illam caecam absolutamque obedientiam

252쪽

TITULUS VIII. - DE ZELO AXIMARUM.

quod attinet, quid unquam magis funestum excogitari Ρ0sset adversus altam dignitatem humanam, rectae rationis imperium, bonorum morum ac Reipublicae gerendae fundamenta 8 Qui enim cooptati sunt promittant ac recipiant necesse est, ducibus ac magiSisis se dicto audientes futuros cum Obsequio fideque maxima; ad quemlibet eorum nutum Significationemque Paratos imperata facturos; si secus secerint, tum dira Omnia ac mortem iPSam non recusare. Revera si qui prodidisse disciplinam vel mandatis restisisse judicentur, Supplicium de eis non raro Sumitur, et audacia quidem ac dexteritate tanta, ut speculatricem ac Vindicem scelerum justitiam Sicarius Persaeps fallat. Atqui simulare et velle in occulto latere; obligare sibi homines tanquam mancipia

tenacissimo nexu, nec Satis declarata cauSa; alieno

addictos arbitrio ad Omno facinus adhibere; armare ad caedem dextras, quaesita impunitate peccandi, immanitas

quaedam eSt, quam rerum natura non Patitur. Quapropter Societutem, do qua loquimur, cum justitist et

naturali honestate pugnare, ratio et Veritas ipsa convincit. I iit. Encycl. Humanum senua. 249. Supra ubi de discernendis societatibus Velitis agebatur, praescidimus a considerandis Simul censuris, ne videremur res distinctas confundere. Vide probatos commentatores in Const. Apostolicae Sedis in Sed hoc in

loco, incertis relictis censemus clare definiendas esse censurus certas et latae Sententiste, in quas hae societates incurrere POSSunt.

Si qua igitur societas presbyterum proprio marte Sibi vindicet aliumve ministrum cultus, qui rituali ac caeremoniis propriis pro suo lubitu utatur; hoc in casu

adscripti etiam censuras contra schismaticos Vel haereticos latas incurrunt. Quae censuras ita enuntirentur in Const. Apostolicas Sedis inter excommunicationes latae sententiae, Romano Pontifici speciali modo reservatas:

253쪽

DE SOCIETATIBUS.

14 I Omnes a Christiana fide apostatas, et Omnes et Singul0Shnereticos, quocumque nomine censeantur, et cujuScumque Sectas existant, eisque credentes, eorumquΘ recePtores,

fautores, ac generaliter quoslibet illorum defensores.'

Schismaticos, si eos, qui a Romani Pontificis pro

tempore existentis obedientia pertinaciter se subtrahunt, vel recedunt. V In comperto enim est, quamlibet societatem, Praeterquam qu0d Sit secreta, posse etiam Achismaticam esse Vel haereticam; Proindeque omnis Societas, quando sibi vindicat presbyterum aliumve ministrum cultus, cum proprio rituuli ac caeremonii S, non quomodolibet, nec sicuti aliquando apud nostrates fit quum preces quaedam in civium conventibus recitantur, Sed eo modo quo ipsa Societas, PraVο Sibi fine Proposito, secta schismatica aut haeretica evadit, jure meritoque in censuras Supradictas incurrit. 250. Non ideo autem censenda sunt omnia licere, quae non sint expresse damnata; et nostri fideles, maxime

autem juniores, quo longius ab omni periculo mali

amoveantur, edocendi Sunt grRViterque commonendi, sedulo ipsis effugiendas esSe omnes Societates quae

quomodocumque fidei aut moribus judicio Ordinarii offendiculo esse possint. Qua de re Summus ipse Ponti sex Episcopis hoc consilium praebet: ParenteS, magistri pietatis, curiones inter Christianae doctrinae praeceptiones insistant, Vobis auctoribus, opportuno

commonere liberos et alumnos de ejusmodi societatum flagitiosa natura, et ut mature cavere discant artes fraudulentas et Varias, quas eorum PrOPagMO S uSur- pars ad illaqueandos homines consueverunt. Immo qui adolescentulos ad sacra percipienda rite erudiunt, non

inepto fecerint, si adducant singulos ut statuant ac recipiant, inscientibus parentibus, aut non auctore vel curione Vel conscientiae judice, nulla se unquum societate obligaturos. Encycl. cit )

254쪽

TITULUS VIII. - DE ZELO ANIMARUM.

251. Quoniam vero non tantum contra fidei puritatem et communionis ecclesiasticae unitatem Societates secretae nSPirare POSSunt, Verum etiam contra legitimas potestates machinari, idcirco Sedes Apostolica harum incolumitati consulens, excommunicationi latas Sententiae, Romano Pontifici reservatae, subjacere declaravit: Νο-men dantes sectae Μassonicae aut Carbonariae, aut aliis ejusdem generis Sectis, quae contra Ecclesiam vel legitimuS Potestates, Seu Palam Seu clandestine machinantur; necnon eisdem Sectis favorem qualemcumque Pr-St-tes, earumVe Occultos coryphaeos ac duces non denunt, antes, donec non denuntiaverint. ' Ergo hac etiam censura Societates secretae innodari possunt et merito; non est enim potestas nisi is Deo quae nutem Sunt,

a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei Ordinationi resistit, qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Rom. XIII. 1, 2 in 252. Has igitur censuras declaramus, nullo modo nuttacendas aut dissimulandas esse; sed econtra manifesto promulgundus atque in reos urgendas ut timore salutari fideles in ossicio contineantur, deceptione aut infirmitate lapsi ad meliorem frugem revocentur, et contumaces tandem veluti oves insectas ex ovili ejiciantur. 253. Demum, hic opportunum ducimus in mentem fidelium revocare monita salutaria, quae Putres Superioris Concilii Plenarii titulo Do Societatibus Secretis, M. 519, dederunt circa societates quasdam do quarum licet-tato quaestio aliquando mota fuit. Quibus accuratfperpensis, Nobis quidem nulla apparet ratio, ob quam

prohibitio Ecclesiae adversus Massonicam aliasque occultas sectas, ad illas extendatur operariorum sodalitates, quas non constat aliud sibi Proponere quam sociorum in proprist arto exercenda mutuam tutelam ac juvamen.

Cavendum tamen, ne Sub hoc Praetextu quidpiam admittatur, quod Sectis damnatis faveat; nevo operarii qui his

255쪽

DE SOCIETATIBUS.

143 societatibus nomen dant, pravis Subdolisque malorum

hominum artibus inducantur, ut contra justitias legesta rem ab ipsis debitum subtrahant, vel ulio quovis modo eorum, quibus subjiciuntur, jura laedant. φ φ 'Illi etiam coetus prorsus illiciti sunt, in quibus ita arcis

laedere in mutuam defensionem conjunguntur Socii, ut exinde oriatur turbarum vel caedium Periculum.

254. Quum porro Videndum erit, an aliqua societas cadat sub una ex classibus indicatis, primo quidem inquirant Episcopi, sive per so siVe Per alios Prudentes, auditis ducibus, corypheis Vel Sociis praecipuis, omniis ad illam associationem spectantia, dein singula inspiciunt matureque considerent , ut judicium certum de ea

proferatur juxtu principia super exposita et si quid deprehenderint damnations dignum, inspiciant ulterius

utrum ex ipsius societatis natura ProVeniat, an Vero PS quibusdam temporum, locorum aut PerSonarum cir um- stantiis cum societate conjunctis. Nolumus enim,

sicut jam decretum fuit in eodem Concilio, No. 520, ut in posterum ullus in hisce provinciis, in quavis

ecclesiastica dignitate constitutus, nominatim societatem damnet, nisi certo et praeter omne dubium constet, eam

ex eis esse, quas Constitutionibus Pontificiis faut aliis documentis Sedis ApostolicaeJ, comprehenduntur. Si

Vero eae fuerint circumstantiae, ut ultiorem expositionem doctrinae jam traditae postulare Videantur, pro ea omnibus ad amussim expositis rerum adjunctis ' recurrendum esse monemus ad Sanctam Sedem, cujus sapientissimo judicio omnes pleno animo ad corde morem gererum. 265. Ad praecavendum praeterea, ne confuSio diSciplinae habeatur, dum cum magno fidelium scandalo et auctoritatis ecclesiasticae detrimento, eadem societas in una dioecesi damnatur, et in alia toleratur, nolumus ullam societatem, uti cadentem Sub una ex classibus indicatis, nominatim damnari, antequam ordinarius rem

256쪽

TITULUS VIII. - DE ZELO ANIMARUM.

retulerit ad Commissionem, quam pro hujusmodi causis judicandis nunc constituimus, et quae conStabit ex Omnibus Archiepiscopis harum provinciarum. Quod si societas damnanda Omnibus Visa non fuerit, recurrendum erit ad Sanctam Sedem, ut judicium certum accipiretur, et disciplina in nostris provinciis uniformis Servetur.* 2 Do Quibusdam Societatibus Honestis. 256. Praeter Viam poenarum et timoris, aliam et quidem meliorem indicavit Supremus Pastor in saepe laudata encyclica Humanum senus, qua nobis commissi fideles a periculis societatum secretarum retrahi queunt, in eo sitam, ut instituantur societates honestae ad quas opportuno alliciuntur. Quod quidem nostratum conditioni est maxime accommodatum. Omnes enim ad nomen alicui societati dandum Vehementur trahuntur, plerumque alicujus mutui beneficii et protectionis spe, aut, Praesertim cum de junioribus agitur, animi recreandi aut perficiendi causa. Ad has igitur utilitates nostris fidelibus in societatibus honestis procurandas decernimus, ubicumquo fieri potest Episcoporum auspiciis patrocinioque, opificum aliorumque civium Catholicorum societates instituendas et promovendas esse, quae quamvis finem sibi proponunt temporalem et materialem, consilia tamen et directionem cleri Sequantur. 257. Pro juvenibus, quia majoribus periculis objiciuntur, majorem curam impendi Volumus; proinde statuimus, ut in omni paroecia Vel missione, ubi numerus eorum Suffciens invenitur, societates speciales pro ipsis a rectore instituantur et omni opera foveantur. Sine hujusmodi enim associationibus opus juventutis Catholicae servandae in scholis parochialibus inceptum, Plerumque in irritum cedet, et nostri redolescentes, qui tanto studio jam indo ab infantia custoditi sunt, moribus et

257쪽

DE SOCIETATIBUS.

145 illecebris mundi seducti tandem in societatum vetitarum barathro absorpti perdentur. Honestis autem societatibus adscripti, dum bonum temporals prosequuntur, ad pietatem quoquo excolendam a prudente Pastore facile adduci poterunt. 258. Praeter has societates Catholicorum optamus etiam ut in singulis paroeciis, ubi fieri potest, instituantur societates vere Catholicae, quae pro aliquo fine religioso RSSequendo sub proprii capellani plenissima directione laborent. Jam enim multis in locis hujusmodi societates bene de EccleSia meruerunt, non tantum aedificationis exemplo sed etiam neglectos et carceribus aliisque institutionibus publicis detentos doctrina Christiana imbuendo, libros Catholicos distribuendo et alia charitatis opera eXercendo. Praeterea, ad pauperum indigentiam modo esticaci simul ac Christiano levandum, maxime curabunt eccleSiarum rectoreS, Ut omni opera foveant societatem illam Udo populo inferioris ordinis tam Praeclare meritam, quae RVincentio patre nominatur. Cognitum est quid agat, quid velit, scilicet tota in hoc est, ut egentibus et calamitosis Suppetias eat ultro, idque sagacitate modesti que mirabili; quas quo minus Videri vult, eo est ad caritatem Christianam melior, ad miseriarum levamen opportunior. Encycl. cit.)259. Omnibus denique Vehementer commendamus

Lugdunensem Propagationis Fidei Societatem quam inde ab ejus ortu Romani Pontifices summis laudibus et amplissimis pontificalis gratias privilegiis prosecuti

sunt; quamque Sedulo λVendam et Promovendam recentioribus diebus Leo XIII. sel. reg. in Encycl. Socis Dei Cinitus, 3 Dec. 1880, iterum Episcopos ardenter

commonuit. Μentem S. Sedis, et praedecessorum insuperioribus Conciliis Plenariis exemplum Sequentes StatuimuS, ut per omnes nostras dioeceses societas illa praeclara, sicubi forte nondum Vigeat, instituatur ac

258쪽

TITULUS VIII. - DE ZELO ANIMARUM.

promoveatur. De collectis fidelium eleemosynis quae omnes mittantur Lugdunum ad pii Operis directores generales, ratio dabitur juxta normam Societatis, Vel alio modo, prout Episcopo magis placuerit. Amor quidem erga Deum, uti Speramus, Omnes stimulabit ut

Parvas Sum coPias conferant ad augendum opus missionum Catholicarum per totum Orbem diffusarum et amplificandum regnum Christi; at simul meminisse juVat, Societatem istam, a qua tot ac tanta bona in rem Catholicam in his regionibus jam derivata Sunt, eo majora indigentibus nostris missionibus auxilia prae- Strere posse, quo ampliores et uberiores ipsi contulerint

ῆ 3. De Societatibus ad Temperantirem Promovendam. 260. Dubitandum non est quin inter malu quas in hac regione maxime deflemus, reputandum sit illud quod in potuum inebriantium abusu consistit. Est enim hujusmodi excessus peccati lames Perpetuus miSeriarumque origo foecunda; homines innumeros familiasque integras ruinu PeSSima Obruit, animuSque plurimas in exitium aeternum Praecipites trahit. Et quoniam hoc vitium etiam inter Catholicos non parum Saevit, scandalum acatholicis datur magnumque obstaculum religionis dilatationi opponitur. Christianos igitur Omnes et religionis et putrias amor urget ut omni studio dent operam huic pestifero malo extirpando. 261. Ab Ecclesiae sacerdotibus, quibus Deus ossicium dedit homines verbo vitae erudiendi bonisque moribus informandi, auxilium in primis Speramus. Nunquam

cessunt contra ebrietatem ejusque occasiones fortiter conclamare ; PraeSertim Vero quum exercitia spiritualia pro populo habent. Memores etiam doctrinae Apostolicae

259쪽

DE SOCIETATIBUS.

147 neque ebriosi ' ' regnum Dei possidebunt I. Cor. VI. 10); revocent in mentem aliorum qui existimant se stare, Verba Eccli. m. 27: qui amat periculum peribit

in illo.'' Praeterea quum Verba moveant tantum, exempla Vero trahant, sacerdotes ipsimet qui, monente Apostolo, debent esso larma gregis ex unimo, Sint temPerantias virtutis exemPlis.

262. Vestigiis inhaerentes Patrum Superiorum Conciliorum Baltimorensium, et doctrinae innixi Doctoris Angelici II. II. q. 140, a. 3.) approbamus et magn0Pere

commendamus laudabilem plurium morem, qui temporibus nostris ab usu potuum inebriantium omnino abstinent, quo Vitium intemperantiae Securius coerceant, Sive ejusdem occasiones a semetipsis amovendo, sivo aliis virtutis temperantiae exemPlum praeclarum exhibendo, quorum Zelum Secundum Scientiam esse, jamque magnos fructus tulisse ac majores etiam in futuro ferendi spem praebere ultro fatemur. Societates quas Veniunt nomine Unionis Catholicae ad Abstinentiam Τotalem promoveΠ-dam ' et Sacrae Sitis,' magna laude dignus agnoscimus; spiritu enim Vere catholico reguntur, et non tam in proprias voluntatis firmitato quam in Precum et Sacramentorum Virtute vires necessarias quaerunt. Notum est

praeterea quod Caput totius Ecclesiae et Christi in terris Vicarius non semel easdem benedictione sua apostolica et indulgontiis Ecclesias locupletavit. Proinde nos quoque iisdem signa nostrae benevolentiae exhibemus, et

quo magis floreunt eas omnium nostrorum Sacerdotibus curae paternae commendamus, ut eis non modo animos addanti sed etiam semitum catholicam Semper demonstrent.

263. Μonemus doniquo nostros fideles, qui liquorum inebriantium morenturam faciunt ut serio recogitent quot quantisquo Periculis peccatique occasionibus eorum quaestus, quamvis in se non illicitus, Sit circumdatus. 17

260쪽

TITULUS VIII. - DE ZELO ANIMARUM.

Honestiorem rationem sustentandi Vitam si Possunt, seligant. Sin minus totis viribus tam a semetipsis quam ab aliis Occasiones Peccati studeant amovere. Neque junioribus, eis scilicet qui sui juris non sunt, Potum Vendant, neque iis quos Potu abusuros PraeVident. Cauponas sum die Dominica clausas servent; nulloque tempore intra tabernarum suarum parietes blasphemias, maledictiones, aut eloquia turpia proferri sinant. Quod si culpabili ipsorum causa aut cooperatione religio iudedecus et homines in ruinam traducuntur, sciant in coelis Vindicem existere poenas ab ipsis gravissimas

SEARCH

MENU NAVIGATION