Acta et decreta Concilii plenarii Baltimorensis tertii. A.D. MDCCCLXXXIV

발행: 1886년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

apta fiat causarum distinctio. Fas est nimirum Regularibus appellare in devolutino tantum, quoad interpretationem decretorum, quae de iure communi, Sive ordinario sive delegato, Regulares etiam am-ciunt; quo vero ad interpretationem aliorum decretorum etiam in με imiro. Authentica namque interpretatio quae manat ab Epi mpis, qui Synodorum auctores sunt, tanti prosecto est, quanti sunt ipsa decreta. Ex quo illud omnino est consequens, licere religiosis sodalibus a primo decretorum genere appellare eo iure et modo, quo licet cuilibet e dioecesi appellare a lege communi, scilicet in devolutino At vero ad reliqua decreta quod attinet, ea certe lata contra regulares vim rationemque legis amittunt; quare constat illos sic exemptionem a iurisdictione episcopali possidere uti ante possederint; donec Pontia ficis maximi auctoritate iudicetur, iure ne an Secus cum iis actum Sit. Hactenus de exemptionis privilegio; nunc de iis quaestionibus

dicendum, quibus ministeria quaedam per regularin eXercitu Omasionem praebuerunt. Excellit inter haec munus curationis animarum, quod Saepe, ut innuimus, religiosis viris demandatur intra fines ab Episcopis praestitutos; locus autem iis finibus comprehensus mimi is nomine designatur. Iamvero de his missionibus disco

latum fuit, an et quomodo fieri possit ab Episcopis earum divisio, seu, ut dici solet, dismembratio. Nam qui Regularium iura tuebantur, negabant hanc divisionem fieri posse nisi legitimis de causis, adhibitisque iuris solemniis quae praescripta sunt ab Alexandro III.

et a Concilio Tridentino. Alia vero erat Episcoporum opinatio. Prosecto si divisio fiat paroeciae Veri nominis, sive antiquitus conditae, sive recentiore memoria iure constitutae, dubitandum non est quin nefas sit Episcopo canonum praeScripta contemnere. At Britannicae missiones generatim in paroecias ad iuris tramites erectae non sunt; idcirco Sacrum Consilium christiano nomini propagando anno MDCCCLXVI ossicium applicandi missam pro populo ad Episcopum pertinere cenSuit, Propterea quod dioecesium Britannicarum non ea sit constitutio, ut in Veras paroreias dispositae sint. Itaque ad divisionem missionis simplicis ea iuris solemnia transferenda non sunt, quae super dismembratione par clarum fuerunt constituta; eo vel magis quod propter missionum indolem et peculiares circumstantias, numero plures ac leViO S ca ae pomini occurrere, quae istarum divisionem suadeant, quam quae iure definitas sint ut fiati Bened. XIV. de Synod. Disee. Lib. 13 cap. 5 4 2. Cap. aes audientium de Eccles. aedific. Sem. 21 cap. 4 de res m.

332쪽

APPENDIA.

par clarum divisio. Neve quis urgeat similitudinem quam utraeque inter se habent; cum enim obligatio servandi solemnia iuris libe tatem agendi coerceat, ad similes causas non est pertrahenda. Sile tibus itaque hac super re generalibus Ecclesiae legibus, necesse est ut Concilii Provincialis W tmonasteriensis valeat auctoritas, cuius hoc decretum est: μ Non obstante rectoris missionarii deputatione, licebit Episcopo de consilio Capituli, intra limites missionis cui praeponitur, novas ecclesias condere no portionem districtus iis attribuere, si necessitas aut utilitas populi fidelis id requirat.' Quae cum sint ita, ad propositam consultationem respondemus: licere Episcopia missionis dividere, servata forma sancti Concilii Tridentini y quoad miMiones quae sunt Vere proprieque dictae paroeciae; quoad reliquas vero, ad sormam Synodi I Provincialis Wostmonasteriensis. Quo melius autem missioni, quae dividenda sit, ei usque administris prospiciatur, Volumus ac praecipimus, ut Sententia quoque rectoris exquiratur, quod iam accepimus laudabiliter esse in more positum; quod si a religiosis sodalibus missio administretur, Praefectus ordinis audia atur ; salvo iure appellandi, si res postulet, a decreto episcopali ad Sanctam Sedem in devolutivo tantum. Peracta missionis, cui regulares praesint, dismembratione, alia nonnunquam quaeStio Suboritur; utrum nempe Episcopus in pra ficiendo Rectore missioni, quae nova erigitur, ipsos religiOSOS sodales toris debeat praeserre. Quamvis illi hanc sibi praerogativam

adserant, Obscurum tamen non est, haud levis exinde secuturas dissicultates et offensiones. Ceterum in ea de qua Sermo mi, no- ere tione necesse est alterutrum contingere; nimirum ut par cia Veri

nominis, aut mera mimio constituatur. Si primum fieret, per quam alienum esset ab Ecclesiae disciplina e religiosa familia arcessitum parochum praeserri; sic enim iure quod modo Viget arcentur regulares a parochi munere, ut illud suscepturi venia Apostolica indigeant. Ad rem Benedictus XIV. in Constit. Cum nuper, VI Idus Novembris MDCCLI, Quemadmodum,' inqui negari nequit, ex

Veteri canonum lege monachos et regulares ecclesiarum parochialium regiminis capaces fuisse, ita certum nunc est ex recentiori canonica disciplina interdictum esse regularibus parochiarum curam adsumere

sine dispensatione Apostolica.' Hinc sacrum Concilium Tridentinis decrotis interpretandis' ad dubium an annuendum sit precibus

y Cap. 4 som. 21 de reform. De regimine congregationum seu missionum n. 5. In Ianuen. dismembrationis xxv Ianuarii MDCCCLXXIX.

333쪽

ritrum Augustinianorum de nova paroreia iisdem concedenda Vrescripsi negatiVe et amplius-. Sin autem, quod secundo loco posuimus, mera missio erigitur, ius certe non obest religiosis viris ne inter eos eligatur rector; aAt ne iis quidem praeserri optantibus suffragatur. Rem itaque integram et in sua potestate positam aggrediens Episcopus, libertate sua utatur oportet; ubi enim iura silent, loco legis est Praesulis auctoritas; praesertim Vero quod, ut doctorum seri adagium, Episcopus intentionem hiatet in iure fundatam in rebus omnibus, quao ad dioecesim suam administrandam attinet. Quamobrem praelatio quoad novam missionem, a Regularibus expetita, aue nullo iuris subsidio sulcitur, aut in disertam iuris dispositionem offendit. Ossicium curationis animarum sedulitati Regularium commimum alias etiam dubitationes gignit; eaeque loca spectant finibus comprehenm missionum quae ab ipsis reguntur. Coepit enim ambigi utrum coemeteria et pia loca, intra fines illarum sita, Episcopus visitare possit. Ast in coemeteriis facilis ac prona suppetit distinctionis adeoque finiendae controversiae ratio. Nam si de memeteriis agatur quae solis religiosis semiliis reservantur, ea plane ab Episcopi iurisdictione, proindeque a Visitatione exempta sunt; cetera Vero fidelium multitudini communia, quum uno ordine haberi debeant cum memeteriis paro talibus, iurisdictioni ordinariorum subsunt indubitate, ac propterea optimo iure ab Episcopo Visitantur, quemadmodum statuit Bonodictus XIV. in Constit. Firmandia VIII Idus Novembris MDC v. Haud absimili distinctione de locis piis quaestio dirimitur, in Secernendo quae exempta sunt ab iis quibus praeost Episcopus sive ordinario iure, sive delegato. De utrisque igitur, tum coemeteriis tum piis locis, sententiam Nostram paucis complo

timur pronunciant : Sacrorum canonum et constitutionum Apostolia carum praeScripta eme Servanda.

Superioribus dubiis arcto iungitur nexu illud quo quaeritur an Episcopis subesse debeant Scholae pauperum, quae elem tarω etiam, Primariae, Puerorum nuncupantur; est enim Sanctissimum docendi ministerium, et proximum piis locis ordinem tenent scholae de quibus agendum est. Quo illae pertineant ex ipso nomine dignoscitur; intendunt nimirum ad puerilem aetatem primis litterarum elementis primisque fidei Veritatibus, ac morum praeceptis apte instituendam: quae quidem institutio omnibus est temporibus, locis et vitae generibus nec Saria, ac multum habet momenti ad universae societatis Disjtjgod by LIOO le

334쪽

APPENDI x.

humanae, nedum singulorum hominum incolumitatem; ex puerili enim institutione pendet, ut plurimum, qua quis ratione sit reliquae aetatis spatium acturus. Itaque quid a docentibus eo loci praecipue praestandum sit, sapienter Pius IX. significavit scribens: In hisce potissimum scholis omnes cuiusque e populo classis pueri vel a teneris annis sanctissimae nostrae religionis mysteriis ac praeceptionibus sedulo sunt crudiendi et ad pietatem morumque honestatem, et ad religionem civilemque vivendi rationem accurate sermandi, atque in iisdem scholis religiosa praesertim doctrina ita primarium in institutionc et educatione locum habere ac dominari debet, ut aliorum costitiones, quibus iuventus ibi imbuitur, adventitiae appareant.' Nemo exhinc non intelliget istam puerorum institutionem in Episcoporum omelia Se ponendam, et Scholas, de quibus agitur, tam in urbibus frequentissimis quam in pagis exiguis inter opera contineri quae ad rem

dioe sanam maxime pertinent.

Insuper quod ratio suadet lux historae confirmat. Nullum quippe fuit tempus quo singularis non eluxerit Conciliorum cura in huiu modi scholis ordinandis ac tuendis, pro quibus plura sapienter constituerunt. Eorum nempe decretis prospectum est ut illas Epi copi in oppidis et pagis restitui et augeri curarent, puerique ad discendum admitterentur, qualibet, si fieri posset, impensa remissa. Eorumdem auctoritate dictae leges, quibus alumni religioni ac pietati

operam darent, definitae dotes et ornamenta animi, quibus magistros praeditos esse oporteret,' iisque imperatum, uti iurarent iuxta se mulam catholicae prosessionis ;' demum scholarum curatores constituti

qui eas adirenti ac circumspicerent nequid inesset vitii aut incommodi, neve quid omitteretur ex iis rebus, quas de illarum disciplina legis diomesanae sanxissent.' Ad haec, quum Ρatres Conciliorum probo intelligorent parochos etiam pastoralis ministerii compotes esse, partos haud exiguas iisdem tribuerunt in scholis puerorum, quarum

cum cum animarum curatione Summa necessitate iungitur. Placuit

335쪽

igitur in singulis paroeciis pueriles scholas constitui,J quibo nomen est parochiritibua impositum; iussi sunt parochi munus docendi suscipere, sibique adiutricem operam magistrorum et magistrarum adsciscere; ' iisdem negotium datum scholas regendi et curandi diligentissime ; quae omnia si non ex fide integreque gesserint, ossicium deseruisse arguuntur,q Φgnique habentur in quos Episcopus anim--Vertat.' In unum ergo collineant argumenta ex ratione et factis petita, ut scholae, quas pauperum vocant, institutis dioecesanis et paroecialibus praecipuo iure adnumerandae sint; eaque de causa Britannorum Episcopi ad hanc usque aetatem in missionibus tam saecularibus quam regularibus easdem pro potestate sua visitare consueverunt. Quod et Nos probantes declaramus: Episcopos ius habere quoad omnia visitandi huiusmodi scholas pauperum in missionibus et paro iis regularibus aeque ac in saecularibuS. Alia prosecto causa est ceterarum scholarum et collegiorum, in quibus religiosi viri secundum ordinis sui praescripta iuventuti catholicae instituendae operam dare solent; in hisce enim et ratio postulat, et Nos Volumus firma atque integra privilegia manere quae illis ad Apostolica Sede collata sunt, prout aperte est declaratum anno MDCCCLXXIV, a Sacro Consilio christiano nomini propagando, quum acta expenderentur Concilii Ρrov. Westmonasteriensis IV.yQuum res in Vado Ait quod ad scholas attinet et collegia regularium iam constituta, adhuc tamen est in ancipiti, si de novis erigendis agatur. De his enim quaeritur; an et cuius Superioris venia sit impetranda 2 Porro cum latius in dubitatio pateat et ecci Siarum quoque ac coenobiorum erectionem pertingat, omnia haec unius quaestionis et iudicii terminis complectimur. Atque hic primo occurrunt Decretales Veteres, quibus est cautum ne quid huiusmodi quisquam instituerit absque Sedis Apostolicao licentia speciali.'

336쪽

APPENDIX.

Ρostmodum Tridentina Synodus in eodem genere quidquam operum fieri prohibuit sino Episcopi, in cuius dioecesi erigenda sunt, licentia prius obtenta: V quo tamen Concilii decreto haud est superioribus legibus derogatum, veniam ab Apostolica Sede impetrari iubentibus. Quapropter cum ea in re liberius passim ageretur, Urbanus VIII.

praVam eo uetudinem emendaturus, opera eiusmodi improbavit tam quae sine Venia Episcopi, quam quae sola illius auctoritate susciperentur, et Veterum canonum simul Conciliique Tridentini logos omnino in posterum servari decrevit. Huc etiam spectavit Inn centius X. in Constitui. Inataurandae Idibus Octobris MDCLII, qua praecepit ut nemo ex familiis regularibuA domos vel loca quaecumque de novo recipere Vel fundare praesumat absque Sedis Apo tolicae licentia speciali.V Quare communis hodie sententia est, cui favet passim rerum iudicatarum auctoritas, non licere Regularibus, tam intra quam extra Italiam, nova monasteria aut conventus sive

collegia fundare, sola Episcopi venia impetrata, sed indultam quoque a Sodo Apostolica facultatem requiri. Iisdem insistens vestigiis sacrum Consilium christiano nomini propagando pluries decrevit, veniam Apostolicae Sedis et Episcopi aut Vicarii Apostolici ecclesiis collegiisque erigendis, etiam in missionibus, ubi religiosi sodales

domos Aedesque habeant, eme omnino necessariam. His ergo de causis ad propositum dubium respondemus: sodalibus religiosis novas Hibi sedes constituere, erigendo noVM ecclesias, aperiendove

coenobia, collegia, scholm, nisi obtenta prius expressa licentia ordinarii loci si Sedis Apostolicae, non licere. Fiori solet utique subtilior inquisitio, an duplex ea venia Ait

impetranda, Si non proreus novum opus regularis familia moliatur; sod ea quae sunt instituta velit in alios usus convertere. Verum neque Oliacum, neque ancepS erit futura r po io, si Varios, qui accidero possunt, casus distinguamus. Initio enim quis serio dubitet, an ea quae pietatis religionisque causa instituta sunt, liceat in usus a religione et pietate alienos convertere 2 Restat itaque ut de tribus his dumtaxat quaeratur, utrum nempe liceat dimovere de loco instituta

alioque transferre: aut immutare in uSum consentaneum, qualiS emet

Concit. Trident sess. 25 cap. 3 de Regular. 'Constit. Mimnus Pontifeae xin kalen. Septembris 1624. Bened. XIV, de Synod. dioecea. lib. 9, cni'. 1, num. 9.-Monacelli formia. sestes. Partia, tit. 6, som. 19, num. 31. Sac. Congreg. de Prop. Fide in coetibus liabitis diebus 22 Μart. 1669; a Nov.

1688, 1704, 1768; 23 Aug. 1868 : 30 Maii 1864; 17 Iulii 1866.

337쪽

si schola in ecclesiam, coenobium in collegium, in domum pupillis aegrotisque recipiendis, Vel vicissim mutaretur; aut demum, priore

USu retento, nOVam cauSum Sive usum inducere. Iam vero quominus

duo illa prima, privata ipsorum auctoritate, religiosi sodalos efficiant, obstat decretum Bonifacit VIII. qui eos votuit ad habitandum

domos vel loca quaecumque de novo recipere, Seu hactenus recepta mutare.Vy Rursus qui fieri potest ex duobus illia alterutrum, nisi res recidat in fundationem novam Μοnasteriorum, Collegiorum, domorum, conventuum et aliorum Regularium locorum huiusmodi 'Atqui id perfici prohibuit Urbanus VIII. per Constitutionem Rom

ni P IJeae, nisi se servata in omnibus et per omnia sacrorum in num et Concilii Tridentini forma.' Sic unum superint de quo contendatur; num priore usu retento, nova causa Vel usus adiici Valeat. Tunc autem premius rem urgere oportet et accurate dispicere, utrum ea inductio alteri usus ad interiorem administrationem, disciplinamque domesticam spectet, velut si tirocinium aut collegium studiorum causa iunioribus sodalibus in coenobio constituatur; ansum interioris administrationis sit excessura, puta si inibi schola fiat aut collegium quod pateat etiam alienis. Ρlane si dictos fines exce serit, res redit ad alterutram illarum, quas a Bonifacio VIII. et Urbano VIII. fieri pro lubito, ceu diximus, prohibentur. Sin autem intra limites domesticas disciplinae mutatio contineatur, suo certe iure Regulares utentur; nisi sorte leges fundationis obsistant. Ex quibus singillatim perpensis manifesto colligitur: Religiosis sodalibus non licere ea quae instituta sunt, in alios usuS convertere absque expressa licentia Sedis Apostolicae et ordinarii loci, nisi agatur de conVereione, quae, salvis fundationis legibus, reseratur dumtaxat ad internum regimen et disciplinam regularem. Nunc ad illud progredimur controversiae caput, in quo de temporalibus missionum bonis disputatum est. Ex liboralitate fidelium ea parta bona Sunt, qui cum sua sponte et voluntate dona largiantur, vel intuitu missionis id faciunt, vel eius qui missioni praeest. Iam si missionis intuitu donatio contigerit, ambigi solet, an viri religiosi quibus donum sit traditum, accepti et expensi rationem reddere Episcopo teneantur. Atque istud quidem fieri oporiere, Sacrum Consilium christiano nomini propagando super dubio proposito obmissiones Britannicas religiosis ordinibus sive Institutis commissas die XIX Aprilis MDCCCI IX, rescripsit in haec verba: 1' Mimi

Cap. Cum eae eo de excess, praelat. in 6.

338쪽

APPENDIX.

narii regulares bonorum temporalium, ad ipsos qua re darea spectantium, rationem Episcopis reddere non tenentur. 2' Eorum tamen norum, quae missioni, vel regularibus intuitu missionis tributa fuerunt, Episcopi ius habent ab iisdem missionariis regularibus, aeque ac a Parochis cleri saecularis, rationem exigendi.' Quo Vero tabulis accepti et expensi ratio constaret, incor idem coetus dio x Maii anno MDCCCLXVIII, in mandatis dederat ut bona mimionum diligenter describerentur, ea secernendo quae propria missionum essent ab iis quae ad sodalitia sodalesve Singulos pertinerent. Nihil ontavoro in his decernendis vel praecipiendis est actum, quod iuris communis doctrinis Vulgatissimis apprime non congruat. Nam quaevis oblatio parocho aut altori Ecclesiae Rectori data piae cuiusdam causae intuitu, ipsimet piae causae acquiritur. Ex quo fit, ut qui rem pecuniamve oblatam accepit administratoris loco sit, cuius est illam erogare iuxta mentem et consilium largitoris.y Quoniam vero administrantis officio incumbit rationes actus sui conficere, eique reddere cuius res gesta fuit, ideo parochus vel rici siue Rector furere non potest quin rationes reddat ordinario loci, cuius est iurisdictio et causae piae tutela.' At missiones, de quibus apud Nos actum fuit, pleno iure ad Episcopum pertinent; huic ergo cuiusque oblationis earum intuitu collectae rationes oportet exhibere. Neque haec ex eo infirmantur, quod Urbanus II. in Concilio Clar montano, aliique post eum Romani Pontifices decreverunt M circa Ecclesias parochiales, quoad temporalia Mon teriis iunctas, teneri vicarios respondero Episcopis de plebis cura, de temporalibus vero non ita, cum monasterio suo sint obnoxii; siquidem seposita etiam ratione historica unde ea prosecta est iuris dispositio,' certum exploratumque est in iis pontificiis decretis ac litteris appellatione temporalium, beneficii fructus et quae beneficiati personae adhaerent compendia significari.

Sac. Congr. Concilii Nullius, seu Nonantiam. iurium pse hiesium 27 Iunii 1744 addub. XII.' Lucius II. ad Priorem S mnemalii in Anglia, Alexander III. ad Monaster. S. Amulphi, Lucius III. ad Superior. P emonstrat, et ad Abbciniosam. S. Hilarii in dioeo i

' Gongat. Comment. in cap. I de C pH. Monata.

339쪽

CONST. ROMANOS PONTIFICES.

Quocirca ea confirmantes quae a S. Congregatione de Propaganda Fide rescripta et mandata sunt, statuimus religiosos sodales, redditis Episcopo rationibus, docere debere de pecunia, intuitu missionum sibi allata, et quantum de ea et quos in usus impenderint aeque ac missionarios Cleri saecularis, iuxta praedictas resolutiones eiusdem Congregationis die xIx Aprilis MDCCCLXIx, et Instructionem dici x

Maii MDCCCLXVIII. Tandem ne quis obrepat error aut dissensus in his quae modo iussimus exequendis, definiendum censemuS, quae pecuniae, quaeque res viris religiosis oblatae intuitu missionum intelligantur. Namqueremptum est hac in re, spectari primum oportere quid largitor Voluerit; quod si non appareat, placuit, parocho vel rectori ecclesiae collatam donationem praesumi. At multum ab hac regula re Mummi Propter consuetudinem, quam quidam ecclesiastici iuris periti sere communem eVMime docent, cuius vi hodie pene solae oblationes quae in Ecclesia sub missis ad altare fiunt et quae pro administratione Sacramentorum, Pro benedicendis nuptiis aut mulieribus post partum, pro exequiis et sepulturis, aut aliis similibus functionibus specialiter Osseruntur, ad par hum spectant; consuetudine reliquas ferme omnes ecclesiis ipsis aut sacellis aut aliis certis finibus applicante.' Praeterea Si in par hum rectoremve, a quibus spiritualia adiumenta

fideles accipiunt,' haud inconcinno praesumi potest collata liberalitas, ubi Ecclesia bonis praedita sit, per quac religionis decori et ministrorum tuitioni prospiciatur, longo aliud iudicium esse debet ubi eam bonorum copiam Ecclesia non habeat, ac liberalitato fidelis populi unice aut potiissimum sustentetur. Tunc enim largitores putandi serent Voluisse consulere cultus divini splendori et religionis dignitati, ea ratione et modo quem ecclesiastica auctoritaΗ decernereti Ideo apud christianos primaeum lege cautum fuerat ut pecunia omnis dono accepta, inter Ecclesiam, Episcopum, Clericos et egenos divideretur. Legis Porro sese interponens auctoritas, si largitionum tempora et causas praestituat, illud emcit quoquo, ne fidelis semper pro arbitrio possint modum et finem designare in quom oblatam stipem erogari oporteat; nequit enim sacere privatorum voluntas, ut quod a legitimay Argum. ex cap. Pariores. 9 de his quae sunt a Praescii., cap. Transmissa, de Veis. simia ac praesertim cap. I. de Statu Monach. Misso t. L. 3 Deeresul. tit. 30 n. 193, Van Espen tua reina. univ. Part. 2, Seet. 4, tit. 2, cap. 10, nn. 20 et 21. Argum. ex cap. quia Moerdotes 13 caus. 10 quaest. 1.

340쪽

APPENDIT .

potestate in bonum commune praecipitur certo destituatur effectu. Haec Nobis considerantibus visi sunt prudenter et opportune egime Patres Concilii Provincialis W tmonasteriensis II, cum partim interpretantes piam et aequam donantium Voluntatem, partim ea, quae Episcopis inest, utentes potestate imperandi pecuniae collationes decernendique quo tempore et qua de causa conferri oporteat, Statuerunt in capite de bonis mel Asticia, quid censendum sit intuitu missionis collatum. Iubet igitur ratio, itemque Nos constituimus, hac in re religiosos ad leges Wostmonasteriensis Synodi sese affatim

ac modare oportere.

Sublatis controversiis cognitioni Nostrae propositis, confidimus, curam a Nobis in iis componendis adhibitam eo valituram, ut ad tranquillitatem et incrementum rei catholicae in Anglia non levitor conserat. Equidem pronunciationes Nostras ad iuris et aequitatis regulam studiose religi eque exegimus, nec dubitamus quin in iis exequendis par diligentia et religio eniteat illorum inter quos iudicium protulimus. Sic enim fiet, ut Episcoporum ductu et prudentia religiosi sodales de Anglicis missionibus apprime meriti strenue et alacriter o laboribus suis fructus salutis serre pergant laetissimos,

atque utrique ut voce utamur Gregorii Magni ad Angliao Episcopos

communi . . . mymilis, concordique cictione quae auiis pro Christi zelo menda disponant unanimum, recte 8e tiaret, a greae δμων int, non

aibimet discrepando perficiant' Concordiam hanc postulat paterna caritas Episcoporum in adiutores suos et mutua Cleri in Episcopos observantia; hanc concordiam flagitat finis communis qui situs ost in salute animarum iunctis studiis ac viribus quaerenda; hanc eamdemoxigit necessitas ita resistendi qui catholico nomini insensi sunt. Haec Vires gignit et infirmos quoque pares emcit ad grandia quaeque gerenda; haec signum est quod sinceros Christi discipulos ab iis disterminat qui se tales esse mentiuntur. Ad hanc igitur singulos et

universos enixe cohortamur in Domino, rogantes cum Paulo ut impleant gaudium Nostrum, ut idem sapiant eamdem caritatem liabentes, unanimes, idipsum sentientes. Domum ut firmiter ea consistant quae constituimus, Volumus atque decernimus, praesentes Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam

ex eo quod praedicti religiosi sodales et alii quicumque in praemissis

inter se habentes cuiusvis status, gradus, ordinis et dignitatis exi-

SEARCH

MENU NAVIGATION