Rolandi Mirtei Onatini Commentarius rerum in Belgio gestarum à Petro Henriquez de Azeuedo comite de Fuentes, &c. ..

발행: 1610년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

inam seras tam iustastuc vitio diuina ab Huyesi bus pessime semper in Chatolicoria partes affectis, poenas exegit. Spoliati cuncta supelleistile, quam L i δε miles victor Namurcensis,Leodiensibus,Traiecte-N sibus mercatoribus vili pendebat ,huc ea gratia ad Σὸ diuolantibus,&flviiij commoditate ad auectionem iri ιρ. vietibus,adeo ut & fenestras,& portas,& quicquid ullius pretij, absportarint: quod supererat illic haerens miles cum puluistulo euerrebat. Velazquiariis& Zunigianis Comes duo stipendia numerari ius sit : sic inopiae militum A tranquillitati consultum . Simul Comes animum adiecit subleuandae calamitati Prouincialium, curauit equites pedite que ijs locis distribui,quibus amici minore , hostes maiore molestia dc damno afficerentur.Ad haec sinstulit exactiones superindictorum , quae fuerant multae & graues,vetans ne ullus a quoquam exige ret,nec quicqua ulli quid contribueret,nisi si quan doipsemet diserte iuberet: sancita poena capitali in edicti violatores. Hoc beneficium alio cumulauit,ut querellis hospitunu& apud eos degentium militum occurreret, constituit quid quantumque militi hospites praeberent, & formulam exhibiti nis ad locorum magistratus misit, iubens viderent, sibique significatent, nu quid miles amplius extorqueret ; se id multum non permissurum, Quod cum innotuissex repressa militu auiditas,qui a Francis didicerant non lautas modo epulas, sed pecuniam pro apophoreto exigere . Norant C . mitis seuelitatem in poenis exigendis , de iam

- . coeperant

32쪽

coeperant sentire Galbam esse non Getulicum. Nihil iam ferme vexationum . Mol conclai, muri viante audiebatur. Nec minor in militari disciplina districtio, accurata in castris disciplinam pepererat,nullus edicta vel imperia violabat, quin supplicio noxam lueret: quod cu cuncti metuerent, pauci delinquebant. Mouerant seditionenia tali,& se illis Hiberni coniunxerant:quos calido magis,quam prudenti aut utili decreto Archidux per Hispanos Sichemio non sine caede eiecerat ue & seditiosi vide- Si timbantur se Batavis addituri.Comes de Fuentes noles veteranis hisce maxime tali equitatu, hostes roborari, industrie & humaniter cum illis agendo, perfecit ut Thenis quieti subsisterent, dum de stipen- numbridis solutione transigeretur. Eodem tempore Huyo recuperato Mottae, Comes imperauit ut Vcrd O FG fis festinaret suppetias, abductis secum Marchionis Verdu- Uarambo ij Burgundis Comitis Sora Uaelonibus, M. ἰoltrensis ac Rossentj Germanis; ut cum hisce co-γijs, dum aliae subsequerentur, Bullonij apud Lutta:enburgenses audacia reprimeretur. Franciscus Jerdugus olim Frisiae gubernator, non sine pericu- Conde δεο & caedibus urbes ereptas recepit primo Xaban- Sor. aum,deinde Lasertam , cui cum auxilio Bullonius

occurrisset, acriter ibi pugnatum: Victoria penes ms.. Jerdugum stetit.Occiii & capti multi nobiles Fra- L Mirii,Bullonio fuga profuit,deni'ue Iuosium cum ar- 'ne Franci, & Lutetenburgentium prouinciam de- LVm N

bruerunt Hic finis belli apud Leucos & Eburones. ntetrea Comes Bruxellis Prouinciarum & Vrbium M 'C 3 Preces

33쪽

preces Ze querellas audire,comiter respondere, celeriter expedire, conari omnibus quo ad poterae satisfacere, neminem,aditu vel alloquio arcere, vel iuste merentem dimittere.his artibus breui consecutus,ut omnium amorem in se raperet si qui minus eum diligerent, quod vitari in humanis nequit,attamen admirarentur Virtutem,nec obloqui auderent; sed sibi ue foetici eius administratione quam optima pollicerentur : spem Deus mox in 1 Ab rem contulit Arte sil& Hannones limitem suum a ApDν, , Francorum incursionibus non satis tutum iure in He- querebantur,& e Cameracensium de Dor lanen. naui. sium iniurijs nimis expositos ostendcbant. Si Co-CAE, F mes eo arma verteret, militem,annonam,& pecu -

H ιζ niam nonnullam Offerebant. Comes per Richia Ri h ἡ dotem Praesidem & Morien sanum Secretarium ijs GL respondit, sibi quidem in optatis esse ipsorum gra-Morim tia hanc expeditionem sulcioire: sed sibi tum nee

sari.

pecuniam quae necessaria praelio esse, nec militem satis frequentem, partem alibi bello distineri, partem palam seditiosarn iussa detrectare,ceteros queri multa stipedia debita differri. Venationem haud . solere foeticem esse, quae renatentibus canibus instituatur. Ipsi ergo conarentur quantum fieri

posset, se liberales in milite colligendo & sumptu praebendo praestare;desiderijs ipsorum se non defuturum. Gratissima responsio fuit. Rcceperunt facturos sese quicquid valerent, di militis, annonae, i pecunia certam quantitatem addixerunt. Comes

statuit ipse proficis i : Sed nequid absentia eius

34쪽

freti, in Brabantia, Flandriave aduersarij molirentur ; fortalitia , quae in Vasia Hulstensium erua Pro in ptionibus comprimendis extrui mandarat , per fici curauit, & praesidio reliquit cohortes aliquot 'Valonum &Helvetiorum , Brabantiam defensuros manere iussit Hispanos legionarios Zunigae &Velaaqvij, cum equitum quinque vel sex turmis& legione Germanorum quibus Baro Pernelie, Pernonius praeerat: hos omnes Cotonello Christophoro ni. Mondragonio Cantabro qui tum arci Antuerpiens praefectus,iubet parere, i psi dat in mandatis, ut

cum his copijs in omnem partem intentus, Viderct dea tumne alicunde prouincia quicquam damni caperet. His cmandis sex non amplius hebdomadae impen- ' sae, ad exactum usque Maij mensem, ceterae copiae, ut iussae se in fines Hannoniae contulerunt, pedi- tum millia circiter quinque, equites mille, cum machinis & apparatu reliquo: tam paruo exercitu Franciae, bellum illatum. Bruxellae manserunt om n ux Feriae qui cogitabat reditum in Hispaniam,1 Doni tephanus & Didacus I barrae, ut pecuniarijs ra- Die Gionibus vacarent. Nona Iunij Comes Bruxellara m gressiis , comitante licet raro , Duce Pastranaeaagistro leuis equitum armaturae, & Domino des rana..osne hin chalco exercitus , & alijs qui huic MMori ello interfuerunt. Magnis iteneribus eodem die Henaus. aontes Fianorum peruenit, postridie Ualencenas, se 'ai coactus Quatriduum haerere dumChimaν Prin

- - . Principe

ipas aci exercitum aduentum operitur. Chimay HG,

ia millia peditum Valonicae gentis, & tres Cata- mamphractorum

35쪽

phractorum turmas ducebat, parantem se Comiti coniungere, Franci in se conuerterant,qui Chimay oppidum & arces aliquot Hannoniae obsederant:

sed a Principe feliciter pulsi:& Chimaius se Comiti

Mareo. prope Marcoinum coniunxit, maxima gratulatio nim ne tam cito pulsis fugatiique Francis Lustratae coapiae, inuenti equites mille quingenti, peditum se- Dan AE ptem millia: in his pauci Germani, ex legionibus D seis Alphonsi Mendoetae & Augustini Mexiae Hispani' mille quingenti sed selecti & Veterani,ceteri Valo-

ωιὰ A nes ensu peracto consilium a Comite conuocatu, a in cui interfuere Principes Chimaius & Auellinus, exta. Comes Bossutus, Mora, Rosneus, Mendorius & Principς Mexia. Ibi Comes ex ponit, se vehementer Hanot ημ metuere : militem urbis praesidiarium in periculo

Gisis A versari propter fluxam Gomeroni multis indicijs Eos . compertam fidem. Vereri se ne frater eius Dorull-Han. lerius arci praefectus cu vicino Bullonis mali quidpiam machinetur. Cupere se intelligere, num eo proficiscedum, & insidiae praeoccupandae aut quid aliud remedij i psiis occurrat. Primae sententiae honor delatus Chimayo, dixit maioret , militu quos. adduxerat partem sponte nomina dedisse si viderint Comitem ad alia uti opera ipsorum,quam iusserint Hannones,magnopere vereri se,ne dictis suis minus deinceps pareant, &volonu quisque ad sua dilabatur; quos spes liberandae Prouinciae, a pera cerba Balignij vicinia, & Fracorum incursionibus, sola exciverat.Horum discessu ad eam paucitatem exercitum redactum iri,ut sine discrimine euideli, nullius

36쪽

nullius oppidi vel arcis munitioris obsidio tentari queat ita si unc apparatum in nihilum abii uiu,&Artesios Hannonesque persuasum habituros se vanis pollicitationibus delusos,id sibi cum alias se-per,tum hoc tempore potissimum serio cauedum videri, hoc se opinari, libenter aliorum sententias auditurum.Visum omnibus, recta suasisse. Decretuunanimi cosensu Hani negotium nunc seponendu, quod oppidi tam cito amittedi non tam magnum periculum subesse videretur.Id Gomeronum & alterum eius fratrem,& sororiu obsides fidei,id mille&ducentos milites praesidio in urbe rellistos,id tam propinquum Comitis exercitum confirmare. Minime negligedam occasionem has duas limitaneas re bellicosas prouincias, quae tam alacriter suppetias ibant, in posteru firmius deuinciendi:si nuc illoru votis satisfieret, nihil postea impendij vel oneris recusaturos. Prassagiebat Comiti quod euenit animust sed consensu cuctorum vinci se passus, sententia mutata Castelletum obsidere instituit: quod Chasle- optatum sochs,&utile ad compescendu siubcesso rem Cameracensem, cuius tyrannidem exscindere magis optabat,quam sperabat & ne sic quidem ab , Hano longe recedebatur. Bullonius crebris litteris nunciabatur numerosum ex Picardis pciesidiis militem euocare; & aliae se difficultates Ostentabant, . quarum nulla Comitem perculit, cui ductor Deus, animum addebat. Iunij die xv. meridiana luce ante Castelletum peruenit,confestim in ipsa planicie ut aduehebantur quatuor murales machinas in ur-D bem.

37쪽

bem conuerti,& sine corbibus aut alijs integumentis locatas, displodi mandauit, & vetustam turrim quae ad hoc visa opportunior peti , paucis horis magna pars disiecta , minor tamen quam secura irruptio exigeret. Visa tamen res non negligenda, nemora consternationem obsessis adimeret. Veterani duo ruinam explorarunt, nihil im.

bre plumbi pluentis perterriti, & csinctis cernentibus turrim, qua strata conscenderunt. Stabant pro quinqui paratique Valones, ut subuenirent, cum forte fortuna, incertum quo auctore vox audita ; Fugiunt: ad vocem non se Valones continere , nec ducum imperium expectare: ad oppidum magna contentione procurrere , intercapedo loci magna, nec minor festinantium propcratio , ascensus asper & arduus . ipsi anhelantes & fatigati peruenerunt : recentes viribus Franci fessos fortiter excipiunt & depellunt, & Valones iam terga obvertebant. Vt videre Hispani sociorum cladem, temeritate &inobedietia acceptam; clamore magno signum irruptionis dari postulant& impetrant : tantaque ferocia & constantia ruinam inuadunt, ut datis acceptisque vulneribus in urbem peruadentes multos occiderint, ceteros in arcem compulerint. Quidam victorum fugitivis permixti in ponte ipso stragem edebant: sed procellis glandium , quas ex pinnis castri iaculabatur hostis , coacti in oppidum se receperunt. Vt arx propius obsideretur, &exitus omnis obsessis praecluderetur , necesse fuit in ipsa

fossa

38쪽

fossa sic vallum ducere , ut non tantum hosti eruptio , sed & Belgis irruptio obitrueretur. Ea tamen valli huius commoditas praecipua fuit, quod thoris siue solijs machinarum erigedis erat opportunum. Magno cum vitae discrimine obsidentes tota nocte in hoc opere versabantur , praesidiarijs ad ligonum & dolabrarum strepitum ictus scio-porum librantibus, funalia etiam picata in muro accendentibus, tanta sedulitas& ardor Regio. rum fuit, ut sub auroram plerisque in locis vallum iam perfectum conspiceretur. Postridie innotuit Hani iactura, quae narratio paulo altius repetenda. Parens Gomeroni & ipse non semelegerat cum Regijs de dedenda Catholico Regi Vrbe & arce Hanensi, certis conditionibus tande inita transactio. Gomeronus cum suis Regi Catholico fidem & obedientiam solemni ritu polli.

citus, in antecessiim aliquot aureorum millia accepit ,& militi Regio in urbem admisso eam tradidit; data dextera de admittendo in arcem, quando de reliquis, quae pactus, sibi satisfieret: ea gratia Bruxellam venit uno fratrum de sororio comitatus , nequis fraudetenter eum agere suspicaretur : discedens Hano , alteri fratri suo Dor-uilletio curam arcis reliquerat , & arcanis mandatis vetuerat, ne ulla causa modove Regios in arcem admitterer, etiam si per litteras id absens ipse iuberet,vel eo adductus coram verbis imperaret , coactae non liberae voluntatis iussa reputaret.

Horum nihil Comitem latebat, epistolis in hanc D L sem

39쪽

r ssentcntiam interceptis ; & Gomerono implicata, obliqua, incos antiarcspondente. Idcirco ita insus Bruxellam cum socijs pro cai cere habere. Ha ni

Cota a Ciccus sanguius Vrbico praesidio praeerat, quod

quia Variarum nationum viginti&duabus centurijs cone. stabat: itaque putabatur unius saltem diei spatio hostium impetum laturus.Doruillerius cotra pacta Bullonianos in arcem campestri porta recepit, &cohortes Francias in vi bem immisit : initio restitit Ciccus,& in ea velitatione multi Franci vulnerati, cu ali)s Humierius Picardiς Progubernatore cuius mors suis admodum molesta accidit, interfectus: mox animum Ciccus despondit, ipse captus, milites dimissi: merito illis Comes infensus, nec videre redeutes voluit,cotentus hac ignimonia ignauiam notasse. Reliquerat in obsidione Callelle ta-

m Aisa nae arcis Augustinum Moiam cum una Hispano-gusim rum,&altera Germanorum legione : ipse cladis Meria. ignarus hora septima cum exercitu & tormentis Hanum properabat,nocte tota miles adeoceleriter profectus sub armis, ut equo vecti omnes viderentur: alas addebat desiderium cum hoste manum

coserendi.Nodu dies illuxerat,& leucae dimidio ab

Hano aberant,quado aduersus ille casus Cicci nuciatus:quare moestus Comes copias reduxit in castra secuda pomeridiana postridie quam eduxerata Mexia,quq aduallu spectabant fere ad sumu perduxerat;sed quod ad tormeta locada deerat,id Motta quarto post die perfecit.Igitur vigesimaquinta Iunij quindecim muralib' machinis septima diei ho

40쪽

m ingentis propugnaculi saxo firmistimo costructi rostru quati coeptum : cuius parte nonnulla deiecta, misit Comes duos veteranos, alterum Ualonem, alterum Hispanum speculatores:acceptis vulneribus ambo rediere, & posse tetari irruptionem, licet non sine discrimine nunciarunt.Difficultatem augebat angustia ruinae, quae qua locus altior paucissimos milites capiebat. Propugnatores multi ac strennui non segniter irruentium vim retundebant. Multum sanguinis fusium, duabus horis continue dimicatum. Comes cernens suos frustra coniti,receptui cecinit. Consultius iudicabat murum iterum tormetis disijcere,adituque maiore patefacto,

rursus recentem militem nouis animis immittere.

Nec hostes cogitatio Comitis fefellit: paulo post cum vidissent,e castris sub signis instructam legionem Hispanorum haec Alphon si Mendoetij erat) nmurum petere; timentes ne sit secundo fortunam belli experirentur, victis misericordiae locus nullus Medosa relinqueretur signum deditionis de pinnis sustulerunt. Horulae spatio conditiones petitae dataeque: discederent cum armis & sarcinis, cetera in arce relinquerent: postera die,sub signis quingenti quin quaginta sex pedites,cataphracti octo & sexaginta

ex iuerunt,saucijs pleni currus viginti: occisos cum nostri irruptione m conarentur, centum & viginti referebant. Victorum ne quadrininta quidem desiderati,vulnerati plures,maxime lapidibus. Tam celerem victoriam peperit,non militum paucitas, noarnioru aut annonae penuria,no arcis imbecillitas;

D 3 quam

SEARCH

MENU NAVIGATION