장음표시 사용
421쪽
Ohzij. D. licvt Verum sit , quod solummodo nerui, ineri motibus do- branae, & tendone sensitis ae partes sint in animali, tilaxiβς reliquae a neruis destitutae sensu caleant, & proind dolorem non percipiant; videmus tamen, quod acer bi , & intolerabiles dolores non contingunt,quando dissectae simi membranar, aut nerui, sed potius,quam do integri permanent. Verum tamen est, quod si nerui acu pungantur, vel succo salino mordicentur, aut malleo contundantur, tunc molestissimi dolores sestiuntur; sed non inde colligitur , quod a diuisidiata continuitatis fibrarum dolores excitentur . Quia su tilissimae fibrillae, ex quibus fasciculi neruosi,& membranae componuntur,truncari non posse videntur abaciebus acutissimis acus, vel salium ; sicuti videmus, quod a subtili mucrone claui penetrantiS non trunc
tur fibrae ligni, aut panni, sed solummodo parumper distrahuntur, & ab inuicem separantur, uti locum cedant subintranti illi cuneolo, nec scissitra fibrarumst, nisi ab acie lata scalpelli, aut cultri. Tandem li-eet concedatur,fbtillas al1quas nerueas a puncturia
acus abscindi , & truncari, et ob id tam grandem do lorificam passionem induci , plane discisse integr0 neruo ,. nemph fascillo ex millenis fibrillis compost' resultaret multo maior dolor: qubd est adeo falsum ut post nerui totalem discissuram dolo; cesset. Igi xur a causa longe diuersa a continui diuisione doὶρ
422쪽
Causa praecipua doloris non est dissolutio compositionis , & texturae fibrarum neruearum 4
In praecedenti ostensum est , quod simplex discidio,& detruncatio fibrarum nemorum, & membranarum, non sit praecipua causa doloris. Modo videndum est, an dissolutio compositionis,& texturae earumdem fibrarum sit potissima causa doloris . Et sane, si solummodo a contusione neruorum, facta ab ictu alicuius corporis duri, veluti a malleo,dolor esceretur,plane censeri posset, quod a dissolutione iraturae fibrarum dolor penderet; nam re vera contusio talem dissolutionem producere posset:at frequentius dolores acerbi excitantur a simplici punctura acus , aut ab aculeis salium, quorum acies acutissimae ineptet sunt ad texturam neruorum dis luendam , eo quod parumper distractis,& ab inuicem separatis fila mentis,uel particulis fibrarum, quantum nempe occupant acuti mi illit mucrones,non videtur dis lui posse textura earum ρ Propterea, quod a glutinosa earum consistentia subi-xo retrahuntur, agglutinantur , & priorem connexionem resarciunt; ficut fides Citharae post distractionem subitb sponte contrahuntur .l Quod postea talis minima distraetio fibrarum,ut di-l itraca io est dolorifica non sit, patet ex eo, quod tactis Iticulis, compressa carne musculorum, multo ma S is distrahi,& elongari neruorum fibrae deberent, qual gb interpositione apicis acus, & tamen nullum dolo'l inducunt .
423쪽
2 O . m. AL. LORELII Cas,. 11. D. Adde, quod absque Vlla punctura dolor excitatu, . 2 β scilicet festuca tanguntur, & refricantur hei' ui, aut membranae oculorum, & tunc,nec distrahuntutfibrae neruear, nec dissisluitur textura earum. Igitia, praecipua, 3c potissima causa doloris longe diuersa esta dissolutione compositionis texturae neruorum.
Praecipua , & immediata causa 'doloris videtur es vellicatis faeta in neritis, cuius mechanica operatio exponitur. Exclusa continui diuisione, te dissolutione texturae. fibrarum neruearum , restat sola vellicatio, & corrosio earum, quae sensum dolorificum inducere possit. Qisia sensitivissimae fibrae nerueat, & succi spitituosi in earum spogiosa medulla eYistentes,facile irritari posse Videntur, quatenus irregulari, & perturbato motu agitati,communicare possunt cerebro consimiles concussiones assimetras, quae conuulsivam illam passi nem, molestam, di cruciantem inducant, quam dol0'.
Quod vero talis passio in animalis sede senstiua induci possit, suadetur ex illo molesto cruciatu, que producit sonitus ille acutus, qui fit,dum faber cultrsir seu laminam ferream , lima corrodit& plane sibiis, ille dis nans, adeo moleste tympanum auditus Velli cat, ut sint,qui libentitis ictum validi pi igni aut calci tolerent , quam obstrepentem illum sibilum audirΡVelint- Et quis capiet, quod sonus ille , qui est acri tremor, scissuram ullam, aut rupturam, vel dioidtio
424쪽
nem membranae tympani auditoris inducatὸ Nil enim Cap. 17. De Vltra vellicationem irregularem,& dissonam inferri posse videtur,a qua perturbetur armonicus ille rhythmus, quo animales spiritus naturali lege moueri aptinati sunt. Hoc confirmatur ex horrore illo coimulsitio viscerum, qui excitatur ex reminiscentia illius nauseae , quam olim potio cathartica ventriculo induxerat.Plane concussio illa dolorifica viscerum ab ulla continui diuisione,sed a motu spirituum inordinate neruos vellicante, & concutiente produci potest. Quodque praeterea passiones dolorificae pendeant a praediistis vellicationibus,confirmari potest ex modo ,
quo multoties medicantur. Obseruaui multoties molestiam illam dolorificam , quam affert lenis contactus, aut fricatio festucae, aut muscae in naribus , in
supercilijs, & in fronte, quae pastio tam molesta est,ut ad eam tollendam aliqui colaphos sibi impingant, caput parietibus incutiant, & unguibus cutem lacerentusque ad sanguinis effusionem . Si igitur vellicatio illa indiget tam enormi medicina corrosionis, & discis sionis cutis ab unguibus, quae corrosio dolorifica est ex sui natura, Ergo illa vellicatio facta a festuca, vela eontaictu muscae multo magis dolorifica erit, quania sit neruorum in cute existentium corrosio,& laceratio,
Et proinde molestia dolorifica ex sui natura consistit solummodo in illa neruorum vellicatione, & prurigine,qua irregulatiter spiritus animales in cerebro concutiuntur contra eorum naturalem ii idolem .
Hinc est, quod internae vellicationes des orificφ a Narcothicis quietem inducentibus facilε sedentur .
Hinc etiam dolores dentium aliquando ab ineptissimi
425쪽
aa ΙΟ. A L. BORELLI Cay-r . D. Verbis, a circulatoribus susurratis,per breue diuilotisset, nζNpq VRhemens opinio, qu ςgri medicari posse ab illis suadentur,animalibus sti
ritibus contrarium motum iΠducit , quo vellicatin commotio interumpitur, & aliquando prorsus tolli tur.Id ipsum praeclare confirmatur eX modo,quo me dicatur conuulsiva illa cruris contractio,quam Italice Granchio vocamus,na a tali cruciatu ictu oculi libera mur si subito cocuta calce, crus affectu valide agite tur . Oportet ergo, ut a nouo motu alius vellicatiosi motus dolorificus perturbetur , & impediatur.
De lao tudinis molestia. Debilitatis sensum a lassitudine valde differre, manifestu in est , quia illa oritur ex simplici defectu virtutis motivae, seu impetu facientis; laaec vero est pabso quaedam angoris , qthae post laboriosos motus, ζη Π latos percipitur. Sic Pueri, qui grandia ponderra suspendere non possunt ob virium penuriam,isti abs ivllo sensu lassitudinis saltant usque ad tripudium , At Viri robusti post violentas motiones corporis per i piunt passionem illam molestam, & dolorificam ala tuum, & spirituum cum anxietate,& deliquio, quδη lassitudinem vocamus. Talis porro passio a pluribὴ
causis oritur . Et primo videndum est.
426쪽
Ρ R o PO S. CCVIII. lassitudinis
Quomodo passio lassitudinis a sola spirituum dissipa
Videmus aliquando, quod Viri bene valentes post diuturna inediam ob quamlibet corporis agitatione , molestissimum sensum lassitudinis patiuntur; et quia
tunc organa motus detrita, et lacerata non sunt,infe
tur quod ex defeetu virtutis impetum facientis talis lassitudo contingat : cum succi spirituosi a neruis instillari debeant, ut una cum sanguine in musculis excitare valeant displosionem illam, qua motus in animali fiunt. Dicendum est, quod ex defectu talis succi spirituosi passio lassitudinis in tali casu oriatur. Vt vero modii mechanicum, quo laboriosa talis lassiitudo fit, indicare possimus, Considero, quod quando plures homines suspendunt,et trahunt exiguum pondus, quod a singulari homine moueri potest, tunc parumia, vel nihil defatigantur , quia unus post alium succedere potest ad onus superandum per breue tempus, et deinde a quiete refici potest. At si ab unico homiate idem pondus assiduo labore trahatur , mirum non: ,valde eum defatigari , & tandem languore assici , Eodem modo succi spirituosi, et sanguis abundanter iubministrati concipi possunt , ut plures baiuli onus P0rtantes; et ideo facili negotio quando succi spiri- tuosi abundantes sunt, una portio eorum succeder pDtest statis temporibus ad pondus sustinendum ; secus autem contingit in pauperie spirittium, qui inde
esso, et continuato labore absque ulla requie oneri luceumbunt. Hoc
427쪽
lais tudinis derandum est, quod succi spirituosii instillantiu 6fie molestia, cijs nemorum intra musculos , et ideo,quando iube li spongiosi fibrarum neruearum abundanter repleti sunt tali succo spiritu oso,continenter ab illis subnii nistrari potest absque ulla interruptione: At quand6ὀb inediam praecedentem , vel ob diuturnam effusisi nem tubuli illi extenuati, et fere exucci sunt , vel festem ob intemperiem, spiritus fere inepti sunt ad dis plosionem illam ericiendam ; tunc grandi conatu ex cerebro transmitti debent ,' quod in tanta spirituum
penuria fieri non potest absque sensu lassitudinis, ethnguoris ; et hinc dolorifica illa passito oriri pusitavidetur .
Quoinodo ex laesione organorum passio lassitudinis dolorifica oriatur. Triplici modo ab organis laesis Iassitudo induci portest. Primis,quia obstructis vijs,succi spirituos perd*'ci non possunt ad nausculos mouendos. Secundo, qui dis ractis,aut laceratis fibris musculoruin,et tedintum χnon possunt sine doloris sensita moueri. Tertio, qRua: sordibus inter fibras infaretis motus impediuntur xsicuti rotae horologi, ob puluerem, vel rubiginem dii ficile agitari possunt. QR ad primum patet, quod succi spirituosi lo φmmiui,quamuis4neerebro ab udent, non possunt M' uere ardua,nisi ex cerebro ad musculos per neruo p ducantur. Ergo quando viae , siue urificia neruoxy 'sist
428쪽
sunt obstructa perinde spiritus inflare non poterunt
musculos, ac si animal careret spiritibus, Hinc oritur illa inertia, torpor, et lassitudo , quam patimur subitato post expergefactionem , quae eamdem pastionem lauitu diinis inducit, ac laboriosi corpori S commotio :quando scilicet spiritus copiose refecti sunt,et tamen, quia viae neruorum adhuc in succis nutritijs obstructae sunt , non posse lint illi ab imperio voluntatis impelli ad musculos mouendos, ut superitis dictum , est . Idipstim contingere videtur in aliquibus morbis
acutis , in quibus vires momento prosternuntur, non
quia spiritus deficiat , sed quia perduci non possunt
ad musculos mouendos; quod conijcitur ex eo, quod exaeto paroxysmo vires redeut absque eo, quod a nouo cibo reficiantur; imb validissime musculos mouent stiperueniente phrenitide.
Secundo . Eadem passio lassitudinis producitur, hesis organis motuum localium, absque ullo spirituudefectu ; Quia nempe musculi valido impetu inflari
non possunt, nisi.eorum fibrae detrahantur a cuneis materiae rarefactae intra earum porOS, nec grandiata, pondera suspendere, & mouere valent, nisi fibrae,itam musculosae, tum tendinose a nimia distractione aliqua lacerationem patiantur: pariterque fieri non potest, ut digamenta , & cartilagines inter articusos interceptaenori conterantur ab incumbente pondere corporis Piusdem animalis ; tales autem distrai tiones , lacer tiones, & contusiones nunquam fient absque eo, quod situs , ordo , & connexio particularum,fibrosam conformationem constituentium dissoluantur,perturben turque, in qua praeter naturale transpositione partium
Cap. I8.Delassitudinis molestia.
429쪽
C h. ,s. D, mirae Vellicationes, &corrosiones contingent, lassitudinis dolorificae, et molestae ei unt. Vnde mirum non est m0i Ἀδ' quod anxietatem afferant. 'Tertio, impeditur motus musculorum a puncturi, acrium succorum, inter fibras dispersorum, qui sui, aculeis dolorificana passionem inducunt,quando musculi agitantur ; et propterea in hisce corporibus impuris molestiores lassitudines contingunt. Quarto, eadem passio oritur ab infarctione excre mentitiorum succorum viscidorum,repletium musculorum porositates, qui proinde impediunt inflatione, sine qua agere musculi non possunt; eodem modo, aerotae horologij, rubigine contracta,circumuolui n011 siue difficultate possunt ; ex tali, inquam,discultatta sit , ut maiori molestia lassitudinis animalia affi
Malo lassitudinis quies ipsa duplici nomine mede tur . Primb, quia cessat laesio, et vellicatio illa fibrarum musculorum . Secundo, quia sensim reficiuntur particulae laesis, et deperditae , atque reponuntur suis debitis locis illae , quae ablatae fuerant, & glutinan cur partes discissae a succo nutritio adueniente . omnia suaui quodam sensu refectivo contingunt.
Ρ R O P O S. CCX- Quare stando,magis defatigamur, quam deambulast
Quia stando,retinemus corporis machinam in sigere sto , & hoc non soli musculi extendentes articulQ
430쪽
crurum, & spinae praestant; cum maxima oneris parsa duritie ossium cruralium , & spinae,tamquam a columnis sustineaturie contra in deambulatione ijdei musculi directores animalis praeter retentionem in situ erecto debent insuper suspendere , & anterius impellere integrum pondus totius corporis animalis , eo quod sine flexione tibiarum deambulatio fieri aro1 potest; et quando tib ae flectuntur, tunc tota machina animalis incuruata non innititur columnis crurum, &ideo violenter eleuari debet ab illis musculis extensoribus. Ergo multo magis laboriosa actione fatigari deberemus deambulando, quam stando: Quod tamen est falsum ; Igitur aliunde petenda est causa lassitudinis , & deliqujj, quo stando assicimur . Haec,ni fallor,
pendet ex eo, quod actio continuata eiusdem musculi, quae fit sustinendo idem pondus , licet exiguum , molestissima est, & maiorem lassitudinem inducit, quasi actione non assidua, sed interrupta,interpositis frequentibus pausis, suspenderet pondus decies maius prolixior1 tempore. Et ratio est , quia actio eiusdem musculi continuari absque ulla quiete non potest, nisi continuo tensus , & inflatus permaneat& proinde oportet, ut stillicidia succi spirituosi e neruis continuato fluxu exprimantur ; aliter absque quiete ouae displosiones in musculis non fierent. Verum a tali cQ-tinuata spirituum effusione ductus neruorum euacuatur, & exucci redduntur, eo quod plus exit ex eis ,
quam ex cerebro introduci, & transmitti possit. Quare cessabit effluuium succi spirit si intra musculum , vel Ditem laborioso conatu e cerebro guttulae aliquae ζXprimi possunt, & hinc oritur setasus lassitudinis , & 4nguoris , qui stando percipitur. At perambulando, H h li a muscu-