De Motu animalium, Jo. Alphonsi Borelli,... opus posthumum. Pars altera

발행: 1681년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

C, .i. De similare postumus horologio ex rotas dentatis cori Animalis posito ne dum optime organizato, sed etiam faculti

genex lippς motitia praedito, nimirum cum machina,vel ponde re appensi . Vertim sit in ovo foecundo adest authoma, seu ani malculum a vi motiva animastica villificatum, quare in otiis exclusis auium , & reptilium talis vis vitalia torpet imm ta,ad instar cadatteris, nec unquam vita, les motus inchoant, nisi a calore externo blando excitentur ZEt licet preecisum mechanicum artificium, quo utitur natura in tali opificio, ignoremus, percipimus tamen eius possibilitatem analogia quadam ex consimilibus naturae , & artis operationibus. Videmus enim in fraeno exiccato non excitari motum maceratillum calentem , & feruentem, nisi a vaporibus aqueis, vel ab aspersione eiusdem aquae humectetur . Certum est, quod aqua ex sui natura non habet vim motivam,& calefactivam, sed tantum sua mistione mollificareo partes aridas illius potest; unde postea spiritus adtitu in anfractibiis illarum detenti, ne dum exercere p0s sunt suam indolem motivam, sed etiam amotu facto ab aqua,dum exugebatur,ijdem spiritus impelluntur,& concutiuntur.

Id ipsum in seminibus plantarum obseruamus,quo non germinant, nisi excitentur ab admistione aque rhumiditatis αIn alijs postea vegetabilibus , & concretis, sus cienter humectatis, non incipit motus fermentati uus, nisi a tepida caliditate leniter agitentur ἱ ζη cedenS enim feruor exiccationem inducit, Sficiens,ineptus est ad fermentationem inducendam

392쪽

Consimili modo oua exclusa auium indigent calo' Cast. 14. De re externo , non nimis fervido , nam succi albuginosi Animali, evanescerent , sed tepido , & vaporosio , a quo leni g*Rςx xiψης motu agitentur spiritus sopiti in alithomate cicatriculae; & sic postea motum fermentitium vitalem prosequi valent. Sed semper dissicultas viget,quare ab initio,absque externo impulsore, spiritus seminales in ovo existentes,non possunt vitales motus inchoare.

Dici posset, quod in ovo spiritus illi impediti sunt,& a fermento caloris impedimenta tollutur. Sed quia hoc non satisfacit , tentabimus aliquid specialitis inquirere ex authomate ab arte conseruato, nempe ex horologio ex rotis dentatis composito, cum pendulo oscillatorio: in hoc licet adsit vis motiva ponderis appensi aetu prementis, tamen, nisi primae oscillationes ab externo impellente inferantur, authoma quiescit, & torpet. Huius effectus ratio mechanica pendet ex vectis penduli natura,qui a situ perpendiculari ad hori Zonte remouetur,quousque fiat aeqiuilibrium potentiarunia ,& ibidem fixe retinetur ι quia semper pondus appen' sum eandem vim exercet; at quando pendulum a manu altius suspenditur, eleuaturque,quam exigit illud aequilibrium, tunc sponte cadendo exercere valet sua Vim oscillatoriam , quae cum semper vivificetur, reno ueturque ab impii lsibiis rotae horigontalis, sit,ut ostiulationes continuetur una cum motu omnium rotarum authomatiS .

Quod postea in authomate animalis adsint pendula oscillatoria, patet ex superitis dictis, innumers enim particulae aerear inclusis sunt in sanguine, & in Rufribus

393쪽

Cap.l in Animalis generatione

bus animalis , quae sunt machinae oscillatoriae,quo ho tissimae,& principales causae sunt vitalis motus antrii

lium; quatenus vario modo compressiae, & resilientii continuam oscillationem in animali exercent, coacti.

tiendo, & agitando fluores, & spiritus animalis, eo dem modo, ac rotae horologij ab oscillatione penduli

vitalem machinae motum conseruant.

Et quia in utraque organica machina animali,neri re , horologij idem motus, qui vitam conseruat,ean dem vitam inchoat , ergo, quando primus moisit oscillationis in ovo incipit, tunc motus vitalis initiunsumit ; ex quo conijcitur , quod blanda calefactio gallinae primos impulsus infert machinulis oscillato.

riis authomatis ovi, a quibus agitantur motu continuo omnes eius organicς partes iuxta authomatis animalis exigentias, scilicet particulae aliquae cursum dirigunt ad consermanda vasorum rudimenta nutritioni, aliae praeparationi, aliae expulsioni excrement0rum destinatorum; aliae particulae membranas, Quique integumenta distendunt; aliae perficiunt focum, di Vitae necessarium, & perpetuum motum in corde s0llicitant, eique affluxum transmittunt; aliae alia ossici pxsstant iuxta leges a Diuino Architecto praescripta Quamplurima alia hic addere possem, quae ultro omitto, ne diutius in hisce rebus haeream. CAω

394쪽

De infensibili transpiratione. EAdem naturali lege, qua animal gignitur, crescit,& nutritur, pariter dissipatur, & destruitur;suntque adeo connexi motus nutritiui, & destruisti ut i animali, ut unus sine altero esse nequeat ; immo se mutuo foueΗt, & adiuuant: sed doctrinae gratia prilis de partium deperditione,quam de earum reparatione disterendum est.

P R O P O S. CLXXXVII

Innuitur praeclara Doctrina Sani torij experimentis comprobata de intensibili traspiratione . Praeclarus sanctorius in eius statica medicina obseruauit, quod si cibus hominis unius diei fuerit 8. librarum,per poros corporis,& per cutim,tanquam nausam perforatam, transpirant insensibiliter quinque librae circiter; per os vero , non nisi selibra proxime Talis autem perspiratio copiosissima fit tempore somni duplo,quam in vigilia. Nempe tunc copiosissime perspiramus quando maxime nutrimur. Praeterea,quotiescunque motus vitales praue, &perturbate fiunt in morbo, aut ob aliquam causam , xunc eadem proportione perspiratio insensibilis impeditur: itaque si perspiratio non est absoluta causa fan xatis,saltem ei arctissim; e coniuncta est, ita ut motus vitale. boni, aut praui connexi perpetuo sint cum Or

transpira: tione q

395쪽

3ρa II. AL. BORELLI cap. is, De dinata, vel disserini transpiratione partium substitie,

insensibili corporeae ipsius animalis. '

transpira, T T

P R O P O S. CLXXXVIII.

Necessaria est insensibilis transpiratio, ut vita Ani

malis conseruetur.

Adeo veru est, quod vita Animalis in motu continuo particularum eius consistit, sic ut in sinu u est, Vt nullo alio signo distinguantur gradus vitae , &perstactionum animalium, quam pluralitate , & celeritate motuum,quos edunt. Sic videmus, quod perfectiora animalia, vi sun anes, equi &c- pluribus, & vehementioribus motibus agitantur, quam imperfecta, ut ostreae, & similia ; &haec, quam plantae , quia nempe plures, & nobiliores actus vitales, sensitivos,& l0c0- motiuos edunt prima, quam secunda, & haec,quania postremae plantae . Tales autem naotiones fiunt a par ticulis animalis fluidis, & consistentibus,aut intra eius capacitatem motu fermentitio, vel locali circuland0 aut potius fiunt motu diffusilio, transferendo nutrimc tum ad singulas partes, & expellendo eXcrementa noZia , & inutilia . Quorum illa, quae per cutis p0 ros eXpelluntur,extra corpus animalis transpirari di cuntur ; proindeque transpiratio nil aliud est, quὸν expulsio dictarum particularum per poros Porro, quod talis motus transpirationis prorsus pς cessarius sit ad vitam conseruandam, patet, qui pi m-li compositio non est simiis aedificio inerti,& mpetu a aut operi musiuo, in quo lapides dolati, et V/immQdo configurati debitis locis appositi , & gluti

396쪽

Dg MOTU ANIMALIUM. m

ske retineantur. Sed potius aflimitantur dumini , Vel C,ν. is. peflammae, vel militum legioni ambulanti , cuius partes insensibili componentes, debito , & praeclaro ordine dispositae sunt; non tamen in quiete constitutae, sed continenterfluendo. Cumque talis fluxus fieri in animali non posist, nisi partes successive egrediendo discedant', scilicet transpirent ; & aliae aduenientes vicem illarum suppleant, loca exinanita replendo , fit, ut necessaria sit transpiratio duplici nomine, ut scilicet inutilia eliminentur,ne sua prauitate organicam strueturam corrumpant, & ut aduentus nutritij succi subsequi possit, a quo partes deperditae reficiantur. Praeterea, quia talis aduentus non succederet, nisi sanguis violentissimo cursu a corde impelleretur , nec talis impulsus fieri posset, nisi circulari fluxu sanguis moueretur, & hic non fieret,nisi impulsus spirituum a cerebro pulsationem cordis produceret, proinde transpiratio necessaria esse videtur, ut vita animalispersistat, & prolongetur. Hoc insuper confirmatur ex eo, quod im pedita tra- spiratione, siue alterata eius periodo,aegritudines subsequuntur, ut omnes norunt. Verum impediri tran piratio potest,ne dum a restrictione pororum, Ut an

liqui censebant,sed a pluribus alijs causis produci PQ-test, de quibus alij praeclare scripserunt.

397쪽

De nutritione Animalium.

OVia exstant pulcherrimae obseruationes, & spe

culationes de nutritione animalium,pauca sunt, quae afferre possum praeter ea , quae alij tradiderunt.

P R O P O S. CLXXXIX.

Enumerantur operationes praeparatoriae , quibus cybaria a natura in chilum transformantur. Corpora concreta nouam formam induere noα,

possunt , ut insinuauimus , ni si eorum particulae componentes, nouo ordine, situ, positura, & configurati0- ne disponantur , diuersimode , ac prilis compositata fuerunt. Hoc autem fieri non potest, nisi uniuersim Corpus concretum scindatur', subdiuidaturque iri minutissimas particulas ; quae partitio, si concretum durum fuerit,absolui non potest, nisi adhibeantur in strumenta diariora, ut sunt mallei, cultri, limae , aptrotae molares . Quapropter,ut cibaria dura , & c0asii' stentia transformari in chilum possint, necesse est , yt primo scindantur , conteranturque , & hoc natur ip nimalibus quam plurimis consequitur cuneis inciso

xij dentium , & planis dentibus molaribus cibari 'masticando : At in auibus paucis exceptis contusiq)erosio , & trituratio ciborum ab ipsomet ventri si qmusculoso effcittir,comprimendo internas facies c δ' lusaS Ventriculi una versus aliam ; & mediantibu ὶδ

398쪽

DE MOTU ANIMALIUM.

stillis duris, & acuminatis in eo contentis, vices dentium supplentibus,incidendo, contundendoque inter cepta cibaria ; & fricando hinc inde easdem facies ad instar lapidum molarium,erodillatur, contertunturque partes eortundem ciborum,quotisque in minutissimam farinam redigantur. Hoc verissim tum esse expertus sum Pisis iussu Serenisse. M- D. Ferdinandi Secundi ;globulos enim vitreos, se ii vesiculas vacuas,& cubulos plumbeos, pariter eXcauatos,& ligneas pyramidulas, & alia plurima intra gallorum Indicorum inglii-uiem per os immisi, & die sequenti plumbeas massas contusas,& erosas, vitra puluerigata, & sic reliqua ingesta reperi. Diuerso autem modo dura cibaria triturantur ab Accipitribus,& piscibus,qui dentibus destituuntur, diventriculum non carnosum, sed membranosum habet similem quadrupedum. Haec animalia fermento quodam validissimo carnes,& os is consumunt, non secus, ac aquae corrosiuae metalla corrodunt, & dissoluunt. Talis porro succus corrosiuus instillatur a glandulis,quibus membranos a ventriculi substantia infarcta est, ut euidentissime obseruaui in vetriculo Delphini,cuius glandulae admoduc ras se, & prominentes sunt.

Ventriculi carnosi auium structura, & operatio

exponitur .

. Musculi ventriculi auium assimilantur quodammo do cordi, quia amborum fibrs in orbem circumducun Ddd a tur

Cap. I6. De nutritione animalium.

399쪽

m. AL. RORELLI

Gν. iis. De tur, & sua contractione cauitatem propriam constri nutritione gunt, & coarctant; at differunt inter se, quatenus n64 animalium, ventriculi simul agunt , sed per vices, di hoc nomine ex pluribus musculis constare videntur

quorum praecipue quatuor sunt,bini in qualibet faeie tendine validissimo colligati, & quilibet eorum sparagit fibras carnosas spherice ad instar radiorum.Praeter hos adsunt alsi musculi transuersales , omnes tameiti constare videntur ex stratis fibrarum , qiuae ab expansis membranis intercipiuntur, & separantur, ut clare obseruatur in vasto ventriculo cygni, ordo,& modus agedi talis esse videtur.Tab. I 8.si. Is

In sectione ventriculi ABDE, facta per directiones tendinum oppositorum AF, & CD,intelligantur eodem tempore simul contrahi duo musculi AB,& DE,

contrapositi,remanentibus alijs duobus FE, CB, rela-Xatis; tunc necesse est,ut connexio E immota permaneat: eo quod ad partes oppositas distrahitur, nempe ab E, Versus D , a contractione musculi DE , & ab EVersus A, a contractione musculi BA; eadem ratione connexio B in eodem situ persistet. At quia terminus A trahitur versus B ob decurtationem musculi AB , ergo facies musculosa EFA,distrahitur,elongaturque;&ideb raptatur trasuersali motu a fixo termino E per A versus B quare ad instar laminae supremae molaris fricabit, erodetque internis asperis lapillis cibaria s0'lida R Eadem ratione opposita lamina molaris BCP transuerse raptabitur a B per D versus E; quapr0ptςx

contenta cibaria R a contrarijs motibus corrodenti

bus musculorum EA, & BD , & deinceps a musc.li BF, &EC, veluti a limis, scalpunt ir , & quia interim validissimae parietes ventrieali orbiculariter Verspi

400쪽

DE MOTU ANIMALIUM. 397

eentrum stringuntur , & coarctantur Veluti a torcula- Cap. 16. Deri,fiet quoque contusio,de trituratio ciborum conte

torum. ε

Consectatio ingentis facultatis motiuae ventriculi carnosi auium . praeter enarratam differentiam ventriculi a corde avium, adhuc diuersificantur quoad formam, & extensionem fibrarum, quia filamenta cordis spiraliter

circumducuntur; at in ventriculo radiose expanduntur .' praeterea differunt quoad robur, & consistentiam carnosam,quia fibrae ventriculi sunt magis compactae,& durae, quam fibrae cordis , pariterque quoad effectus, quos producunt, nam cor exprimit fluorem sau-guineum ex suis cauitatibus, ventriculus vero auium conterit, & molit cibaria dura in eius auitate con

tenta.

Sed clim aeque arduum sit,mensuram virtutis moti uae utriusque visceris determinare ; sicut vim cordia motivam coniecimus ex comparatione cum potentiamlusculorum masticationi inseruientitim , sie pariter cogimur ventriculi musculi auium facultatem moti uam conijcere,ex comparatione cum ijsdem musculis , humanis nempe; cum nulla alia certior indagandi methodus reperiri queat Ad hoc praestandum notaui, quod aliquae nuces dellanae, adeo duro putamine teguntur,ut εgre den

tibus molaribus frangi possint; has in ventriculis gal larum Indicorum per os immisi, & obseruaui die se

SEARCH

MENU NAVIGATION