장음표시 사용
61쪽
reant. Quis enim conspicere potest poros , & innaliculos cutis nostrae ; aut quis vidit unquam cauitates ,& foramina venarum, non dico Pulicis, sed animal culi interculanei Acari ξ Cuius venae,eorumque ductus, adeo exiles fiunt, ut aegre eos imaginatione co cipere valeamus . Et tamen per eas succus sanguineus ad animalculi nutritionem transmittitur. Si igitur impossibile non est,fibras nerueas esse fistulas cauas , plane libentius concedere possumus, eas esse t bulos repletos substantia quadam spongiosa, & madida simili medullae fambuci virentis, ferulae,aut cannae indicae . Quod confirmatur ex eo, quod nerueae ctrce, ne dum molles, flexibiles, lubricae , & semper madidae sunt, sed etiam quia nutrimentum humidum admittunt, & sorbent; atque ex eis succus extillat. Quae omnes proprietates requirunt porositates spongiosas a succo aliquo irrigatas, quod perinde est , ac substantia spongiosa, & madida repleri.
Concipiantur modo cauitates spongiosis earumdem fibrarum neruearum semper madidae esse, & re pletae usque ad turgentiam succo, seu spiritu e cerebro communicato. Et sicuti videmus in intestino aqua repleto, & utrimque clauso, quod uno eius extrem0 impulso, compresto, &leuiter percusso , subito com motio , & concussio ad oppositum terminum intestini turgidi communicatur, quatenus fluidae partes inter se contiguae, longo ordine se consequentes,una alte ram impellendo, & concutiendo, motionem diffvn'dunt usque ad extremam intestini partem ; sic paritora quacunque leui compress1one , ictu,aut irritatioso facta in principijs caniculorum fibrarum neruea
rum in ipso cerebro existentibus,necesse est , ut ipsufibrae
62쪽
concussae, & agitatae instillent guttas aliquas illius succi, quo turgent internae earum spongiosae substantiae intra musculorum carneam molem
Succus nerueus a voluntate instillari potest intra musculos. Spiritum animalem esse substantiam fluidam,subtilissimam, purissimam, & se mouentem, videtur negari non posse. Pneterea percipere non possumus,actum volitionis , & appetitionis facultatis sensitiuae fieri in omnimoda quiete , & sopore eorumdem spirituum animalium; sed videtur necessarium , ut in cerebro motione aliqua locali spiritus agitentur,ut exigit e rum indoles virtutis se mouentis . Hinc fieri posse percipimus, ut ijdem cerebri succi, seu spiritus agitati commoueant , vel conuellant, aut concussivo motu , aut acredine pungitiua qua forte pollent) principia fibrarum alicuius nerui; & sic eum irritent, & titillent. Cumque neruorum structura, &temperies valde delicata, & sensitiva sit,ut experientia constat; tactis enim leui festuca internis naribus ,
aut auribus,tanta vehementia nerui concutiuntur per Vniuertan eorum longitudinem , ut conuulsivos motus sternutationis, & itissis excitent. Igitur mirum n0a est , ut a leui commotione , aut irritatione ner-uQrum facta in cerebro producatur concussio quaedi Dauulsua per totam eorum langitudinem; ex qua M iaceps expressio, de effluuium aliquarum guttulas II a Ium
Cap. 3. De causis probabilibus vitalis con tractionis musculoru.
63쪽
causis pro habilibus vitalis con trastionis musculoru .
rum illius succi, quo dilistus fibrarum neruearum tur gent, subsequatur. Et quia extrema orificia earumdem fibrarum ner uosarum, ubique per musculi molem dispersarum , , licet aperta sint, tamen ipsa teXtura spongiosa, qua fibrce praeditae: sunt , valvularum officium supplet: videmus enim a spongia madida guttulas pendulas ab effluere. Hinc fit, ut vis concussiua requiratur ad ex pressionem faciendam. Haec forsan esse causa potest, cur ad imperium v lantatis succus: nerueus per totam musculi molem euomitur , & instillatur ..
Peritiam habitualem, qua spiritus animales: dete minatos neruos in cerebro agitant, non natura, sed exercitio, & experientia acquiri , credibile est. Fateor,me non percipere mechanicam operatione, qua motus. spirituu in cerebro imperio voluntatis agitati eos: dirigant ad titillandos certos , & determina' S musculos ,. Vt si velim manum extendere, spiritu dirigantur non ad nervos pedum , aut thoracis, scd ferantur ad eos , qui ad manus. pertingunt,. ut eos ti
At si balbutiendo,aliquid loqui velimus,puto,quo non omnes: actus volitionis fiant ijsdem spirituuimmotionibus , scilicet in quolibet appetitionis: adyspiritus non eodem modo, rhythmo,celeritate, Seasdem partes vergentes moueantur , sed
64쪽
DE MOTU ANIMALIUM. 61niis modis ita ut tot numero sint motus spirituum in Cap. a. Deeerebro, quot sunt actus volitionis. Et proinde inis Unoqiiolibetappetitionis actu spiritus dirigantur, & uili, e . deferantur ad determinatam cerebri regionem ; ubi tractionis nimirum siluati sunt nerui qui executioni eiusdem , musculoru volitionis destinati fuerant. Quod vero tales motus interni, non naturali, & caeca necessitate fiant, ut grauium descensus, sed habitu quodam a frequentibus actibus acquisito fieri possint, nobis non aduertentibus, patet innumeris experimentis. Citharistarum digiti diuersas fides non ratiocinando, sed habitu quodam tangunt, & pulsant incredibili velocitate, & artificio . Et adeo verun est,aduertentiam, Iestexionemque non esse necessa riam in tali actione,quod si Citharistae velint reflectere,& curare, ut digitorum motiones rite,& secundum artem. fiant, potius errent, & confundantur, quania exactitis harmonicos sonos edant Sic pariter possibile est, ut experientia, & monitione sepius tentando, & errando edocti in infantia habitum acquisiu erimus immittendi spiritus ad neruos: pedum, cum ambulare decrevimus, & sic in alijs motionjbus . Hanc sententiam non esse omnino absurda non paucae experientiae suaserunt .. obseruauit enim multoties titubationes Puerorum, & labores, quibus formicae grana hordei per salebrosas: vias acclives impellere conabantur ; hae quidem postquam in casesum plures motiones tentassent , & vd inutiles reiecissient, tandem eam avide retinebant, quae ad finem Optatum conducebat Sic mihi suadeo,ab initio spi- animales, clim voliunt manum, verbi gratia, min re, ob imperitiam innumeras aSitationes: tentam m
65쪽
Cap. 3. De causis pro babilibus
vhtalis con tractionis musculora. '
& experiri, immittendo spiritus ad pedes,aut lingua, aut alio, & postquam in cassum fatigati fuerint, re tectis vanis , & inutilibus conaminibus , tandem eum motum retinere, qui ab experientia comprobatur. Cumque talis habitus acquiratur aetate infantili, sto lida,immemori,& utilitatis non sapientiae studiosa, fit ut nobis inscijs, retineamus postea altius impressanti artem , & habitum , quo spiritu6 in cerebro moueri
debent, ut certas artuum motiones exequi valeant
Sanguinem esse alterum elementum concurrens alictationem musculorum ericiendam Quia, ut dictaen est, flaccus nerueus per se sumptus feruorem,& inflationem in musculis producere no potest, eo quod si per se, & sine alterius auxilio , &mistione rarefieret, & tumorem produceret,plane in ipsis neruis , ubi causa motiva, nempe imperium voluntatis existit, viget, & agit, S: ubi materia rarefa ctibilis , scilicet succus nerueus abundat,turgentianὶ,& feruorem conciperet; nota vero in musculis, ubi parce ,& guttatim instillatur , & ubi a mistura hete rogeneorum laceorum potitis debilitaretur vis illae succi neruei . Nec in musculis impedimenta videa tur tolli posse, nam loci angus ia in neruis mai0r , quam in musculis potius vim percussiuam rarefactio nis augeret , ut pater in siclopetis, & ita cuniculis aer condensato repletis. Nec angustia neruorum impo dire potest feruorem; ut flamma in locis clausis n0m'
accenditur, quia musculi aeque clausi undique supx
66쪽
in nerui, nec inflatio musculorum fit vera accensione, Cap. 3. De ut patet sensu . Necesse ergo est , ut in musculis ali quid aliud reperiatur , quod simul cum succo ner- Vitalis contaueo immisto ab imperio voluntatis rarefactionem, & tractionis
inflationem momentaneam efficere valeat. Musctiloru.
Videndum modo est, quodnam aliud elementum in musculis reperiatur , quod esse possit subiectum,&materia fermentationis, & ebullitionis eorum . Et quia sensu patet , nil aliud in musculis reperiri praeter fibras , lympham, & sanguinem copiose immissum ab arterijs, a quo impletur tota carnea moles musculosa; Ex ijs vero scimus, fibras , & carnes vi propria contractiva irritatas , imperio voluntatis ab acredine succi neruei non posse inflationem tam validam efficere,ut hactenus insinuauimus a.Nec praeter a huiusc I. ea lympha,aut sanguine impulsum a spiritibus anim lis , aut ab aere externo , aut a cordis compressione, vel vi ponderis , ut funis inflatur ab aqueis guttulis ,
velliti a cuneis . b b huius c.2.
Restat solummodo , ut ex mistione succi neruei culympha, vel cum sanguine,fermentatio , & ebullitio oriatur similis eis, quae passim in chimicis elaboratorijs obseruantur; aliter enim talis oferatio non Videtur laluari posse .
Necessitas, & modus mechanicus, quo ebullitio, de intumescentia in musculis fieri potest,declaratur. Procul dubio inflatio, & detumescentia musculo- quae ab imperio voluntatis fit momento, nullo
67쪽
vitalis con tractionis misculoiu.
modo percipi posset; imo existimaremus, ea esse lin. postibile, niὐ experimenta chimica suaderent, passim a natura fieri operationes similes illis. Sales enim flui di, & liquores acetosi commisti liquoribus salinis alaterius generis, scilicet fixis, aut alcati satis ebullitisi nem , & luctam excitant . Et quod praecipue ad renibnostram facit,est experimentum a V villisio relaturta, quod si sanguini, dum incalescit , infuderis spiritum, vini, cornu Cerui, fuliginis, vitrioli, aliusve liquori, in primis spirituosi, aut salini, mira ebullitio,& effer
Clim porro dubitare non possimus, succum in inerauis a cerebro communicatum summe spirittiosam, salinam, & volatilem naturam habere , tum quia est instrumentum animae sensitiuae , & loco moliticae, thmetiam, quia sapor eius dulcis , & gratus salinam naturam euidentishme declarat. Et aliunde sanguinem salibus alchali satis abunda re thin gustu, tum ex contractu , & unione urinae san guinem irrigantis, itim etiam experientia chimica constat. Igitur ex affusione succi ne ruet intra sanguinem calentem necessario subsequi debet feruor,&ebullitio. Postea , quia fibrae ,& carnes musculorum perpetuo a sanguine humectantur, & madefiunt, ut spongiari Igitur a canalibus nerueis succo spirituoso turgidi immitti possunt, & effundi intra sanguinem in mu'sculis contentum spiritus illi ab imperio voluntatii conuulsione quadam instillati; Et sic feruorem , ebullitionem excitare possunt fere momentaneam j fibris, seu fistulis spongiosis musculorum, vel in eorri' interstitijs, unde inflatio, durities, de contractio m si sculorum consequatur. MO-
68쪽
Modus velo mechanicus, quo talis ebullitio, &esseruescentia perficitur, non est diuersus ab eis , qui per vulgarem fermentationem fiunt , in quibus omnibus non creantur de nouo vires motiuae , sed illae , quae impediebantur, sui iuris factae, exercere possunt suam naturalem indolem; nempe quia particulae misti corporis, quae sponte sua moueri potuissent, nisi impeditae fuissent a textura, & colligatione partiuno crassiorum, & terrearum , postea vinculis solutis, dc postliminio sibi redditae,suam indolem motitiam exercere Valent.
Sic videmus,quod in silice a simplici contusione,&percussione chalybis diffringitur textura saxi, & ideo igniculi, qui ibidem colligati erant, exilire possunt. Id ipsum in ligno confricato , eraso, aut compresso contingit . Sic simplex aqua, dissoluendo saxi calcinati unionem, liberum exitum permittit igniculis , qui in illius anfractibus latitabant, unde ebullitio illa cxo
Sic sales in formam fluidam redacti,poros coralli,&metallorum penetrado, suis mucronibus,veluti limis, abradendo, & dissoluendo corpora illa dura,eXitum parant igniculis, qui intra eorum poros latitabant. Sic ijdem sales fusi,alios Tartari sales fixos dissolvendO,liberum exitum igniculis, & alijs particulis se molientibus concedunt; unde calida ebullitio creatur. E contra, oleum vitrioli, dissoluendo contexturam filium ammoniacorum, exitum concedit particulisist mouentibus,non igneis , quibus ammoniacum camret, sed frigidis; unde ebullitio gelida exoritur. Non sectis spiritus vini, cornu Cerui, & tandem I suc-Cap. 3. De causis pro babilibus vitalis con reactionis musculoi a.
69쪽
66 IO. AL. BORELLI Cap. 3. De succus ne rueΗs summe spirithiosus , & salinus dissinsisti sis teXturam salium alchalis atorum , quibus san
vitalis eoii- guis intra musculos contentus abundanter impregna
inuisiuibia sunt p0xissimae causae, ut particulae se mouentes, salinae carceribus diis a stis, suam indolem motivam libere exercere valeant & sic illam ebullitionem pro ducere possint ,' quia porositates momento turgidae , & inflatae redduntur is Colligitur ergo ex dictis causa , & actio mechanica , qua ab imperio voluntatis conuulsiva vi succus ne rueus intra musculos instillatur , & momento inflationem eorum producit , quae tanditi durabilis, &persetierans erit,quanditi causa displosionis adest,qua est instillatio succi ncruei. Qira cessante languet , &dissipatur musculi turgentia; non sectis ac splendor
cessat , remota flamma , quae lumen continenter re
Dissicultatibus, quae contra expositam theoriam' adduci possunt, satisfit. Magis commendabile semper mihi visum est institutum illorum, qui potius se ignorare rerum natura lium causas profitentur, quam eorum, qui sibi p0te statem faciunt quodlibet audendi in Philosophia Attamen in utroque peccatur ; non enim hypotho ses fictas admittere debemus , quae instituto natura & rationi eonformes non sunt ; nec a quali bet dis cultate terreri debemus, nisi prius eius moment diligentissime expenderimus. Quapropter laudax
70쪽
non possum eos , qui neganto vitalem musculorum Cap. 3. De contractionem fieri posse ab effervescentia spirituosi causis pro- succi a neruis effusi, & commixti cum fiatino liquore ebit sanguinis intra porositates musculorum,ob has disti- iactionis:
Primo, quia ebullitio talis imaginatiotie, non a sensibus comprobaturis Secundo , quia musculi dum contrahuntur,non ali gentur mole. Tertio, quia effervescentia, quae a filioribus chimicis excitatur, diti perseuerat, nec momento extinguitur; at musculi contractio fit citius: ictu fulminis , &momento cessat , & toties res auratur, quoties; volumus, &perseuerat agendo,quamdiu volumus.
Quarto, quia abscisso capite a testudinibus dc ab insectis , & auulso corde e ranis, anguillis , & viperis, diu perseuerat motus in musculis eorum . Ergo taliS motus non fit ab effluxu spirituum a cerebro derivatorum. & sanguinis a corde impulsi. Quinto , quia sensu constat , fieri motum musculi immediate a fibra motrice , actione mechanicae nobis ignota , cum musculus cordis testudinis, & crurum ranae per unam,vel alteram horam pulset, & postea a punctura acus,aut tactu succi corrosivi reuiuiscat, denuis pulsando. Hisce omnibus discultatibus fieri satis mihi posse
Ad primum. Respondeo nil referre , quod non ς aspiciamus ebullitionem , quae in poris fibrarum dummodo ab effectu necessario id deduci pose t- Tales effectus sunt molis musculi inflatio , & in v tio , quae necessario ab incuneatione violant πι '