De Motu animalium, Jo. Alphonsi Borelli,... opus posthumum. Pars altera

발행: 1681년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

8 IO. M. BORELLI

Cap. 1.Caii. altera est resistentiae Z, cuius pondus I 6. Iibris min6se non verae non fuit.

pulo: i 44 nostro experimento moleS aquae in ciuntur. defacientis laminam , seu cylindrulum minimae alti. tudinis mensiiratae a fibris minimis,funiculi rhombos componentibus,debuit esse tam exigua, ut non posset binas guttulas superare ; Et tamen energia ponderistantillae aquae suspendere valuit libras I 6. quare,ut ing Ibidem tabula ibidem posita g videre est, binae illae guttulae aquae pendere debebant fere undecim libras, quod est falsum. Igitur est impossibile, ut a minimo pondere duarum guttulariam aquae dilatentur funes us. que ad angulum graduum qI. & decurtentur una sextadecima parte eius , atque suspendant pondus librarum sexdecim ; ad hoc enim opus efficiendum requireretur pondus aquae fere librarum II. ut ex calculo deducitur.

Vertim aliunde patet , quod causa motiva fune contrahens nulla alia excogitari potest,praeter guttularum seriem, quae ad instar cuneorum funem inflant, se insinuando intra spatiola comprehensia a filamentis spiraliter contortis , ex quibus ille funis componitur: Talis autem insinuatio fieri non potest, nisi viae clatsesae, aut restrictae violenter aperiantur dilatando interstitia illa constipata, thm a vi consistentiae, & duritiei funis , itim a vi ponderis prementis , aqua fibrae murtuo se tangere, & amplexari coguntur. Qia odque praeterea magna vis requiratur, ut cuneiaquei intra poros funis insinuentur, suaderi potest ab ingenti resistentia , quam superant: nam pori ligni

durissimi, ut bussi , iuglandis, & similium sunt stri

52쪽

DE MOTU ANIMALIVM q

ctissimi , rigidi, & ob duritiem discite dilatari pos- Cip.,.Ca..

sunt; & tamen videmus , quod horum lignorum fibrae is non verae madefactae ab aqua euidentisiime dilatantur, &ab in- si tu εἰ uicem recedunt, se inflando , & spatium amplius in , ciuntur. latum occupando. Nec hoc fieri potest absque eo, quod minutissimae aqueae moleculae intra buxi porositates violenter insinuentur. Ergo cogimur fateri , quod aquae guttulae vim habeant eXercendi latata, grandem violentiam; alias talis operatio non fie

ret .

Erit igitur operae pretium considerare modum, &necessitatem huius admirandae operationis. Et licet euidentissimum fit,aquam vi suae grauitatis insinuari in quaslibet porositates vacuas , aut aer rarissimo repletas iuxta axioma Archimedeum, quod exigit , ut fluida minus pressa a magis compressis expellantur ii, ut locum cedant grauioribtis , hoc sane . ex necessitate contingit ijs in locis , ubi pori tautae d.h suido amplitudinis, & capacitatis sint , ut excipere valeant moleculas aqueas : at dissicile captu est, minima Vim grauitatis guttularum , terebrando strictas porositates ligni , aut funis , ampliores eas reddere posse, dissoluendo arctain , strictamque unionem fibrarum, qtue ne dum a duritie ligni,& funis,sed etiam a tractione ponderis appensi producitur

Hic nodus minime dissolui possie mihi videtur,nisi

eZ doctrina a nobis tradita libro de vi Percussionis i , . . Quia aquear guttuli e minutissimae intra ligni, vel funiS porositates ampliores, quam sint guttulis,insinuari quidem possunt, sed non absque motu loca i ; nec lo-ζdle motum absque impetu exerceri possibile estagitur iam aqueae moleculae dum intra ampliores porosi G tates

53쪽

s , IO. AL. BORELLI

Cap.1.Cau- tateS funis feruntur, agunt quidem non inquietetasae non verae constitutae grauitando , sed motu , & impetu affectae π.i V contra resistentiam prorsus quiescentem, tenacitatisciuntur . nempe fibrarum funis , & ponderis appensi. Vextiri vis exigua guttularum aquae , motu , & impetu affe- istarum superare valet quamcunque vastana resiste Κ De vi peρ tiam motu priuatam, ut ostensum est K . Igitur procus pr. I9Q. fluuium minimarum guttularum energia motus, de perciis ionis, insinuari potest, & terebrare vi cunei porositates, seu interstitia fibrarum funis, eas tanta violentia dilatando, ut possint superare resistentiat

vasti ponderis suspensi, & in quiete constituti.

Musculos non inflari , & contrahi vitali motu a sanaguine violenter immi aut ab aeris copressione, aut ab ipsomet pondere sanguinis eodem modo, ac funes madidi contra

huntur .

Iisdem experimentis, & rationibus, quibus osten- , D. Mo dirnus aquam in fistulis subtilissimis , in spongijs,&tioii. natur. filiris non insinuari a vi compressiua aeris,facile euin-

ὰὸἡMI citur,sanguinem violenter in musculorum spongiosi- eup. s. '' tates immitti non posse a pressione eiusdem aeris am' bientis . At hoc praeterea euidentitis comprobari potest hac experientia facta a diligentissimo Boyle , de in nostr/Academia experimentali Medicea: in vacuo ΤOrri celliano multa animalia clausa diu mouentur, & agi tantur di antequam pereant . At ibi magna ex part spa

54쪽

DE MOTU ANIMALIUM . si

spatium aere priuatur , aut saltem ad insignem rarita ij.,.Cau tem redactus esset , &ideo non posset sua. pressione non verae ibidem non existente, sanguinem intra musculos insinuando,eos inflare, & contrahere , & propterea non e intui. deberent fieri motus illi conuulsiui tam violenti, ut experientia docet- Ergo fatendum est,non a vi compressiua aeris sanguinem intra musculos insinuari ,&contractionem eficere

Postea, quod theorica in praecedenti propositione

tradita , quae tam exacte contractioni funis madidi adaptatur, minime susciens sit ad musculorum contractionem saluandam,sic ostendemus Primo , quia funis tunc inflatur , & decurtatur, quando omnes eius internae partes madidae sunt: gracilescit vero, relaxatur,elongaturque, quando est omnino aridus, & humiditat aquea priuatus . E contra musculus,quado maxime saguine irrigatur instar spo-giae, tunc relaxatur, mollescit, elongaturque A t induratur, tenditur , contrahiturque,eiecto, & expulso

sanguine, vel maiori ex parte diminuto, ut patet in corde, & in reliquis musculis, qui albicantes, & pallidi sunt , quando contrahuntur, & florido, rubicundoque colore donantur,quando relaxantur ; immo si scalpello cutis musculi laxi secetur, copiose sanguinem emittet , contra in statu turgido ,& duro elusedem musculi. Hoc confirmatur exemplo penis , qui tenditur, exigiturque ab aduentu,&affluxu sanguinis, ut funis ab aqua, & valde rubet in actu turgentiae eius secuS , ac Iusculi. Igitur musculi turgentia, & tensio non e

ficitur ab insinuatione violenta sanguinis intra eius G a su

55쪽

sculoru reii ciuntur a

substantiam , sed alia ratione longe diuersa ab iussa tione funis ab aqua. Secundo,intra musculos immittitur sanguis incessanter ab arterijs , quae semper pulsant, siue Velimus, fue nolimus e quare si ad instar funis madefacti mi sculi inflarentur, & contraherentur a sanguine,Vi pulsus arteriarum insinuato , aut semper contracti e sent, ut in conuulsione contingit, aut pulsarent,Vt cor.

sed dicere quispia posset,appositas esse in mlusculis Valuulas quasdam,a quibus ingressus sanguinis intraporos musculoru semper impeditur, exceptis tepori-blus,in quibus imperio volutatis aperi utur beat huiusmodi subterfugium pluribus rationibus vanum esse apparet. Quia vis motitia,qua finguis immitti debet ad instar cuneorum intra poros musculortim, est tam grandis , & valida, ut ingentia pondera suspendero possit, & haec agit contra valvularum resistentia aute ingressum , nempe in toto decursu, quando musculi non agunt deinceps contra resistentiam articuli, & ponderis appensi agunt. Igitur Natura inu'tili labore, assidiim , & continuato totius. vitae decursu fatigatur , ut tantummodo per breue tempus musseu Ios inflando, articulos, & appensa pondera sustineant; quo nihil ineptius excogitari potest . Praeterea vis, Setaergrae Valituita, quae aequalis esse debet impulsioeat sanguinis arteriosi,pariter eXercenda esset totius tem pore, quo musictili quiescunt,& otiantur, actione stu stranea, & stultissima. Insuper si sanguis vi cunei insat musculos,ut a p/funem, restri semper maxima dissicultas, quomo 'relaXantur, & detumescunt, debent enim. tolsi clu&ζ0

li illi sangit in ei intra poros fibrarii musculorum eri

56쪽

stentes; at hoc difficillimum est , nec fieri potest mo- Cap.:.Cau. mento, nec sine vi aequali ei, a qua cunei illi insinuati

fuerant. scutorsi rei,

Tertio, vulgari sententiae, quae eX rubore faciei ho- ciuntur .

minis in ira,& pudore, & ex pallore in metu,deducit, quod sangi iis mouetur ab animi affectibus, &ideo immediate subijciatur imperio voluntatis,acquiescere non possum, quia talis rubor, & diffusio sanguinis ad genas consequitur immediate ex cordis vehementi , & frequenti agitatione in ira , & pudore , eo quod maior copia sanguinis diffunditur per arterias , quam excipi possit a venis faciei , & proinde repletis, & turgesaetis venis capillaribus cutis rubescet. E contra timore languet cordis pulsus, &ideo minor copia sanguinis per arterias diffunditur,

quam redeat per venas , unde capillares venae exinanitae pallidum colorem efficient, sed si consideretur simplex actio voluntatis,haec per se, & immediate,nec ruborem,nec pallorem creat. Hinc ergo non sequitiar, quod ab imperio voluntatis actione immediata fanis guis ad determinatum musculi1m immittatur, & ab alio retrahatur, sed mouetur iuxta naturae exigentias ab Organis naturalibus, quae agunt nobis Ron adue tentibus, &dortirientibus, sue velimus,sive nolimus. Sed musculi inflatio, & eontrachio sub citur immediate imperio voluntatis nostrae, qnae sanguinem im-pςllure non potest. Ergo non a sanguine immisso ad instar cuneoni in musculi agunt. Quarto, videmus, quod funis non potest undique κιlmectari momento, sed tempore sensibili; quia particul e fluidae non possunt libero cursu per angustiaspo Qxum funis moneti& penetrare usiue adiuti'

57쪽

Cap. 2.Callista non verae

motus mu

ciuntur ..

mas funis partes , ideo tardo motu ferri debent ridocet experientia. E contra musculi contractio est velocissima instar fulminis : ergo talis inflatio non fiet motu locali a sanguinis penetratione intra porositates musculorum.

In contrarium adduci posset exemplum filiri , vel spongiae , quae si arida fuerint,non possunt, nisi prolixo tempore ab aqua inflari , & si madida fiterint,citi

si me aquam exugunt usque ad turgentiam . At valde diuersa est structura , & operatio funis a spongiae rarissima porositate et haec enim post turgentiam , manu compressa , & expulsa aqua , rursus expanditur,eiu que porositates, aere replentur , dc sic exugere aquam contiguam facile potest , & breui tempore , quia viae pororum madidae non retardant ingressum aquae aduenientis. At ex fune duro non potest per compresssionem aqua exprimi , nec deinceps eius pori aere repleri possunt, cum nec compressione,nec dilatationem

patiatur. Et ideo fieri non potest , ut funis sit madidus , & eius pori ampliati ab aere repleantur; & pr0-

Pterea nouam aquam exugere non potest , ut spon'gia. Et licet madefactio funis fieret tempore nono proliXo , tamen exiccatio , & expulsio humoris aquei dissicillime& diuturno tempore fieret , ita ut experciandum esset, quousque aqua illae in vapores dissset' ueretur, de eAhalaret. Nec artificium adhuc excogi tatum est , quod sciam , quo momento funis arescatie contra musculus ictu oculi exinanitur , & detume' stit. Igitur musculus non contrahitur ab insinuatiosς sanguinis eo modo,quo funis ab aqueo humore ins tur , & decurtatur .

Postremo in corde testudinis auulso , &in partς. dise

58쪽

DE MOTU ANIMALIUM. ys

dissecto , & in musculis anguillarum , di serpentum Cap.1.Cau. aqua dilutis,videmus , quod per multas horas per vi- sae veraeces motiones , & contorsiones fiunt, &ini; ,nequo T. ili4d sanguinis effluuium intra poros musculorum sit, ne- ciuntur. que aliunde subministrari potest, ctim ibidem ne gutta sanguinis adsit. Neque a succo in iiisdem musculis contento inflari possunt ad instar funium , cum aeque madidi sint dum contrahuntur, ac dum relaxantur . Igitur nullo modo possunt contrahi musculi ab affluxu sanguinis ad instar funium madidorum.

Musculorum. CVM ex superius dictis fateri cogamur , actionem vitalem musculi, scilicet eius contractionem, & turgentiam pendere a causis longe diuersis a sanguinis effltuito,immisso, siue avi motitia ipsius sanguinis, siue a pressione aeris ambientis, siue a vi impulsiva cordis, vela vi ponderis, & motus ipsius sanguinis, ut funes madidi contrahuntur ; tentabimus veram causam huius admirandae operationis pro Viribus indagare , & quibus organis, & mechanicis operationibus peragatur.

59쪽

Cap. 3. Decati sis pro

habilibus

vitalis con tractionis musculoru.

Ad musculorum contractionem vitalem faciendaim duae causae requiruntur, quarum una in ipsis musculis existat , altera forinsecus adueniat. Quia omnes musculi , paucis exceptis, non agunt vitali motu,nisi quan id volumus: & imperio voluntatis a cerebro , quae est regia animae sensitiuae , & loco

motivae, non transmittitur per alias vias , quam per neruos,ut omnes fatentur, & euidentissimae experientiae euinciunt cumque praeterea reiecita ia sitaetio incorporeae facultatis , & spirituum aereoruna; ergo necesse est, ut aliqua substantia corporea per neruos ad musculos transmittatur,vel commotio ab ea communicetur, quae possit validissimam inflationem ictu oculi effcere. At quia inflatio, durities,& contradi io non fit in vijs, per quas diffunditur , & ubi existit mot1ua facultas , nempe in neruis ipsis, sed extra ipsos , scilicet in musculis . Igitur substantia , aut facultas , quam nerui transmittunt per se sumpta, sufficiens non est ad infia tionem illam effciendam , sed necesse est , ut aliqui aliud adiungatur,quod in ipsis musculis reperitur aut ibidem abunde subministretur,ex quarum substantia rum missione consurgat quid simile fermentationi di aut ebullitioni , quae subitaneam illlam musculorum inflationem producat. Quod vero talis operatio fit possibilis, patet inop meri. everimentis, quae passim in chimicis elabor

60쪽

DA MOTU ANIMALIUM. 37

tionibus obseruantur, sic spiritus vitrioli effusus super oleum Tartari e sic omnes spiritus acidi salibus siqiqeommisti subito fermentativo motu ebulliunt. Igitur pariter in musculis non dissimilis misitura fieri potest, ex qua fermentatio , & ebullitio subitanea subsequatur, a cuius mole porositates musculorum repleam tur, & amplientur, & consequantur turgentia, & inflatio .

Praeterea, quod ne dum possibilis sit, sed etiam, necessario admittenda sit talis mechanica operatio , suademur ex eo, quod exacte phaenomenis satisfacit;& quia nullus alius modus possibilis , & facilior occurrit , & quia natura nunquam consuetos, faciles, δι obuios operandi modos relinquit. Et proinde probabiliter concludere possumus, non esic diuersam operationem, quam natura in musculis exercet.

Structuram fibrarum, neruorum, earumque Vim,& operationem inquirere. Restat modo inquirendum, quid nam per neruos immittatur, qua vi, & modo impellatur, & per quos canales ΘEt primo, ut ordo doctrinae exigit, quaerenda est structura fibrarum neruorum . Et patet, neruum esse sciculum, seu capillamentum ex pluribus filis fibrosis compositum, atque inuolucro quodam membra-noso colligatum . Vnaquaeque fibra caua esse posset, Vt iunt arundines, & vasa sanguinea, non obstant ,

quod ob visus hebetudinem solidae, & repletae appa

H reant. Cap. 3. De

causis pro babilibus vitalis comtractionis musculom.

SEARCH

MENU NAVIGATION