Henrici Cannegieteri De mutata romanorum nominum sub principibus ratione, liber singularis. Item postumus Bataviae adsertor, Hercules Magusanus, et Deusoniensis aggerum Bataviae auctor, ex nummis atque ex inscriptionibus demonstratus. Nec non Trebell

발행: 1774년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 로마

101쪽

ω DE NOMINIBUS.

In quibus non tantum nova & invisitata nonnullarum litterarumsor. ma, sed & praepostera versuum Collocatio, quos ita ordinat Mu.ratorius : elix fecit Horiae, quae annos vixit xx. menses VI. dies xvIILhene merenti in pace. Voces deposita in illo marmore, in pace, in hoc, nec non sollicitior temporis C que obsiervatio, denique corona sic palma in hoc utrumque Iaristianis vindicant. Plura hujusmodi dabit quaerenti Aringius in Roma subterranea, quem cum

maxime non tango.

CAPUT XV.

De Nominibus Uxorum. Epistola ad Virum Clarissimis olim scripta, qua Eemonstrinur,

mina maritorum non cum inoribus Juisse communicata. DE sinctum, ut eodem mmine Vir ω Uxor fuerint ricti: Livio Pulis dicta, quia fuit in testamento adoptata ab Augum. Amiquus lapis expositus S correctus. Sequani Superiores S Inferiores. Plinii locus iblustratus. Matrimonium pro uxore. Plinio sua lectio adperia. Augustae dictae multae, quae Uxores Moeratoris non fuerunt. Comtra non omnes Uxores Caesaru Augustae. Victoriae nummi mi. Augustae, a Senatu dictae, item Augusti , quia Senatus habebat jus faciendi Deos. PFranni Senatum sibi constituerunt. Agrippina Clauiali serus Augusta, quam uxor facta: Item aliae. O . Uxtra propositi operis ordinem decrevi, hic de Nuptarum Fo M. minarum Nominibus agere; exhibiturus epistolam, quamd cum de iis scripsit. Reieci cam ad calcem operis, quod formae modulum, quem in rebus caeteris servo, in hac disputatione e cessisse videbar, copiosiusque, ut sit in contentionibus ι nonnulla diseruisse. Uiro Constatissimo Doctissimoques d. P. Henta Cannegieteri

102쪽

Nuperrime ad me scripsit filius meus, qui Loidae cum maxime studiorum caussa vertatur cum sorte in ta ma libraria libellos excuteret, incidisse sese in librum tuum, quem paucis ab hine annis publicasti. Incidisse praeterea in illum locum, in quo me oppugnas, quod negaram in Dissertatione de aetate & stilo Aviani cap. 9.pag. 265. liquidum mihi estis sectum, id quod viri doctrina praesta. hiles passim praecipiunt, Nomina virorum ad uxores transsisse, qui

locus est libri tui pag. I 28. Id cum cognovi, opus illud tuum confestim evolvi, quod ante id tempus non attigi, aliis curis impeditus. Tanto autem alacrior serebatur animus ad discendam de ea controversia opinionem tuam, quod iterum aliquando in libello, quem meditor, de eadem re mihi disserendum erat. Quae &caussa est, cur diligentius ex Te de sententia tua ante exquirere voluerim , quam publice de ea statuere. Quod autem scribis, velle Te rationes addidissem sententiae: Miror, Te non vidisse aut cogutasse rationes tres, in illo loco a me positas, quibus adductus nega. vi , maritorum Nomina, a Malvasta recensita pag. 3o5. Usque ad pag. 3 . conjugii causa fuisse communicata cum uxoribus, sed aut caussa cognationis, aut manumissionis, aut adoptionis ad eas trans. iisse. Ita namque scripsi. uuae enim exempla accumulavit illustris auctor Marmorum Felsineorum, ea aut de cognatis aut libertis, aut etiam adoptatis inIerpretanda reor b . Porro argumenta tria, quae a Scriptoribus antiquis petis, tantum abest, ut id doceant, quod Tu ex illis colligis, ut contra omnino pro mea sententia pugnent. Primum est, quod Livia Caesiaris Augusti uxor, Augusta est dicta. Tu autem nescis, Vir Celeberrime, nomen istud non Livio Conjugi, sed Filiae tributum 2 eo Certe tempore datum, Cum

morte ruptum efflat matrimonium , dc Livia Adoptione ex testamento Augusti non Conjux esset, sed Filia facta. Id Te docere potuit Suetonius in Aug. cap. Io I. Heredes instituit primos Tiberium ex parte dimida F sextante, Liviam ex parte tertia, quos E ferre Nomen suum Distit. Potuit & docere Tacitus Annal. lib. I. cap. 3. Ubi diserte de Nomine Augustae testatur, Jid erilivr E Lmiam heredes habuit. Liviam in familiam Ptiliam, Nomenque Augustae adsumsit. Lapis antiquus est Gudii Inscript. LXXX vII. in quo post illam optionem Filia dicitur Drusi, patris naturalis.

103쪽

g1 DE: N O M 'I N I B U LIVIAE DRUSI F 'AUGUSTI MATRI CAESARIS ET DRUSI GERMANICI SUPEREQVANI PUBLICI

Hunc addo non tam, ut inde caussam meam instruma, quam ut sententiam Tuam de eo explorem , si forte hoc studiorum genere

delectaris, mihi quidem AUGUSTAE legendum videtur,at. 1i in Gallia repertus cst lapis, SVPER. SEQVANI cc . PUBLICE

Valet tamen Augusti, si intestigas uxori, quae vox saepe istelligi a Verum, Plinius, ais, Natur. Histori lib. I S. cap. 3α testis cli, L, viam Augustae Nomen matrimonio accepisse. Sed contra dico, Te aberrare longe a mente Plinii, qui ita interpretaris verba ejus, Luviam nuptam, id est, eo tempore, cum Augusti uxor esist. Augustis Nomen habuiste: At vero Plinius hoc modo inquit, circa Divum Augustum Uenta ejus igna memoratu. Namque Liriae

Drusillae quae postea Aueusa minrimonii nomen accepit cum nupra esset illa Caesari, gallinam conspicui candoris seilenti aquila ex alto abjecit. Matrimonium hic accipio maritum, conjugem d . Verba Plinii hoc declarant, Liviam Drusillam postea accepisse matrimonii, id est, mariti sui Nomen. Distingue ergo haec tria tempo,

ra, primum quod fuit ante nuptas, secundum quod fuit in matri. monio, quibus temporibus appellata fuit Livia Drusilla, denique tempus tertium, quod fuit post illud matrimonium, cum Augusti mariti Nomen accepit, ' appellataque est Augusta. Vides quam concinne ea congruant sententiae Taciti & Suetonii de illo tamine. In errorem puto Te omnesque illos, quos Tu secutus es, abripuit vulgata lectio Plinii, quae circumfertur, cum pacta esset Ega Caesari,

quae alteri posthabenda, non tantum . quia haec melioribus codicibus probatur, sed & quia aliorum Historicorum fidei magis respondet, licet Suetonii & Dionis, quorum hic non post paetas, sed initas demum nuptas, recenset hoc prodigium, Suetonius vero in

104쪽

alba cap. I. diserte, Liniae, in Nit, post Augusti statiis nuptias.

Castubonus anno post eas altero lactuma it. Equidem nullus soblicito verba Plinii, credo tamen, homines esse, haud quaquam ineptos, qui in illo loco leVre malint, Augusti matrimonii, ut Augustum nomen , Augustum imperium , Augusta domus. Adde Salmoum ad Lampridium in Alexand. Severi cap. IS. Iniuriam itaque lacis Plinio, cum Tu ira de eo: Clare Plinius matrimonii Boefuisse nomen tradit, detorta in alienum ab hoC lOCO intellectum oce matrimonii. Neque enim sugiebat Plinium, honoribus amplissimum , &Rugustae domus familiarem , non omnes Rugustorum uxores Augustas este, neque Augustas omnes nuptas esse Augustis, id est, Imperatoribus. Non memini, Caesoniam Crii Caesaris, sive Caligulae, Augustam fuisse cognominatam Q. Contra Antoniam ab eo, non quod uxor erat, sed quia Avia, meruisse Augustilenomen. vid. Dion. Cassi lib. 59. sub initio pag. 64 I. De Sorori. bus Crii illius Augustis dicetur dein. Nero id filiae recens natae 'concessit. Tacitus Annal. lib. I S. cap. 23. Vitellius Matri. Histoeliari lib. 2. cap. 89. Datum illud deinde est Marcianae Trajani si,

rori, habuitque binthidia Marciani silia, Didia Clara Juliani filia. Quid de Julia Maesa, Julia Soemiade, Julia Mammaea, Zenobia

doceam 2 Constat, eas non connubii, sed cognationis caussa August, rum Nomine dictas. De Victoria, Victorina an Vitruvia dubia nominis scriptura est, nec moror Nummum, qui ex Stradae libro depromtus circumsertur, mihique confictus existimatur Trebellius Pollio de XXX. DTann. cap. Augustae Nomine adfectam fuisse scribit, mater autem Victorini Augusti fuit, Augustosque plures Galliae dedit. Nummos illius Victoriae alios Castu nus in Commentariis cap. 3I. venditat D quos quidem mihi numquam videre contigit, nec recenset eos, aut occo, aut Mediobarbus. Vide. itaque, ne Te in errorem & udem inducas, cum, Maligerum, ut 'ais, siccutus c quanquam illam sententiam Scaligori in Animadversionibus ad Eusebium pag. 233. a Te designatam non reperib non dubitandum scribis, Nomen Augustae competere uxoribus, simulac viri earum Imperium auctore Senatu acceperunt. Nam si competere iis hoc Nomen ob id signisicas, quod aliquod jus petendi

105쪽

habent, sero. Sin autem jus iis putas fuisse gerendi id Nomen, ma. trimonii sui caussa, vehementer erras. Contra dico, nulli foeminae competiisse, nisi, quae rite a Senatu atque ab Imperatore eo Nomine condecorata esset, ut nemo Augustus, nisi qui a Senatu dictus aut comprobatus suit. Non nescio, a militibus Praetorianis & ab exercitibus plurimos Imperatores fuisse factos, & honores, de quibus disputamus, a Senatu non primum delatos, sed & illud scio, neque id Te fugit, quum de jure quaeritur, non spectandum id, quod fiat, sed quod fieri debeat θJ. Quae & caussa eos impulit, qui Gallieno imperante imperium rapuerunt Tyrannos appellare consuevimus ipsi sibi in provinciis suis Senatum, atque instar quoddam Senatus Romani constituerint, a quo ea sibi decerni curarunt. quae a Senatu Romano concedi solebant: Atque ideolia Nummis Po. Rumi, qui Galliis tantum praefuisse Creditur, ego vero Hispanias eum praeterea, & Britanniam tenuisse existimo, S C. id est, Senatus consulta, Tribuniciam Potestatem & Consulatus jactari videas, Ilumque Senatum esse credo, qui Victoriam Augustam dixit. Et quo amplius intelligas, Nomen Augustae non fuisse conjunctum cum murrimonio ejus, qui a Senatu Imperator est appellatus, quaeso Te, matrimonium Agrippinae & Claudii advenas. Nosti, eum optimo jure Imperatorem fuisse,& docet Tacitus, prona populi & Senatus voluntate, imo, si mimo credimus, ex jussis Populi & Senatus auctoritate eum Agrippinam duxisse domum. . Et tamen his nuptiis, quae initae sunt sic celebratae C O Pompeio & Veranio Con- .sulibus, non facta est Agrippina Augusta, sed demtun altero anno post, nempe C. Antistio & M. Suilio Consulibus, consule eundem Tacitum Annal lib. I 2. cap. 25. 26. ubi nodanda verba: augetur SAgrippina cognomento Augustae, quae & Tute citasti, sed parum

meditatus, ut vides. Auctior ergo fuit, hoc cognomine foemina, accessitque ei dignita , qua antea caruit. Accessisse autem, tributam a Senatu, ex Dione paret, lib. co. pag. 686 in sine. Quos ho-

mina μνιtur de Re mlit. lib. 2. cap. s. Imperatori cum Augusti Nomen acce fit. tanquam praesenti & corporali IMO fidelis est praestandi devotio & impendendus pervigil famulatus. Ivis Seππιαν Dit Romae Deo; facere. Eide Tertalliam. ν. Otiget cap. ergo b Autulor, qui jam tum, dum colunt terras ipso Νcimine &tituloco secrabantur. Verba ilia Hori s ι libri ainimi capite xhimo inmeia

106쪽

nores, a Dione commemoratos, si commiseris cum iis, quos Tacitus enumerat, Videbis, eandem rem utrique memorari M. Nil dico de aliis, quae diu post imperium mariti conjugiumque hoc nomen acceperunt. Tu adi Lipsium ad Plinium in Panen cicap. 2I. Capitolinus hoc tanquam singulare quidpiam &insuetum videtur referre de Pertinacis uXore Flavia Titiana, cap. 5. illam eodem die, quo is imperium adeptus, Augustam esse appellatam. Non addo plura hoc loco, memor eorum, quae ab Illustri viro Ezech. Spanhemio Dissertat. vii. de Usu & Praestantia Numisim. copiose sunt tradita. Quo autem verius distinguas inter Uxorem Impera toris 6c Augustam, ex Plinii Panegyrico disce, cap. 84. Uxores privatas esse habitas , Augustas vero personas publicas fuisse se .

CAPUT XVI. De Nominibus Conjugiim

Domini Nomine fuerunt salutati. Z otio Romanorum temporσTrafani. Formula nuptialis, ubi Tu Chus, Ego C a, explanata. Chus Praenomen quando Gentis Nomen esse coepit. Cous, a Gra

co λυος, bovem operarum notat. Γῆ, , γαμῖν unde. IR-nestis ae appellationes a rure desumtae. Magnus honos boum fuit. Bos, taurus, iuvencus, iuvenca, ad homines S ad Nuptias translata vocabula. Idem factum apud Germanos, quibus Gemael F Gema' linne a Gemaei juvenco aut juvenca dicitur Ver Nobilissimarum fora minarum nomen unde. A bubus dicuntur conjuges ει vincla fugalia. Inferiptio vetus explicita. Maritus coniux. Iusto Dra. Pares E compares de bubus G bominibus usurpata. Dem συγγοι.

Dissparati, id est,. matrimonio disiuncti. Catius si e Gajus maritus, . G - uxor. Tormula, ubi Tu Casus M. Optissima Conjugio

vitigia. sie Augustae Nomeae a solo Principe cum cofuge commainicatum sus . U) Mis adjicio eam moxime Metonii testimo.ium, qaoconinas, Domitiam, nos eodenis anno, quo Imperatoris uxor esse coepit, etiam AVU- fuisse factam. Da antem Getos

in Domit cap. 3. Deinde Uxorem suam Domitiam'. ex qua in secundo suo Consualatu filiam tulerat , alteroque anno consalutaverat, ut Augustam, eandem Pa dis Histrionis ataore deperditam repudiavit.

107쪽

Conoma , id est , conjux. Inscriptionis antiquae lectio defensa. cim OOi , Conjuges , Graecis, Desinitio nuptiarum nove eum sita. Vita, id est , vitae casus G fata. Consuetudo quid in de i- tione Nuptiarum. Vox est a sum. In nuptiis imponebatur jugum sponsis. Amphisbaena Ombolum matrimonii. C.D. id est , C in F, GD, in Inscriptionibus. Nomina ominis caussa ad tempus mutata. Formula Cha Case Τ iiii explanata. Titius est a tueor , recte de ma rito. Lmia Puliae Nomen Testamento Augusti accepit. Livia ante eam adoptionem ab ratiricis Pulla appellatur per πεολγυῖν. Scaligeri error notat&S.

edeo tandem ad librum tuum. Quae ibidem mox in eo pro exemplis subjungis, eam mihi obscuritatem adserunt, ut nesciam Line, serio illa, an ludens dixeris. Ita enim pergis. Nihil magis haec probant , quam si dicas, Domini Nomen respuit Augustus, ergo

non fuit revera Dominus. Nosti credo, Domini Nomen inter ignotos alutandi cauilla usiurpatum fuisse, inter aequales, eo benevo

lentiam significari; inter inaequales imperium, ut in servos, Ostendi. Quod si ergo Augustus illud Nomen a civibus admisisset, anis ne sese Dominum, illos servos professus suisset y Tales autem fuisse cives Romanos Augusti tempore, nequaquam Tibi adsentior. Imo quia longe aberant ab illa calamitate, quam ne pessimus quidem Imperatorum jactavit, abhorruit ab ea appellatione moderato & civili animo Princeps Augustus. Sed dices, Trajanus optimus Princeps eam appellationem ab amicis admisit, postea alii imperatores ab 'omnibus. Verum illud tempus est, quo Imperii vetustas adsiam rat adulationibus ingenia Romanorum. Sed mitto hoc, mitto etiam ea, quae continuo sequuntur in illo Tuo libro: dicis causa a Senatu cognominibus variis ornari se passi sunt imperatores cum re ipsa Patriae essent Patres, legibusque soluti. Etenim vere id an falso dixeris, parvi refert ad eam rem, qua de agimus. Unum liceat dicere, mirari me vehementer. qnod ad rem incertam probandam incertiora longe prosers. Fac enim, suisse Imperatores plurimos re ipse Patres Patriae, quorum quidem pars major reipublicae pestes mihi fuisse videntur, quod Principes scribis legibus solutos, si de legibus omnibus & Principibus prioribus sentis, aut falsium id, aut admodum

dubium est, magnisque contentionibus inter viros magnos ceriatum. Pergo ad argumentum secundum, quo uteris, ut doceas, maritorum Nomina cumi uxoribus communicata suisse in populo Ro

108쪽

mano. Nempe quia virgo nubens dicebat sponsio , Ibi Tu Chus, . Ego GD, ergo illa accepit Nomina mariti. Mirifica mehercle consequentia. Sed videamus, qua arte argumenti paries connectas. inquis, ad formulam, in nuptus Romanorum solennem,pro- coco, Ubi Tu Cajus, Ego C a, de qua Pist. Diaest. Rom. XXX. per hanc vero, ux boni ominis cauD adbibitam, quid aliud indigita. bant Romani, nisi quoae Uxores, in famElam marisorum cum transierunt, mariti gentilitium nomen adsumerent γ Primum rogo Τe,.

quid Caius & C a Nomen gentilitium 2 Non fuit certe Gentis Noemen ei meminae, a qua mos ille & illa formula originem duxit, nempe Criae Caeciliae cli . Deinde ipsie T. Probus quem Iu modo Nomine illo, modo Ualcrii Maximi appellas non Criam

inter Gentilitia, sed Praenomina ponit. Verum quis veterum for mulam illam, Ego tabis, de commutatione Nominum Mariti & Uxoris exposivit 7 illi certe, ad quos Tu provocaS, maXime Plutarchus, alia omnia de ea commemorant, quae adscribere hoc, loco nil attinet. De Nomine Crii S C ae, sive G i & Gaiae, si Te sorte juvat meam sententiam cognoscere, haec pauca accipe. Gajus a Graeco Γαῖος est. Hesychius, Auctor Etymologici magni,& Eustathius ad Homerum i l. B. pag. I 38. O bos Operarius exponitur. Est itaque ab antiquo γαω, id quod idem est

atque τικτω, generor', pario, inspice Grammaticos illos in voce Γαῖα, quae vox indidem descendit. Est namque γα α, sive γῆ, terra rerum foecunda creatrix, ut γαλ taurus, patςr gregis. A γαος praeterea est γαμος, & γαμῶν nec non ganea, quae Nonius exponit loca libidis ni apta. Γανην Siculi mulierem dixerunt. Sive autem ad prolem . referas vocem Carus, sive Gaius cliberorum quaerendorum causIa :Uxores habuiste Romanos priscos notum est sive ad opera reliqua, quae olim rustica fuerunt illo Dpulo, hoc certum, a rure atque ah armentis pecoribusque honestissimas appellationes transatas fuisse 'ad homines c0. A bubus conjugibus, Mnitus & Uxor dicunturi

l) Maetum honos olim ιαιαε fuit. Tanta, is ait Coumelia tu praefasione Iuri L . bovis apud antiquos fuit veneratio, ut tam capitale. bovem necasse, quam ciuum, πω:jamenta nomen traxisse frisit, qxod aeos νam laborem iuvarent. Vaccias apua V-- 6.em de Re Rust. lib. a. ἐπ. F. Bovim uomiaaι socium hominum in tui ico opere

ct Cereris ministrum, Plinius lib. 8. cap. 4s. Socium laboria, agriquu cultura. habemus hoc animal.

109쪽

g3 D E NOMINIBUS,

coniuges, Festias juges ejusdem Do pares , unde conjuges ejuges. Quae in notis adduntur ex Apulero declarant, non de solis hominibus usurpari eam vocem, quibus nunc addo Severum Sanctum Endelichium in carmine de Mortibus Mum. V. 45. Lamus bos sustito labitur impetu , festas quem domitum videat altera. Tristim continuo dijugo conjugem , i jam plus metuens mali. Quare haud quaquam male in lapide Fabretti Inseripi. pag. 3Io.

Maritus Conjux. Vox namque maritus latius patet. Tu autem maritum conjugem accipe consortem utriusque fortunae, atque individuum vitae. Vincla jugalia de bubus & hominibus usiurpari scimus. Imo jugis bos, vox taurus etiam ad homines transsata, &quis inter eos dicatur, docet Burmannus ad Petron. cap. 25. Nota est Pasiphaes fabula, nota etiam quorundam interpretatio ejus demum, juvene robusto, qui adulteravit Pasiphaen. Hesiodi est Ere.

Neque sane bos interierit , nisi vicinus malus sit.

Sunt, qui bovem in eo versu UXorem accipiunt. Certe Joannes TZetZeS, η- η υπο τ γον ηγουν - γοή i. Bos jugis ergo est mulier. Item Proclus Enti δε βοῦν ἐδέξαυτο τὼ γυναι- i, nonnulli bobem interpretantur uxorem. Juvenis & juvencus cognata sunt vocabula; Ille dictus, quia in bello juvabat, hic, quia in agro atque in area. DejuVencaminliere viri docti ad Ovid. HeriOd. ep. 5. v. III. Inter Germanos &Belgas honestiorum matrimoniorum haec sunt appellationes : Odimael & et rinalinuel quae itidem ab agris stabulisque deductae. Een mael Sicambri nominant. quae junix dicitur Latinis, laeta nempe anicula aut bima. Germani hodie dicunt be aliten nuptum dare. Forte & Deri quae nobilissimarum foeminarum appellatio suit, ab armentali grege est. Par certe taurum significat & juvenCum. Deesset hodie taurum aut juvencam dicunt, veteres her & bere dixisse puto. Gudii Inscript. xiii. I. Junonem jugam ostendit, dc Festus nin jugarius . Jugalem Servius ad Virgil. Aeneid. lib. 4.

110쪽

v. i 6 cm, Haud aliter voces pares & compares communes simibubus hominibusque, unde glossae surr ρῶγος, Compar σύρροος, compares συζυγοι, quare idem Severus Sanctus v. ar. par de bove conjuge, id est eo, 'cui

stas consimilis, saetaque concolor; Mansuetudo eadem, robur idem fuit . Et satum, medio nam ruit aggere Par victum parili nece. IHoratius lib. a. Od. s. Nondum subacta ferre fugum vales, , Cervice , nondum munia comparis Aequare: nec tauri ruentis . In Henerem tolerare pondus. ubi via Τorrentius. Similiter in hominum connubiis compar pro marito aut uxore, quae VOX stequens est in monumentis veterum. Gruterus DccLI. I. D. M.

MEMORIM. AEL. CRESCENTINAE COMPARI QUAE VIXIT ANNIS VIRGO UCUM MARITO XXX ET . MENSES SEX AUFIDIVS SECUNDIANVS ORI FECIT

item De X. S. DcccIV. I. Comes de Malvam in Marmor. Felsin. pag. 3M. Fabretius Inscr. cap. 4. n. 37.

a, m) Fuleeaetias de prisco Serm e. Manilius Chremis libro, quem de Deorum hymnis scripsit, ait, Minervae injuges boves laetificari, id est, jugum nunquim se rentes, illa videlicet de caussa. quod & virginitas jugum nescit maritale. 2 viri nunquam sit jugo prementi subjecta.

SEARCH

MENU NAVIGATION