Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1739년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

magiae aut incantationis auxilio , fed solis precibus simplicibus Madjurationibus, ct quales vel simplicior homo possis adhibere 'VIII. Quia vero aliqui erant qui dicerent, prophetas surore ac insania prophetare, humana mente a spiritu absorpta, S. Balilius

Magnus in prooem. ad Comment. in Isaiam num. s. eos corrigit dicens: Verum id abhorret a professione Divinae praesentia, ut amentem reddat qui a Numine corripitur s cumque plenus Divinorum δε- cretorum esse coeperit, tum a sua ipsius mente excidat, ct qui aliis

ex se se praebeat utilitatem , iue ex propriis fermonibus nihil capiat

emolumenti . Iu fumma, qua ratione consutaneum est, ut quis per sapientiae Diritum simillimus infauo evadat, ae ex intelligentiae spiritu vim amittat intelligendi 8. . . . Non quidem di ite veri es, improbam potestatem, naturae humanae insidiantem, confundere mentem sfed idipsum per Spiritus Divini praesentiam e i, dicere impium es . Ita Basilius. Quod si aliquando de Prophetis dicitur, eos in stupore & excessu mentis locutos, non denotatur per hoc alienatio mentis, sed admiratio, dum ea quae supra hominis cognitionem sunt videntes stupebant, ta admirabantur. De hoc Epiphanius citato loco fuse discurrit. IX. Hanc differentiam inter Vatem & Prophetam tradit etiam Chrysost. Homil. 29. in I. ad Cor. dicens: In idolis ,siquis abreptus

et is spiritu immundo vaticinaretur, quasi ahdatius , A ille tra bebatur a Diritu vineius, nihil sciens eorum quae dicebat. Hoc enim divinatori proprium es , ut mente excedat, Cim patiatur, pellatur , trabatur quasfurens . Propheta Cerδ non se s fed cum vigili mente , cum temperantῖ constitutione illa sciens quae dicit, omota loquitur .

Unde ad rem praesentem S. Hieronymus in Procem. ad Comm. in Isaiam: Neque veris , inquit, ut Montanus eum iusanis femiuisfim-niat, Propiatae tu ecfas funt loquuti, ut nescirent quid loquet extur, ct quum alios erudirent, ipsi ignorarent, quid dicerent, de quibus Apostolus ait I. Timoth. I. v. 17. ,, Nescientes quae loquantur, neque de quibus assirment se : fed juxta Salomonem qui loquitur tu Proverbiis c. I 6. v. a 3. ,, Sapiens intelligit quar profert de oremo , & in labiis sitis portabit scientiam ,, etiam ipsi s iebaut quid

dicerent. Si enim sapientes erant Prophetae , quod negare non possummus: ct Moyses omni eruditus sapientia loquebatur ad Dominum, σDominus respondebat ei: ct de Da,iele ad Principem ori dicituri EZech. 28. v. 3. ,, Nunquid sapientior es Daniele si ' Et David sapiens erat qui gloriabatur in Psalmu so. v. 8. Incerta oc occul in sapientiae tuae manifestasti mihi ,,: quomodo sapientes Promeςα ivsar brutorum animantium quid dioerent ignorabant8 Quod si Montanus&sua: alteriae Prophetin.: qu. y dicerent nesciebant, Prophet Muci non erant, scd spiritus nequam . X. Aliis

32쪽

DE MONTAN IsTI s. a IX. Aliis etiam rationibus constare potest, hasce Montani prophetias aspiritu Dei non fuisse: Primo, ex causa, quae fuit ambitios

cum enim primum quem ambiebat locum obtinere Montanus non potuisset, se prophetam jactare coepit, ac duas muliercs tanquam in prophetando socias adulterino spiritu replevit, ut apud Eusebium L. y. c. I 6. Secundo , eX fructibus asteriae prophetiae, qui alii non erant, nisi munera oc pecuniam accipere, ut eis improperat Apollonius apud Eusebium Lib. s. c. I 8. Tertio, ex vano luxu iapompa , qua ejus Prophetistae incedebant, ut idem Apollonius citato loco testatur, quae certe veris Dei Prophetis contraria simi.

arto, ex iis quae praenuntiabant, quia insana, inaudita, & a Deo

per Apostolos Ecclesiae revelatis adversantia. Et tandem cX infelici exitu quem Montanus ec Maximilla habuere, quorum uterque

laqueo sibi gulam istangens, instar proditoris Iudae vitam finivit.

XI. Alterum quoci examinandum propono est, an Montanus recte ia catholice de Trinitate senserit. Eum male de Trinitate seniisse dubitant aliqui: Primo, quia Montanus se Paracletum n minabat: unde Tertullianus passim eum Paracletum vocat, sed Montanus se Paracletum nominavit, A velut Paracletus a suis agnitus est s qui etiam in e us nomine, non in nomine Patris &silii & Sp ritus Sancti Baptilina conserebant. Ita S. Basilius Magnus Epist. I. Canonica ad Amphilochium. Ideo in Canone 8. Concilii Laodiceni decernitur,ut qui ab haeresi Cataphrygum convertuntur , ab Ecclesia bapti Lentur. Quod confirmavit s. Gregorius L.9. Ep.6 I. quae est ad Qti rinum . Secundo, quia S. Epiphanio teste Haeres. 8. n. H. non solum se Paracletum, sed Deum Patrem esse dicebat: Non Augelus. Um legatus aliquis: sed egomet Deus

Pater accessit.

Tertio, quia Montanuq unicam tantum in Deo Personam via detur a nou sse, ut enim ex S. Hieronymo Epist. 34. modo 27. ad

Marcellam colligitur, dicebat, Deum , cum per Moysen & Prophetas Mundum sal vare non potuisset, corpus sumsilli de Virgine , bc mortem obnite: Sc quia ne sic quidem Mundum salvare potuerit , per si ir tum in Montanum descendisse. Hinc est quod Socrates L. I. Hist. c. 23. , & SOLOmenus L. a. c. 8. Montanum cum Sabellio conjungunt.

XLI. Nihilominus Montanum ipsum circa Trinitatis mysterium non erra te, communior sententia est. Fundatur tum in silentio veterum Scalptorum, qui Montani pene aetate floruerunt, ut suprac tali apud Eusebium Lib. s. c. I 6. II. oc I 8. Apollinari S , ignotus Auctor, 1eu Asterius Urbanus, Apollonius, Miltiades da. ni namque citan Montani errores, miuoris etiam momenti, nota

33쪽

verint, nullum ipsi errorem de Trinitate tribuerunt, certe non omissi uri, si in hoc Fidei Christianae fundamentum ab eo violatum deprehendistent. Tum quia de Montani prophetiis Ecclesia aliquandiu anceps visa fuit, an aliquid Catholicae Fidei contrarium pronuntiarent, ut supra apud Eusebium L. s. c. a. in Lugdunensibus& Viennensibus ostendi. Si autem de Mysterio Trinitatis aliquid impie dictum detexisset, eas statim ut blasphemas damnatient. XIII. Probo hoc idem ex Tertulliano Lib. adversus Praxeam, quem factus jam Montanista scripsit. In eo enim licet Montanum Paracletum appellet, omniaque Montani dicta ut a Paracleto accepta , & proinde divinitus inspirata proponat, nihil tamen Trinitati contrarium ab eo dictum profert. Imo cap. II. Tr nitatis M sterium Catholico more exponens: Nos enim, inquit, qui ct tem pora ct causas Scripturarum per Dei gratiam inspicimus, maxim/Paracleti, non seminum discipali , duos quidem de imas Patrem Filium , ct jam tres eum Spiritu Saulia , fecundum rationem a con mia , quae facit numerum ἡ ac subinde Ostendit, Deum Patrem elle ,

Deum Filium, Deum Spiritum Sanctum, non tamen plures D minos , aut plures Deos, ut retro Idololatrae sentiebant f M L. de Pudicitia , quem etiam factus Montanista scriptit, c. 27. ait: Ecelesia proprie ct principaliter ipse est spiritas, tu quo est Trinitar usiar Diviuitatis, Pater, ct Filius, ct Spiritus Sanctas. Sic loquitur Tertullianus jam Montani discipulus. Non ergo Montanus malis de Trinitate sensit. XIV. Accedunt ad hanc sententiam Epiphanius Haeres. 48. n. I.,ubi recensitis Montanistarum erroribus subdit: -- da Parre, O RIio, di Spirita Sariis eadem eam Eeelesia Caraulea sentiunt. Philaster L. de Haeres. c. 49. de Cataphrygibus : Patrem, inquit , ct Filium is Spiritum confitemών. Et Theodoritus Lib. 3. Haeret.

Fab. e. I. De Montano ait: Doctrinam ver) de Datava Triuitate mucorrupit.

XV. Nune ad contraria fundamenta respondendum est. Ad primum jam supra num. 3. exposui, in quo sensu Montanus se Par eletum nominaret, & a suis ut talis agnoscereturi non auia in Persona Paracletus ellet & talem eum existimarent, sed quia suis ipse insinuaverat, Spiritum Sanctum, qui in Apostolos descenderat, majori plenitudine charismatum in se ac tuas Prophetissas desce ille, ideoque ut Paracletum idest Consolatorem. Et in hoc sensu ejus discipuli eum Paracletum vocabant, quia ne pe in eo specialioribus & majoribus donis, quam in Apostolis Paracletum residere putabant. Ita autem eos sensiste testantur, non soliun Philaster citato loco, & Augustinus L. de Haeres. c. 26. Sed

34쪽

R Τertullianus jam Montanista, qui tum L. de Pudicitia cap. II. tum L. de Jejunio adversus Psychicos c. I a. dicit quidem in Montanum & Prophetas suos Paracletum venisse s eos tamen Paractetum esse non dicit. Quod vero additur, Montanistas non in Patris & Filii & Spiritus Sancti nomine, sed Montani & Prophetillarum ejus bapti- raste, ideoque eorum Baptisma ab Eccletia rejectum fit ille s probat quidem, successu temporis ex Montanistis aliquos in deterius semper ruentes, ad hanc amentiam devenisse, ut in nomine Moi tani R Prophetistarum ejus baptia arent, & ex hoc factum fuisse, ut eorum baptisma ab Ecclesia repudiaretur, & Patres posterioris aevi hunc inter Montani errores recensuerint: At Montanum ipsum, & puros ejus discipulos non ita sensisse, ex supradictis numis aperth constat. Imo ipse Basilius asserit, S. Dionyfium Alexandrinum Μontanistarum Baptisma ratum habuisse, quod sisegnum est Pllud verbis Evangelicis saltem suo tempore fuisse ab eis collatum, nisi 1orte dicatur, baptisma Montanistarum fuisse Ecclesiae suspectum, non quia sine verbis Evangelicis illud conserrent, sed quia in ejus collatione aliqua miscebant denotantia Mo tant heretim , puta se profiteri fidem in Patrem 3c Filium & Spiritum Sanctum, eam tamen quam Montanus, & Prophetissae tenebant, & docebant f Ideoque Ecclesia ad majorem cautelam venientes ab haeresi Montanistarum jusserit baptirari. Prior tamen responsio magis consona videtur. XVI. Ad secundum dico, S. Epiphanium , dum ait, quod Montanus se dicebat elle Patrem, intendisse, quod hoc dixerit in eo sensu, quod diccbat se esse Paracletum, idest non in Persona, sed in spiritu,quasi haberet in se ut organo Paracletum, & Patrem loquentem. In hoc autem sensu se loqui ipse Epiphanius explicat dicens : Montanus unum se glori eat, se Patrem esse dicit Omnipotentem, qui isse habite3, ut sit perius dixi. VII. Ad tertium dico, errorem asserentem unam in Deo Perisnam ex schola quidem Montani prodiisse, sed a Montacii mentetuli se alienum. Hujus ergo erroris auctores fuere AEsch nes, Κ Praxeas, Montani quidem olim discipuli, sed privatae postea haeresis inventores. De AEschine Auctoe Appendicis ad Isb.

de Praescript. c. 12. haec dicit: Pνivataem autem blasphemiam illi , qui faM AMO 2 cΘiuem δι-e Bahent, qua adjiciunt etiam hoc ut dicant, risum tuam esse Filia, O Patrem. De Praxea vero Tertullianus Libro adversuq Praxeam c. I ait: Unicum Dominum vindicat Omnipotenum , er Mundi coditoνem, ut oe de anico haeresii faciat. Ipsum dicis Paινem docendi a is Vimum, ipsum ex ea νώ - ,

ipsum

35쪽

ipsam possum, deviqis ipsum esse rasum orsum s & in serius Pisatrem cruci it. Cumque toto eo Libro Tertullianus jam Montanista hunc errorem impugnet, evidens est, Patrem & Filium unanielle Personam non mille errorem ipsius Montani, sed quorumiadam ex ejus schola in hoc ab eo recedentium. Hinc S. Hieronymus loqui dicendus est de quibusdam Montanistis sui temporis , qui in hoc errore erant: unde de eis etiam dicebat: Nos Patrems Filiuis ct Spiritum Sanctum infra uvumquemque Persona ponimus , licet substantiε copulemus: illi Sabellii dogma sectantes Trinitatem tu unius Personae angustas cogunt. Loquitur ergo de Montanistis, qui post Sabellium vigebant duobus fere seculis post Moi tantam , qui a Sabellio, non a Montano hunc errorem hauserant , Ni ideo dicit Sabellii dogma fefZantes. De his etiam recentioribus Montanistis loquuntur Socrates &Soromenus . Nam ut ait Valesius in notis ad Lib. I. c. 23. Hist. Socratis ) Montanus in doctrina

Trinitatis ipse quidem nihil innovavit, sed Ecclesiae Catholicae fidem secutus est. Quidam tamen ex illius d scipulis Personarum differentiam cum Sabellio sustulerunt, ut scribit Theodoritus

L. 3. Haer. Fab. c. a. Nonuulli autem eorum tres Personas Diviuitatis , sicut ct Sabellius , negarunt, eundem ego dicentes Patrem F liam ct Spiritum Sandium. Haec dixi in patrocinium, non Monta ni , quem ut haereticum detestor, & inserius detestabor, sed veritati S .

u. I U. MonIani defeeundis nuptiis error.

I. T Ontanus, ut delirium suum confirmaret, quo dicebat, se 1V1,Paracleto melioribus donis, quam Apostolos, imbutum, in eo totus erat, ut quod Apostoli permiserant tanquam minus instructi, ipse meliori a suo Paracleto lumine perfusus denesaret. Sicque ubi anteriores haereses , ut vidimus, laxitati, & libidini nimium indulserant, ipse severiori disciplinae nimium se addicens in extremam & oppositam haeresim lapsus est. II. Dibit ergo primo, secundas nuptias pro fornicationibus &adulteriis este habendas, ac proinde esse illicitas. Ita refert S. Augustinus L. de Haeres cap. 26. de Cataphrygibus dicens : Secuudas nuptias pro fornicationibus habent: ct ideo dicunt eas permisisse Ap solum Paulum, quia ex parte sciebat, ct ex parte prophetabat. No

dum enim venerat quod perferum est. Hoc autem perfectum in Mo

tanam ct ejus Pronctissas τσνisse delirant. Quod magis explicans

36쪽

Dt, MONTANIs TIs. 2 L. 3I. contra Faustum c. I 7. Et Cataphrygae, inquit, se promissum Paraclitum fuscepi e dixerunt, Omne d Me Catholica deviarunt ,

eonantes prohibere quod Paulus eoncessit, er damnare fecundas nuptias quas ille permisit s sub his Oerbis insidiantes , quia scriptum es de Paraclito : Ipse vos inducet tu omnem veritatem s quasi videlicervon omnem veritatem Paulus ct caeteri Apψου docuissent, ae iocum Cataphrnarum Paraclito reserva ent. Adhuc ct illud traxerunt , quod Paulus ait: Ex parte enim fimus , ct ex parte prophetamus ἀcum autem venerit quod perfectum es , quod ex parte es evacuabitur : ut fellicet ex parte sciens O prophetans Apostolus dixerit 1. Cor. 7. v. 36. Iuod vult faciat, non peccat si nubat: ct ideo perfectum Paracliti moriae hoc evacuaverit. Ad haec elim eis dierum

fuerit, quod sint Ecelesiae tanto ante promissae ct toto orbe diffuse auesoritate damnati s respondent, hine etiam infe illud esse completum, quod de Paraetera dictum es s Jo. I 4. v. I7. Et Mundus eum accipere non potes. His Augustinus exponit Montanistarum impudentiam, qui se solos sapere quod perfectum est effutiebant, ac se solos accepisse Spiritum Paraclitum, quem nec Ecclesia nec Apostoli accipere potuerunt. Hoc quod Augustinus hic etiam de Manichaeis dicit, an dici quoque possit de nostri temporis praetensis Reformatoribus, qui se solos Spiritum Dei accepit se gloriantur,& hoc praesidio contra Ecclesiam eos damnantem se muniunt, judicet eruditus Lector. III. In hoc errore tuendo totus est Tertullianus factus jam Montanista, qui propterea integrum edidit librum, quem de Μο-nogamia inscripsit. Hunc quodam superbo fastu ita inchoat: Hae retici nuptias auferunt, PBerici canimales homines ingerunx. Illi neesemel, si non semel nubunt. Ruid agis Lex Creatoris e uter alienor Dadones O aurigas tuos tantumdem quereris de domestico ob sequio, quantum de fasidio extraneo : prolude ct te laedunt qui abutuntur , quemadmodum qui non utuntur. Verum neque eouinentia

ejusmodi laudanda, quia haeretica es, neque licentia defendenda, quia PDebica es. Illa blasphemat, isa luxuriat. IIIa destruit nuptiarum Deum, ista confundit. Penes nos autem , quos spiritalas merito dici facit agnitio Apiritalium charismatum . . . . Unum matrimonium πυτμmus , sicut unum Deum . Magis bonorem refert lex nuptiarum ubi Faber ct pudorem. Sed radicticis non recipientibus Ipiritum , ea quae fani Diritus Non placent: ea quae funt carnis placebunt, at coum traria spiritui: Caro, inquit, eoncupiscit adversus Diritum. Haecia alia ambitioso spiritu Tertullianus. Qiu tamen male discurrit debuisset enim dicere : haeretici sunt qui nuptias auferunt, ergo haeretici sunt qui secundas nuptias inferunt, vel si nugis placet, Tom. m. Par. II. O qui

37쪽

qui secundas nuptias praecipiunt, non vero qui secundas nuptias tantum indulgent ac permittunt. Imo ficut haeresis non est, . quae nuptias non praecipit, sed concedit, ita nec erit quae secundas nuptias concedit quidem , se non praecepit, sicut enim illa non aufert nuptias, sic nec ista secundas nuptias insert. QuA tamen secundas nuptias absolute negat, directe opponitur ei quae nuptias aufert. Cum ergo Catholica Ecclesia a Paulo edocta nec primas nuptias nec secundas nuptias vetet, nec pra cipiat, sed tantum concedat, Ec indulgeat, Montanistae autem secundas nuptias damnent ac reprobent : quis magis accedit ad haeresim auferentem nuptias, CDtshliei e an ipsi ' Catholici sequuntur Paulum I. Cor. c. 7. V. 39. dicentem : Mulier alligata est L 3 quanto tempore vir ejus vivit :quod si dormierit vir ejus , liberata es: cui tuli nubat : tantum in D,mino. Ut autem notum sit, secundas nuptias permitti quidem, sed non pi .ecipi, subiungit: Beatior autem erit AH perma erit δε- cundum meum consilium : puto autem quod O ego Diritum Dei babeam. Paulus ergo spiritu Dei loquens continentiam a secundis

nuptiis laudat quidem velut suum consilium, sed transitum ad secundas nuptias mortuo priori viro concedit: quo ergo spiritu hoc negat Tertullianus e IV. Dicit ibi, hanc mille quidem veterem S Apostolicam Traditionem, sed a Paracleto novam disciplinam Apostolis inc gnitam mille postea induciam, quam Dominus ipse futuram pro

nuntiavit, cum ait Joan. I s. v. I a. Adbuc multa habeo vobiscum :fed Mon potestis portare modo . Cum autem venerit ille Spiritus veritatis , dυcebit vos omuem veritatem . Benei At hoc Christus prona,

sit Apostolis, non Montano & rius Prophetistis: Ille, inquit,

Spiritus veritatis docebit vis, non unam aut alteram, ted omuem

veritatem. Quod promisit, implevit: misit in Apostolos Spiritum

Veritatis, quo edocti omnem veritatem noverunt, ec licclesi .e voce ec scriptos nudicare coeperuiat, ei regulas prae scribentes, non pro cCrto tempore, sed usque in finem duraturas. Quod autem nova S contraria Noniano revelaverit, unde habet Tertullianus e Si hoc ita est ; quisquis novum Sc Onerosum, imota Ap stolic.e doctrina: contrarium, inducere velit, poterit se bac Via tueri dicens, 1 e a Paracleto lioc accepisse. V. Dicit ulterius L. de Monogamia cap. I., Paulum supra at legato loco permittere sccundas nuptias mortuo viro mulieri, qu ein infidelitate nupserat, oc virum ethnicum nabuerat, haec enim si co morius ad fidem conversa nupserit, non delinquet, qIiu, inquit, nec hic fecundus maritus depalabitur , qaies astae primus. Non autem hoc rei mittere mul cri sidcli, ut mortuo nui ito fideli alteri Diqitigoo by

38쪽

DL MONT AN IsTIs. 27 alteri nubat. Sed quia ipse Tertullianus videt, paulum non dicere si dormivit Or ejus, ut referri po.sit ad virum jam in infidelitateami illina, sed si dormierit vir ejus, quod futuri temporis est, &spectat mulieres sideles, quibus jam Christianis viduitas contigerit: respondet, qu d li ita ellet, pollet mulier etiam infinitum nubere . Sed hae nugae sunt. Nam ex doctrina Pauli sequitur, quod si mulieri permittitur secundo nubere, permittitur etiam tertio ,& quoties virum amiserit. Ceterum ut pateat, Paulum viduis etiam fidelibus permittere, imo & velle ut secundo nubant, legatur Ep. I. ad Timoth. c. s. v. i , ubi de viduis fidelibus, sed ju

VI. Verum acre Tertulliani ingenium non quiescit, sed in di-eto Libro duo conatur ostendere. Unum,quod in Novo Testamento, sicut Christus abstulit repudium in Vetere a Moyse permillum propter duritiem cordis Juctiorum , ita & Paracletus abstulit secundas nuptias, quas Paulus ob carnis infirmitatem indui serat. Secundum, quod adulterium committit, qui post obitum alterius conjugis secundis copulatur nuptiis, ac ille qui vivente uxore alteri nuberet. Probat primum c. s. sic : Ideo repudium jam per militim Christus prohibuit, quia ab initio non fuit sic, oc quia quos Deus conjunxit homo non separabit, solus enim eos separabit, qui eos conjunxit, si autem quis repudiaret uxorem, homo contra Dei voluntatem separaret quae Deus conjunxit: atqui nec ab initio fuit numeruS nuptiarum, nam unum uni non pluribus conjunxit Deus: ergo sicut ablatum est a Christo repudium, ita&nuptiarum pluralitas. Secundum vero ita probat: Matrimonium est, cum Deus jungit duos in unam carnem: Adulterium vero Est,cum quoquo modo disjunctis alia caro, imo aliena milcetur: sed qui priori conjuge defuncto alias contrahit nuptias, aliam carnem sibi immiscet super pristinam: ergo adulterium committit. VII. Respondeo ad primum, quod Repudium habemus eX- presse ablatum a Christo in Evangelio Matth. s. v. 32. Mati. I9. v.9., ubi declarat adulteram,quae dimissa alium duxerit. At transitum ad secundas nuptias mortuo priori conjuge, a quo legitur vetitum in Evangelio' A Christo' non .Ab Apostolis de ejus mai

dato sρ Minus. Imo Paulus Roman. 7. v. a. cc 3. primum expresse

negat , secundum concedit dicens: Num quae sub viro es mulier ,

vivente viro , alli ata es Legi : si autem m9rtuus fuerit vir ejus , siluta est a Lege viri. Igitur vivente viro vocabitur adultera ,s fueririt cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, tiberata es o I gaviri, ut non sit adulteras fuerit cum alio viro: quod repetit I. r. 7. D a V.39.

39쪽

v. 39. Ex his ad secundum. Si mortuo viro soluta est a Ieae viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro, & hoc dicit paulus scur eam este adhuc ligatam, & adulteram, si fuerit cum alio vult Tertullianus Qui carne conjuncii sunt, per carnis unius mortem manent separati, non ab homine, sed a Deo. Qtus eum

docu t, carnem conjugis viventis manere adhuc conjunctam cum

carne conjugis jacente in sepulchrost Si dicat: Paracletus Montani . En, dicam ego, Paracletus iste non est spiritus Dei, sed a vernarius spiritus: nam ipso Tertulliano testante in adversarius

Apiritus ex diversitate praedicationis apparet, primo Regulam adulteratis frit, ct ita ordinem adulterans disciptiuae. Cum ergo constet,no iam hanc Paracleti disciplinam adversari fidei Regula , qu a a versatur doctrinae ab Apostolo praedicatae, fit consequens eam ab adversario spiritu prosi ille. Unde.aut nece ille est dicere, Spiritum Dei non elle in Paulo locutum, aut si in Paulo locutus est, non esse locutum in Montano, adversa dictis Pauli pronuntiante. VIII. Concedo utique, perlectiorem eise continentiam viduam Iem , quam secundas nuptias, sicut & v rginitatem, quam matri monium, eodem Paulo teste I. Cor. ., Z ideo vir3initatem Sc con tinentiam vidualem iis, qui eam servare volunt ec possunt, consi 1io suo proponit: & de vidua dicit: Beatior autem erit, si sic per manserit, fecundum meum consilium. Attamen sicut non damnat matrimonium, sed illud proponit iis qui non se continent, ita eis secundas nuptias proponit tanquam remedium : Dico autem sin quit v. 8.) που nuptis oe viduis : bonum es, si sie permaneant , sicut γαο . L uos si non se continetit, nubant. Melius es enim nubere quam uri. Contiuentiam ergo vidualem Paulus laudat, sed secundas nuptias non damnat . Beatiorem pronuntiat viduam si sic permaneat , sed beatam non negat, si iterum nubat. Hinc Theodoritu Sin c. 7. I. ad Cor. Notandum es, inquit, non esse absitate oe Ampli

citer beatam vocandam eam quae continet, sed eam beatiorem appetia

vit , dicens, nec eam quidem esse miseram, quae fecundo matrimoNisDugitur: sed beata es, quae ex Apostolica lege matrimovium coutrahit . Comparatio enim illam etiam beatam ostendit. Hoc autem officit ad refelleudos Novatianos, qui digamiam tauquam fornicatiυvem ac e fant, Apostolicis legibus aperte contradicentes. Novatiani enim in hac eadem haeresi erant. IX. Catholicam hanc veritatem confitentur Patres caeteri. S. Hieronymus Epist.3 o. alias so. ad Pammachium: Ego, inquit, etiam nunc libera voce proclamo , non damnari in Ecclesia ditamiam , imo nee trigumiam, ct ita licere quinto , o sexto, Er uura, quomodo secvudo marito unbere: sed quomodυ non damnavtur Via uuptiae, ita Digitigod b

40쪽

DE MONTANIsTI s. asDa nee praedicantur. Solatia miseriae faut, non laudis continentiae. Item Epist. 9 I. alias II. at Ageruchiam de Monogamia: Isidigitur e Damnamus fecunda matrimonia st minim/ s fed prima laudamus . Abjicimus de Ecclesia digamos ' Absit . dis monogamos ad eou- sinentiam provocamus. Et Ep. 27. alias s . ad Marcellam de Molistanistis ait: Nos fecundas nuptias non tam appetimus , quam conce dimus , Paulo jubente, ut viduae adolescemulae nubant '. illi in tantum putant scelerata conjugia iterata, ut quicumque hoc fecerit, adulter

habeatur .

X. S. Augustinus Lib. de Bono Viduitatis c. II. In ea quidem, quae Deo vovit continentiam vidualem, damnat secundas nuptias tanquam adulteriis pejores . Si erim, quod nullo modo dubitandum es , ad Ufeusionem Christi pertinet, cum membrum ejus Mem non servat marito, quanto gravius Ufenditur , eum illi ipsi non fervatur des in eo quod exigit oblatum , qui non exegerat offerendum e Cum euim quisque nυu reddit, quod non imperio compulsus, sed consilio commonitus vovit s tanto magis fraudati voti auget iniquitatem, quan ιδ mitius habuit vovendi necessitatem. Quae mire probant contra modernos iIeterodo os debitum obtervandi Votum caelibatus semel emilium . Ne autem videatur secundas damnare nuptias, addit: Haec ideo disputo , ne arbitreris, vel fecundas nuptias crimen esse s vel quascumque nuptias , cum sint nuptiae , malum esse . Multaque illas abs te damnatas velis esse , fed Dretas. Et Lib. I6. de Civit. Dei cap. 34. , ubi qu. urit, cur Abranam post Sara: ob tum jam suscepta prole, cui promiterat Deus filiorum multiplicati nem usque ad numerum stellarum Coeli R. arenae maris, iterum Cethurae nupserit, cum in eo incontinentiam non liceat suspicari spost multa hanc reddit rationem: Leuid si enim ct hue provisum

est eonti a haereticos futuros secundarum adversariυs nuptiarum, ut in fo patre multarum geucium post obitum eonjugis iterum conjugari demoustraretur non esse peccatum e XI. S. Epiphanius II.eres. 48. num. s. agens contra Montanistas a t: αυδd si quis post uxoris obitum fecundas nuptias pro Da imbecillitate desiderat, minimὰ id quidem veritatis regula probibet iura dumtaxat, qui Sacerdos non fuerit. At isti probibent, adeoque Pauli illa DuleutiEcompreheuduntur : proh bentium nubere. Nam eum,qui secuisis nuptiis illigatus fuerit, expellunt, ae ne facere sus audeat vim ac necessitatem adbibent. Nos autem neque necessitate ulla constrivimus , sed suademus: nec aliter quam Musis praeceptis sic coυliis eum, qui quidem possit, ad id praefandum impellimus: eum Cerὸ qui minas potes, nulla vi cogimus , nec . salute prorsus excis diruas . Num te torum imbecillitatem ferendam cuilibet Diriuo fer

move

SEARCH

MENU NAVIGATION