Veritas religionis christianae et librorum quibus innititur contra atheos, polytheos, idolatras, mahometanos, & judaeos demonstrata per fr. Vincentium Ludovicum Gotti ... Tomus 1. 7 Veritas religionis christianæ contra atheos polytheos idololatras ma

발행: 1739년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

mone praecipitur. Atque hoc Sanctus Apostolus non dixisse modo reperietur , fed ct isos aperte refellere ,l ct ab ea quam habebat gratia alienos ostendere. Adolescentiores, inquit, viduas devita . Cum ,, cnim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ,, . Siqui dem quae casitatem professae irritam eam professibnem feceriut, damnatiouem habere dicuntur . uae vero minime professae fuerint, sed pro in mitate sua nupserint, damnationis funt prorsas expertes. Si enim

ulli essent obnoxiae, cur diceret is Nubant, domui p sint Ita Epiphanius. XII. Ex hactenus dictis apparet, Ecclesiam damnasse Montanistarum haeresim M aliorum volentium, secundas nuptias fornicationes & adulteria elle: ec proinde eas reprobabant. Qisa transitus ad secundas nuptias infirmitatem & incontinentiam lapit, ad hanc evitandam eas permisit quidem, sed numquam tanquam melius bonum laudavit, sequens monitum Pauli de vidua uice lis : Beatior autem erit si sic permanserit, fecundum meum constium. Idcoque Ecclesia Graeca rigidioris disciplinae fuit, maxime circa tertias & quartas nuptias, non quidem eas de latando nulla , sed contrahentes in poenam incontinentiae poen tentiis sub) ciendo. Indulgentior tamen Ecclesia Latina fuit: aeque enim semper secundas, tertiaS, quartas M ulteriores nuptias permisit, ut ex Hieronymo dixi, quia Paulus eadem ratione, qua secundas indulget, scilicet ad vitandum periculum incontinentiae, censetur indulgere etiam nuptias ulteriores. Quia tamen secundae nuptiae tollunt periectam significationem Sacramenti, qu. x consistit in conjunctione uia iis ad unam, sicut Christi ad Ecclesiam s ideo digamos Eccle ita declaravit irregulares, & inhabiles ad Ordines sacros suscipiendos. SId in his immorari non vacat. Tum quia it c satis est contra Haereticos ostendisse, secundas nuptias non elle adulteria , nec Divino jure interdictas.Tum quia de his locutus sum in Theol. Tom. 4. in 3. p. Traei. de Matrina. q. Φ. Dub. 4. per totum. QuM Studiosus adire poterit. XIII. Sunt qui Montano hunc etiam errorem assingant, quod nempe dixerit, Matrimonium ratum &consummatum polle ad. libitum conjugum dillolvi. Sed hoc errore a nullo antiquorum , Augustino, Philastrio, Epiphanio, Montanum aut Montanistas notatos vidi. Reserunt Apollonium apud Eusebium Lib. s. Hist. cap. 18. de Montano dicentem : Hie es, qui nuptiarum dissidia δε-

euit. Sed non de primis nuptiis locutum tu ille Apollonium, sed de secundis, quas velut fornicationes N adulteria sc ndendas docuit , ut dictum est, verius existimo. Eo vel maxime quod si pri-

42쪽

ma conjugia scindi posse docuisset, cum in ejus sententia ad me unda tranfire non pollent, conjuges sic distilli perpetuo continentes vivere debuissent. Et in hoc sensu aliqui volunt, Montanum dissolutionem matrimonii conjugibus Itheram concellille, ut qui vellent contineri, mutuo discedere postent. Ita sentiunt Centuriatores Magdeburgenses Centur. a. c. s. F.de Haeresibus sub Commodo, lut hoc dogmate Ecclesiae Romanae detrahant velut ab ea recepto. Aiunt ergo ,, I. egem Montanus de solvendis, dirimen-

disque matrimoniis tulit, inquit apud Eusebium Apollonius: cx proprio sortallis, seu furto, seu facto, quo abortivas suasse prophetillas Priscillam & Maximillam , a maritis sitis abstra- ,, Xit, dogma generale constituens: quod mulieribus, religionisse scilicet gratia, a viris liceret discedere, sicut etiam Pontificii

XIV. Verum in hoc maxime,quod ab Ecclesia Romana Montani dogma adoptatum dicunt, Calumniatores potius se quam Centuriatores exhibent. Quidquid enim sit, an Apollonius censeat, Montanum legem statu ille de primis nuptiis dirimendis, A non potius dirimendis secundis, quod verius esse nuper dixi : dato etiam quod Prophetiit e relictis viris suis Montano adhaeterint studio rei gionis, & non potius libertatis & vanitatis amore s quod

ex earum profano incestu jam ostendi: mentiuntur tamen dum hoc idem a Pontificiis receptum dicunt. Nam Montanus matrimonium ratum & consummatum arbitrio conjugum dirimi polle docebat, Pontificii autem, seu Catholici, id ioluin docent de matrimonio rato quidem sed non consummato , N. hoc per ingressum alterius Sc proicitionem in aliqua ex Religionibus probatis. Caeterum matrimonium ratum K consummatum omnino indiflo-lubile quoad vinculum statuunt. Catholicam de matrimonii ii diliolubilitate doctrinam iuge exposui 1 os n. . in a. p. Tract. de

Matri m. qu. s. Dubio I. a. a. l. s. α 6. Contra vero iacilitatem matrimonia etiam contummata apud Centuriatorum Sectam, non

studio religionis , sed incontinentiae, solvendi, ostendi in Vera Fc

leva Tom. I. cap. 8. s. I. nuin. 3., praecipue ex Luthero praetensae

Reior tionis duce ec inventore. Videantur ergo citatis locis dicta. I. U. Montani error de Pejuniis . I. T Nter errores, quos ut leges ac praecepta a suo Paracleto tra- dita oc necessaria ad salutem suis proponebat, erat i S quo dicebat, plura ιe unia abi plo 1blo instituta, etsi ab Ecclesia non

43쪽

3a C Apur XXIII. F. V.

praecepta, esse de necessitate salutis servanda. In quo observandum est , Montanum &Montanistas non erraste, quia plura o servarent jejunia, quam ea quae ex praecepto Ecclesiae, vel consuetudine observantur : studio enim severioris disciplinae, potest quis specialia jejunia, quae Ecclesia non praecipit, frequentare, & a certis quibusdam cibis abstinere, sicut quidam Religiosi ordines etiam modo profitentur: & Carolus Magnus Lib.6. Capitularium cap. I 87. apud Cabalatium in Notitia Eccl. seculi uri . tres quadragesimas proponit observandas in anno, idest quadraginta dies ante Nativitatem Domini, quadraginta dies ante Palcha , & quam draginta dies post Pentecosten, addens,, manquam enim nonis nulla ex his canonica priventur auclaritate, nobis tamen simul se omnibus propter consuetudinem plebis, & parentum nostrorum

,, mores, hec Observare,ut superiuS est comprehensum,congenii,,. Amalarius etiam L. I. c. 36. tradit, sua aetate tres pariter quadragesimas a piis viris observatas, ante Nativitatem Domini unam , ante Pascha alteram, & tertiam ante festum S. Joannis Baptist e , quam tamen non omnes uniformiter observabant, aliis priuς, aliis post eam inchoantibus. Sic in aliis Ecclesii is variis temporibus pli ra jejunia observata fuere, & forte adhuc observantur, quae apud caeteros observantiam non obtinent ex colesuetudinis varietate: qui tamen non ob hoc haeretici reputantur. II. Sic ergo, ut dicebam, non ex hoc praecise, quod Montanusti sui plures quadragesimas jejunaverint, h.eretici erant: sedeo quod veluti ex nova Paracleti Montano & Prophetiuis ejus lacu revelatione, volebant servanda eile jejunia a Montano indicta tanquam Divino jure praescripta universae Ecclesiae ut ad salutem n cessaria . Ita S. Hieronymus Epist. 27. alias s ad Marcellam de Montanistis: Nos, inquit, unam quadragesimam fecundum traditionem Apostolorum , toto anno tempore nobis couiruo jejunamus: illi tres in anno faciunt quadragesimas, quasi tres passi situ Soseatores. Non quod O per totum annum , excepta Pentecoste, j uuare non limeeat : sed qu)d aliud sit necessitate , aliud voluntate munus Osferre . Non negabant ergo Catholici, polle quemquam e X 1ua voluntate ultra dies ab Ecclesia praescriptos ad macerationem corporis jej nare, cum hoc a pluribus sanctis viris factum legamus: sed in eo reprehendebant & haereticos accusabant Montanistas, quod nova&insueta jejunia praeter Ecclesiae institutum inducentes, vellentea necessario ad salutem servanda, tanquam a Paracleto Montano

revelata.

III. Hoc Tertullianus ipse jam iactus Montanista L. de Iejuniis adv. Psychicos c. I. testatur dicens: Arguunt nos, qu)d jejuvia

44쪽

propria custodiamus, quod sationes plerumque iis vesperam produc mus, quod etiam xerophagias observemus, siccanter cibum M omni earne ct omni jurulentia ct uvidioribus quibusque pomis , ne quid vim nositatis vel edamur vel polemus s lavacri quoque obtinentiam co1 gruentem arido victui . Novitatem igitur objectant de cujus ivlieito praeferibant, aut haeresim judicandam si humana praesumtio es, laut eudoprophetiam pronuutiandam si spiritalis inditiis es, dum quaqua ex parte anathema audiamus qui aliter pronuntiamus. Hac Tertulliani querela clare ostendit, jejunia Montanistarum fuisse ab Orthodoxis ut haeretica anathemate damnata,quia humana pr.cium tione, aut falsa propbetia tanquam observatu necellaria ab eis praecepta contra antiquam Ecclesiae disciplinam. Eadem er3o r

tione , qua Ecclesia Catholica pnesens Lutheranos & Calvinistas omnia jejunia traditione Apostolica dc Ecclesiae praecepto hactenus custodita abroSantes ut haereticos danauat, Montanistas ut naer ticos antiqua Ecclesia proscripsit s quia vana pnesiimtione, A falsas prophetias obtrudentes , nova jejunia contra Ecclesiis statuta ut necestaria indicebant . Et sicut Lutherum, Calvinum & alios, qui nullam in Ecclesia ordinariam auctoritatem habentes, nec ullum suae specialis a Deo missionis signum ostendentes, jejunia a tota Ecclesia religiose observata tollere ausi sunt,anathemate jure proscripsit: sic Montanum, qui, cum nec Pontifex esset, nec ullam in Ecclesia auctoritatem haberet, homo laicus ac de plebe infimus, ementito Paracleti oraculo novas in Ecclesia de jejuniisl eges indicere tentavit, Orthodoxa Ecclesia merito reprobavit. IV. Ex iis, quae hactenus dixi, contra Montanistarum jejunia occasionem arripuere novi Protestantes Ecclesiam Catholicam calumniandi , quasi in suis jejuniis & in abstinentia a certis cibis Montanistarum jejunia adoptarit. Inter primos hanc calumniam evomuit Κemnitius in Exam. Conc. Trident. p. 4., postea Dali usin L. de Iejunio M alii. Quibus omnibus plausum facit Ittigius de Haeresiarchis stet. a. cap. I 3. I . his verbis ,, Videant mmo Pon is lificii, quomodo doctrinae suae de jejuniis cum Montanistarum se doctrina consensum, & harmoniam declinare possint. Tenta ,, vit id jampridem Bellarminus Tom. Controv. de Bonis operis,, bus in partic. Lib. a. cap. s. Tentarunt K alii, A in his Natalisis Alexander secul. a. disteri. 4. IEgre certe effugient, si attentis is legant, quae Κemnitius in Exam. Conc. Trid. p. 4. Bebelius in ,, Antiquit. seculi a. 8c alii de hoc Pontificiorum cum Montania D stis consensu observarunt. Unicum ex Dallaeo hoc annotare s, placet, nempe tantam esse inter Pontificios & Montanistas in ,, doctrina de jejuniis harmoniam, ut Martinus Perelius ubi per rim. VII. Par. II. E su Disiliroes by Corale

45쪽

,, suaserit, Tertullianum in Libro de jejuniis Catholicam, si Potis,, tificiam sie appellare fas est, de jeiuniis doctrinam propugnare, ,, Psychicos autem, contra quos disputavit Tertullianus, haereti- cos e se Lutheranis similes . Haec & alia audacter ut de more Iitigius.

V. Caeterum tiate ouae postremo dicit de Martino Peresio, qui de Traditionibus p.3. de Iejunio dicit, PMychicos fuisse illius temporis haereticos, qui jeiuniorum praescriptiones damnabant, dice tes, suo arbitrio relinquendos esse homines in jejunio, ut modo semiiunt Lutherani, & alii Protestantes, & contra hos pugnare Ter tullianum : de quorum progenie se asserere Dallaeum non pudet, ait enim : Peras, istos radicticos libenter amplectimur, neque uos daMrum fan uiue prognatos esse pudet ae paenitet, nosyri illi sunt far mur . ms s simul cum Peressio Turrianum alloquitur in in tota haeea a Tertutilani elientes , ct illius quem defendit Paraelati proles

ac faetura estote : nos vobis hane gloriam non invidemus. Haec in

quam , quae dicit Peresuis, & in quibus Dallaeus gloriatur, inania, quia falsa, sunt: Illi enim quos Tertullianus per contemtum Psy chicos idest carnales seu animales appellat, non erant, ut sal Sodicit Peresius haeretici Lutheranis suntles, qui omnia jejunia liberaeste contenderent, sed erant Catholici praesertim e Romano Clero, qui Montanistis obsistebant, non quia aliqua jejunia de praecepto observanda ponerent f sed quia plura alia addebant, absque ulla Ecclesiae auctoritate, sed a Montano sub falso sui Paracleti nomine indicta tanquam omnibus ad salutem necessiaria .

VI. Porro quod Psychici, qui Tertulliani & Montani jejuniis obsistebant, aliqua jejunia ex praecepto servatent, idem Tertullianus eis objicit dicto Libro de Jejuniis c. 1 quod ex praecepto ma jorum je; unarent illis diebus quibus ablatus est sponsus, & illis quibus ob aliquam Ecclesiasticam causam mandato Epitcopi jeju'

natant , ergo Lutherani, qui nullo jeiunii nec ante-paschalis, nec alterius praecepto teneri volunt,Psychicorum soboles non sunt, sed Aeranorum potius, qui cum illis eadem in hoc lentiebant. Aerius enim teste S. Augustino L. de Haeres. c. sa. dicebat, Necsaluto flemniteν ιειcbνanda esse jejunia , sed eum quisque voluerit jejuno dum , se videatur esse sub Lege. Sed cujuscumque coetus sint pria Ies , certum est Protestantes a coetibus Catholicis non esse pris

VII. Modo abjicienda est cal umnia, qua imponitur, Catholi eos Romanos in causa jejunii Montanistarum dogmatis haeredes este, quam licet dissicile abstergere putet Iitigius, eam tamen facile diluam sic: Jejunia, quae Catholici Romani modo obter-

46쪽

D s M o M T A N I s T I S. 3 svant, sunt ieiunia ab Ecclesia, cui ex Christi promisso spiritus

Sanctus jugiter assistit, & longo seculoruin usu & traditione firmata : Jejunia Montanistarum contra Eccletiae Calliol tae usu in , Paracleti ut Qmniabant in Montano residentis, seu Montani ocProphetillarum ejus privata auctoritate, tanquam omnibuq ad salutem necellaria fuerunt inducta , & proinde tanquam h.eretico spiritu intrusa Ecclesia damnavit: ergo jejunia Montanistarum toto Coelo distant a jejuniis Catholicorum, nec Catholici Romani ea ex instituto Ecclesiis observantes Montanistas imitantur, qui privata auctoritate plura contra Ecclesiae in titutum non libere , 1ed necellario ad salutem observanda invexerant. Plura enim j junia , quam Ecclesia praeceperit, ex arbitrio observare laudabile est , at ea inducere privata auctoritate ut necellaria omnibus , damnabile: dc lucratione iejunia Montanistarum Ecclesia rejec bnon quia ultra jejunia Ecclesiis jejunare vellent, sed quia ea elisenecessaria contendebant. Unde Hieronymus Ep. 27. alias ad Marcellam de Montanistarum jejuniis ait: Nou qu)d ct per totum annum exceptὸ Pentecoste , jejunare non liceat: sed quod aliud sit -- cessiore , aliud voluntate munus oferre. Montani autem Ieiunia fuille ab ipso lege lata instituta, dicit Apollonius apud Eusebium L. s. c. I 8. Hic est qui nuptiarum dissidis Meait, qui jejuniorum legerimposuit. En in aperto positam inter Montanistas & Pontificios in jejuniorum observantia discrimen, etsi Ittigius cum suis illud videre nolint. VIIJ. Quod vero jejunia , quae nos Catholici observamus at liquo Ecclesiae usu firmata sint, vel ipsi jejuniorum hostes absoluth inficiari non possunt. Centuriat. Magdebum. Centur. a. cap. 6. pag. 9 I. ajunt: mando hac jejuniorum diversitas caeperit, non usqua eis certum es: οι turpatim post Apostolos, ct has ct alias diversitates ortas esse. Centuria 3. cap. 6. pag. 9s. Frequeus apud Scriptores hujus secuti stertii Oeeurrit jejuniorum mentio , adeὸ ut is opinionem meriti jejunio abiisse jam tam viderentur , .... Origenei dierum quadragesimalium meminit jejuniis eonsecratorum, item quam tae ctsextae feriae , in quibus solemula Di e dicit jejunia, quae negare non audet Confessio Helvetica cap. 24. dicens: xuadragesi- mala jejunium vetustatis habet testimonia, sed nulla ex litteris Ap solicis, ergo non debet, nee potes imponi fidelibus . Calvinus ipse L. . Inst. c. a. n. IO. Rus is parte, inquit, non is totum excusare deo meteres, quis Offerstitionis quaedam femina jecerint, ct oe casionem praebuerint tyrannidi, qua posea exorta es ... Et stum pos sim isvoluerat supersiti a xuadragesimis obfematio. En nec ipsi moderni Heterodoxi jejuniorum hostes infensissimi, antiquam esse E a e - Dipiti co by Cooste

47쪽

eorum in Ecclesia Catholica observantiam, negare possunt. IX. Quod vero ea improbent, & ut superstitiosa accusent, nec sine tyrannide ad ea obligari posse fideles effutiant, eorum solita impudentia ins cum discere potius debuissent a S. Augustimo, quod quamvis de hoc Scripturarum non proferatur auctoritas, eum tamen id universe placuerit Ecclesiae, certissime tenendum

est . Sic enim L. I. contra Cresconium c.33. Proinde, inquit, quam viis hujus rei certe de Scripturis canonicis non proferatur exemplum d

earumdem tamen Scripturarum etiam in hac re a vobis tenetur ver

tas, cum hoc facimus quod universae jam placuit Ecclesiae , quam ipsarum Scripturarum commendat auetoritas s ut quoniam Sancia Scri-

plura fullere non potes, qui uis falli metuit hujus obseuritate quae sionis, eamdem Ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitatessavcta Scriptura demonstrat. Similia dicit L.F. contra Julian. c. s. N propius ad rem praeientem de qua st. circa Jejunium, & alia in Quadragesima observanda , ait Epist. s, alias I I 8. ad Inquisitio nes Januarii c. s. Ad haec staque respondeo, ut quid horum sit faciendum , si Dizinae Scripturae praescribit audioritas, non sit dubitandum , quin ita facere debeamus ut legimus: .... Similiter etiam si quid horum tota per orbem frequentat Ecclesia . Nam ct Huc quin ita faciendum fit, disputare, inflentissimae insaniae est. Cum ergo & ipsi Heterodoxi fateantur, jejunia sagadrasesimae, & alia ab antiquis temporibus Ecclesiam scrvasse , quidem toto orbe servata suos praetensos Reirmatores reperiste, quid ultra quimini, quid disputant, qua fronte ea abrogarunt e Si insolent illima insania est velle de hoc disputare, e medio tollere S abrogare quid erit e Sed in hoc diutius immorari hujus loci non est . Videantur Catholici Doctores ex professio agentes, & inter eos Natalis Alexandre Hist. Eccl. seculi secundi Dillieri. 4. art. I. & sequentibus. De quo dc ego egi tu Vera Ecclesia Tom. a. parte I. arl.6.. In prae sens ita concludam , si apud ipsos Protestantes haeretici sitiat Montanisbe. quia plura jejunia ab Ecclesia non observata ut necellaria ad salutem inducebant: cur haeretici non erunt, qui jejunia ab Ec clesia toto orbe Observata pcnitus sustulerunt e

. Montani error de pote nate remittendi peccata . s. R T Ontanus rigori disciplime nimium studens praealtatis emii 1V1 rotibus hunc etiam addidit, quo dicebat, in Ecclesia non esse potestatem remittendi aliqua gravia peccata post baptismum

48쪽

commissa, inter quae ponebat adulterium, homicidium, lapsum in idololatriam, & alia similia. Unde a Tertulliano in Libro de Pudicitia, quem pro Montanistis adversus Catholicos composuit, talia peccata vocantur irremissibilia & immundabilia. Non tamen talia vocat respectu Dei, quasi de ejusmodi peccatis nulla venia a Deo sperari possit, sed respectu Ecclesiae, quam in gravi

rum peccatorum remissionem nullam potestatem habere arbitratus fuit. Porro hanc esse Montanistarum mentem & suam , declarat praefato Libro c. 3., ubi Catholicis objicientibus, quod cum de omnibus peccatis poenitentia agenda sit, & nihil frustra sit agendum , fit ut nullum peccatum careat venia, ita respondet: Merito ita opponunt, quoniam hujus quoque paeniteutiae fruEum, ides

veniam, is jua potestate usurpaverunt. Iuantum enim ad illos a qui has pacem humanam consequitur : quantum cutem ad nos, qui solum Dominum meminimus debeia concedere, ct utique mortalia , non fru-sra agetur . Ad Dominum enim remissa, π illi exinde prostrata , meipso magis opeν abitur veniam, quod eam is solo Deo exorat, qu)d det Eo suo humanum pacem Dincere non credit, qu)d Eeclesiae mavula

erubescere, qμum communicare.

II. Ex his ergo apparet, Montanum dum aliqua ponebat irre mi isibilia, non ea talia ponebat respectu Dei s imo dicebat, pro eorum venia solum Deum exorandum: sed solum ea ponebat irremit Iibilia . per potestatem Ecclesiae: non negat tamen de talibus poenitentiam coram Ecclesia faciendam, imo eam adhortatur, quia sic de notae suae exemplo caeteros admonet, & lacrymas fratrum advocat, ac redit plusquam negotiata. Et si pacem hic non metit, apud Dominum feminat . Nec amittit sed praeparat fructum. Sed vult poenitentiam hanc coram fratribus & Ecclesia praeparare ac negotiari, & quasi seminare veniam, non potestate Eces star, i sed a solo Deo obtinendam, quia peccata gravia facultatem

Ecclesiae concestam excedunt, ut ab ea veniam obtinere quacumque impleta poenitentia non poIlint, sed sibi soli eam largiri Deus

reservavit.

III. Verum haec doctrina, quam ut sibi a suo Paracleto revel tam Montanus pronuntiavit, directe contraria est doctrinae, quam de suo Spiritu Paracleto Apostolis collato tradidit Christus. Ubi enimMontani Paracletus potestatem Ecclesiae r mittendi peccata ad aliqua sola eaque .leviora restringit: iste ad omnia nulla exceptione facultatem dimittendi extendit. Sic enim Jo. ao. v. aa. ait Iesus Apostolis : Accipite Spiritum Sanuum: quorum remiferH

49쪽

mittendi vel retinendi Spiritu suo Paracleto Christus Apostolis

impartitur, quam eiS Matth. I 8. v. I 8. ante concesserat dicens :xuaecumque alligaveritis super terram erunt ligata ct in Getis: ct quaecumque solveritis super terram erunt soluta ct in Glo. Eamdemque absque ulla limitatione specialiter concedit Petro Matth. I 6. U. I9. cum ip1um Ecclesiae Petram & Caput constituens ait: Et tibi dabo claves Regni Gelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum ct in Caelis, ct quodcumque solveris super terram , erit solutum ct in Coelis. Cur ergo potestatem dimittendi, ocsolvendi, quam Christus & Spiritus ejus Apostolis ut Ecclesiae Pastoribus & Petro ut Capiti illimitatam concessit, Montani Para cletus ad Qta peccata levia restringit i IU. Respondet pro Montanistis Tertullianus dicio L. de Puia dicitia c. II., talem facultatem a Christobc Spiritu ejus fuisse concessam Apostolorum personis, sicut potestatem debiles sanandi &mortuos suscitandi, & eandem concessam fuisse personae Petri, non vero Ecclesiae: ideoque in Ecclesia non perseveralle . Sic enim de Apostolis ait: Si ct ipsis Beatos Apostolos tale aliquid in Isis

eonsaret, cujus veria a Deo non ab homine competeret, non ex disciplina sed ex potestate fecisse . Nam ct mortuos fuscitaverunt, quos Deus solus: ct debiles redintegraverunt, quod nisi orsus. Infra vero : Si quia, inquit, dixerit Petro Dominus, super hanc Petram aedi abo Ecclesiam meam, dedi tibi elaves Regui Isis, vel quae . eumque alligaveris vel fomeris in terra erunt alligata Oel soluta iis Catis, idcirco prae fumis, O ad te derioasse sDendi ct alligandi potesatem , ides ad omnem Ecclesiam Petri propinquam, qualis es evertens di commutans manifestam Domini intentionem personaliter Me Petro eonferentem: Super te, inquit, aedificabo Eceusam meam. Et dabo tibi elavies, non Eeelesiae. His ultimis verbis Tertullianus factus haereticus dicendo,potestatem Petro concessam in sola Petri perlana stetisse, nec ad ejus Successores, aut in Ecclesiam tran siilse, miserrime recessit ab eo,quod Catholicus ipse docuerat praesertim in Praescript. cap.36., & modernis Haereticis, qui idem sen tiunt, viam paravit. U. At cum Montanistis turpiter errat Tertullianus. Primo . Si facultas remittendi praeata & QIvendi data fuit a Christo non Ecclesiae, sed ilis eorum personis: ergo Ecclesia omni prorsus caret potestate remittendi peccata & solvendi . Cur erso Tertullianus & Montanistae concedunt Ecclesiae potestatem remi

tendi peccata leviora, etsi non graviora e Nam vel Christi verba referenda sunt ut dicta Apostolis, & in ipsis dicta Ecclesiae, vel non. Si non : ergo potestas in ipsis Apostolis expiravit, dc nullo

modo Dissiligoo b GO

50쪽

modo in Ecelesiam transiit. Si sic: cum potestatem illam remittendi & solvendi ad nulla peccata Christus restrinxerit, sed dixerit:

morum remiseritis remittuntur ζ quaecumque solveritis o c., inepte

Ecclesiae potestatem ad aliqua sola restringunt, dum Christus ad

omnia eam extendit.

Fallitur etiam 8c quidem enormiter, dum ait soli personae Petri Christum dedisse claves & potestatem solvendi, non Eccleste. Ideo quippe ita S. Augustinus tract. I 24. in Joann. ait Dominus

super hane Petram aedificabo Ecclesiam meam , quia dixerat Petrus Tu es Christas Filius Dei vivi. Super hane ergo, i ait, Petram, quam confessus es , aedificabo Ecclesiam meam . Petra enim erat Chri-

A r, Dper quod Dudamentum etiam ipse aedificatus es Petrus. Fun damentum quippe aliud nemo potes ponere praeter id quod hositum es, quod es Gripus P us. Eeciem ergo quae fundatur in Christo claves accepit in Petro , ides potesatem ligandi solvendique peccata. 2uod es enim per proprietatem in chriso Ecclesia, hoc est per Agni catio-uem Petrus in petra, quε Agni eatione intelligitur Christus petra , Petrus Gelasa . His Augustinus errorem Tertulliani funditus

evertit.

VI. Rursus potestatem remittendi peccata concessam a Christo generaliter Apostolis non fuisse personalem tantum, fatetur Firmilianus Epist. 7 s. ad S. Cyprianum ubi ad illa verba Ruorum

remiseritis peccata &c. ait: Potesas ergo peccatorum remittendorum

Apossis data es, er Ecclesiis quas illi is orso missi constituerunt,

O' Episcopis , qui eis ordinatione vicariά successerunt. Qive confirmat idem S. Cyprianus Ep. 73. ad Jub anum. At tota vis Tertulliani in hoc sita est, quod peccata in Deum commissa, qualia sunt graviora, solus Deus dimittere potest, non homo, non E clesia quae est coetus hominum, sed Ecclesia spiritalis ex tribus Divinis Personis congregatas ait enim ibidem cap. II. fecissa quidem delicta donabit s sed Eeclesia Diritalis per spiritalem hominem , uox EeeIesa sumerus Episcoporum. Domini enim non famuli es issct arbitrium s Des tuas, non Sacerdotis. Sed nimis crasse hallisecinatur. Hoc quidem verum estet, si Sacerdotibus Ecclesiae tria hueremus facultatem peccata remittendi propria K principali auctoritate 8c arbitrio, &quibuscumque etsi impoenitentibus, Ninpeccato suo permanere volentibus : hoc enim esset peccata remittere contra voluntatem Domini: non vero si s ut nos dicimus Sacerdotes Ecclesiae potestate solum ministeriali, re sibi a Deo concessa, iis qui poenitentiam petunt, veniam indulgeant: hoc non est contra voluntatem Domini facere; sed voluntatem Domini veluti iamulos ministerio implere . Hoc autem Deum voluisse , Chris

SEARCH

MENU NAVIGATION