Histoire des règnes de Charles 7. et de Louis 11. par Thomas Basin

발행: 1856년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

HI STORIARUM LUDOVICI XI magna atque nobili cleri caterva stipato, honorabuliter est exceptus. Qui etiam iuramenta quae perante Remis, in sua conSecratione, pria Stiterat, de regendo videlicet et tuendo regnum rcgnique accolas ab injuriis , eisdemque ministrando et exhibendo justitiae

complementum , ecclesiis et occlesiasticis personis conservando privilegium canonicum eum Praestare atque iterare secit, juxta ritum et inorem pra: Iec S rum Suorum. Porro prius piam urbem introiret, ab

eodem pontifice sibi petiit ostendi capitula hujusmodi

juramenti. Quic cum ex vetustis ecclesiae libris, juxta Vetustam descripta consuetudinem, sibi ostensa suissent, eadem diu Satis praestiturum se negavit, ob illud praeci litium capitulum quod ecclesias ecclesiasticasque petaonas respicit et Contingit. Ex quo satis qualiter

assiceretur Ecclesiae atque religioni, verbis quidem tum, sed longe amplius et luculentius sactis plurimis

postmodum, indicavit; convictus tamen tum ratione, tum vetustae Consuetudinis auctoritate, ipsa capitula sacramento Solemni Observare firmavit. Longum nimis esset et legentibus forsan minus credibile putaretur, si magnificentissimos vestimentorumae pretiosissimorum Ornatus, quibus tum duces atque

principes, tum etiam quibus insidebant e lui ad te

ram usque tegerentur, referre Per Singula pergeremus.

. Le ms. porte c'est 1-dire uno tecon insigni fiante aumoxen de laquello te copiste a clude une dissicillio du texte qu ilavait fous les 3 ux. La couluine etait que les rois de France jurassem, avant d'enirer . Noti Θ-Dame, te inaintion du privilege elaustral acccirile ali claapitie de Paris par Charies le Simple. Noti eatit eur, qui ne connaissest pas te caractere tout ii articulier de coprivilege. l'a consondu, en Pentendant nommer, avec un auu earticle qui sauvegardait les droita de tout te clerge du royaume.

102쪽

LIBER PRIMUS. IIncedebant enim per turmas satis docenti et longo aso invicem intervallo sejuncti, turma qualibet aut . duodecim aut quindecim seu viginti evectionum et Petaonarum numerum continente; et orant ex eisdem turmis supra Viginti, omnes uSque ad extrema pedum vestigia VPStes auratas, gemmis etiam pretiosissimis interdum intextas, deserentes, cum paribus subselliis Seu Dperimentis equorum', quae, solis radiis desuperlucentibus, intuentium oculos perstringebant propter eximium auri gettimarumque fulgorem. Erant et aliae sine numero calervae inferioris nobilitatis, quae Vestes, tum auro tum argento intextas vel insignitas, Purpureas sericeaSque Omnis generis colorum deserebant, cum variis ac Sumptuosis equorum suorum phaleris et tegumentis. Erant et militum armatorum atque diversorum offficiorum cohortes sine Numero , aut qui a quoquam difficile comprehendi potuisset.

Communium autem populorum atque plebeiorum tanta ex provinciis Omnibus Galliarum turba, illius ingresSus atque pompae contuendae cauSa, ad ipsam urbem regiam confluxerat de omni genere, aetate, sexu, gradu atque ordine, ut aestimari tum audierimus numerum eorum ab uno venerabili sene milite, qui patri ejusdem Ludovici regis suoque avo diu olim servierat, suisse supra trecenta millia capitum, praeter accolas illius civitatis. Privcipua autem pompa et quae lovge caeteras, tum numero tum ornamentorum Pretiositate, anteibat,suit de duce Burgundiae et principibus ac proceribus suis. Habuit enim, tam ipse quam Sui, supra duas partes turbarum quae potioribus fulgebant ornamentis.

103쪽

18 HISTORIARUM LUDOVICI MDux tamen Borbonii, pro suo comitatu et turba, profecto nullo inferior fuit. Cum autem rex in illam venerandam ecclesiam majorem introiisset, et orationem Deo omnipotenti ac gloriosae Virgini, eiusdem templi et ecclesiae sPeciali Patronae, i ro sua devotione sudisset, con DRO iterum equo, cum principibus ac procerii us ad regalopalatium ubi couvivium luxu regali Caeteraque pertinentia magnificentissime apparata erant, Se recepit, ibique pernoctaVit. ι .

Qualiter rex ossietis regni providerit; ot de inexplebili avaritia, rapinis atque dolis domini de nonιauram . .

Crastino autem die ad domum accessit quae vulgore ad Turriculas u appellatur, quae Aurelianensi duci spectabat, juxta Bastiliam sancti Antonii; prope quam domum, ut de ea a Domine visus, Cum vellet, domum sancti Pauli' petere liceret quae olim avi sui habitatio frequentior fuit , exstrui secit luamdam galeriam seu transitum per transversum Stratae Publicae , supra pilas seu columnas elevatum , ita quod per subtus curribus et equiti hus liber transitus remaneret. Quantus autem concursus ad illam urbem fuerat ex omnibus provinciis regni, tam eorum qui sub optimogenitore suo Osticia atque administrationes publicas

104쪽

IMBER PRIMUS . . 'is

habuerant, quam aliorum sine numero qui ad eadem. , anhelabant, quae nunquam per prius tenuissent atque habuissent; quantae pro hujusce rebus importunitates

Prosequentium; quanta apud diversos, qui aliquid

posse apud DoVum regem existimabantur, patrocinia pro votis consequendis exq ii sita; quot munera, quot pecuniae, quot largitiones temere et infructuose es usae, vix ulla elocutione sufficienter narrari posset. Τanta enim Liui Versorum paene animos talia obtinendi ossiicia ambitio occupabat atque detinebat, ut, pro aM

quendo quod optabant, nihil penitus intentatum relinquerent, quod eis ad potiundum desideriis suis suffragari posse arbitrarentur. Et quam plurimi quidem,

et extra quam credi facile posset, usque in Hannoniam et Brabantiae sines, Comperia patris morte, Statim Pra, currerant. Quibus paene Omuibus una tantum responsione satisfactum suerat: videlicet regem minime regni officia dispositurum, quoad uri em Suam Parisiensenti tigressus foret. Propter quod mirabilis ad ipsam ne- hem talium ambitiosorum ac cupidorum multitudo 'confluxit. Porro licet talibus eis illuderetur responsis, iiii illo minus tamen, ante ingressum illius urbis, quacumque

iter saceret, de hujusmodi, potissime de principaliori. bus ac primi oribus regni ossiiciis, ipse rex disponebat: tantum indulgens suis, qui ei in Brabantia aut alibi,

dum a paternis abesSet laribus, Servierant, ut, donec ad satietatem us lue repleti ement, Dihil caeteris esse distribuendum censeret. Ex quo essectum est ut cuidam

domino de Monte-Αlbani , inexplebilis avaritiae et

. Iean de Montaubad, set eur breton qui passait pour letneuririer dii prince Gilles de Bretagne.

105쪽

20 HISTORIARUM LUDOvICI XI pessimis ac iniquissimis moribus viro, quem Prae meteris potissime bonus rex defunctus exosum Semper ha- ,

buerat, ditas de majoribus et magis quarStuosis regni administrationibus seu Ossiciis contulerit : videlicet Osfficium Amiralis ac officium Magni Magistri sive Re formatoris sylvarum et fluminum ; amotis inde duobus nobilissimis dominis, de primo, domino si Bueil ,

militum strenuissimo duce, et de secundo, comite de Taricaruilla', principe ac viro optimo, qui eadem ossit cla diu sub patre defuncto tenuerant, sibique et toti regno grati admodum ex Stit orant. Cum autem sub hujusmodi Magno Magistro sint per totum regnum ossiciales, qui forestarii appellantur, per singulas sylvas, interdum etiam in eadem sylva, si mul- tum extetisa est, duo aut plures sub singulis forestariis Servientes, pro sylvarum et saltuum custodiis et ad easdem lustrandas deputati s De quid sorte damni injuris regii praelii dicium jactura ve admittatur, sive a bores furtim caedendo, sive seras Vbnando seu capiendo, vel alias), sint lite talium Osfficialium per totum regnum

Paene innumeri, quos omnes regia majestas gratis et absque exactione ponere et instituere consuevit, concessit rex et facultatem dedit praelato domino de Mont Albani, de omnibus ossiciis hujuscemodi disponendi, et eadem quibus vellet et quotiens vellet ven-

2. Iean de Beuit, comte de Sancerre, amirat solis Charies VII. 3. Guillaume da Ηarcouri, seigileur de Tancarville. Il recutune Sorte de dedornmagenient par la concession que Ie roi tui fit au mois de novembre l461 des droiis de haute justice , item et danger dans te cointe de Tancarville. Ordonnanees des mis de Frunce, t. XV, p. 2ll.

106쪽

LIBER PRIMUS. 'dendi ,. distrahendi et pro suo nutu qualitercuriiqua disponendi plenariam potestatem. Qua potestate quam civiliter usus fuerit, imo quam perniciose ac turpiter, vix cogitari possit. Consueverant plerumque hujusmodi sorestarii, et

sub eisdem servientes et custodes constituti, etiam cum gratis eadem officia assecuti fuerant, multas calumnias, concussiones et rapinaS exercere in pauperes

provinciales, ita quod, procul dubio, publica potius

utilitas exposceret ut omnia talia officia abolerentur, quemadmodum alias, ut ita fieret, consultatum tractatumque exstitit L Tunc vero, cum per praelatum de

Monte Alitani omnia hujusmodi ossicia venderentur, ad licitationemque squemadmodum de publicis vectigalibus fieri assolet) exposcerentur, passim et frequen- ius ad iniquos et impios homines, spe solius praedaeique rapinae illectos, hujuscemodi devolvebantur

pluris ea emerentur, simul etiam

dilumnias et praedas agendi libertas laxari impune

λvidebatur. Unde non facile aestimari posset, quantaSpecunias ex hujusmodi venditionibus ipse de Monte- Albani extorserit. Erat enim sine fide, pietate et justitia , pecuniaS congerendi et congregandi incredibili flagrans ardore : unde nec suis emptoribus, a quibus conventam pecuniam recepisset, sidem ullatenus oh- servabat; sed si quis postmodum compareret qui se pecuniam daturum offerret ampliorem, priore defraudato, sibi adjudicabatur ' officium . Bahehat autem

ipse suos talium Commerciorum Pro XenetaS, qui Un

l. L auteur semhle faire allusion a des projeis anciennementsoumis au conseil de Charies VII. 'st. Adjiaiebatur dans le ms.

107쪽

2 HISTORIARUM LUDOVICI XI decumque semper, pro suis proxeneticis obtinendis, novos advocarent atque exquirerent emptores. Porprovincias autem singulas regni vicarios suos in qualibet nempe unum, Pro Se instituebat; per totam provinciam generalem vicariatum similiter ad auctio nem plus os serenti venumdabat: is enim ad officium gerendum aptior magisque idoneus ducebatur, qui inlicitatione caeteros su Pera SSet.

Et talia quidem ipse dominus de Mont Albani, Datione Brito, et alia infinita atque innumerabilia malaim Pune, rege non nesciente, εpiadriennio et amplius in totius regni publicaeque rei praejudicium maximum, palam gerebat. Nam apud regem ante omites Praecipuo honore habebatur et majore auctoritate pollebat, donec honitas clementissimi Creatoris, qui eum ad poenitentiam diu patientissime Sustinuerat, secundum lduritiam suam et cor in poenitens, juste pro meritis iei retribuendum duxit, eumque, derelicto mammona iniquitatis quod infinitum ivene congesserat, ex haci instabili luce evocavit.

CAPITULUM VII.

m dolis et ramnis in distribuendis regni officiis commissis, et de am tione osticiariorum et ducum militiae, quos pater suus instituerat, et aliorum novorum suffectione.

Quemadmodum autem, ut retulimus, praelatus d minus de Monle-Albani data sibi in magnam reipu-4. mearias suas dans le m s. 2. Cyest-a-dire iusqu'a in mori, amuee en 1466, ei de laquelle. ii ne sui potnt pleure, i, Selon la Clamnique scandaleuse.

108쪽

blicae jacturam licentia, in officiorum venditione, abusus fuit cui consimile in anterioribus temporibus

minime recolebatur esse factum), non secus nec dinserenter de caeteris regni ossiciis agebatur. Ηahebat rex quemdam secretarium cognomento Borrd natione Andegavensi, ita simae sortis et conditionis hominem , qui paulo ante famulus cujusdam

procuratoris causarum seu secretarii Parisiis exstiterat , sed regem in Brabantiam fuerat secutus. Illi soli licebat litteras collationis quorumcumque ossiciorum signare et confiicere. Ad quem cum illi, qui sibi donata

putabant Officia, pro suarum expeditione litterarum Concurrerent, pro signeto unius litterae interdum quinquaginta scuta, interdum centum et amplius, quantum Poterat, extorquebat'; Noe minus pro minimo ossiciolo decem aureis exigebat , praeter honoraria quae ministris, quos Sub se aMum pSerat,

etiam dari oportebat, qui, luporum more famis

i. Iean Murro, plus tard trmorier de France et seigneur duPlessis en Ariou, hornme d une halite capacite, qu'on petit confiiderer comme te ministre des fimances de Louis XI. 2. Il otait dyaussi honne naaison que Basin , apparienant a unesamillo honorabie de la bourgeoisie de Chueaugontier. Son Ilere, Guillaumo Bourre, sieur de la Brosse-Bourro, tui avait sati sat rede honnes eludes a Paris. Eornus iaci Titres Plessis, p. 137, 1la Bibl. imp. Cat,inet des Titi es, dossier murre. 3. Ces abus, doni Bourre ne doma pas Pe mple lui selit ni le

specilio qu'il jouira des droiis et honesiees accoutumes Sur l'ex - .dition des hrevola et let tres de provision aux ossices : a My quons donne et ocimie .... les gaiges ordinatres avec les bourses ordi- mares et des collacions audit office appartenapi . . Ibid,, p. 193.

109쪽

ΗISTORIARUM LUDOVIO XI rabie Pereuntium, omnia quae capere Poterant, aR-

sumebant.

Porro majus aliud malum et longe iniquius et int lorabilius inserebatur multis, qui, cum magni auri pondo re lenit,tis litteris quas, Vel pro Veteribus quae

sub defuncto rege tenulissent, vel etiam pro novis ossiciis expediri procurassem, cum se exiStimarent securos, decursis paucis diebus, se frustratos delus questurpissime inveniebant. Saepe enim, vel per importunitatem precum regi porrectarum , potissime ab illis qui ejus comites in Brahantia et terris Burgundionum ducis Oxstitissent, eadem ossicia rex aliis donabat; vel idem Bourre, superveniente qui priorem in muneribus Θvinceret, prioribus Cassatis litteris, posteriori de ipso ossicio, pro quia litteras jam alteri expediverat, alias conficiebat. Τantaque erat confusio, tot fraudes, tot doli super hujusmodi officiorum distributione commissi, quod vix ulla narratione comprehendi possent; latitasque pecunias idem Aoum , qui proximis ante diebus pauperculus cliontulus erat, congessisse talibus ingoniis atque artibus serebatur, quod dissicile, etiam

minus atque recisius earum summam taxantibus, si deshaheretur. Quae cum ita agi, quae Passim Publice ge-rchantur, ignorare regem nullus potuisset aestimare, communiter serebatur talium emolumentorum ipsum regem invento rom atque participem fore I althus itaque inventionibus regnum pauper Et anflictum facultatibus exhauriebatur, et super recenteS

110쪽

LIBER PRIMUS. 25

et nondum obductas cicatrices latibus iterum vulneribus sauciabatur. Sed nec ea quidem recens inventa nummorum aucupatio, Praecipuum Vulnus erat quod regno atque regnicolis asserretur. Erat enim aliud longe perniciosius, quod, frequentius amotis honestis atque idoneis personis, quae perante in ossiciis ministrassent, Vel quae, sussarcinatae auro atque argento, loculis atque marsupiis repletis, aculeos minus pungitivos mordacesque praedarum jam haberent, ad hujuscemodi administrationes atque ossicia indignissimae ac vilissimae plerumque assumebantur perSonae, et quae tam famelicas sitientesque praedarum sese exhiberent , ut non aliud agi quam pauperes regnicolas lu- Porum aut saevissimarum sorarum Voracitati exponi, putari potuisset. Delectabat regem illos ordine honoribusque movere ac destituere, qui ipsis sub patre suo bene eisdem iuncti fuissent, eique cari exstitissent. Unde statim virum venerabilem dominum Guillelmum Iuvenalis, de Parisiis oriundum, qui sub patre suo regni cancellari tun honorabiliter annis serme viginti vel amplius rexerat, et similiter primum curiae Partamenti praesidentem, mutavit, aliis in eorum locum sussectis . Cumque, sibi suadendo, interdum a nonnullis in memoriam revocaretur qualiter pater suus sic vel sic, iuvariis negotiis et causis, Consulto et utiliter se gessis

SEARCH

MENU NAVIGATION