Histoire des règnes de Charles 7. et de Louis 11. par Thomas Basin

발행: 1856년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

266 BISTORIARUM LUDOVICI XIVonsciare et dominus Is enloch , cum pluribus aliis militibus atque nobilibus; plurimum etiam re sine nomine vulgus η Promiscuum, qui, vel Henrici regis, vel I rutch partium sectatores fuerant. Capti autem suerunt in eo bello Eadmundus' dux Summerseti, etJ Prior magnus ordinis sancti Johannis , Cum pluribus etiam militibus atque nobilibus; quos, quia vel

auctores vel incentores seditionum atque rebellionum contra se suscitatarum', Seu Pertinacius atque acrius earum defensores fuissent, die VI. ejusdem mensis,

ipse rex Moardus capite plecti secit.

CAPITULUM XII.

Quomodo, post bellum, Varias turbas et seditiosorum collectione Moardus compescuit .

Consecto autem huiuscemodi praelio , ad regem noVa delata sunt, quod, circa parteS regni Septentrionales, in et pro liuerela Henrici regis fiebant turbae

et commotiones magnae Contra se illorum Populorum. Ad quos motus compescendos, ne in deteriorem exi-

. Le comte de Devonsilire, Thomas Courtney. 2. Lord IVeni k, gouuerneur de Calais. It perit de la main duduc de Someraci, qui s'apercut qu'il songest a passer a lyennemistu commencement de la balaille. 3. Thomas Basin a corrigo ici la relation qui donne , tori lenom dygdouard au duc de Somerset Edmond Beausori . . . Sir Iolin Langstrother, grand prieur de l'ordre de Mint- Iean de Ierusalem. Une liste des prisonniere placee apres la rei tion, dans l'edition de ulte Dumnt, appelle ce perso age u Sire

352쪽

MBER TERTIUS. 26 tum, dilatis nimium debitis provisionibus, res Procederent, VII. die eiusdem mensis, mo it se Cum exercitu, Versus partes illas proficiscens; et die ejusdem mensis xVI. ad civitatem suam Conventrensem applicuit. In qua cum esset, solatiis uberioris procurationis et annonae suum recreavit exercitum.

Mus audito ab illis turbis seditiosorum adventu, Statim omnes vel ad propria domicilia, vel diversa latibula defluxerunt. Capti autem suerunt dominus de Cannis et nonnulli alii seditionum auctores; plures Vero ad regem, ad postulandum pro erratis suam indulgentiam atque clementiam, destinantes, eam in enire et omnia sibi condonari meruerunt. Dum autem ageret occupatusque rex Edoardus e set ad componendos motus insolentos eorum, qui

adversum se rebellabant circa partes boreales, ut diximus, rumor ad eum de alia multo periculosiore populorum insurrectione contra se, in partibus Cantiae , perlatus est. Quidam ensm appellatus Bastardus de Foleheniar e , homo ad latrocinia et seditiones

facilis ac promptus, in Cantia adjunctis sibi quibusdam ex stipendiariis oppidi Calisiensis , pluribus nautis ab que piratis, plebem illam Cantiae, hujusmodi lactionibus et commotionibus satis pronam et assuetam, in arma concitavit, et aggregavit multitudinem usque ad decem et octo millia bellatorum. Qui venientes, die xII. mensis mali praedicti, ante civitatem Londoni

353쪽

268 HISTORIARUM LUDOVICI Mrum, dicebant civibus et accolis eiusdem urbis se velle Henricum, regem suum, extrahere de Turre, in qua

in carcere servabatur, eoque eductis et secum habito,

illico proficisci ad debellandum hostem suum Edoa dum et praelio secum decertandum, qui regis et regni proditor hostisque publicus haberetur.

Quem cum rumorem audiisset Εdoardus rex et ple-hium illarum talem contra se insurrectionem, pro munienda consortandaque Sua urbe Londoniarum, excivitate Convenirense, in qua consistebat , ad eam Suarum copiarum partem transmisit, xiv. maii die; qui etiam biduo post, xvi. videlicet ejusdem mensis die , poSt eos, VersuS eamdem urbem trajicere coepit.

Porro cum audiissent hujusmodi seditiosi et rebelles

contra se adventare Ed Oardum, xiv. et x IV. di ejusdem mensis, regis accessum praevenire conati et ante ejus adventum urbe potiri, suumque Henricum, e carcere eductum, habere, magno annisu insultum

ad eamdem urbcm dederunt; machinis atque telis, caeterisque jaculis et armis, eam expugnare et vi ingredi adorti sunt, posueruntque incendia in nonnullis aedibus dictae arcis sive Turris, et in duabus ex portis civitatis . Sed repugnantibus atque viriliter resistentibus adversus impetus civibus urbis, cum domino de Reviris et quodam comite', atque caeteris qui illic ad rant ex servitoribus Edoardi regis, civitas non modo defensa suit, sed et ipsi, qui intus erant, ex urbe in-

. Consistebant dans le ms. 2. α Et mirent te seu en diverses mai sons fur te poni de Londres et en deux au tres portes. v Relation si ancatse.

354쪽

UBER TERTIUS. 269silientes in hostes, eosdem turpem et ignominiosam fugam arripere coegerunt, caesis vel captis ex ipsis circiter ad duo millia, cum plurima praeda. Hujuscemodi autem clade suscepta, qui ex eisdem seditiosis atque rebellibus supererant, Sese receperunt et collegerunt in satis numerosa multitudine in quodam monte, ab ea urbe distante quatuor milliaribus. In quo loco, cum, exactis tribus aut quatuor diebus, de regis Edoardi adventu propinquo intellexissent,

ipsius minime ausi exspectare congressum, Vera US oram

maritimam diffugientes, sugur praesidio sibi consuluerunt, ad diversa se loca, tum propria partim, tum

etiam aliena, conserentes.

De iterato Moardi regis ingressu Londonias, morte Henriei et totali usummatione recuperationis regni Angliae .

Rex autem Edoardus cum exercitu, aestimato ad triginta millia equitum, comitatus proceribus et nobilibus totius regni majore ex Parte, cum magno triumpho et applausu populi suam regiam IX,ndonias, xxi. die ejusdem mensis mali, est ingressus. Ad cujus etiam manus captiva adducta est infelix illa domina Margareta pluresque capitanei et militum duces, qui mariti suarumque et filii sui partium fuerant desens res, qui a xariis Edoardi ducibus, post praelium illud habitum prope villam de Te Hury, et ante hunc

355쪽

270 HISTORIARUM LUDOVICI XI triumphalem ingressum ad hanc suam regiam urbem, in diversis regni partibus capti fuerant. De cujus profecto reginae duorum olim regnorum potetitissimorum, Franciae et Angliae, aerumnis atque

calamitatibus non absimilia dici possent, quam quae supra de sui II enrici infelicitate a nobis breviter strictimque relata sunt : quod plures enim tragoediarum atque lugubres et luctuosi de ea lacile fingi possent Apud ipsum tamen Edoardum victorem hodie dicitur,

loco honestissimo et statu, cum Sua regina atque Conjuge retineri et foveri. Fertur enim quod cum sibi ala Edoardo, postquam sub ejus Venerat manus, Oblatum fuisset ut e duobus alterum, quod mallet, eligeret, vel ad patriam parentesque redire, Vel in regno suo vitam dies lue suos perficere ac finire ': si primum eligeret, navigium cum honesto comitatu cunctisque rebus necessariis se ei praebiturum fore, ad eam deducendam ; sin vero potius in regno suo consistere mallet, daturum se honorabilem pensionem annui redditus, et eam omni favore prosequi et humanitate :ipsam potius elegisse secundum, scilicet in Anglia consistere et remanere M. l. II y a iei une alteration prosonde du texis, mais qu'il est

peu utile de chercher a rei lir. 2. Elisabeth Wydvile, sille de lord Rivere, doni te mariage avecgdouard Iv avait ete la cause premiure de tOutes Ies revolutions doni on vient de lire te recit.

3. Venire dans le Ins. 4. L ancien annotate tir du ms. 5962 a Moute en marge r Cum nimi a meminisset jam antea a Francis se satis imiter exceptam esse. Ie ne sals Si cyest une glose Ou une omission de copie repareo.

356쪽

LIBER TERTIUS. 271 Henricus autem, cum tantas sibi provenisse calamitates inspiceret, seque de rege iterum, post dierum

Paucorum Curricula, in carcerem et captivitatem reductum ; se unicum filium, in quo tota spes regni r posita videbatur, cum tot principibus et nobilibus, suarum partium studiosis et defensoribus, bello amiasisse; conjugem etiam in victoris manus captivam Perveni Me : Cum tantarum pondus et cumulum adversitatum et miseriarum serre non posset, in sata, luctu et moerore Consectus, Concessit . Non tamen

desuerunt, qui dixerint jussu Εdoardi, postquam

victor Londonias ex septentrionali, ut proximo diximus, plaga introiisset, suffocatum eum in Carcere et enecatum fuisse'; de quo cum aliquo contetitiosi esse

non volumus. Exsequiae tamen sibi in eadem urbe celebriter, more regum, lactae Sunt, et Sacra suneris, Persoluta. Die autem xxiv. ejusdem mensis mali, egressus est

denuo Edoardus rex, ad reliquias suorum rebellium

clu duc de BOurgogne. Marguerite, largement entretenue, i I est Urai, sui gardce comme priSonniere, d'abord h la Tour, ensuite ii illin ord. Elle n'eut sa liberte qu'au bout de cin I ans, m ennam une sorte ranson que paya Louis XII et des qu'elle sui rachetee, elle se Itala de suir d'aupres de celui qui etait te meuririer de son siis et de son mari. 1. α Print pour ce tet courroux, que de desplaisir et mera olieil mourui te 2 ' iour diadici moys. v Relation francatse. 2. Le continuat eur de PHistoire de Croylanii, quoi ille du partid'York, ne laisse aucun doute a cet egard : a Parcat Deus et spatium poenitentiae ei donet, quicumquc tam sacrilegas manus in Christum Domini ausus est immittere : unde et agens tyranni, patiensque gloriosi martyris titulum mereatur. v Voir la murte et substantielle dissertation que M. Lingard a mise en note inus te recit de la mort de Henri VI Histoire δ' feterre, t. II,

357쪽

272HISTORIARUM LUDOVIta XI persequendus. Qui, ad diversas partes, de eiusdem exterriti adventu, diffugerunt. Priecipue vero ad persequentium prarelictum bastarduin de Falchenburg , qui apud villam de San Avich maritimam, magnam

adhuc nautarum armatorumque et navium multitudinem habere serebatur. Sed ipse ac caeteri satellites, de

regis adventu ad Se perlata fama, Prudenter ejus adventum praevonientes et Obviam mittentes, Veniamque supplices postulantes, Pacem a rege accePerunt, deditio itemque secerunt cluadraginta et Septem navium, quas sub sua habebant pol late, aliarumque rerum quas rex ab eis voluit accipere et habere.

Et hoc modo completa et absoluta fuit Per Εdoam dum recuperatio totius sui regni Angliae, a quo sactione et proditionibus illius comitis de immuta pulsus ejectuSque Paulo ante fuerat, ut Supra a nobis relatum est. Quod ciuidem armis et Strenuitate mi r bili atque diligentia ab eo edomitum atque conquisitum fuit, cum parva admodum in illo manu, in unum cina hebdomadarum si alio, a die quo, transmisso freto, Pedem in regno reposuit: luod Nou Parva uti- quo dignum admiratione habendum est, Cum ante regressum Suum unum pedem totius patriae sibi obedientem non haberet, sed esset totum a suis insensissimis atque acerbissimis hostibus vindicatum et poSsessum.

Et quod rem multo dissiciliorem periculosior inque si hi essiciebat, iidem hostes omnes serme populos et o accolas regni, tum iu .Henrici nomen ac favorem , tum in dicti comitis de V amuch, laventes mirumque in modum sibi assectos habebant; propter quod con-

1. Ci essim, p. 26 T.

358쪽

DBER TERTIUS. 273tra omnium mortali ii in opinionem erat, ut illud, piod sibi contigisse si demus, ullatenus per eum perfici ci adimpleri posset. Sed profecto quemadmodum ii nihil invitis fas quein tuam sidere divis, s ita volente Deo et ejus disponento providentia in cujus manu sunt et . imperia hominum, et, cui voluerit, vel dat, vel au- . fert aut permutat, aut transfert ea secundum consilium altissimae et inscrutabilis sapientiae suae et secundum abyssum suorum judiciorum, quae Senal er absque

ulla dubitatione iusta stitit, licet mortalibus plerumque incognita , nihil impossibile aut ad extremum dissicile invenitur.

CAPITULUM XIV.

Qualiter treum factae fuerunt inter regem et ducem Burgundiae, et soluta obsidio Ambianensis.

Sed sorte mirabitur quispiam cur, cum reS gestas Llidovici, Francorum regis, narrandas susceperimus, res Anglorum tam longa historicae narrationis seriesuerimus prosecuti. Verum si ea, quae jam retulimus, mente telaeantur, cum his quae sumus adhue in antea relaturi, convenientissime rebus per Ludovicum gestis hi anglicani tumultus civiles contentiones inserti fuisse videbuntur : nam ab eo ipsiusque molitionibus scedereque a Se Percusso cum principe Walliae et suo fido amico, comite de arei omnia hujusmodi in Niunia prosecta sunt. Unde exStincto, ut diximus, principe Walliae, in ejus archivis seu scrinulis litterae

359쪽

274 HISTORIARUM LUDOvICI XIaullienticae ipsius Ludovici, Francorum regis, ejus manu siguatae et sigillo roboratae, iuventae sunt; et ad Edoardi, deinde ab ipso ad ducis Burgundionum manus perlatae, secerunt de illo eos scedere certos, quod verisimiliter ipsos perante latuerat. Sed et ipsum foedus et sacrametatum Suum quam integre et incorrupte idem Ludovicus Ser vaverit, satis

liquido ex bis, quae gessit, deprehendi potest. Quan-

quain enim , ab ue expresso scitu et consensu Principis praedicti Walliae, nec pacem, nec treugas vel

abstinentiam a giterra, seu appunctua inentum quodcumque cum duce Burgundiae facturum se juramento adstrinxisset, nec inde ullum verbum aut sermonem cum eo habiturum, tamen, eodem duce in castris exsistente et obsidionem tenente ante An aianensi uincivitatem, cum eodem, die Iv. mensis aprilis , treu-gas trimestres firmavit, et deitide ex calendis iunii sequentis ad unum annum integrum prorogavit. De quibus prioribus t mugis cum Priedictus comes de u aroich certior sactus foret, qui decimo post eas firmatas die adhuc in humanis agebat, tantum doluisse sertur, tantum moestitiae luctus lue duxisse, ut paetie in desperationem ceciderit. Quod per suas litteras satis indicasse serebatur, quas ad eumdem Ludovicum de ea

re scripsit; in quibus ei proditionis, perfidiae atque

periurii criuiiua exprobrabat. Sed cum talium, ut diximus, artifex expertissimus suisset, salis dignum suis meritis fuerat, ut etiam in retia consimilis aucupis

traderetur. Quibus ambobus Satis Convenienter oulo.

I. La trive sui en esset arretee-le 4 avrit, mais lyacte n ensiit promulgue que te 10. Il est dans PMstoire de Murgogne de D. Plancher, t. IV, pr. . n. 302.

360쪽

I IBER TERTIUS.

thego . nManente autem adhuc Burgundionum duce in castris aut vel circa urbem Ambianensem, minime adhuc sciente quamdam rupturam , quam e sui in Burgundia, circa Matisconam , acceperant a militia regis Francorum, Cum eamdem sibi rex, veluti ea res plurimum sibi moesta sciret, propter necem quorumdam qui illuc perempti suerant , Per ironiam intimandam duxisset, sertur etiam, vicem reserens arte consimili, ipse Burgundionum dux sibi amici sui comitis de H aruies occasum nuntiasse, de quo non

dum rex ipse certum nuntium acceperat.

Quod autem fauste feliciterque res Edoardi secundae ipsi Burgundionum duci provenerint, quantisque ipsum subduxerint periculis atque malis, superfluum arbitramur id multis sermonibus ita timare, Cum profecto non eas magis ipsi Edoardo, quam eidem duci secundaSSe putemus. In quo satis manifestum cunctis tactum fuit mirabiliter Dei clementiam atque benignitatem ipsi Burgundiae domui, uti alias saepe, sic et in his procellosis consuluisse tempestatibus et miserico dissime succurrisse; quae procul dubio totalem ruinam

atque exstinctionem subitura poterat aestimari, si non, praeter omnium mortalium spem, tam mirifice tam- . Allusion ii quelque glose de jurisconsulte, doni te demiis

SEARCH

MENU NAVIGATION