Histoire des règnes de Charles 7. et de Louis 11. par Thomas Basin

발행: 1856년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

2s6 HISTORIARUM LUDOVICI XI quae gesta constabat eosdem coram archiepiscopo Burdegalensi seu ejus vicario, et inquisitore haereticae pravitalis, pluribus praesentibus spectabilibus et clarissimis viris, divini et humani juris peritis, . aliisque plurimis, eosdem sponte in jure publice consessos quod, a rege conducti et ab eo muneribus susceptis promissisque pellecti, adhibilis incantationibus et maleficis quibusdam artibus, venenum eidem duci, domino suo, ejusdem regiS germano unico, Porrexissent et tradidissent : unde morbi, quem suerat passus, et lethi irromediabilis causa pro euisset. Continebant etiam ejusdem ducis Britanniae epistolae quod, cum exstinCto et mortuo eodem duce

Aquitaniae, iidem venefici atque malefici ex Burd gala ad se, per mare adducti suissent, iterato public

eamdem consessionem suam in patria sua, coram

plurimis magnis et fide dignis viris, nullis adhibitis

tot mentis, iterassent et veram esse confirmassent

Misera mortalium hominum conditio, caeca et stulta

nimium ambitio et cupiditas dominandit quae tantum ad oblenebrandum, imo et exstinguendum divinum illud rationis lumen, quo nihil melius ab immortali

3. Il est l,len difficile de croire que les aveux de Murdain Faure et de Henri de La Roche alent ete si compleis, pilisqu'On ne put pasen latre sortir une condamnation ni mome uri procis, en regle. Leduc de Guienne seu si x niois inalade sans qu'On wngeat a accuser te roi, lorsqu'on cherct ait Par totas les moyens possibi es , te metire dans un mauu ais cas. It rosulte de pliisleurs pietes imprimis, 1 latuite dii Commines de Lenglet Dusresnoy t. III. p. 27s , que itis XI fit de vives domarches au pres du due de Bret agne murque les prevenus lassent juges a Nantes Parrarcheveque derium, assiste de commissatres au cliOix dia illic. Ni cette Ostie ne sui a ceptee, ni te jugement n'eut licii; on laissa movi ir Iourdain tauroen prison; on ne Sait Pas ce que t 'autre devint.

382쪽

N LIBER QUARTUS. Deo homini collatum est, emicere potuit ut, divino timore abiecto, naturalis foederis atque arctissimae necessitudinis, et totius famae et honoris sui oblitum, in tam exsecrabile et horrendum scelus hominem labi iaciat et ruere. Quis enim amicior esse possit aut debeat quam frater fratri λ Et tamen hanc pernici sissimam dominandi cupiditatem tantum inter fratres

saevire conspicimus, ut haec arctissima naturae vincula et foedera sua impiissima crudelitate dissolvat. Quod profecto si laudem, si gloriam quis consect

retur, nunquam per tam aperia et detestanda scelera domnationem studeret acquirere. u Si gloriae causa,

inquit Cicero, imperium expetendum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria.'n Unde juro illius illustris Fabrieli factum a senatu Romano laudatum est, ad cujus castra cum ex comitibus Pyrrhi, potentis et generosi regis, qui non parvo terrori atque periculo Romanis erat, transfuga venisset, qui sibi polliceretur, si praemium ei proposuisset atque promittere VO-luisset, se, ut clam venisset, sic et clam in castra Pyrrhi rediturum et eum veneno necaturum, eum ad Pyrrhum remittendum curavit, nec talibus artibus nefandis et scelestis de potentissimo hoste, nulla tamen sibi necessitudine conjuncto, nullatenus curavit reportare Victoriam. Generosum profecto et virtutis

splendore ornatum pectus : quod utinam tale huic Ludovico fuisset atque foreti Non secisset quippe seu consensisset, vel mandasset seri tam horrendum se tricidium, unde posteris, quemadmodum Catia, Atreus et Thyestes, Eteocles et Polynices, et hujusmodi similes in sabulam et exsecrationem, pro sui atrocitate

383쪽

298 HISTORIARUM LUDOvita XIDux autem Burgundionum, hujusmodi litteris ducis Britanniae cum processibus antedictis susceptis, vehementer in regem ira Propter hoc accensus qui exploratum satis habebat, Sui causa, quod cum eo sct foederasset, ipsum Aquitaniae ducem tam crudeliter atque inhumaniter fuisse necatum), ad ultionem suae necis ot tam horrendi fratricidii novam adversus regem, ultra Priores, querelam accepit; quemadmodum Per suas epistolas, quas ad singulas civitates ei oppida terrarum Suarum transmisit , indicavit ; ultorem ejusdem necis se suturum recipiens, quantum sibi posse Dominus do

naret.

Unde castra ex Bel vaco movens, suaque parum sibi fausta obsidione soluta , iter suum Versus Normanniam direxit. Ubi cum agros ubique cultoribus vacuos inveniret, qui cum animalibus et bobus , quae secum serre poterant, silvarum latibula seu remotiores terras ex regio mandato petierant, Villas, quaqua iransitum

faciebat, igne populavit et vastavit. Sed et oppidulum, quod astrum-Νovum' appellatur, habitatoribus inveniens vacuum, similiter incendit. Putarunt nonnulli quod, ad serendum auxilia duci Britanniae, contra

quem Personaliter rex exercitum magnum et validum

384쪽

MBER QUARTUS. 299 duxerat, Sequanam esset transiturus . id tamen, seu propter transitus difficultatem et locorum nimiam distantiam, seu quod sentiret eumdem ducem, Cui nonnullas copias rex Angliae' destinarat, ad sines suos tutandos salis esse potentem minime lacere tentavit. Sed vastos illos Caletenses agros per agatuS, qui inter Summonam et Sequanam flumina siti sunt, omnia nimium crudeliter vastando, Cremando et po-Pulando , ROthomagum usque contendit. Et licet plures dies, ea patrando atque patriam circumeundo, ibi remoratus fuerit, et in variis locis castra metatus in quibus magnam satis inopiam annonae et commeatus

expertus suit), regiae tamen militiae duces praecipui, qui circa tractum illum ad tuendam patriam plurimi

esse serebantur, nunquam eum aggredi bello nec cum eo dimicare ausi fuerunt. Bene cum aliquibus militum cohortibus interdum a latere eum ad equitabant, si quos a castris et exercitu longius aberrantes invenissent, Vel perimentes, vel captivos ducentes, sed ab ineundo praelio atque certamine Penitus cessantes ac caventes quod se a rege in iliandatis accepisse serebatur a nonnullis ; et, si quando se propius admovissent, cum Burgundiones sibi injicero 'conspexissent, per fugam suae saluti consulebant.

Fuere tamen plurimi qui proditioni comitis Sancti Pauli, principalis totius militiae regiae ducis et regis

. Commines dii seulement qu'il avest pris rende votis 1 Rouenaure te duc de Bret agne. L. III, C. X. 2. Qui. . . . ex Anglia dans te nas. 3. Fausse conjecture de I 'auteur. Le duc de Bretagne, qui de-vait s' ancer , Rouen, m qua de parole 1 son alite.

4. In ere dans te nas. Peut-Etre incurrere.

385쪽

3do HIS MARUM LUDOVIa raconestabularii, imputarent quod non fuerit cum Bumgundionibus dimicatum. Quod certum multum verisimile est; quia idem comes ultro citroque proditorpesSimus erat, quemadmodum plenius in sequentibus apparebit. Cum autem prope Rothomagum per quatuor aut quinque dies castra metatus suisset, per aliam viam ad fines suos revertens, similiter, uti in veniendo se.

cerat, villas omnes vastabat; percursandoque agros Beluacenses et Viromandenses ac Noviomenses , u

que ad flumen Isaim, omnia populando lustravit, multasque arces et castella, in quibus minus erant sufficientes munitiones, vel vi, vel deditione recepit. Nec a tali pervagatione et populatione Per terrasi re gis, castrorumque ubique circumductione cessavit, donec adveniente et instante litetne, inter regem et ipsum iterum, sub spe reconciliandae pacis, treugae captae et firmatae essent, duraturae per hiemem uSque ad calendas mali Quae postmodum etiam exinde ad annum integrum prorogatae fuerunt.

CAPITULUM III. 'i

m dolis comitis Arminiaci ipsius μ caede et civitati

suae Lectorensis erematione. .

Licet autem hujusmodi treugae nonnihil commodit iis sibi importarint, atque etiam duci Britanniae, qui, licet virihus inferior et ad congrediendum regi impar

386쪽

LIBER QUARTUS. 30 aestimaretur, ad tuendum tamen fines suos satis stre-Nue Se gesserat, nonnullis nihilominus sceder iis ipsis Burgundionum et Britanniae ducibus calamitatis ma-guae occasionem altulerunt.

Fuerat comes Arminiaci, post obitum felicis reco dationis ducis Aquitaniae, iterum per regem majore ex parte terris atque dominiis suis spoliatus et pulsus; ad cujus terras, cum facultate paciscendii et componendi cum eo quod ipse rogasse et expetiisse dicebatur , rex miserat dominum de Bello-Ioco, dictum vulgo et nuncupatum dominum de Beatijeu, fratrem

ducis Borbonii, cum aliis quibusdam de Consilio. Quicum ad civitatem Lectorensem pervenissent, quae juris fuerat ejusdem comitis, sed a rege Occupata et POMeSin, et, tenentes practicam et verba Componendi et pacificandi cum ipso comite, incautius minuSqtie solerter atque vigilanter ejusdem civitatis custodiae intenderent , contigit ut idem comes astu quodam et vaframento, certa satellitum manu Stipatus, eamdem urbem suam ingrederetur. Quam cum ingresSus et ea, civibus suis minime reluctantibus, potitus suisset, ipsum dominum de Bello-Ioco cum aliis regiis commissariis suos captivos secit et in ca

cerem trusit.

Quod cum ad regis perlatum fuit notitiain, statim post PaScha', magnas suorum equitum et peditum

387쪽

302HISTORIARUM LUDOVICI Millo copias misit, atque civitatem ipsam, in qua erat idem comes, obsidione valida constringi secit. Comes autem et, quos secum liabebat, strenui et experti armorum milites viriliter et animose se et Civitatem defendebant; ita ut de exercitu regis, qui EOS Prem bat obsessos, plurimos perimerent, de peditibus potissime, quos francos sagittarios Vocant. Sed Cum, temporis decursu, ipsos Obsessos Commeatus et rerum usui necessariarum inopia premeret, tentavit ipse comes cum ducibus et magistris militiae regis Commynere, opportunasque Sibi pacis conditiones in- Venire. Quas Cum, uti poscebat, minime sibi, sed sub certis duntaxat satis arctis et angustis legibus dare posse assererent, a rege Vero favorabiliores et Clementiores forsan accepturum fore dissidere non debere, polliciti sunt eidem quod eum ad regem secure deducerent, ut ab eo, Si posset, gratiam ampliorem atque uberiorem reportaret; si vero id con-Sequi a rege non valeret, oblatasque sibi pacis condiliones Don duceret acceptandas, etiam eum inde cum fida set inviolata securitate, quo vellet, reducturoSSalvum PromiSerunt, usque etiam ad montana Suae vallis Aurae , si hoc desideraret. Sub quibus promissionibus, et de ipsis plene Con-sISUS, cum pro tempore meliorem suo infortunio exitum non videret, regiis ipsis ducibus atque militibus aperturam Portarum secit, eosque in suam civitatem recepit . Quana cum ira gressi suissent, moxque rixa quaedam inter aliquem de suis et alium de militibus

388쪽

LIBER QUAR S. 303 regis suborta fuisset, ad quam exstinguendam atque reprimendam, de superiore coenaculo, tu quo stet rat, ad inferiora descendisset, a militari tumultu valde crudeliter peremptus laceratusque suit. multis confossus vulneribus. Fuerunt nonnulli ob hoc hujusmodi rixae et jurgii ex compositio Studi OSi , ut, occasione accepta, ad talem ipsius ne em veniretur. Sine qua etiam rixa asserunt alii, ex composito impetu in eum facto, per milites in superiore coenaculo domus, in qua stabat et se, propter lactas sibi pollicitationes, securum esse confidebat, eum sui me peremptum, pluresque de suis militibus atque civibus simili suisse crudelitate et perfidia oppresSOS RC NECatos. Quorum utium verius sit, qui ad liquidum compertum DOD habemus, dissinire non audemus. Constat tamen ahsque ullati sitatione, quod, cum praestita si hi securitate, quam diximus, pacifice regios duces atque milites in civitatem admisisset, crudeliter oppresSus atque exstinctus suit; quodque postmodum rex et moenia et domos totius civitatis, praeter ecclesiam, dirui atque demoliri secit: quod, quantum ex boni et aequi officio principis id efficere debuerit, ipse

viderit.

Et hoc modo dicti comitis flagitiis, sceleribus et rapinis sitiis impositus suit. Qui prosecto, pro mal factorum multitudine et magnitudine, quae ldmiserat, vix nimis severe puniri potuisset; sed quod ad ejus Supplicium, quantumvis juSte promeruisset, cum tali proditione atque perfidia perventum fuerit, a nullio

s. It y a recore une incorrection de texie dans cet te phrase, mi it laudrait plutot tiro Ferunt nonnullos. . . . fuisse studiosos. 2. Quique dans te mS.

389쪽

30. HISTORIARUM LUDOncI XIviro bono et justo sine exsecratione audiri potest. Non enim satis est quod honum justumque est operari et prosequi, nisi justis etiam mediis, et quae Scelere atque turpitudine vacent, id ipsum prosequatur: uti de hoc omnium est sapientium atque philosophorum unanimis et concors sententia, Scriptura etiam dicente : u Quod justum est, juste exsequeris . n

Quomodo et ex quihm causis oppidum Perpinianum a rege Francorum desecit et sese sponte regi Aragoniae tradidit.

Expedito vero, quo praediximuS modo, comite

Arminiaci qui filiam comitis de Fuxo haru)hat in

uxorem , alterius Sororem, quae duci Britanniae erat nupta' , direxit rex copias suas, quas contra Praesa- tum Arminiaci transmiserat comitem , in Coinualum Rossitionis, adversus regem Aragonum, ad quem OP-pidum illud insigne Perpinianum, Praecipuum eiu dem comitatus, factione quorumdam nobilium terrae Paulo ante defecerat, et, veluti quodam postliminio, ad Daturale terrae dominium redierat. Barcinona quippe, quae per annos plures rebellis et inobediens Johanni, regi Aragonum et suo fratri Alphonso, etiam olim regi Aragonum et Siciliae tam ultra piam citra Pharum, exstiterat, et ad tutandum se et protegendum contra vires et potentiam ejusdem regis sui se dediderat regi Siciliae Renato ,

390쪽

. UBER QUAR s. 365 cum post obitum Iohannis, ducis Calabriae et Lolliaringiae, ejusdem Renati regis filii ', videret se quodammodo indeserasam atque auxilio destitutam, nec de eius defensione curam haberi debitam nec per praedictum Renatum, nec per Francorum regem de cujus confiω defensione atque auxiliis, eumdem Re natum in regem sibi acciverat atque asSumpserat ), opibus etiam et populo exhaustam, et solitis carere

vectigalibus, censibus et Commerciis, ex quibus an-leriore tempore in maximas divitias et honores ex CreVerat, . Postquam armorum exercitio et adiacentium terrarum vastatione diu venata et in maximas angustias calamitatum deducta, ultra subsistere non poterat, cum eodem suo rege Iohanne Se reconciliare studuit, et, sub certo pactorum scedere , Cum aliis etiam terris Cataloniae, sibi cohaerentibus et foederatis, sub eiusdem obedientiam et ditionem se reduxit. Quod intuentes plerique nobilium comitatus Rosis sitionis et civium oppidi Perpiniani, quorum animi Daturali quadam veluti inclinatione ad eumdem suum regem serebantur, et quibus perutilis atque gratissima et iocunda esse consuesset Conversatio familiaristum in mercantiis, tum in juris publici et privati communione cum Barcinona et aliis terris regis Ar gonum et Siciliae , toto invigilabant Studio, quo-

P. Anselme. 2. Le roi avst enVoye au secoura du dire de Calabre une armee qui revini fur ses Pas. apres s'etre aVancee iuriu'au Pertuis. Dialogue entre Iohannes et Ludisieus fur la gueres de Nanri. 3. Le mi Iuan ne possedait pas la Meile.

SEARCH

MENU NAVIGATION