장음표시 사용
61쪽
seculo maculam inussit. Quam εc ipse lubricae fortunae inconstantiam paula ante ex pertus fuerat, a Caroli noni Regis aula magno bonorum omnium dolore ac desiderio repul
BAPTIsTA ME NILIUS. V M eruditos dico, non eos intelligo tantum , qui priuatis in studiis vel scribendo vel docendo quiete ac placide vitam degunt : sed eos vel maxime, qui ciuilis vitae laboriosis actionibus occupati literariae laudis eam partem, quae est as quanto splendidior dc fortunatior, omissa rerum contemplatione consectantur. In his memorandi veniunt celebres
duo Regiae procurationis in augusta Lutetiae Curia Triumuiri Natalis Brularius de Baptista Menilius, Regis hic Ad uocatus, ille Cognitor, uterque natione Parisiensis ι Qui diuersa quidem via Scratione, sed eodem utique successu ad supremum honestae famae decus de incredibilem apud Senatum ipsum auctoritatem euasere. Brularius enim, ut generosa & nobili deductus familia, quae iam olim ex equestri ordine ad Senato-: rium se traduxit, nec minus ab integritatis A constantiae commendatione conspicuus ac venerabilis, innata quadam grauitate, censoriaque plane seueritate sic eminebat, ut ampli Dsimum ordinem, etsi sponte sua satis diligentem illum, ali-
quanto tamen diligentiorem redderet, in officioque dc sedulitate solita contineret. Menilius vero incomparabilis tunc eloquentiae Vir,&, quod summae prudentiae fuit, iniquioris caussae nusquam defensor, tanto natiui sermonis candore, tanta sententiarum ubertate Patrum animos demulcebat, ut eos in quam optaret partem sere flecteret ac impelleret. Hoc adeo memorabiles 8c nullo lavo perituri, quod uterque suo in genere successoribus iter ad veram gloriam aperuisse, fa
cemque praetulisse non iniuria dici possit. Hinc enim sese e
62쪽
tulere viri tot egregi j excellentes , qui sequentibus annis
hac ipsa triumuirali dignitate nouo quodam δc inutilato cum splendore sunt perfuncti. Brularius porro aetate longe superior, de septuagesimum excedens annum , iam ab Henrici secundi temporibus culta sublatus est , post funus quoque ipsum nobilis, de in illa perciam beatitate, qua fruitur, hac etiam voluptatis accessione laetus & felix , quod Brulartium nomen magis ac magis in Gallia florere nunc e caelo conspicit ac in luctur. Vt enim alia praeteream , quae multa sunt huius praeclarae gentis ornamenta , quis te satis illustri meritae laudis praeconio celebrauerit, o Nicolae, ficti sigilli custos amplis sime, cuius in fide M salubribus consiliis Rex prudentissimus magno rei Gallicae bono iamdudum acquiescit Z Obiit autem Menili iis ex aqua intercute nondum senex , anno post collegae mortem undecimo, cum se magi stratu prius abdicasset; quodque vix ulli priuato contigit , Senatorium ei funus ob singularem virtutis opinionem summo Patrum consensu decretum &praestitum est. Nec defuit propinquorum pietas, quos inter Antonius Oiselius I. C. in D. Ioannis aede sepultum erudito N eleganti Epitaphio decorauit.
RVLARTO successit Agidius Burdinus Mipse Parisiensis , in cuius hominis obeso grauique corpore vividum M velox ingenium licebat admirari, vel ob id maxime, quod sepultis, ut quidem videbatur, altissimo semper sopore sensibus , cum indesinenter sterteret , nihilominus & lo quentes probe audiret, dc illis appositissime responderet. Di
ciplinas certe omnes tanta celeritate hau serat, ut puer ipsos
linguarum M philosophiae magistros lacesseret ac prope superaret. Quotus vero quisque potuit e nostratibus reperiri, qui ad eum Graecae linguae peruenisset usum , ut quod vir ille maximus in Aristophanena egregie molitus est , antiquos Graeciae auctores sua iserunx lingua explicandos enarrandusque
63쪽
susciperet 8 Praecipuum tamen ei studium fuit Iurisprudentia, cuius auspici s forum ingressius, qualem sequantumque gesserit, ex eo potuit intelligi, quod unus inter tot excellentes causarum Patronos electus est, qui grauissimum illud Regij Cognitoris munus in supremo Regni Senavi sustineret. Est enim ea dignitas apud Gallos amplissima , fereque summis viris Principe delata, qua nunc quoque Iacobum Guellarum generς , doctrina, virtute conspicuum integerrime fungentem uniuersa merito suspicit Gallia. Burdinus eo, qvcm dixi, corporis habitu in apoplexiam facile incidit, qua repente oppressiis anno supra sesquimillesimum septuagesi-
, mo, tres δc quinquaginta natus annos expirauit. Caeterum extanti viri laboribus, praeter Graecos illos commentarios, leguntur pauca tantum, quibus nonnullam iuris Gallici par-
tem interpretatus est. Adeo lectissimis illis hominibus, qui maxima Reipublicae negotia gerunt, parum vel oth vel etiam Unimi superes ad meditandum M scribendum.
EMO Theologorum Parisiensium maiore omnium ordinum concursu & admiratione frequentes de rebus diuinis ad populum conciones habuit, quam Claudius Espencaeus nobili ad Catalaunum loco natus, ut qui ad munus illud clarissimum eximiam eruditae facundiae laudem , Manissimaque latera&gesturn oris maxime decentem afferret: tantisper in eo versatus, dum viribus imminente senio dimirutis ad scribendi laborem se contulit. Extant enim quam plurimae de Religionς quaestiones ab eo Latine Galliceque magna subtilitate ac diligentia pertractatae. Quarum rem xum existimatione permota Catharina Regis pueri mater, instituto de rei Christianae controuersiis apud Pistia cum celeberrimo doctorum hominum congressu, hunc virum inter alios dignum censuit ,cuius maxime opera Miudicio res tanti imomenti disceptaretur. Cum S: Christianis illis convcn-
64쪽
tibus , qui Bononiae agi coeperant, maxima cum Gallici nominis fama iam intertulisset. Nonnulla spe sacri etiam galeria summo Pontifice obtinendiis quem et nec Italia inuidebat. homini videlicet ex Apuliae finibus oriundo, maternumque genus ad illustrem Ursinotum familiam referenti: Sed occul. tus collegarum liuor hanc viro de Religione bene merito iustissimae dignitatis occasionem ademit. SeXagenarius vita functus est anno CII. II. LXXI. Lutetiaeque in D. Cosmiti mulatus , ubi saxea eius effigies Theologi habitu columnae imposita cum Elogio conspicitur.
nere ortus nobili, δί omni literarum ornamen to praeditus poterat in ea fama Sc celebritate requiescere , quam a perpetua eloquentiae cum
philosophia colunctione Lutetiae, Bur legataeque,& in ipsa deniqueLusitania diu multumque profitendo comparauerat. Sed quasi esset ea propagadi nominis occasio, quae ex alienis opinionibus insectandis quaeritur, commodior multo dc amplior,ab importuna disputadi&altercandi consuetudine vir alioqui prudens & moderatus nunquasere abfuit. Vt nunc in Aristotelis interpretem Perionium, quasi sumpta in manum scutica paedagogicis correctionibus animaduerteret, nunc excitata cum Sigonio de Romanorum comitiis decertatione , hominem illum Italiae doctissimum dissimulanter quidem Sc adhibita laudis praefatione, sed acriter interim & acute perstringeret , ac postremo conficeret. Nec spes eum sua frustrata est: nullus enim illa aetate vixit cruditorum maiore apud omnes existimatione &auctoritate, nullus qui ambitiosus a multis passim ad docendum accerseretur. Cumque & Rupellani ciues transacto motu ciuili tertio in spem diuturnae pacis erecti ludum literarium in illo suo litore Santonico aperire statuissent,Gruchiumque inter alios .
65쪽
ad philosophiae professioneni honesta conditione inuitas
sent, vix ea pedem in urbe posuerat, cum ex lenta febre inliiugo itineis collecta, nondum senex pro suggestu tumulum sortitus occubuit, incredibili ciuium moerore, a quibus maxima cum beneuolentia fuerat salutatus, dc ab ipso urbis Praefecto proprias in aedes perhumaniter execptus. Sane qua topere tanti viri stilum Sigonius reformidaret, ex eo videresuit, quod, qui vivo Grucilio nunquam nisi honorifice vel in mediis velitationibus de summa excellenti eius doctrina
loqueretur , mox in defuncti copositos manes acerbe contumelioseque sit inuectus. Hoc autem inter eos literarium cer
tamen Septimius noster his eruditis versibus lepidissime cele
inseptimij Florentis Christiani.
Asmiquata iacent 'veteris quae culmina Romae, a L Fhactάque disiiectu moenia ruderibus . . t
Et linguae accusant cir barbara praelia dextrae, Sic t ix siit pes, quod fuit ante caput. et nunc doctarum linguarum mite duellum, Et caedes hosti non nocitura suo, Instaurar Romam, quae )os Gruchi atque Sigoni Mavult quam pacem bessa mouere sibi.
OANNEs. TILI vs Curiat Parisiensis Actuarius ex ipsis archivorum tabulis,qua rum ei pro suo munere parata semper erat copia , Francorum originem , instituta, magistratus, Regiaeque stirpis familias om- .nes curiose admodum atque diligenter excerpsit, de in Gallicos commentarios inte
gerrima fide seminoque iudicio redegit. Fuit ei cognominis frater Briocensum & Meldensium Pontifex, qui deipse de re
66쪽
Gallica bene increri cupiens Francorum Regum res gestas breui Chronico sed absolutissimo, tum Latine tum Gallice complexus cst. Qua fratrum aemulatione quN honestiὐ, quid omni posteritatis memoria dignius haec aetas vel ingeniorum foecundissima proferre potuit Z Ducebant porro Tisjgemis suum ab Engolisma celebri Aquitaniae opsido: sed hanc sibi familiam vendicauerat, hodieque opibus & honoribus florentem vendicat Lutetia praestantium virorum perpetua sedes, ubi demum eo ipso mense, quo Carolus nonus uxorem duxit Elisabetham Maximiliani Caesaris filiam, ambo iam senes in vitiis esse desiere. Vt hoc fortunae factum admirabile videri possit , δί commemoratione non indignum, quod eruditos illos nobilesque duos fratres , dc nomen idem sortitos , M eadem sere studia professos , nec adeo multum aetate dispares idein locus, idem annus , idemque mensis evita sustulerit.
S et in Senonensi agro Saesiacum gentis Harlaeae
castrum Vetus de celebre,cuius insignes toparchi nec Virtute minus, quam sanguine illustres ante ducentos annos in maximis Galliae rebus enituere. His maioribus ortus est Christophorus Har- laeus rarissimum togae ornamentum, qui ad quadraginta amplius annos in suprema regni Curia, tum Senator tum primae notae Praeses, Harlaeum nomen, belli studiis antea florens Mnobile, nouo laudis genere cumulauit. Nullus enim aut niudiciis aequior, aut in Republica tractanda prudentior , aut in omni denique actione sanctior & integrior unquam fuit. . Quibus egregiis virtutibus non minimam insuper dignitatem afferebat oris Sc vultus innata quaedam grauitas, ea sermonis urbanitate, liberalique semper sal e condita, quae omnium animos ad sui amorem sinaul adni irationemque commoueret. Ac eo magis, quod fasces , purpuram, Sc Omnes
honorum titulos, ut solo virtutis A sapientiae praesidio cont
67쪽
tentus, haut obscure negligeret, Certe enim ci non semel consilium fuit magistratum ipsum deponere , nisi togatorum princeps Michael Hospitalius , cui multo carisi maus crat, Reipublicae tantum lumen eripi pro sui muneris auctoritate vetuisset. Adoleuit interea filius Achilles omnium virtutum admirabile specimen, dc huius aeui splendor maximus, quem sibi demum pius pater ea sortis felicitate suffecit, ut is vltcrius inde progressus ad maiora contenderet, primariusque tandem Praeses in eadem suprema Curia merito suo conspiceretur. Sed Christophorus urgente calculi dolore , cum excidendum se chirurgo iam septuagenarius praebuisset , anno supra sesquimillesimum septuagesimo secundo, sub finem Iuth mensis ad Superos demigrauit.
tria pullus, bonisque omnibus exutus ad Veromanduos confugit, ibique carbonariam artem eXercuit. Petrus autem cum
a puero ingenita quadam discendi cupiditate incensus Lutetiam sponte adijsset , superatis omnibus paupertatis incommodis ad supremam eruditi ingenh laudum peruenit, susceptoque profitendi munere seqMales silo. omnes tum auditorum frequentia, tum eloquentiae fama Iongissime anteluit Praesertim si quando plenis subselliis magna oris 3c sermonis dignitate Ciceronem aut alios Latinae linguae proceres inter' pretaretur. Nam Philosophiam neque tam apte tractabat ;dum editis in Aristotelem animaduersionibus sum naum illum Philosophum liberius insectatur,mirum quantos in tota Parisiensi Academia tumultus excitarit ; insui gentibus in eum pene omnibus eius aeui professoribus Amagistris cuiusmodi fuere Goueanus . perionius, Gallandius, Carpentarius, alij
P v D Cuthum agri Veromandui vicum natus est Petrus Ramus patre quidem agricola , sed stirpe nobili , quae genus suunt ex Eburonibus repetebat. Atius enim infestis Burgundionum armis pa-
68쪽
que defendentibus. Postremo dc Mathematiciis disciplinas auidissime amplexus est: praebente operam Ioanne Pena iuuene supra aetatem erudito, hisque potissimian in artibus egregie versato : quarum utique studia Ramus tanti fecit, ut munificentia quadam Regia publicam earum professionem Lutetiae institueret, annuaque in id stipendia de vectigali suo legaret. Quin Sc cum virorum hoc doctrinae genere praestantium magnus esset in Germania numerus , horum ut optato congressu animum explerct, liberam a Rege legationem seruentibus in Gallia bellis tinpetrauit. Indeq; pace, Ut quidem videbatur, Gallis restituta ad suam stationem reuersus est. Sed mox interfecto Colignio cum in omnes , qui ab illo stet rant , impune saeuiretur , Ramum quoque sicario ex amuli insidiis, pugione confossum de summa ae bina fenestra praecipitem deiecere foedoqueac immani spectaculo raptatum per vicos v rbis dc omni crudelitate laceratum cadauer in propinquum Sequanae profluentem demersere.
Σ menserenis 3c fauentibus natus, ab earum dulci
commercio quaesitas multiplicis eruditionis opes tunc potissimiim discendi cupidae iuuentuti explicuit, cum ex Italia reuersus , ubi plures annos in Francisci Turnonij Cardinalis comitatu vixerat , optimos quosque Graecae Latinaeque linguae auctores Lutetiae in schola Regia sue praelegendo ,siue commentendo explanaret. Vnde manarunt illi uberes in Lucretium, Horatium, Plautum commentarij, qui Vice Variarum Lectionum esse possint. Nam de Ciceronis operibus , quae summa diligentia nec minori fiducia recensuit, alij iudicabunt. Certe quam studiose multumque fuerit in eius auctoris lectione versatus, documento sunt aduersariae
Demosthenis& Aschinis orationes, Aristotelis Politica, li-hrique de Moribus, dc quaecunque praeterea de Graecis Latina
69쪽
tina purissime secit. Ob eamque causam Sc a doctissimis viris, quibus Italia tunc assiliebat, magno semper in honore habitus est , dc omnibus Musarum alumnis immaturo satomoriens acerbissimum sui desiderium reliquit. Periit enim ex temporum taedio sex tantum vi quinquaginta natus annos paulo post indignam Rami collegae necem , relicto ex Vrsina uxore nobili matrona filio doctrinae quoque laude praedito, qui protiirata posthumorum aliquot patris operum editione non absurde sanctis ςius Manibus hoc eruditae pietatis ossicio
I c Tolosae celebri legum domicilio natus &in i Z Ea ipso Iuris prudentia: sinu molliter innutritus, quam a sacro eius Vbere suxerat aequi &boni diseciplinam pari deinde profitendi scribendique labore in no entis liniis Europae gymnasiis largissime profudit. Relictoque tandem scholastico otio in patrium Senatum allectus,ac paulo mox in aulam Nauarrae adCancellari, dignitatem euocatus, videbatur sibi comparasse tranquillam & honoratam a laboriosa iuuentute senectutem, cum in ciuili tumultu praeter omnium spem redintegrato post interemptos Lutetiae Borbonicarum partium duces , eadem & ipse plebe culae furentis amentia Tolosae crudeliter interfectus est.
T BALDv INVM quoque, licet natione Belgam, hominibus nostris adnumerare quid vetati Quandoquidem nisi vi d iniuria ius oppressum sit, ager ipse Atrebatensis, unde prodijt, non alium certe domi num M principem quam potentissimum Galliae regem agnose
cat, Ille togato patre laci Patrono genitus , α iisdem artibuβ
70쪽
ac i nsuper eloquentiae studiis cruditus in Iurisconsultum aetate nostra celeberrimum euasit , eoque celebriorem, quod obitis prope omnibus Galliae Germaniaeque gymnasiis, quam cx operum editione quaesiuerat absens eruditionis opinionem, praesentia sua non modo non minuebat, sed magis etiam adaugebat. Homo enim facundissimus, ipsinque oris ac totius corporis habitu non iniucundus ex historiarum dc ciuilis dbciplinae coniunctione, singularem suis praelectionibus gratiam Venerem afferebat. Ac eum quidem saepe vidimus hoc splendido summae doctrinae apparatu Lutetiae profitentem, cum ad eius auditorium permulti primae notae homines Episcopi, Senatores, Equites libenter & maxima frequentia con fluerent. Quorum postea commendatione in Henrici Poloniae Regis familiam &consilium ascitus, sperabat serenissimum illum Principem ad capessenda noui principatus insi gnia proficiscentem comitari, cum ex rapida febre, tres tantum S quinquaginta natus annos,intempestiue surreptus est. Clausere ei oculos Bitonia uxor & unica filia, quarum piis OD sciis Lutetiae in aede Mathurinensituri est sepultus.
NTONIVM CONTIVM Noviodunensem ius apud Biturigas Margaretae Sabatidae stipendiis ac item apud Aurelios diu professiim exercuere collegarum Duarent, Hotomani,dc aliorum doctrina praestantilina ast iduae prope velitationes: unde hunc fructura tulit vel amplissimum dc uberrimum, quod vir magni animi, dum se parem huic negotio praestare nititur, indefesso labore, perennibusque vigilijs ad exactam Iuris intelligentiam peditaenit, eamque multis ac eruditis voluminibus egregie testa tam reliquid, Avarici demum fato functus, &iuxta ipsius Duareni cineres in Diui Hippolyti fano tumulatus , ut qui se
perpetuo dum viverent, inuicem agitauere , nunc tandem a mortui conquiescant.
