Scaeuolae et Abelii Sammarthanorum patris et filii Opera latina et gallica, tum ea, quae soluta oratione, tum ea, quae versu scripta sunt. Quibus accessit Scaeuolae ipsius tumulus Scaeuolae Sammarthani Gallorum doctrina illustrium, qui nostra patrumq

발행: 1633년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

LIBER II. IO ANNES MERCERUS.

VELATO e vitiis Francisco Vatablo Hebraica rum literarum apud Gallos instauratore, unus in eius locum sussici promeruit Ioannes Mcrcerus. cui primas in eo genere docti omnes, magna cum ingeni) aci miratione, deferebant: S eo quidem maiore, quo serius ad haec studia se applicuit. Cum cnim, ut erat honesta ortus familia , in eam spem a suis educaretur, ut sibi ad Rei publicae gubernacula de dignitates viam pararet, Iuri ciuili operam adolescens Auenione,Tholosaeque primum impenderat, eiusque oth non leue documentum ediderat, Harmeno puto e Graeca lingua fidelissime translato. Sed longe grauiora sunt ,& homine Christiano digniora , quae mox in Iobum de in omnes Prophetas diligentia, parique iudicio commentatus est: plura etiam prae saturus, nisi Venetiis rediens, quo se tumultuante iterum Gallia in Ferrerij legati Regij comitatu contulerat, apud Uticenses patriam suam lethali morbo deprehensus ante annos occidistet. Corpore suit gracili & astudiorum Liboribus macilento , sed voce robusta virili, quae auditorium probe impleret : temperantia autem , pudore, modestia ,& caeteris animi bonis supra variae doctrinae laudem nulli secundus. Cui de hoc a Superum indulgentia concessiim est, ut sibi quodammodo superstes non omnino cum morte interiret. Uxorem enim duxerat Allerij nobilis viri

Antoniae Deloinae filiam, Camillae Morellae virginis doctissimae sororem , quo ex connubio Iosiam filium tanto patre dignissimum suscepit.

REGINALDUS CLUT IN IUS.

EGINALDVs CLYTINIus patricius Pari siensis a patre Senatus Praeside in spem successoris educatus,foecundisIurisconsultorum Iati sundiis amoena Musarum Viridaria praetulit: cum Oiselius quoque frater natu maior neglecto literarum otio ad bellicas artes de Reipublicae munia se

72쪽

contulisset. Neque sane improspere ; hic enim &. in Scotia Francisci secundi legatus Anglorum arma fortissime repulit, de Roma Caroli succesIbris Orator multa magni momenti negotia fidelislime procurauit. Hinc fiebat , ut ex eius commendatione Principes, apud quos virtutis nomine gratiosus crat, Clutinium fratrem plurimis δc opimis sacerdotiis ornarent. Ille igitur hac fortunae indulgentia usus vitam coelibem egit inter honesta studia, carminis praecipue Latini curiosus artifex , de Maronianae maiestatis mirificus imitator. Cuius generis pauca quidem emisit, sed numeris omnibus absoluta; auale est imprimis poema illud Epicum , quod non multo ante extremum diem de victoria Christianae classis aduersus Turcas ad Naupactum parta publicauit. Cum aliquot ante annis Oilelius frater natu maior in Romana legatione periisset.

CAROLVS CANTO CLARUS.

A T v s est hic vir eximius Molinij Boiorum noto Bordonicae ditionis oppido de in ipsa Ducum familia sic educatus, ut nemo demum euaserit inter aulicos elegantior, nemo inter eruditos eloquentior, nemo in congressu dc allocutione conator dc gratior. Hac praestantia tuti nis uxorem

duxit apud Arvernos claro loco virginem, cui gratum ut faceret , repudiata natali urbe sedem in Aruernia constituit. Verum alio vocabat cum fortuna longe melior 3c benignior. Cum enim ex Hispaniae reuertens Franciscus Magnus pereas regiones iter faceret, Carolum elegere Claromontani ciues,

qui pro singulari, qua pollebat, facundia potentissimum Regem illuc aduentantem totius prouinciae nomine salutaret.

Eo quidem euentu, ut Princeps omnis egregiae virtutis adnabrator singularem eruditi hominis facundiam non laudaret modo, sed δί eum suo fauore ac beneuolentia dignissinium

e sse iudi caret, sibique in posterum assereret. Ac primo quidem Turonen sis prouinciae Praeturam ex ipsa Regis electione obtinuit. Inde autem facto eruditorum delectu, qui amplis-

73쪽

sini Ordinis dignitatem magis ac magis tuerentur de illustrarent, eum quoque vel inter primos in suprenium Lutetiae Se natum allegit. Functus est eo nobili munere ad multos annos, demumque iam senior ex acerbutunis calculi doloribus vita sublatus est. Mortuo iusta soluere plures filij praestantes, luὁ-que potissimum primae nota: Senatores, Petrus paternae dignitatis in suprema Curia successor iampridem fato stinctus,

Mille patri cognominis Carolus libellorum supplicum in Regia Magister , ac in sacro Regis Consistorio Consiliarius, qui

hodieque vivit, ac utinam diu vivat, doctrina pariter ac Virtute cumulatissimus.

rumque castitatem constanter adaequa rint. At

que hoc peculiare suae gentis decus Ludovicus hic noster praeclare sustinuit, vel potius ingenti laudis accellione cumulavit: postquam auctore Iosepho Scaligero nobilissimo viro&sui seculi doctissimo ad illam Naturae bonitatem literarum M sapiennae lumen adiunxisset. Quo factum est ut foris domique praestans, his dubiis Galliae temporibus optimi ac fortissimi ciuis famam merixo sit consecutus. Primum enim Romam a Christianissimo Rege Henrico II I. missus Oratori nominis Gallici decus atque dignitatem aduersus Hispanicas fraudes δc insitam illi nationi superbiam in ipsius Pontificis conspectu gnauissime tutatus est. Inde redux in patriam A in sanctius Regis Consilium assumptus, cum fidei, constantia: Sc propen i erga Rempublicam animi quotidie documentum aliquod ederet , ingrauescente motu ciuili utriusque Marchiae Praefecturam a Rege successore obtinuit, adeo secundis auibus , ut intra exiguum tempus perduelles omnes Aconiuratos tota illa prouincia cxpelleret, demumque numerosam illorum manum duce Villoquerio Guerciae Vice'

. H iij

74쪽

ci ELOGIOR VM

comite contractam in Pictonibus ad Vigeianam insigni prae lio deleret, plurimis eorum caesis aut in propinquum fluuium demersis : in quibus ductor ipse repertus tanti triumphi gloriam suo casu non mediocriter illustrauit. Postremo dum ecastris in quibus Regi ipsi res in ulteriore Burgundia tum gerenti multos menses operam strenue praestiterat per Boios iter facit, Molinij febre ardentissima consumptus est,relictis siliis, quorum alter bellica laude,alter Pictaviensis Antistes doctrina de pietate insigni refulget. Sed ad innumeras Rupipotat virtutes, cum unica laudatio non sufficeret,nihil abs re me facturum putaui si pedestri Elogio Poeticum hic subij cerem.

QUAE: t menignavos ι.Dum Oltis inertia ce casDetinet, aut spatiis timor improbus urget iniq is, Sive hominum mentes Ocun is flectere dictu, ut rerum caussas, aut abdita promere iura. t sit opus valido patriam defendere ferro, . Net femine s imbelli voce querel7.ta, Et penitim trepidae sit ciuis inutilis urbi. Alter Marte potens, primis quem crudus ab annis Ebibit, ingenuus animo non concipit artes. Strenum ille quidem, oesumptis longe optimus armcs,

i sisuccedat rigido pax aurea be o, Negligit inculto ciuilia pectore iura

Barbarus, horribili patriam miscetque tumultu. Hinc a eo extern.G armis neque pellere mentes,

Nec satis inter nos pacem licet usque tueri. t quos culta dedit sectis melioribuου Hegas, Bellatrix aut Roma viros, utrumque sebibant que onus, Deso gaudebat Apolline Mavors. Non igitur mirum est si tot tant i que per inbem Illa υel illa tulit gemino plans numine palmira.

Nos male vicino vix tuta tuemur ab hoste Oppida ,stvmivi captis in moenibus urbis Quacrimud ingentes titulos, fuemque laborum,

Quem dare vi flori prouincia victa Diebat. Vt te; e addicant 1tudio vix Icζniter umve teneres placidas avide colιt ille Camaenas,

Doctus, seu marnum numeris aequare Maronem,

75쪽

VJue adeo fractum virtus diuisa vigorem

Sentit, cr egregiis nequaquam sit picit ausis,

Vnus O , o patriae rarisiima gloria terrae, Quem non degeneris udant contagia secti, Quique trucem dulci Musa moderere Gradivum. Atque equidem sic te nasci voluere Sorores, Ius quibus humanae deducere samina vitae, Perpetuo regni a fictis ut rebus adesses. Seu magnum affari Tarpeia in rupe Parentem Esset opus, blandisque ad pacem inducere verbis,

Dum te magnanimo Legatum a Rege tot annos Roma videt, meritumque abeunti reddit honorem.

Seu toties bacchante odi, ciuilis Er nni Regis amor latriaeque salus ad bella vocarent Impavidum , coe populis imponerefraena iuberent. Nec siforte pares felix tibi Galba multos Ferre qMeat, paribus non peret illa triumphis Debellare suo longinquaε tempore gentes. Ma te animi, macte ingeni=, Ludovice, Deum se

Non tibi concessas tot amico nomine dotes Nequidquam eseputa, tanquam sine nomine vulgo. Non omnis mori ere, tui pars optima letum

Nesciet, longa vivet per secula fama. Iam tua sidereo tollit segloria coelo,

Iam tibi gratantes toto ex Helicone Camoenae Certatim;ua dona ferunt, praeque omnibum unum

si quid id es, tenuemque haud aspernabere vatem coepti veris merito te prima in fronte locamidis Insignem , oe nostrae resonant tua nomina S luae.

MICHAEL HOSPITALIUS.

E N I O nunc ad Michaelem Hospitalium virum incomparabilem, neq; solum Arverniae, ubi fau-' sto siderum concursu primum ortus est, sed omnino Galliae, immo& Europae totius immortale ornamentum: qui omnibus & humanitatis & Iu-

risprudentiae studiis tum in Gallia, tum in Italia liberalissime

76쪽

institutus, adeo felicibus auspiciis Rempublicam aggresstis est,ut nullam eius partem intactam relinqueret, donec ad supremam togati Ordinis dignitatem peritistinaus omnium accederet. Quinetiam eius quae lani veluti rudimenta posuerat Cancellario quoque honore functus apud Allobrogas, quorum Principi Margaretae Henrici Regis sorori virtutis literarum nomine gratissiuatis semper suit. Sed profecto tam erilis prouincia tantum virum non capiebat. Itaque hunc in maximis suis temporibus merito sibi Gallia vindicauit. Qua tamen salutaribus eius consiliis longi:m frui non potuit: cum e primoribus nonnulli ad Imperi, Gallici perniciem nati homines omnem publicae utilitatis occasionem auerterent, neque porro conquiescerent, di inec sanctissimum senem sacri Sigilli custodiae,octauo post initum magistratum anno,eXimerent: maiori certo Reipub. damno , quam sito. Ille enim, Ut erat ab omnibus Philosophiae praesidiis instructiminius, hanc lubricae sortis inconstacitiam constanter aequo animo tulit. Specie fuit augusta, vultu graui dc tranquillo, qui, Vt ex Vete' ri numismate apparuit, Aristotelis faciem plane referret. Sed nec ingenio minus cum referebat, cum ipse quoque Philosophiae dc quidem verioris optimus magister multa de in re scripserit, quae nisi premerentur, summam procul dubio legentibus utilitatem afferre possent. Poemata non premuntur be

neficio clarissimorum virorum Vidi Fabri S: Michaelis Huraiticius generi magni Hospitalij nepotis, qui ea studiosis

sime collegere, dc in lucem emittenda curauere. In his autem Hospitalius Horatium praecipue imitatus est. Ita tamen, ut verborum nitore S sententiarum grauitate illum aequarit, carminis certe lenitate superarit. Fato functus est in Viniano suo circiter septuagesimum aetatis annum III. Id Mart. a 'no Christianae salutis CIO. ID. LXXIII.

SCAEVOLAE

77쪽

SCAEVOLAE

SAMMAI THANI

LIBER TERTIUS

CAROLUS LOTHARINGVS

CARDINALI s.

Iet hic inter nobiles eruditione viros tam illustri Heroi non immerito reseruatus locus,quando is a pueritia neglectis potentiorum studiis, qui Musarum fere securi tantum ea cogitant,quae inania δί caduca sunt, ad firmiora se contulit literarum & sapientiae praesidia, quae nec ullis fortunae casibus amitti possunt, nec ulla temporis longinquitate aboleri. Natus erat in Gallia patre Guisio Renati Lotaringiae Ducis filio, maternamque originem ad ipsos Galliae Reges multiplici cognationis vinculo reserebat. Ad hanc itaque sanguinis clari- tatem accedente insuper tanta indole, dignus a Paulom . Pomtifice Maximo iudicatus est, qui trium δί viginti annorum adolescens in sacrum Purpuratorum ordinem allegereturi nec eo minus in suscepta semel studiorum cura, perpetuoque

literarum amore permansit. Quod si per eas licuisset occu pationes, quibus assidue districtum impeditumque grauissima totius Christiani orbis negotia tenuere, haberemus profecto

78쪽

66 ELOGIORUM

non pauca tam rari dc excellentis ingenij monumenta, quae cum Veteribus etiam optimis comparare possemus. COmmendabat has animi fortimaeque dotes & illustrabat staturae quoque dignitas&forma summo conueniens Principi, quique omnes eius actiones admirabili suavitate condiebat ser- mo elegans de uberrima semper dicendi copia. Cum interim Daciscus frater bellica virtute inclytus, parem in diuerso genere laudem quotidie promereretur. Vt aulici eius aetatis poetae, quos amicissime Carolus fouebat, generosis illis fratribus non incallide adulantes alterum Martis,alterum Mercurio nomine subinde celebrarent,ac velut humana sorte maiorem diuinis utrumque laudibus cumularent. Haex autem cloquentiae Vis in eo maxime tum elucebat, cum aut in conuentibus Christianis de instaurando Numinis cultu ex veterum Patrum disciplina disputaret, aut e sacro suggestu, quem insolito Purpurae fulgore decorabat, verenda legis diuinae oracula populo adini ranti depromeret. Quibus artibus eam consequebatur & apud omnes ordines, dc apud Reges ipsos

tum gratiam, tum etiam auctoritatem, ut qua cumque res oc

currebant grauioris in Republica momenti ex eius potissim im sententia iudicioque transigerentur. Floruit in his studiis ad usque tempus illud,cum Henricus tertius, Carolo fratre sublato, Gallicum Imperium adeptus est. Cui ex Poloniae redeunti cum ipse Roma quoque reuertens Lugduni occurrisset, Auenionemque paulo mox in eius comitatu prosectus

csset, in saeuissimam incidit febrem , ex qua decimo septimo postquam aegrotare coeperat die , sub finem anni millesimi quingentesimi septuagesimi quarti, nondum plane quinquagenarius expirauit. Corpus eius Rhemos delatum & in sepulchro, quod sibi ipse vivens parauerat, addito breui Elogio,

conditum est. Famam vero tanti nominis nullus tumulus, .

nulla teget unquam obliuio, non ob familiae modo splendorem, celebriumque tot laborum immortalem gloriam, sed eo

maxime, quod praestantibus ingenio doctrinaque viris benignissimum in omni vita praebuerit se fautorem dc patronum.

79쪽

LIBER III.

IO ANNES MON LUCIUS.

O N tv c II fratres nobili apud Condomenses

loco nati, quo magis avitum decus de familiae honenatem tuerentur, omnibusque Lumeris illustrem ad posteros traderent, sic sua inter se i tudia diuisere, ut Blasio natu maiori bellica dis cipioia, 1 Oanni pacis artes, literarumque Ornamcnta cederent. Ac Blasag quidem res tum in Gallia, tum in Italia si re- tum dignitacem promeruit, non est huius loci fidius commemorare: praesertim cum in illa sui temporis historia, quam militari facundia exarauit, abunde suo ipse stilo totum se descripserit,atque ad vitium effinxerit. Ioannes autem, quem dc Valentiae Pontificatu sua merita auxerunt, cum ad Religionis

Reipub. curam pari ardore animi diligentiaque amplectendam,peracre ingenium de beatistimam dicendi ubertatem attulisset, magnus omnino & admirabilis in utroque genere vir fuit. Sacris enim concionibus nunc Valentiae, nunc in Ecgis aula frequenter habitis, unus maximc aulicorum animos deliciis luxu diffluentes ad severiorem Chiistianae vitae disciplinam efficaci facundia reuocare dc in ossici continere visus est. Nec in illa porro disputatione apud Pissi acum instituta, ubi de Religionis rebus amice tractari captum est, ullus inter caeteros Galliae Praesules repertus est doctior dc prudentior, qui Catholicorum partes tuendas ac defendendas susciperet. Legationes autem, in quibus eadem eloquentia: facultas aliquanto maiore cum splendore illuxit, quis vllas unquam gensit aut numero plures,aut rerum,de quibus agebatur, pondere & momento grauiores t Nec enim ad Europae tantum Plincipes populos prope omnes a quatuor maximis Galliae Regibus Orator subinde legatus est, sed ipsum etiam praepotentem Asiae Tyrannum eo successu adiit &conuenit, ut rebus pene afflictis exoptatam in uniuerso orbe Christiano pacem

ac tranquillitatem constitueret, si minus diuturnam stabi-

80쪽

68 ELOGIORUM

lem, at certe opportunam,& pro temporum conditione maxime utilem. Quare Sigismundo Sarmatiae rege sine mascula prole mortuo, dux Andium Henricus, Carolinoni frater, in eius locum succedere cupiens, huic potissimum viro dc Lan- saco iuniori nobilitate generis pariter ac bes icae virtutis laude praestantillimo quos ad promerenda Polonorum suffragia peridoneos esse sentiebat omnem huius petitionis curam Msollicitudinem commisit. Prensabant quatuor competitoreSillustrissimi, Succus, Austrius, Transiti uanus , R Moscouita, qui cum apud gentem illam,ut viciniorem dc vitae morumque similitudine coniunctiorem , gratia auctoritate Inultum possent , eos tamen hi duo solertissimi homines, siue Caroli auspiciis, siue potentiore Ducis Genio, siue sua ipsi facundia freti, strenue de feliciter sua spe deiecerunt ac deturbaruntia Sed hoc rei bene gestae praemium fuit, ut ambo in iplius Henrici grauem offentionem & capitale pene odium incurrerent. Subtili enim ingenio Princeps,ne dicam suspicioso, hanc electionem postea sic interpretatus est,quasi per noui regni speciem eo relegaretur,ut a Gallici impexi) successione,quam spe non dubia iam praesumebat, aliquanto minore negotio repelli posset, eaque demum excludi. Excelsit aliquot post annosi e vita Monlucius iam plane senex, nec a Republica tameα abstinens, cum S nouissim praeclaram ad Galliae Narbonensis Ordines de pace inter ipsos ex Edido Regio constituenda

legationem exegisset.

IO ANNES M O RVILLE RIVS.

ARI ser studio Sc aemulatione Monlucium qualem suum secutus est Ioannes Moruillerius Bloesensis honesto loco natus; qui apud eosdem potentisssimos Galliae Reges ea virtutis opinione floruit, ut omnium pacis ac belli consiliorum particeps per totos triginta quinque annos grauissima quaeque regni negotia domi forisque tractauerit, immortaliquς sua cum laude consecerit. Gesserat primo prcse-

SEARCH

MENU NAVIGATION