장음표시 사용
81쪽
cturam apud Biturigas, multisque deinde legationibus continenter obuis, non obscura futurae gloria: signa dc indicia iam ediderat. Mox vero dum ad maiora sublatus hac negotiorum molem in celeberrima Regis aula ibitineret, nemo cum grauitate de iudicio , nemo sagacitate dc solertia, nemo cancore dc humanitate superauit. Illud porro quantae moderationis fuit, quantae modestiae, quod cum ad Cancellario munus in Olivarij defuncti locum a Francisco secundo RCge vocar tun, hunc magistratum, qui togatae militiae supremus in Gallia gradus est, non modo non ambiit , sed recusauit etiam, seque tanquam oneri tanto minime parem eΣcusauit Z ut ex
eius demum repudiatione Michael Hospitalius qualis Scquantus viri ad amplissimam illam auctoritatem perueniret. Sed Hospitalio ipso post aliquot annos, per summam inuidiam aula pulso , donissimque relegato , cum iterum a Caio Io Francisci fratre dc successore ad hoc ipsum inuitaretur ac Vehementius vigeretur, aliquando tandem adduci potuit,ut sigilli Procurationem susciperet, absentisque Cancellario vicem impleret, quam tamen biennio post Rcnato Birago homini Mediolanensi, nec rerum nostrai um satis perito , scd apud Reginam gratioso facile concessit. Nimirum generosus M excelsus animus quaecunque a sortis arbitrio pendent, infra se ponit, nec virtutis praenata, sed virtutem ipsam honestiore cura & studio consectatur. Solebat Morti illerius oblectari Musarum studiis, & earum eximios cultores amice liberaliterque fouebat, non Gallos tanti m , sed eXrelo S etiam, ac praesertim Italos, ex quibus adeo nonnulli grati dc memores frequentem eius mentionem suis in scriptis honorificentissime sunt prosecuti. . o magis Verendum nobis erat ne grauiter in patriae decus atque dignitatem peccasse diceremur, si tam Clarum 8c celebre nomen, quod nec ab eXteris neglectum esset , negligeremus ipsi, nec inter illustria Gallicae genti S ornamenta collocaremus. Obiit exactae aetatis senex
anno supra quingentesimum δί millesimum septuagesimo septimo,&apud Bloesios in aede Franciscam sepultus quum Aureliae Pontificatu nam δί hunc a Rege meruerat) iampridem se sponte abdicasset. Cui tanquam singulari amico Mcollegae Pomponius Belleureus vir amplis sumus Sc morienti
82쪽
clausit oculos,& elato luculentum ex marmore tumulum addito insigni elogio consecrauit.
ACOBus Bucius e Castronouo Andium elegantis ingeni) vir dc admirandae memoriae
confectam a doctrinae varietate Iurisconsulti,
Philolophi, Poeta famam peregregie tulit. Latini quidem carminis argutia cum facilitate M lepore comuncta, piaecipue commendabilis, de ex ipsius Michaelis Hospitalii censura cum veteribus Romae poclis conferendus : verum in scriptitandis Gallicis ideo frequentior, quod ad procerum aures deliniendas dc gratiam in aula aucu pandam aptiores esse crederentur δί opportuniores. Nec fefellit euentus coniecturam. Adolescens enim inter aulicos eius aetatis Poetas nobilitatem adeptus, aditum sibi ad augustam Regiae sororis familiam hoc cruditae suauitatis lenocinio
patefecit: dignioreque mox habitus loco, supplicibus apud eam libellis consiliisque diu praefuit. Vigebant ea tempestate
in Gallia laudanda: omnes artes, quas a Francisco prim Umexcitatas Hemicus filius,etsi durior ad haec studia, tamen recenti patris exemplo liberaliter promouebat, earumque celebres . alumnos ad opes atque dignitates efferebat. Bugius itaque beato seculo fruens, procurante id potissimum Regina,in Armoricum Senatum assumptus,&Inquisitionum classi praefectus , quam Reipub. debebat boni R eruditi ciuis operam ad usque scalarem vita: annum LXII 1. pie fideliterque persoluit. Eo tamen midiorum temperamento, ut subsecivis horis nunc ad Poeticos lusus, nunc ad Philosophicas oblectationes de illecebrosam auri confandi scientiam a Senatoria seueritate se referret. Verum utroque labore prorsus inani citraque frugem effluente; quando de suorum ipse Carminum fastidios ξ negligens iacere sineret ea perii eque in aduersariis, dc dum metalla in sornacibus recoquendo montes sibi aureos temere pollicetur,nihil inde praeter leves evanidbsque fumos
83쪽
eliceret. Vnum tamen eius Epigramma, tanquam ex naufragio tabulam, hic lubet subiicere, quod ,nisi fallor, non leue reliquorum desiderium legentibus afferre possit.
Ille satirauit teneram, hic aetate valentem Intactam tota nocte iacere sinit. Dum nollem licuit, nunc dum volo , non licet uti: O HImen, aut annos aut mitra redde virum.
OANNEs GoRRAE V s Initetiae natus est patro Bituricense non obscuri nominis medico , quem tamen ipse medicinam quoque professus longissimo interuallo superauit. Nam quae duae potissimum res homini ad eam disciplinam contendenti neces lariae sunt,Graecae linguae usus, S absoluta Naturae cognitio, hae in Gorraeo filio iam inde ab adolescentia sic enituerunt,ut mirum esse non debeat, si vir factus ad summum in illa arte principatum Lutetiae suo tempore peruenerit. Nec interim illi defuit Latinae orationis facultasM Poeticus lepos minimc vulgaris,cuius in Nicandro & Graecorum aliquot epigrammatis transferendis nobile argumen tum edidit. Sane in ipsius Nicandri interpretatione id exi mium fuit, quod res ieiunas δc a Poetica ubertate multum abhorrentes seruata ubique carminis lenitate non minus Vercre fideliter, quam apte de eleganter expressit. Additis etiam commentariis, δc non iniucunda de lepore marino ad Guliel imum Rondeletium apologia, quae simul cum innata grauita,
84쪽
te summam ingenij morumque suauitatem 5c festiuitatem in
eo concurrere demonstraret. Scripsit Medicarum definitionum libros, in quibus omnium, quae ad medicinam pertinent, natura , differentiae, proprietates explicantur. Opus egregium dc perutile,quod cum eruditis omnibus satisfecerit, ipsi tamen auctori non satisfecit. Statuerat enim ornare illud M amplificare,nisi valetudinis incommoda vetuissent: vel inde maxime orta dc excitata, quod cum armatorum manus lecticae, qua forte vehebatur,tempestate turbulenta occurrisset,repe nemo pavore exanimatus, quam longa deinde vita fuit vixit autem ad annos septuaginta duos) a seipso deficere quodammodo videretur, in eaque aegritudine vir tantus anno
E quoque Remigi Bella qua Nogenti Unellorum oppidi alumne iniquum sit inter labbiles huius aetatis Poetas non recensere. Qui omnino siquid versibus effingendum susciperes , praesertim in Bucolicis, rem ipsam pingere & oculis subiicere videbaris. Vnde 8c Naturae Pictor a nostro saepe Ronsardo solebas appellari. Anacreontis autem Poetae temulenti Graecas Odas , ab Henrico Stephano luci redditas, quo sermonis Gallici lepore, quanta facilitate vir omnium maxime frugi de sobrius expressisti Z Sed inter eximios ingeni, iuetus, quibus patriam exornasti, praecipuum illud poematat, quo varias Gemmarum species facultate'; perseque iis, eo quidem carminis Gallici nitore, qui cum gemmis ipsis certare iudicetur. Erat Bellaqua non Mu sis modo, sed de Marti deditus, ob idque multos primae notae proceres , S in iis Renatum Lotharin quin Elbouij Ducem facile sibi conciliauit. Cui cum in expeditione Neapolitana strenue ac fideliter adhaesisset, exindeque Caroli eius filij generosam indolem suae fidei creditam educasset, in ea tam illustri familia reliquam duinceps Statem exegit. Periit non adeo senex ingenti soda- hum
85쪽
lium luctu, quorum humeris in aedem D. Augustini honesta magis quam sumptuosa funeris pompa illatus est, ab illisque omnibus supremum carminis ollicium tulit; maxime a Ron- sardo,qui Gallicum Epitaphium a se conscriptum Lapideo eius tumulo iussit insculpi. Et nos ei, sum viveret, hoc in Anacreontis versionem Epigramma quondam lusimus. ANte quidem lepido referebra carmine totum
nacreonta , Risui. Nunc etiam si mitis magi, ιncipis esse, quod alba Canent, ut isti, tempora. Discrepat hoc tantum . quo Obrius ebria cantaε Senis facetι pocula. QVO si de solito quiae forte pudore remittas, Musisque iung.ta Lιberum, Quam bene vinosus seuperares vina canentem, stat siccita illum sic refers i
V Do v I cvs REGI Vs Constantinus Philippi Costat Constantiarum Episcopi alumnus , Latinis aliquot epistolis, S Budaei vita mundissime scripta,pedestris facundiς laudem a doctissimis Italis non vano iudicio adeptus est. Is ubi plures annos nunc in Italia,nunc in Regis aula consumpsisset, Littetiae tandem redditus, omissis aliquantisper Graecis & Latinis ad patriae linguae studium se applicuit,multosque Philosophiae locos ex Platone, Aristotele, Xenophonte desumptos Gallicis verbis apte admodum illustra t. Erat enim in omnibus disciplinis egregie versatus, quae res ei ad nouum&inusitatum scribendi genus non parum adiumenti attulit. In hoc porro non ferendus, quod iniquus alienae industriae aestimator, scriptores sui temporis fere omnes acerbiore subinde censura perstringeret. Qua carpem di libidine cum Ioach.quoque Bellatum temere offendisset,ab ι K
86쪽
illo magni nominis Poeta praeter spem iocosis δc mordacibus uersiculis exceptus longum apud omnes aulicos in ridiculo fuit. Nouissime dum Timari Platonici tralationem adornat, anno millesimo quingentesimo septuagesimo nono iam senex morte sublatus est, eruditis quidem luctuosa, sed ipsi nequaquam importuna, quae mente a Vilium rerum cogitationibbus abducta,tam grauia serio meditantem adorta est.
V ME O R VM gentem olim equestrem primus ad munera togae transtulit Adamus Fumeus vir eximia virtute M industria, qui Ludovico X I. Rege supremam Iuris Gallici praefecturam adeptus est. Ab eo repetebat originem hic Antonius ingenio dc ipse praestanti, atque ad omne literarum genus bene feliciterque nato. Itaque non ijs contentus disciplinis, quς ad honores in Republica suscipiendos per auita paternaque
ruestigia viam illi sternerent, Philosophiam quoque dc politiores Musas magno diligentique studio his adiecit. Circumse
runtur & maxime probantur a doctis nonnulla eius poemata nondum illa typis mandata, sed sue sermonis leporem, siue sententiarum varietatem spectemus, hominum prosectb luce dignissimae. Scripsit de oratione soluta quaedam paris elegantiae. In Republica vero Senatoriasque muneribus obeundiscum admirabilem praeferret eruditionis S fidei praestantiam, urgente bello ciuili tertio Legatus in Austriam a Carolo IX. missiis est, si auxiliares Germanorum copiae, quas in suam perniciem conscribi Rex audierat, Caesaris auctoritate ac potentia retineri possent Aa Galliae finibus prohiberi. Exindeq; in sanctius illud Consilium, ubi amplissima regni negotia explicantur, ab Henrico III. Rege talium virorum singulari aestimatore facile assiimptus est. Cuius demum Principis iussu prosectus in Aruerniam grauissimis de rebus dum peracta legatione Lugdunum sidere infesto asperaque δc dissicili via contendit, collecta ex itineris laboribus aegritudine nondum
87쪽
senex emisit animam, superstite filio, qui hodieque Libellorum Praefectura ornatus antiquum familiae splendorem honestissime tuetur.
E G v I E RI I, quorum ampla de honorata familia Lutetiae floret, primam domus originem a Septimania repetunt, ubi iam olim ea gens praecipuis tum Reipubl. tum etiam Ecclesiae dignitatibus insignis enituit; Parisiisque demum inserta hunc edidit eminentissimum inter togatos aetate sua Virum, qui postquam in celebribus Advocatorum subselliis abunde claruisset. Regi; primuPatroni,mox de Praesidis in summa Cu-aia munus obtinuit: cum in eo supra nobiIc forensis eloquentiae laudem multa quoque rerum inesset scientia, multus usus, multaque iudicij grauitas, & in rebus administrandis ea fides ac firmitudo animi, quae a boni ciuis officio constantique erga Rempublicam studio nusquam recederet. Nec in ipsa modo Senatorij muneris functione, sed dc in maximis regni negotiis, quae subinde Rex ei credebat, excellentes A cximiae tot Virtutes emicuere. Potissimum vero ex illa, quae definibus inter Caroli noni δί Philiberti Sabaudiae Ducis delegatos Lugduni agitata est controuersia,perpetuam apud omnes Gallos commendationem promeruit. Huius enim disceptationis delectus a Rege arbiter adeo generose grauiterque se gessit, reiectis ac repulsis omnibus ambitiosi Ducis artibus, ut s1 proceres, qui summae rerum in Gallia tunc praeerant, salubricius Sc recto iudicio stare maluissent, non ita magno tum nostro pudore dc incommodo,praeclusus nobismunc esset omnis in Italiam aditus. Caeterum ad has animi veras dotes Fortuna
quoque ipsa suas opes & copias liberaliter adiunxerat. Sed nihil ei beatius in vita contigit, quam laetissimus liberorum prouemus Ec uberrima propagandi nominis occasio. Huic i . K ij
88쪽
enim successere multi praestantes filij, dc in his duo Senatus
item suo tempore Praesides, Petrus natu maior, 3c Antonius, qui fratri superstes hodie vivit ac viget ab eruditionis 8d facundiae summa gloria, summaque in iure dicundo aequitate dc prudentia iamdudum clariis mus. Obiit Segulerius pater plane felix inter pias tot natorum lachrymas viij. Kal. Nouembr. anno CID. ID. LXXX. dc in D. Andreae sepultus, cum
vixisset in altissima tranquillitate animi ad septuaginta sex ipsos annos,eoque dignitatis in illa Gallorum amplissima Curia
processisset, ut alterum ab eius principe gradum teneret . .
ACOBus B ILLI vs Prunaeus ex nobilitate Carnutensi, Guisiae natus est, pro Ximo Atrebatum δί Hanno num finibus oppido , quod Ludovicus pater homo stxenuus de spectatae in bello solertiae Francisci primi nomine tum regebat. Is autem diuersa vitae ratione de instituto inter Musas educatus literarum δί sapientiae studiis inclarescere maluit. Erat Ludovico filius maior natu Ioannes duobus opulentissimis in ora Santonica coenobus praefectus, qui cum prae nimio rerum humanarum fastidio subducere se hominum congressibus, M in secessu Carthusiano seueriorem Vitam agere meditaretur, non prius eo migrare voluit, quam utriusque sacerdotij bonorum que omnium possessione sese in Iacobi fratris gratiam abdicasset. Quare studiosus adoletacens, qui ad literarium decus toto animo anhelabat, ex fraterna liberalitate factus auctior δc fortunatior,habuit unde optato in otio desiderium suu in expleret, eosque demum produceret i ngeni, foetus, quibus de summo beneficio Rempublicam Christianam affecit, 3c gloriam ipse immortalem consecutus est. Plurima enim ex Damasceno, Chrysostomo, Basi lio, caeterasque sanctissimis legis diuinae interpretibus, ac potistimum ex illo singulari scriptore Nagian Zeno, qui Theologi cognomen est meritus, doctissime fidelissimeque transtu-
89쪽
lit.plurima x suo ipse ingenio meditatus est Cumque totus inscribendi labore semper fuerit, tamen, quae fuit eius vcre Christiana modestia, nullum unquam argumentum attigit, ne tum quidem cum versibus Gallicis animi causa luderet, quin ad Pietatem dc Religionem persineret. Caetera omnia, tanquam fluxa dc caduca,generoso quodam animi vigore contemnebat. Vtebatur familiariter Gilberto Genebrardo viro doctissimo, cuius in aedibus Lutetiae , dum valetudine parum firma hospitatur, dc Gregorianae versionis nuper a se recognitae nouam editionem urget , suta exitum anni CIO. II. LXXXI. post longa morborum taedia ex phthis tandem octo dc quadraginta natus annos interiit, clathisque est ad Seuerint sanum dc piis eruditorum Epithaphiis consecratus.
S ab Aurato populari suo Graecae Latinaeque linguae facultates omnes, a Duarcno exactMn Iuris M Legum scientiam adeptus, lautus quidem in exercenda Lemovicensis Prouinciae Praefectura, illarum vero in Ciceronis ad Atticum Epistolis magna cum excellentis ingeriij exquisitaeque doctrinae praestantia castigandis Zc illustrandis pulcherrimum sui dedit specimen. Ad maiora quoque progressiirus nisi spes eius egregias derecti conceptas importuna fatorum inuidia fefellisset. Iuvenis enim,nec sine veneni suspicione, RatiastiLemovicum e plus, est Min D. Petri sepultus. Nec ea porro vitae breuitas longius a nobis Elogium feret, quod alioqui mutuus noster amor M apud Biturigas olim contracta beneuolentia postulare videretur.
90쪽
E adolescente solebat huius viri honesta cum primis & pudica domus , tanquam sacra Musarum aedes, Lutetiae magna eruditorum frequentia Ulebrari, ciun & eius uxor Deloina Miliae tres bonis omnes disciplinis A moribus ornarissimae, perelegantes utraque lingua versus inusitata felicitate concinerent, ipse autem chori dux Sc princeps Apoll-nis interea vicem bellissime redderct ac repriaesentaret. Egerat bonam adolescentiae partem apud Helvetios in Erasmi contubernio, cui ad Basileam clausit oculos, Sc honorifico poemate parentauit:peragrataque inox Italia, Regis aulae succedens, ut homo sermonis δc morum elegantia non minusquam doctrinae nomine spectabilis maximam inter literatos authoritatem breui tempore obtinuit. Cuius deinde merito
receptus est in Reginae familiam, Henrici Engolismaei Principis illustrissimi adolescentiae regendae appositus: nec potuit has inter occupationes ea meditari dc scribere, quibus aliquando posteris innotesceret. Sed quod sibi ipse non praestitit, hoc omnes illius aeui nobiliores Poetae quibuscum arctissima familiaritate iunctus erat, certatim suis in scriptis Mcumulate praestitere. Septuagesimum aetatis annum agebat, cum aecessit ad senectutem caecitas, nec longo post interuallo secutus interitus, quem Camilla filiarum natu maxima pie pariter ac crudite augens hoc Epigrammate Graeco celebrauit.
