장음표시 사용
91쪽
I C apud Barentonium Normaniae vicum obscuris ortus parentibus cum ingenium apprime capax Sc ad concipiendas artes idoneum a Naturae
bonitate accepisset, melioris disciplinae subsidio de1titutus, ea nitidioris eloquentiae facultate caruit, quae Vna maxime doctorum hominum scriptis dignitatem atque splendorem afferre potest. Adolescentiam vix attigerat, quando ipse adhuc docendus difficile docendi munus aggressus est: cumque multos vitae annos in vicinorum liberis erudiendis ac perpetuo studiorum labore traduxisset, tandem c ludi magistro pagano creatus a Rege peregrinarum linguarum Professor in urbem venit, editis locupletibus commentariis, quibus duodecim inter se differentes & variae linguae superba doctrinae ostentatione explicantur. Neque multo post visendi Orbis cupiditate incensus reliquit Galliam, consectaque sedecim annorum peregrinatione,Venetiis demum consedit. Vbi nescio cuius mulierculae praestigiis, absurda quaedam & impia de Religione commentus est, quae deinde Lutetiae frequenti auditorum turba publicauit: cum se morte obita reuocatum. ad supei os Sc iuuenili aetati restitutum inepte mentiretur. Magna quidem stolidae pilabis admiratione, praesertim eo-xu, qui ante profectionem eum nouerant, quod videlicet meminissent iam vetulum & canescentem hinc abiisse, quem longo post interuallo reduce nigran barba Maevi flore conspiculi cernerent. Sic enim eos captabat,simulatoq; per pigmenta miraculo, fidem suis nugis atque auctoritatem conciliare conabatur. Sed urgente magistratu violatae persuasionis reus
aufugit in Germaniam, & in Ferdinandi Caesaris 3'la tandiu fuit, dum recantatis erroribus io patriam redeundi 8c publice profitendi facultas a Principe reddita est. At cum eodem
92쪽
recidere videretur, ex Senatus dereto in D. Martini Mnasterium relegatus est. Quo in secessu viribus integris ad alterum octogesimum huius seculi peruenit annum, centenarioque proximus interiit.
E vero, Iacobe Peletari, non vulgare Coeno- manorum decus , quo potius nomine commen-
demi Fuit enim tibi varium de versatile ingeniti, quod nullis inclusum spatiis per omneS Om mnium generum disciplinas liberius evagaretur. Eandemque M in omni vita libertatem seruare visus es, cum nullibi unquam stabile rerum domicilium clegeris. Nec eo minus interea solebas ea meditari S componere , quae non
nisi ab homine plane quieto dc in studiorum laboribus assiduo
proficisci viderentur. Maiore tamen famae, quam fortunae prouentu. Cui faustissimum exordium praebuerunt elegantes
illi de Orthographia dialogi ad veterum imitationem tibi Gallice conscripti, quibus praeter usu receptam apud Gallos scribendi rationem formulam, perinde scribendum ac loquendum asseueras. Scribebas autem ea lingua profecto mundissime, neque solum dialogos, epistolas & poemata,
quae nitorem orationis facile recipiunt ; verumetiam asperas α spinosas Mathematicarum artium praeceptiones , quas admirabili methodo facilitateque tractabas. Nam licet Medicinae nomen dederis, Matheosos tamen studium, quo iuuenis flagraueras, neque vir neque senex unquam remisisti: multa in Euclidem Latine commontatus, quae iam extant: sed castigationes N scholia, quae dum Critici quoque personam sustines in Ciceronem, Virgilium, & Horatium ante paulo quam nobis eripereris, exaraueras, nondum, quod sciam, in publicum e re. Te autem luximus eodem illo mense Galliae insuper luctuoso, quo a nostris Philippo Strogio duce aduersus: nauales Hispanorum copias ad insulam D. Michaelis infelici- ier pugnatum est.
93쪽
IH VANA gens antiquae nobilitatis a Thuano Campaniae Belgicae castro, quod olim possedit, nomen
si e , sortita, diuisa fuit in familias plures: quarum una
traiecto Sequana migrauit ad Celtas , dc in Aureliano saltu consedit. Huius auctor 8c princeps fuit Sylvcster homo strenuus Aurelianensis Prouinciae priaefectus, cuius deinde post
ri perstiterunt in equestii ordine: donec Iacobus Iacobi filius natu minor ad studia togae se contulit, Regiique Patroni munus a Principe obtinuit. Fuit illi filius Augustinus, qui &ipse paternis vestigiis in rens in Senatum assumptus δί ad Praelidis honorem euectiis est, susceptis ex uxore claro loco femina Henrici Martiani Galliarum Cancellari, pronepte uno de viginti liberis, quorum natu maximus suit Christophorus hic noster ampli stimi ordinis lumen & splendor. Is ab adolescentia forum ingressus, tantisper in illa palestra se exercuit, dum ab Henrico M. Rege praecellentis eruditionis, probitatis: dc facundiae merito Praeses quoque diceretur. Nec ita multo post Egidio Magistro senatus principe vita stincto, in eius locum a Carolo ix. Henrici filio, cum incredibili bonorum omnium applausu desaetitia suffectus est. Quo in grauis b munere totos viginti annos ita se gessit , ut accedente vi caeteras, quibus eminebat,ui u es admirabili vigilantia,
omnes,qui antecesserant , longo interuallo anteiret, neque Principis modo gratiam, sed M omnium ordinum fauorem beneuolutiamq; promererotur: cum Senatoriam seueritatem singulari quadam oris A sermonis comitate condiret. Certe quantus essetciuium amor de summa eius virtute iudicium tum facile expertus est,cum asperrimis tςmporibus unum elegere, quem Vrbi praeficerent, cuius fidei se f*rthinasq; suas
omnes crederent. magno i quidem vinis corni nodo, sed n cminoret ornamento ; cum pacς cpnsti ut , Sublicis eam pro-: numentis &aedificiis marime omniumauxerit. Postremo M a
Francisco Regis fratre serenissimo Andium ac se assim di
94쪽
ce ad Cancellari, dignitatem vocatus tanto Principi deesse
noluit. Quo mirandum minuS est, si, tot Undique districtus ni iis,quos eximia eius eruditio polliceri videbatur , ingenij faetiis' nullos reliquit, praeter inchoatum de rebus Gallicis commentarium, cuius edisionem docti omnes A nominis Gallici amantes viri auidissime desiderant. Fato functus est Kal Nouemb. anno CII. I .LXXXII. cum adannum aetatis septuagesimum quartum firmissima Valetudine peruenisset: publicoque luctu apud Andreae fanum in maiorum sepulchro co- situ; est instaurante funus uxore Iacoba Tulea splendido tiam genere orta: ex cuius sortunato connubio genuit filios tres, atq; in iis Augustum nunc quoque natus Praesidem virtutum pariter omnium M scientiarum Antistitem, filias autem duas, q uae generos ei dederunt suprema illa duo togae ornamenta Philippum Huralium Cheuernit Comitem, & Achillem Harlaeum, quorum alter summam iuris Gallici I'raefecturam, alter Senatus principatum a soceri morte relictum
GtNTE Fabricia Tholosae cum primis clara Mnobili natus est patre Senatus Praeside Vidus Faber amoenissimo vir ingenio, multiplicique doctriis
M. na. Qui cum in TIidentino consessu Caroli Regis. Orator omnem, Christianum orbem eloquentiae suae fama completiistet, eiusque deinde commendatione Regium in supremo Galliae Senatu Patronum agere meruisset, Actiones illas forenses raris & exquisitis Graecae Romanaeque antiquitaris opibus adeo feliciter exornare appressus est, ut politioris illius facundiae, qua nunci tot eruditi Lutetiae Patroni cert rim enitere contendunt, primus auctori inceptor optimo iure dici mereatum Accessit inde ad aulam, dc Henrico Regis,st tri in Sarmatiam ad insignia regni capessenda proficiscenti comes ascitus, singulare per totam illam peregrinationem Ddei, griuitatis M constantiae documentum desit. Non tamen
95쪽
sine aperto viis discrimine,cumPoloes,Carolo mortuo,clandestinumRegis discessum indigne ferentes,in comitatum omnem, qui a praecipiti eius abitione relictus fuerat, impotentinsime Leuirent, Vidusque ab illis deprehensus in summa rerum desperatione versaretur: nisi quam toties aliis praestiterat facundiae operam, in sui ipsius usum & salutem opportune impendisset. Huius praesenti ope liberatus, cum in Galliam se recepisset, non longo post interuallo, indictis a Polonico Senatu comitiis, in Poloniam remeare iussus est,ut Regis nomine illis interesset, ipsiusque auctoritatem dc nominis Gallici dignitatem pro sua prudentia tueretur. Sed potentiorum discordiis, M solita gentis illius vecordia, res eo peruenit, ut re Henrico Imperium abrogaretur , dc comitia de noui Regis electione indicerentur. Ille, quod rei tam indignae specta eor esse nollet, relicta Polonia confestim in miliam reuersus est,eo tempore, cum res Gallicae longis bellorum offensionibus amictae salutari eius opera plurimum indigerent. Regi enim, qui potissimum in eius consiliis acquiescebat, pacis inter suos constituendae suasor praecipuus ac administer fuit. Quod
ipsum pius ille Princςps A publicς salutis ante omnia cupidus in summo meriti loco posuisse visus est, quando S cumine dem supremo Senatu Praesidem appellauit, & a Francisco fratre Cancellari, munere honestatum lubentissime approbauit. Sed non longum his frui fata concessere; Vidus enim post aliquot annos, A quidem paucis ante ipsius Francisci obitum
diebus, ex diturni morbi t dio annum aetatis agens quinquagesimum sextum ὀ vita sublatus est. Extant eius cultissima albquot orationes in Senatu habitae, aureaque de Moribus poematia , quae inter tot negotiorum fluctus admiranda ingenutranquillitate concinebat. Vix ad omnia natus,&profecto divus, qui ampliore a nobis elogio diceretur, esu eius vitam
a Carolo Pascalio disertissimo viro sesissime scriptam docti
96쪽
O N dissimili fatorum iniuria idem annus, qui
Pibracium abstulerat, Paulum quoque Foxium ut patria, sic aetate, & studiis fere omnibus Pibracio coniunctum moerenti Galliae ademit. Is patrem habuerat Ioannem Carmanij Comitem ex vetustillima clarissimaque Foxiorum stirpe, quae arnultis annis regias Omnes totius Europae familias affinitate sibi iunxit. Atque haec generis nobilitas bonarum artium lumine, longoque rerum usu illustrata,viam illi ad Regum amicitias patefecit' quibus amplissimas togae dignitates,ac Tholosanum insuper Archiepiscopatum adeptus est Dumque post multas legationes inAnglia,Scotta,Italia,de grauissimis rebus obitas, Henrici tertis apud Gregorium xvi. Pontifice Orator praeclarum illudmunus Romae quoque sustinet, iniqua morsoc plane intempestiua debitum illi sacrae purpurae honorem in--uidit Mortu funebri oratione laudauit M. Ant. Muretus
AvRENT Ius Io BER Tvs Valentiae Cauarum honesta natus familia, postquam de apud Parisios ex Silvij auditorio, Se inde trans Alpes ex Argenteruusu δί consuetudine Medicinae arcana percepisset,in gymnasio Monspeliensi professus primum inclaruit, collectamque his artibus famam frequenti lucubrationum prouen- tutatius propagauit: non vana eruditi ingenij, solertisque iudicij ostentatione,dum praeter varias Quaestiones ex veterum placitis doctissime agitatas,Paradoxa quoque plurim , resquza vulg*ri Philosophorum sententia remotas argute subtilite que proponit 8c asserit. Futurus tamen cautior, si contentusus, quae in usum eruditorum sermone Latino componebat,
97쪽
concessa Medicis faciestate liberius euolusns, teplexe se in plebis imperitae censuram atque risum obiecit. Eum in aula vidimus a Rege Hemico tertio euocatum, cum pius ille Princeps prolis in publicam utilitatem suscipiendae cupidus maximam voti sui spem in eius industria nequidquam collocasset: non suo, sed fatorum vitio, quae Galliae tranquillitatem auer tebant .Paucis mensibus interiectis,eodem fere fato quo Ron- deletius, cui mortuo in Academiae praesecturam successerat,
nec minori studiosorum desiderio,Tholosa quoqueM on spessulum rediens interceptus est.
Latini sermonis laudem unus eriperet Neque vero id Mu- retus in oratione soluta sol im, sed in versibus etiam assecutus est; in quibus tam erat Catullo similis,quam ipse Catullus sibi. Accedebat ad excellens S diuinum illud ingenium incredibilis morum candor de urbanitas, quae mirifica suauitate hominum animos alliciebat atque attrahebat. Sed nescio quo malo fato ipsa sibi Gallia tantum virunt inuidit. Quem erraim tem dc profugum Venetiae primum excepζrunt, ubi honesto in otio Variarum Lectionu octo priores libros meditatus est Deinde Roma ipsa ciuitate donatum; Sc inter Hippolyti Atestini Cardinalis uberalissimi familiares exceptum sibi cupidissime vendicauit Quo in celeberrimo totius Europae theatro grauibus de rebus, identidem orantem magna merito nominis claritas est consecuta. D umque ab omnibus nationibus MPrincipibus exteris certatim inuitatur, parique studio dc comtentione, auisti quotidie stipendiis, a summo Pontifice retinetur, ViX quin yginta septem natus annos felix Asolida VIs non miretur hominem Gallum dc quidem in Lemovicibus natu, suo ipsius ingenio M absq; vlla prςceptoris opera eruditum, tantos in literis
fecisse progressus, ut praeter exactam Gricae limguς scientiam,ipsis etiam Italis peculiarem illam
98쪽
literarum gloria fruens, anno supra sesqui millesinum o Psimo quinto fatis concessit.
ET RO RONsARDo e Pannonia oriundo; apud Vindocinos equestri familia nato; ab Aurati; disciplina Graece Latineque doctissimo; patrijse -- ,' ' monis instauratoris Poetarum ab omnibus seculis secundum Maronem facile principi, hoc Epictaium pro Elogio dicauimus.
As tibi Parisiau scrvi in collibus aνώ, Magne parens grata ponimus ecce manu. Tu patri, Deus eloqui, , quo numme quondam Pierias Francgm protulit uber opes. Ergo velut cerari Gr Baccho sua sacra quisannis Vouerat Erfeylos gens operata dies. Sic tibi quotquot erunt Gasti, tua turba ,poeta Annua solemni carmine vota canent. Iamque tibi primos ecce instauramus honores, Et vitae agi redimur dicere facta tuae. Vt cI arae antiqua deductus origine gentis Treicio dederis tempora prima Deo. Vt mox laudis meliore incensus amore, Malueris Mus is Graia per antra seclui. Nuilus erat, tua qui regeret sigia, cadis 8 Saxa per o nusso culmιna tirata pede. - Tu tamen silebras o sentibus aspera vincis
omnia hec caecum te remoratur iter. Donec HIantheo tenera3 a fonte Sol ores
Deducia patrios victor ad usque lacus. Inie ubi per medias, m his comitantibus, urbes Conspicuum insigni togu honore caput. Protinus ut roseo surgit cum Lucifer ortu, ήCum tenebris abeunt astra minora Iu .
99쪽
Sie rudis incultos, aluit quos Gallia, vates gere ad vultus lumιna prima tui. Nunc igitur laude que hominum laudesque Deorum luconcinis, aut blandus suae tibi dιctat oemor. rerum varios, veraque latebras li Quaeris,staudaci tendis in Ura via. Martia nunc resonas Heroo praelia versu, Francosque a Phogio Principe ducis auos. . Nive tibi veteres contendant laude poetae, 'Quotquot habet Latium, Graecia quotquot habet, . is Icil intentatum mens indefessa reliquit, . , inue placent citharae munera, siue tubae.. Felices Ligeru ripae, felicia cosmi o i, uberabus Turoque diues agris, Et quaecunque tuo demia ae carmine gentes
Hausere aetherios vatu ab ore fauos. t. Te nemorum coluere Deae, resve canentem si Maenaliis Faunus visi ab sque iugis. . Te supuit Natura parens: nec te tua cepit Galba, quae tanti ciuis honore tumet: , . I
2 3 dnosunt lute populi quinque ultima Thule, i. r i Quό que alit Hesperio terra propinqua freto mistusque bibunt Istra gelidum septemplicis amnem, Quique Euphrate habitanto loca cincta Tigri. Salue cura Deum, salue ipsis addite Diuis, Vindocini aeternum sidua hoηρ - Ιολ ' i.Non tibi quaerenda est alieno fama labore.
Digna 'ec inge io lain Iatis vlla tuo em tamen haec cape votalubens,seu lactea Mundi. Te plaga, seu m*gni te tenet a la Iovis. . , q' tibi ςctat amor, s cura tuorum Nec te operis memρrriari piget essetH, Tectice nos , animi que fauens itabere nostris,. Tractamiupatri dum noua plectra brae.
ruit Ronsardus excelsi statur', decoro vultu, qua genero sumi quendam animi vigorem diuinitus affatum facile indica-
100쪽
centem aetatem ex praeteritis vigiliis fracto ac debilitato: neque sexagesimum aetatis annum excessit, articulari morbo quissime vexatus, ius diuturnis molesths, anno tandem supra mille δc quingintos octogesimo quinto, mortem obiit, ac in Turonum suburbiaia Cosmi fanum, cui praeerat,sepultus.
UM multos in Medicae artis professione prista tes viros hactenus tulerit Gallia, quem Ludoubco Dureto non dicana pr ferret, sed ad quarret, profecto vix ullum habuit. Vt qui locos Hippocratis plane omnes memoria teneret, pr electiones'; suas incomparabili semionis venustate ac suauitate condiret ; cum de siperiore loco disputantem neque honesti vultus decor, neque vocis & motus elegantia deficerent. Is in ultima Burgundia natus , Lutetiam admodum puer ad literarum stridia'capessenda missus est. Qua in urbe, totius Orbis terrae florentissima sedem nactus ingenio suo dignam,quic iid vitae filii in perpetuo solidae laudis cursu per git : solidioris tamen sutur , si, quod summa eius eruditio postillabat, partam assidua docendi morbosque profligandi opera existimationem pari scribendi labore cumulasset. Hanc autem nominis per literarum monumenta propagandi negligentiam numer's, praestantissimae cibolis prouentu abundurependisse visus est, Uno etiam ex filiis paterni muneris successore; Qui eius functionem as ipsa adolescentia ingressiis admirabile statim eruditi ingenij argumentum praebuit, & patris in Coacas Hippocritis p notiones opus inehoatu non absoluit modo, verum etiam utilitatis publicar cupidus in lucem emisit. Caelia sautein partim senatus, partim stiprema Rationum praesta ira sibi vindicat: inquilius magna cum no-
