장음표시 사용
121쪽
DIs QVI sITIO scopum. Qui cum animaduerteret, azymorum, quae in Christianorum facris adhiberentur, nullos usquam meminisse Canones Conciliorum, recte coniecit, Latinos qui his nunc utantur, olim usos non esse, mutationemque istam canonibus antiquis, id est Photiano ut diximus schismate posteriorem videri. Sic enim scribit in Responsis ad Episcopum Dyrrachij. Λαωνι,α
mς. Latinorum, inquit ar morum nullus usquam meminit canon, quippe quod posterius, ut probabile es, eorum mos in Romanam Ecclesiam fle insinuarii. Sero igitur, Graeci quoque hominis iudicio, Romani azyma susceperunt. Ita porro amplexi sunt,
ut Graecos fermentati usum retinentes nunquam damnarint : Graecis
122쪽
contra sic azyma detestantibus, ut consecrari posse negarent, nec Latinos nisi his eiuratis communion sua impertirent. Qua in re laudandus nobis iterum Chomatenus, qui eodem in opere quaesitum cum es
Sanctane an profana censenda Aint a-r ma , quae a Latinis consecrantur , sancta esse pronuntiauit, nec Latinos Graecis azymorum nomine a
uersandos, cum moris sit discrepantia,non dogmatis. Hoc enim ipsum est discrimen, quod eleganter more suo explicat Hildebertus Cenomanensis, ad Episcopum Andegaven iam scribens epistola XL I V. cuius hoc est exemplum. SACERDOs praesentium lator, dum ministraturus sacris adstaret altaribus, nec in hostiam praeparatum panem inueniret, de communi
123쪽
Π DIs QI Ι s I T I Opane sacrificium se confitetur ob tulisse. Qua in re licet potius consuetudo quam fides impugnatur, nos tamen nonnullam in eo culpam attendimus, arbitrantes grauius puniendum esse Ecclesiae scandalum, quam delictum, & facerdotis in curiam , quam reatus qualitatem. Quod quia in vestra dioecesi factum est, personam quae peccatum peccauit sub vestro statuimus iudi Cio. quatenus ab eo pastore transgressio puniatur, cuius gregem sacrificij nouitas conturbauit. Erit igitur vestrae deliberationis,in sacerdotem qui male Graecatus est eam . proferre sententiam,quae plus patris habeat quam iudicis, plus miseri cordiar quam censurae. Scriptum est Heb. 3. enim, Cum iratus fueris miserieordia
124쪽
Oblata studio parata, forma rotunda, crucisque titulo insignes.
hactenus, res postulat, ut harum quoque formam & figuram contemplemur. Et quidem, si deprimis Ecclesiae seculis agitur,quando ipsae populi oblationes immola bantur , perspicuum est alia tum forma non fuisse, quam quae panumerat oblatorum. Integri enim ac solidi, ut oblati fuerant, consecrabantur, consecratique in partes ad distribuendum comminuebantur.
Norunt fideles verba sunt Augusti
ni) quemadmodum manducent carnem
Christi. Vnusquisique accipit suam par
tem. unde m ipsa gratia partes dicuntur. Oblatarum itaque forma in altari
125쪽
ante confractionem simplex erat& unica : post confractionem, tot numero formae quot partes. Verum hic primorum, Ut dixi, temporum mos fuit. Posthaec ad corporis Dominici sacramentum, panes non
vulgares dc oblatitios, sed peculia- . res studioque ad id paratos adhiberi placuit. Quod quidem quandonam, & apud quos obseruari primum coeperit, dissicile sit adsequi.
Cautum sane meminimus in Concilio Toletano XVI. cuius a nobis supra commemoratum est decretum, ut non aliter panis in altari benedictione sacerdotali banctificandus proponatur, nisi qui studio fuerit praeparatus. Sed hoc Concilio antiquior, ut de aliis sileam, regina fuit Rade-gundis, quae oblatas, ut audiuimus, manibus suis factas sacris locis dispensabat. Quare iam tum inoleverat, ut studio pararentur. Quam
126쪽
DE AZYMO. II religiose autem non omittamus,ri solerent, ex iis de azymis contra Graecos disputans narrat Humbertus Cardinalis. κuia autem calumniamini, inquit, avmAE deorsum terrae comundia , non negamin
vulgo haec eadem sic parari, lapidibis aut argilla superposita, non sicut dici
iis terra coniuncta. Verum hac ad communes usius hominum m ceterorum animalium transeunt. Nam ad magnam
Christi mensam non accedunt ; fled i lud flum, quod Diaconi cum Subdiaconis , stu ipsi Sacerdotes , sacris amicti
testibus, cum melodia Psalmorum, constersum, oe in ferro paratum, ex scre rario proferunt. Prima haec igitur de oblatis lex fuit, ut dedita opera fierent, altaris sacrificio destinatae. Alterius mox legis vim obtinuit con suetudo, qua factum est, Vt rotunda & orbiculari figura formaren-
, ut hoc quoque decenterque para intelligimus, quae
127쪽
n8 DIs Q v ΙsITIO tur. Rotunditatem hanc in oblatis nominatim designat Concilium idem Toletanum , confirmatque Iso presbyter in vita S. Othmari, rotulas panis appellans oblatas, quae in eius sepulcro repertae sunt. Tacito denique testimonio eamdem adserunt veteres apud nos picturae, quae oblatas circulari, nec alia usquam figura repramentant. Quin& Graecis quoque ipsis paneS rotun- . dos parare mos est. Et quamuis integros, sicut Latini, non Offerant, ex his tamen coronulas, ut idem Humbertus obseruat, hoc est rotundas partes tollunt, quaS Cous - Crant. &-iam olim, id
est rotundum id fuisse quod in altari consecratur, agnoscit in Ancorato Epiphanius. Tertius demum ac praecipuus oblatarum character, titulus crucis,quem imprimi,& quo uno signari has voluerunt patres
128쪽
Synodi II. Turonensis,canone M. statuentes, ut corpus Domini in altari, non imaginario ordine, sid bub crucis intulo componatur, hoc est,inea quidem sententia, ut panis in corpus Do- . mini consecrandus, non aliter pro cuiusque arbitrio, quam impressa cruce formetur. Viderint qui aliter
interpretantur. mihi vero non ab Erraturus etiam videtur, qui oblapas Arelatenses, quas toti Prouinciae imitandas paucis ante annis prΟ- ponebat Synodus V. Arelatensis, ad hanc ipsam formam effictas intelliget. Ut oblatae, inquit, quae insancto C RI-osseruntur altario , a comprouincialisas scopis non aliter quam ad formam relatensiis osserantur Ecclesiae. Cuiusmodi haec forma fuerit, specimen insigne, dignumque quod hoc
loco proferatur, exhibet Vetus codex Bibliothecae S. Germani Pari siensis. in quo delineatus inter altaria
129쪽
uo D Is MIs IT. DE AZYMO. duo stat sacerdos, quorum in alte ro Iudaici ritus sunt victimae aries& hircus, in altero salutare Chri stianorum sacrificium denotant calix & oblatae crucis titulo insignes. tum pensiles utrimq; hostiarum su- , pracapsulae . Nec vero Latinis tan tum solenne hoc fuit. Cruces nunc etiam oblatis suis, ut ostendam,
apponunt Orientales, Graeci quidem unicam, Syri vero & AEgyptij
complures, iuxta numerum later
culorum, quibus panes suos distinguunt, crucesque singulas singulis imprimunt. Singulorum exempla subiicientur, sed ante omnia Latinorum quod ex S. Germani Bibliotheca promisimus. Est autem eiusmodi.