장음표시 사용
91쪽
elesiae in salutem recipi,aeternaeque morti eripi docent : hi sacerdotis erga poenitentem ius potestatem que definiunt, non ut peccata ipse remittat, sed a Deo remis is pronuntiet, ubi Deo illum satis fecisse perspexerit. At Dei solius est, inquiunt, peccatorum nodos soluere. Hoc iplum nempe causabantur&Nouatiani. Quod si Nouatianos se negant, quantulo ab his spatio distant, qui si condonandi peccati
potestatem verbo non adimunt, ut Nouatiani, eam solam reipsa concedunt, quae nulla est Z Porro quae in ore habent, & quae scriptis suis adserunt, eadem habebant &adserebant Nouatiani. Quare quae in il los olim disputata sunt, in hos pariter cuncta conueniunt. Audiant
itaque, & quibus illi armis a Paciano & ab Ambrosio debellati oppressique aliquando fuerunt, iiD
92쪽
dem se peti euertique posse cognoscant. Quid enim aptius ad hos confutandos excogitari queat , quam quod contra Nouatianos scriptum est a Paciano in epistola ad Sympronianum Z Nunquam Deus, inquit on poenitenti comminaretur, nisi ignoficeret poenitenti. Solus hoc inquies poterit Deus. Verum est. Sed re quod
perfacerdotes fluosfacit, ipsius potestas est. Nam quid est illud quod Aposto
lis dicit, Quae ligaueritis in terris, ligata erunt & in caelis,&quaecumque solueritis in terris, soluta erunt& in caelis 3 Cur hoc , si ligare hominiabus non licebit ' An tantum hoc solis Apostobs licet ' Ergo baptirare solis licet, oe Spiritum Janctum dare ρ-bi , σ Ρlis gentium peccata purgare ,
quia totum hoc non aliis , quam Apostolis imperatum est. Quod si uno in
loco σ reselutio minculorum, re sacramenti potestas datur, mel totum ad nos
93쪽
84 . HISTORIA expostolorum forma oe potestate δε-
duritum est , aut nec illud ex decreto relaxatum est. Et iterum in epist. m. Sed poenitenti, inquis, peccata dimittis, cum tantum in baptismate tibi liceat relaxare peccatum. Non mihi plane edDeo soli , qui in baptisimate donat
admissum poenitentium lac mas non repellit. Ceterum quod ego facio , id non meo iure,fled Domini. De umus adiutores,inqui Dei ad catio est: Et post alia. uare me baptiramus iue adpoenitentiam cogimus, stu veniam poenitentibus relaxamus,Christo id audiore tractamus. Et hominem igitur, ut audiuimus,poenitenti peccata relaxare docet Pacianus, & auctore Deo relaxare. Quid Ambrosius lib.1.de Poenitentia cap. 7. Cur baptiratis Nouatianos alloquitur ) si per hominem peccata dimitti non licet ' In bapti oviique remisso omnisum peccatorum est. d interest utrum per paenitentiam ,
94쪽
an per lauacrum hoc ius sibi datum si-cerdotes mindicent f Vnum in utroque ministerium est. Sed dicis quia in lauacro operatur mysteriorum gratia. Qid in poenitentia, nonne nomen Domini operatur' Quid ergo ' ubi multis mendicatis mobis Dei gratiam , ubi vultis repudiatis' Et libro II. cap. VII. Lara rum Iudaei interficere volebant. Nonne merito eorum successores vosfore cognoscitis , quorum duritiae haeredes estis Nam se mos indignamini , oe contra
Ecclesiam congregatis concilium , quia midetis mortuos in Ecclesia reuiuisiere ,σ peccatorum indulta menta rejuscitari. Hic vero Ambrosius, non solum ius idem sacerdotibus vindicat , sed illo ipso Laetari exemplo, quo abuti contra solent, confir- mat homines peccatis mortuos indulta per illos venia reuiuiscere. Quae cum ita sint, quis haeresim, & Synodorum & Patrum calculis
95쪽
vero dissicile fuerat , ne Graeco obliti videamur, cum ChrysostOmo , quem antea commemoraui
mus , alios etiam ad erroris huius confutationem adiungere. Sed quid opust cum supra omnem auctoritatem nobis esse debeat au-Ioan. io. ctoritas Christi, quem apud Ioan nem , cum potestatem hanc Apostolis suis traderet, facri oris sui aD statu , quem praemisit, & Spiritus sancti infusione, quam adiecit,maius quiddam prorsus, quam quod isti fabulantur, sanctiusque & augustius aliquod mysterium desi
gnasse, nemo sibi opinor non merito persuaserit, nemo sine iniuriae& temeritatis nota negauerit.
96쪽
P ΟΕ Η I T. P V B L I C IE. 87C A P v T XII. Communio peregrina, in aliis honor
fuit , in aliis poena σ1upplicium.
nitentiae publicae nomine communio peregrina , & ut alienior videatur , liceat hic tamen, qua de re multi hactenus diuersa senserunt, nostram quoque sententiam paucis vel extra lineam expromere. Ante omnia vero, quorundam nobis cauendus est error, qui communionem laicam vel peregrinam cum audiunt, continuo
poenam in utraque sibi fingunt,delicti alicuius gratia cuipiam impΟ- sitam . Non enim est ita. Nam &laica communio homini laico non poena, sed honor est, & peregrina peregrino similiter. Tum vero poe-
97쪽
88 . H I s Τ Ο R T A . nae ac dedecori utraque deputatur, cum aut inter laicos, laicorum more communicare clericus iubetur, qui laicus non est , aut inter peregrinos non peregrinus. Quo constituto , Agathensis & Ilerdensis Concilij Canonum, qui soli peregrinae communionis, quatenus poena est, meminisse videntur, facilis& aperta est expositio. Reiensem enim, quoniam is ad rem,ut ostendam, non facit, praetermitto. Quid est ergo, quod de clericis quibusdam in Synodo Agathensi Canone II. praecipitur ξ Contumaces, inquit, clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab Epycopis corrigantur. σ si qui, prioris gradus elati Juperbia, communionem fortasse contempserint, aut Ecclesiam sequentare , vel secium
fluum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur. ita ut cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matria
98쪽
POENIT. PUBLICAE. 89cula gradum suum dignitatemque recipiant. De clericis agi liquet , qui unum in corpus allecti sunt, unaque in matricula conscripti, diuino cultui una deseruiunt. Quorum si qui ab officio per contumaciam discesserint, Synodi decreto ex matricula expuncti, graduque summoti , peregrinorum in ordinem
rediguntur, ut peregrina cum eis Communione contenti sint. Sic tamen, Vt quando resipiscent, locum suum recipiant, matriculaeque, &corpori a quo segregati sunt restituantur. Haec nostra est de Synodi mente communionisque peregrinae notione coniectura. Quae si vera est, & hoc quoque manifestum erit, leuiorem, contra quam non nullisa visum est, mollioremque communionis huius poenam fui
se , quam laicae: quia damnati ad laicam clerici gradu suo carebant
99쪽
in perpetuum. Agathensis eiusdem synodi Canon V. parem quoque poenam decernit in clericum, qui Ecclesiam damno affecerit. Si quis, ait, clericus furtum Ecclesiue fecerit,peregrina ei communio tribuatur. hoc est, ut dixi, a fratrum corpore segregatus cum peregrinis communicet. Quod exemplum, ut apparet, secuta Synodus Ilerdensis Canone X V I.
Clericus, inquit, qui sede Disiviflui
vacante quidpiam abstulit, reus sacrile- ν prolixiori anathemate condemnetur, vix quoque peregrina ei communio concedatur. Nec alibi, ut reor, quam his tribus in locis, communionem
peregrinam pro multa & supplicio positam reperire est. Nam quod ex Concilio Reiensi adferri vulgo solet, id ad rem non facere perspicuum est.De Armentario si quidem sermo illic est , qui Ebredunt ΑΙ- pium maritimarum in Metropoli
100쪽
Episcopus a duobus tantum Episcopis fuerat ordinatus. Cuius irritam proinde cassamque ordina tionem Synodus cum pronuntia set, eumque intra prouinciae fines
consistere vetuisset extra hanc illi ut habitare liceret permisit , velut allecto,si quis et Ecclesiam aliquam concederet, vel ut hospiti & peregrino.Synodi enim verba sunt Can. III. Hocpraesensatuitconuentus debere struari, ut cuicumque de fratribus tale aliquid caritatis consilia dictauerint uiaeeat ei unam parochiarum suarum Ecclesiam cedere , in qua aut Chorepiscopi
nomine, ut Nicanus Canon loquitur, aut peregrina , ut aiunt, communione
foueatur. Et hoc in qualibet prouincia, praeter quam in Alpium maritima liceat. Ex his autem verbis quis non intelligit communionem Armentario permissam, non qualem contumacium clericorum audiuimus, cum