장음표시 사용
111쪽
si de alterius, ut Cyprianus loquitur, sacrificio sumeret, cum suam ipsa vicissim alteri concederet. C A P V Τ ΙI. Quod fermentati panis ustus in E elem Latina multis seculis perstiterit.
Latinos inuestigandum est, non quando coeperit, sed quoadusque perseuerarit. Ab ipso enim susceptae religionis exordio cepisse manifestum est. Alioquin, unde nam illis de azymo venisset in men tem, qui ab Oriente, unde illis sa crorum origo, non didicerant λ aut quo pacto notati ab Orientalibus fuissent Ebionati, quod δ' ά panibus azymis, ut Epiphanius in Haeresi XV. refert, mysteria cele-
112쪽
brarent, si mos idem iam tum in Occidentalibus Ecclesiis insedisset
quae nec multis post saeculis recepta sunt. Vsitati panis apud has & quotidiani multis saeculis factae sunt hostiae, suoque saeculo factas ostendit Ambrosius lib. IV. de Sacramentis cap. IV. Tu forte dicis , Meus panis eri Utatus. Sed panis iste, panis est
ante verba Sacramentorum rubi acces
serit consecratio, de pane si caro Christi. Voc igitur adstruamus , quomodo potest qui panis e t. corpus esse Chri liconsecratione es Consecratio igitur cuius verbis fit, ον quibus sermonibus' Domini Iestu. Nempe qui usitatum mensisque quotidianis usurpatum panem dicit , azymum haud dubie non significat. De Africa auctores erunt post Cyprianum, quem supra laudauimus, Concilii III. Carthaginensis patres, atque in his Augu
113쪽
genera Canone XXIV. cum distin guerent, de sacramento corporis
Domini sic locuti sunt, ut in eo pamnem ostendant, non azymum , sed fermentatum ,qualis offerri solebat,
consecrari. Si de Gallia, aut de Roma ipsa percontemur , proferet illa S. Radegundis suae oblationes, quas
suis manibus faciebat, & venerabilibus locis incessanter, Fortunato teste, dispensabat. Romae vero ve sana illa matrona occurret, quam in S. Gregorij Vita narrat Ioannes Diaconus, interrogatam cur risisset Gregorio respondisse, Quia panem, quem propriis manibus mefecisse cognoueram tu corpusDominicum perhibebas. Vtraque videlicet usitati panis oblationes parabat, atque hanc Romae& in Gallia fuisse consuetudinem utraque confirmabat. Sed panis ille post consecrationem quid esset, pia
114쪽
DE AZYMO. IOI, Regina non ignorabat: rudis matrona non credebat, quod miraculo edocta mox didicit. Longum foret ac superuacaneum reliquarum omnium suffragia colligere. Pro ceteris una loquetur Hispania, cuius in Toletano Concilio XVI. Canone VI. tam certum hac de re, tam illustre est testimonium , Ut om nium instar esse queat . Ad conuentus, inquiunt, notiri agnitionem
delatum est, quod in quibusdam m- 'antariis partibus quidam sacerdotum non panes mundos . sessio praeparatos, supra mensam Domini in sacrificio
sterant: sed de panibus suis .ibus pr.
paratis crustulam in rotunditatem auferant, eamque super altare cum vino
aqua pro secro libamine osserant uodfactum nequaquam insacra auctoritatis historia gelium perpeηditur.
Vnde id inanimitatis nostrae delegit conuentus , ut non aliter panis in altari
115쪽
Domini sacerdotali benedictione se, ctificandus proponatur , nisi integer σnitidus, qui ex studio fuerit praepara tus . neque grande aliquid , sed modi tantum oblata , secundum quod Ecclesiastica consuetudo retentat. Quid hoc tandem est, quod Concilii huius Antistites in his sacerdotibus reprehendunt Z An quod azymum panem non consecrarent Minime
gentium. Atqui hoc ante omnia redargui oportuit, si a ma requirebantur, quia panes ipsorum usibus praeparati, quos immolabant, azymi non erant, sed fermentati. Quo ergo nomine reprehendunt 3 Quia panes hi, quibus utebantur, nitidi non erant, nec studio in eam rem parati, quod consuetudo pos
cebat. Porro cum aera DCCXXXI.
hoc est anno Christi DCX C III. celebratum hoc Concilium Titulus doceat, quis hinc confici non videt
116쪽
Latinam Ecclesiam ad id saltem vDque tempus azymis abstinuisse 3 At ducentis quoque post annis non usurpasse subsequentia demon
strabunt. CAPvT III. Ar ma Thoriam sebiymatis tempore nondum recepta e eadem Leone IX. Pontifice, cum in usu essent, a Graecis impugnari coepta.
tifice schisma Graecorum Plio tio duce, qui sedem Constantino politanam aduersus Ignatium Patriarcham inuaserat. In hoc schis mate, ne sine consilio diuortium fecisse viderentur, obiecta sunt a Graecis, & crimini Latinis data, quaecumque ab illorum moribus &disciplina discrepabant. Quod ieiu-
117쪽
nent videlicet Sabbatis, quod Spiritum sanctum a Patre & Filio dicant procedere, quod presbyteros sortiri uxores prohibeant, quod presbyteris baptizatos chrismate linire non permittant, quod octo hebdomadas ante Pascha, illorum more non observent, quod clerici barbas radant, quod Diaconi non suscepto presbyteratu Episcopi ordinentur , quod agnum denique,
quamquam hoc falso aiebant, Iudaeorum ritu in altari cum copore Domini benedicant & offerant. Haec enim illa sunt obiecta Graecorum, quae Michael & Basilius Imperatores ad Nicolaum Papam, Nicolaus ad Hincmarum ceterosque Antistites Galliae discutienda & re fellenda misit. In quibus cum singulatim recensita sint omnia , &nulla usquam azymorum fiat mentio , quis ex hoc Graecorum silentio
118쪽
non intelligit, nondum illa in usu apud Latinos tum fuisse 3 Quis enim credat azyma neglecturos, si fuissent, qui de multo leuioribus litem mouerunt At si nondum recepta tunc erant, ecquando tandem recepta auguramur λ Si quo tempore obiici Latinis caeperint interroges , atque hinc coniecturam duci posse arbitreris, in promptu est, de quo ambigi nequeat, obiectari ante annos caepisse non plane sexcentos, cum Ecclesiae Romanae praeesset Leo IX. sedem Constantinopolitanam occuparet Michael Cerularius, vir schismatis studio &audacia Photio non dispar, ingenio autem & doctrina longe inferior. Hic enim est, qui primus Ecclesiae Latinae azymorum nomine bellum indixit,primusque una cum Leone Acridano,& Niceta pectorato, azymorum usum scriptis suis
119쪽
ito D Is QV I s I T 1 o impugnauit, pro azymis contra Humberto Cardinali, Friderico Cancellario, ac Leone ipso Papa, quorum omnium opera exstant,aduersus illorum calumnias decertantibus. Haec prima scilicet perpe- . tui deinceps inter Graecos Latino Dque de azymis discidij exordia fuere. Tum primum azymitas illi per ludibrium Latinos dicere ausi, at que inter Latinorum, quae appel
lant σφαλματα & errata numerare,
is tam περ ν σήτω ἱε&m,dοωμα , 'Mod ar ma osserant in unico sacrificio. Haec denique illa est, quam 1bertus Archidiaconus in Leonis I X. Vita hoc tempore natam scribit haeresin Fermentaceorum, Graecorum videlicet, qui fermento suo a Lfixi, Latinos azymorum causa impetebant. Quod si Photianis temporibus nulla, ut dictum est, de a Zymis fuit quaestio, &hanc a Cerula
120쪽
rio primum Patriarcha excitatam res docet, quid vero propius, quam ut aZymorum initium apud Latinos ad interuallum illud referamus, quod Photium inter & Cerularium, hoc est ab anno aerae Christianae
DCCCLXV M. ad M. LI v. intercessit Z Quamobrem assentiri hoc loco non possumus vel Hugoni Tusco, qui Ecclesiam Latinam azyma perpetuo immolasse, vel Ruperio Tuiatiensi, qui Ecclesiam Romanam
censet fermentum in sacrificio numquam admisisset, cum aperte reclament, quae manifestis nactenus argumentis , exemplisque probata sunt: nec Leo unquam, vel Hum-bertus, cum aZymorum causam agerent, ista se perpetui moris prae-1criptione defenderint. Graecumque adeo scriptorem hic potius audiendum putamus , Demetrium Chomatenum Bulgariae Archiepi