Jo. Schilteri Institutiones juris canonici ad ecclesiae veteris et hodiernae statum accom[m]odatae

발행: 1688년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

266 FR. DuAREM COMM. demum, si virium, pronex quod inhibetur electio, tale sit, ut aliis antistitibus grytiam

canonum facem non liceat. Proinde si candidatus o. annos natus sit. nec anumarum curatio petatur, sed aliud qui vis ministerium Ecclesiae, apud proprium episcopum haec venia recte postulabitur: cum hoc genus gratiae inter ea quae Iecepit, ac sibi reservavit Romanus pontifex, non recenseaturi tit. Galatio quasit. H Q

Translatio episcoporum quamobrem sit prohibita: aliter explicatum, quam a furis pontificis enarratori-- ί

Uximus in sileriore capite, episcopum

unius civitatis ad aliam transire non

posse, sed quia obiter id tantum attigimus,& res est animadversione digna, nunc de breviter hie diserendum est. Dubium autem non est, quin haec sedium mutatio, ut ecclesiis valde perniciosa, jam olim e , nonibus prohibita sit , idque ex concilii Nicam c. Iς. Sard. cae Antioch.16. c.M. Cha

272쪽

eta ian

ssis:

DE SACR. ECCLES. MINIST. LIB.V. 26r d. c. . . Carthaon can.38. perspicuum est. O. episcopum. c.propterir. q. I. Fit & hujus prohibitionis mentio in confessione fidei, quam misit Papa DamasusPauIino episcopo Thessalonicae apud Theod. lib.F. eca. histor. c. 11. Ac idem Theod. lib. I. ca. Im Euseb. quendam insectatur, qui Nicona dia deserta, cujus erat episcopuS, contra canones ad Constantinop. ecclesiam tra

sierat. Cujus prohibitionis rationem hanc esse dicunt juris pontificii consulti, quia matrimonium quoddam inter episcopum& ecclesiam intelligitur contractum esse, quod hominum arbitrio dissolvi non pol est, juxta illud, quod DEUS conjunxit, homo no eparet. Itaque Hunt eum qui episc pio se abdicavit, in alia civitate eligi & o dinari posse, quod priori vinculo matria. monii obstrictus esse desierit. not. inca. ultideps. Hato. Sed prosectb longe alia r tio veteres ad id constituendum impulit, quae concilio Sardicensi apertissime expressa est, cujus concilii haec verba sunt, EGraeco in Latinuiti sermonem conversa. O.I. Osius episcopus dis it, non minus mala consiletudo, quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam civitatem transire. Μanifesta est enim causa qu1 hoc facere tentant, cum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de majore civi

273쪽

tate ad intuorem transiret, unde apparet avaritiae eos ardore inflammari, & ambiationi servire, & ut dominationem exer- Ceant. Si ergo omnibus placet ut hujuΩ modi pernicies austerius Vindicetur, nec Iaicam communionem habeat, qui talis est: universi dixerunt, Placet. etiam si t Iis aliquis extiterit temerarius, ut forsitan excusationem afferat, quod populi literas acceperit, clim manifestum ut praemio Amercede paucoS, qui synceram fidem non habent, potuisse corrumpi, ut clamarent in Ecclesia, & ipsum petere viderentur epia scopum, omnino has fraudes removendas esse damnamus, ita ut nec laicam comm

nionem in finem accipiat talis, quod si v his omnibus placet, statuite. Uniorsi diaxerunt, Placet. Hujus autem canonis pars tantum posterior extat, in cap.2. tit. de eis Lit. I. Decr. sed a juris pontificii doctoribus, qui ex fonte non hauserum, parum recti, explicata. Eandem quoque rationem confirmat Leo pontifex in quadam epistola his verbis, Si quis episcopus suae civitatis mediocritate despecta adiministrationem celebrioris loci ambierit, & ad majorem plebem se quacunque ratibne transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena: carebit etiam propria, ut nec illis praesideat, quos per avaritiam concupivit, nec illis,

quos per superbiam sprevit. c. si quis epis -

274쪽

DE SACR. ECCLEs. ΜINIsT. LIB.V. , pus.7. q. I. Et Theod. lib. s. ecia. c. 8. cIare testatur authores canonum hujusmodi

translationes prohibuisse, ut ambitionem praeciderent. Illud non possum non admirari, quod Socrates in eccl. histori priscis canonibus hanc translationem epticop xum vetitam fuisse negat: ideoque Proclum quendam qui Cyzicenu erat episcopus, Constantinop. episcopum ordinari

potuisse contendit. lib.2. Tripam c.8. can

nes enim ante id tempus de ea re editi hodie reperiuntur, quos supra indicavimus. Verumenimvero mutatio haec tantam eotest utilitatem aliquando afferre ecclesiis, ut non immerito tolerari debeat. C nones siquidem mutationem sedis interdiacentes, de ea non intelliguntur, quumn cessitas auditasque ecclesiarum fiagitat , sed quae ex cupiditate & ambitione epuscoporum proficiscitur. c. mutationes. c.s iasic episcopuS. . q.I. Cujus rei exempla apud' Socratem varia Ieguntur in historia ecclesiastica, cujus modo mentionem fecimus,dib. a. Tripar. cap. 8. Theodo. lib. . 7.8. Et quaedam alia pontifex Antherius refert, Vulgoque receptum ac probatum est,quod is de Petro ex Antiochia Romam transi to scribit, tametsi de ea re nonnulli dubiutent. a. . mutationes. Sςd ne praet xtu utiliaetatis ac necessitatis leges ecclesiasticae eludantur & infringantur, hodie unius Ro-

mani

275쪽

rro FR. DuAREM COMM. mani pontificis arbitrio haec transferendi facultas omnino commissa est. toto tit. de translati episc. Qui alia Aia ad episcopalam sedem aspiravit, poena adversus eum jure pontificio statuta est, ut munere uir que careat. c si μου episcopus. O seq. r. q. r. c. 'anto. de translat. episc. .

CAP. IV.

Vuale fit nominationis ac praestentationis fur

iis competens, qu D

troni ecclesiarum di-

cuntur.

repeter episcopos canonicosque, quo rum ante mentio facta est, sunt aliae quaedam personae, quarum volumis &consensus interdum in ordinandis miniastris ecclesiarum requiritur. Nam si quis sacram aedem condiderit, atque constitum rit clericum, qui sacri ministerii curatio nem habeat, nominare ei licet, & episcopo offerre, ut ab eo si idoneus judicatus fuerit, ordinetur, nec potest episcopus absque ea nominatione quenquam in hujusmodi Ecclesia ordinare. . Id enim non solturi

canonibus pontificiis,

276쪽

6 123. Sicut institutum ejus meritb commendatur , qui pio affectu religiosoquo ductus, de sententia consilioque antistitis sui, rem suam consecrat DEO, ejusdem proprietate amissa, ita aequum visum est eum aliquid juris retinere,. quod pietatis ipsius singularisque in ecclesiam volunt iis perpetuum monumentum esse possit. Idque adeb probatur, ut vulgo proditum sit, tala jus ei competere, quamVis nomia natim non receperit in constituenda Ecclesia. c.significavit. de resti. Nec multum re--t, ut hoc jus retineat,an basilicam fundaverit, in suoque solq aut extruxerit ab inutio, aut dirutam collapsamque restituerit, an vero ad aedificii ministrorumque tui Iam reditum ei vectigatque certum largiatus fuerit. c. liis.16.φ7. Nam sine reditibus, qui dotes ecclesiarum in quibusdam can

nibus non male dicuntur. c. decretum. Io.

q. I. ut dotes praediorum apud Papinianum. Ly de instruct. lega. nec quicquam aediscaretur ecclesia. Quamvis ergo domunus sit ejus soli, in quo basilicam aedificat, aut earum rerum quaS Ecclesiae constitutae donat: tamen ratio juris non patitur, ut post consecrationem dedicationemque is locus,aut aliae res DEO consecratae, in ejus dominio manere dicantur, quamvis eo verbo quidam abusi fuerint. c. monasterium. s' Itaque patroni appellatio magis s quam

277쪽

et a FR. D.WA REN. COMM.quam domini ei convenire credita est, quasi Ecclesiae defensor propugnatorque tantum sit. Potest & idcirco patronus ap pellatus videri, quod cum eo qui se una suum manumisit, aliquam similitudinem habeat. Is enim etsi dominus servi m numissi esse desinat, tamen jus quod dic tur patronatus, in jure civili, in eum per

petuo obtinet. Horum Vero patrono

rum duo sunt genera. Unum est laicorum, ad quos nomine suo ex iis causis, de quibus locuti sumus, id jus pertinet et Alterum est ecclesia incomm, quibus non suo nomine hoc competit, sed Ecclesiae potius, cujus gubernationem administrationemque habent. Operae pretium igitur est ea jura, quae patrono post Ecclesiae constit tionem supersunt, breviter & summatim perstringere. Quorum illud primum prascipuumque habetur, quod jam attigimus, nempe eorum qui ecclesiis praeficiendi sunt, nominatio. Sic enim a veteribus hi guae Latinae authoribus dicitur. Brutiad Cicer. epist. Plinius lib.2. O . epist. cui vocabulo & Graecum, quo Justinianus utitur, respondet, vulgus praesentationem Vocat.

re dignam, idque intra certum tempus -- minare patronus debet. Nam patrono laico tempus quatuor mensium, ecclesia

stico sex ad nominandum jure pontificio

278쪽

tae I

praescriptumQst. Quo tempore praeteriaxo absque patroni consensu liberum est episcopo ecclesiae ministrum ordinare. i tit. de jure patronis. in 6. Quamvis autem nominandi jus habet patronuS, in eum t men, qui ab episcopo ordinatus est, nuti , Iam sibi potestatem vindicat. Quare ne ob culpam quidem gradu suo dejicere eum potest, sed hoc ad antistitis ossicium spectat. Nec vero rerum Ecclesiae adminia strandarum ullam habet faculi tem, sed Quia patronus est atque defensor Ecclesiae, si male versari ministros deprehenderit, non solum admonere eos & increpare, Verum etiam deferre, tam apud magistratum ac principem, quam apud ehiscopum poterit. c. filiis. 16. quaest. 7. Sed & si ad in piam fuerit redactus patronuS, ex prOVentibus Ecclesie ali sustentarique debet, c. qui ob IK. q.7. c. nobis. de jure patro. licet eorum dispensationem alias non habeat. Nam & is qui servum manumisit,cui hunc quadamtenus similem esse discimus, a Iliaberio suo alimenta quoque exigit jure cuvili. Lsi quis a liberis. de liber. Vnosc. Ius igiatur patronorum in ecclesias in iis fere coi sistit. Et notandum est, mortuo patrono id jus ad haeredem ipsius transire. c. confide- randum. I6. quaest. 7. Ac si plures existant haeredes, in solidum quidem patroni fiant, non pro paxtibus haereditariis c. I. de jure s 2 '

279쪽

patrona Ade qua hic disserimus, attinet, non sing si haeredes in solidum jus nominationis ho

omnes simul nominant ac eligunt, in qua electione stirpium magis, quam capitum rationem habendam esse constitutum est, ita ut plures unius patroni haeredes, unius tantum personae vicem sustineant. clem. 2. ej re patron. Hujus quoque juris don tio permutatioque permittitur. c. ex in mmatione. de iure atron c. nemini.*6. quaest.

. habet, honestum visum non est juris pontificii authoribus, ut pretio cuiquam acquiratur. Ideoque venditio ejus prohiabita est, nisi universitas quaedam praedi xum, cui hoc jus accedat, distrahatur. c. ex Meris. Ade jure. c.cumseculum dejure patronae.

Iure ordinandi ministros

Guama

280쪽

Illi

DE SACR. ECCLEs. MINIST. LIB. V. et ue

Ilia Cepe numero contingit, ut qui jus ahabent promovendi ministros Ecclesiae, sive beneficia ministeriis assignata conferendi, negligentiores sint in eo negotio: aequum sane fuit, huic malo atque incc modo idoneum aliquod remedium qua rere. Itaque canonibus pontificili cem tum tempus definitum est, intra quod si Ecclesiae vacanti prospectum non fuerit, statim id jus tanquam caducum, ad superiores antistites devolvitur, idque grad xim, ut qui propioris gradus est primum adeatur, & eo cessante reliqui sur1um Versus progrediendo, donec ad summum

pontificem perventum fuerit. ca. licet. de supplen. neg. resat. cap. nulla. de concedi .prasen. Caducum autem satis commode ac Latine dici posse videtur, non aliter ac Iureconsulti veteres caducam haereditatem, cad cum legatum, caducam dotem, caduca bona vocant. Litem veniunt. deperi hcr. LAquis virium. l. dote. derit. nupt. Lyde iis, qui

in testa. delen. l. q. de S. C. Syllam l. a. s quis aliq te'. probib. rit. C. de cadu. tollan . Qui versantur in foro, & qui jus pontificium interpretantur, jus etiam devolutum, nec id quidςm inepte meo judicio appellare so-Ient. Sic enim a veteribus juris authoribus haereditas, tutela, dominium, bona devolvi diςuntur. l. pupilli. de solutio. t. ad Ascum.rer.amor. l. instaudem. dejur.Dc. l. δε-

. ..

SEARCH

MENU NAVIGATION