장음표시 사용
291쪽
x8s FR. DuAREN. COMM. Εροώμα tegatur & excusetur, tamen res ipsa loquitur, & nos quotidie satis docet experientia, quantum haec lues p stisque noceat Ecclesiae. Nam imprimis
occasio datur captandae mortis alienae,
praesertim sceleratissimis & profligatissimis hominibus, qui talia diplomata sere
impetrant. Iureconsulti veteres, quibus haec Evangelii lux nondum affulserat, pacta conventionesque detestantur, quiabus haereditatem suam quis promittit aluteri, ne ejus haereditatis 1pe ad optandam promissoris mortem invitetur, cum tamen verisimile sit, inter notos homines & amia
eos hujusmodi pacta iniri, & eum qui ita paciscitur ac promittit, probabili aliqua causa adduci, ut alteri fidat. Hoc autem diplomatum genere beneficium non ei quem eligit charamque habet beneficii possessor, cuique justa aliqua causa est comiidendi, sed homini plerunque non silui hi ipsi ignoto, sed etiam improbo ac malev Io, quem libuerit Roman. pontifici nomianam, consertur aut conferri mandatur.
Deinde lites & controversias innumerabialas pariunt haec diplomata, quibus nec Reipubl. quicquam est exitialius, nec Christiano homine indignius. Verissimum enim est quod Isocrates homo an stra religione alienus, scribit, ossicium esse
boni principis eas loges condere, quae inter
292쪽
et DE SACR. ECCLEs. MINIST. LIB.V. 28
cives quam paucissimas Iites gignant. Nec dubium est cordatis hominibus, nedum Christianae religionis cultoribuS,hanc partem juris pontificii probari non posse. Haec enim diplomata tantum offundunt ubique tenebrarum, tantamque fraudibus & strophis forensibus fenestram aperiunt,ut allae 1iiper alias contentiones & lites hinc quo-xidie exoriantur, ac Veluti Andabatarum more pugnent litigatores δὶ ςausidici, nec judices quamlibet perspiuaces facile jus Moequum in tanta caligine perspicere pos sint. Quae res efficit ut astutissimus quisi que , callidissimus, & improbissimus, quamvis jure nullo aut titulo nitatur, saeius in hoc certamine victor evadat, Mimpliciores homines liberaliorisque ingenii justissimam causam amittant. Non enim libenteit tam odiosis litibus sese i
plicari sinunt, & ancipitem judiciorum aleam reformidant, clim praesertim ad strophas eludendas, quas fraudulenti captiosique homines facile hic comminis .cuntur, nati assuefactique non sint. Quid gquod in his litium anfractibus ingenti
sumtu opus est, cui sufficere neqaeunt inopes elerici, ideoque opulentioribus cedere coguntur φ Praeterea haec mλυπυγ- μοσιωη pontificum de ipsos avertit a proprio munere functioneque sua, & alios antistites non sine aliqua
293쪽
fortassis injuria interturbat, ut neutri in tanta confusione munus suum obire posia sint. Ac ut summatim omnia complectar, nee necesse habeam speciatim enumerare, quae in canonibus concilii Basiliensis pe 1cripta sunt, illud dicam, quod aulae R manae quidam alumnus, Gomesius, ab alio nescio quo acceptum in commentaria sua referremon dubitavit. Nempe hujus modi pontificum diplomatis, jus canonia cum funditus eversum destructumque es Je. Sunt tamen nonnulli, qui studio, ut
credibile est,' pontificibus blandiendi, asia serunt, quicquid habent juris reliqui epi- scopi in re beneficiaria, id Romano ponti
fici acceptum ferendum esse, quasi omnia ab ipso tanquam fonte aliquo prodierint. Et cum possit jure suo totius orbis benefi- ' cia arbitratu suo dispensare ac distribuere, praeclare cum caeteris agi censent, si ea tem aliquam benigne scilicet ei largiatur' &indulgeat. so. ca. quanquam. de elect. in α. ed quae fuerit olim episcoporum in hac re potestas atque authoritas, satis ante d monstravimus libro tertio. Ut autem' concedamus Rom. pontifici quidvis im- pune hic licere, tamen omnes boni, ut sp xo, mihi assentientur, non modo quid luceat , sed etiam quid honestum sit ab eo pectandum esse. Quid autem indecςi
294쪽
DEsΑ R. ECcris. MinisT. LIBI. 28 3 haec initiisteriorum functionumque ecclesiasticarum perturbatio a. perrenit. Ita quasi L Μitto quod pessime videntur pontifices Romani sibi suaeque majestati consulere, cum eo nomine, ut caetera missa faciam, quae non sunt hujus instituti, mi tam apud Christianum populum sibi con- flent invidiam, ut nisi DEUS aliquis huiurei prospiciat, magnum ab universa ruina excidioque periculum sit. Quanto circunspectius Lacedaemoniorum ille Rex, qui uxori objurganti, quod minus ac li milius regnum filiis esset tradituras, quam accepisset. Ego, inquit, eo majus relii quam, quo diuturnius. Vertim ut ex diaverticulo in viam redeamuS, certum e ploratumque est jus quo utimur, quacui que ratione id constitutum fuerit . Quod ut intelligamus, animadvertendum est, cum primum Romani pontifices coeperunt ubique terrarum beneficia dispensandi s cultatem sibi vendicaro, parce admodum ac moderate ipses ea potestate usos fuisse. Non enim imperiosis istis diplomatis te rebant statim episcopos, & ad sibi paret dum cogebant, sed ut leviter primum tentarent eorum patientiam, literis monere eos ac rogare 1olebant. Sed cum preces α monixa gravate ab episcopis xeciperet tur, ac pIerumque ea contemnerent, mox in Praecepta conversa sitim. Vserum ne ea
295쪽
quidem fatis nervorum habuere, cum be- neficium interim collatum alii adimendum
non videretur, sed colitumacia tantum
non obtemperantiS plectenda. ratio tandem eXcogitata est , qua beneficiorum dispensatio ad pontificis Romani potestatem & arbitrium omnino revocar tur : datis nempe per diplomata executoribus, q ui aut epi scopos ad parendum cogerent , aut ei imperium, detrectantibus ipsi conferrent. Sic precibus primum usi pontifices Romani, deinde j ussit ac minis, postremo vi aperta hanc sibi potestatem comparaverunt. Prospiciebant enim epiu
scopos aequiore animo jugum accepturos, cui paulatim alluevissent, quam si id ab initio per vim cerVicibus eorum esset in positum: sicut Milonem ferunt eo facilius taurum gestasse, quod ei indem adhuc via tutum crebrius ferre solitus fuisset. Aefuit tempus cum, hic ritus observabatur, ut trinas litem usdem beneficii nomine ad episcopos mitteret Pontifex, quarum unae
monita tantum, alte epraecepta, postremae
hgu actionem ath executiovem complecteret tur. Verum hoc ritu antiquato, in quo vetexis moris quaedam Velut reliquiae com*iciebantur, ultimas solum, id est, execmtorias, usuS Romanae aulae ad hunc usque diem retinuit: quae effectum habent in octo mensibus tantum, ut canon pontifi-
296쪽
.ία .. D SACR. ECCLES. MINIST. L .V. 29ICHS docet.' Nam quatuor menses liberos habent reliqui episcopi, nec beneficia eo tempore vacantia coguntur iis confero, qui talia diplomata impetrant, quamvis nullo non tempore pontifex Romanus beneficium vacuum jure occupationiS co
ferat. Sed etsi nullum a pontifice diploma impetratum fuerit, dubium non est, qRin caeteri antistites in sua quisque parce-cia, ecclesiis quocunque tempore anni V cantibus providere postitit. Sunt autem hujusmodi executorum pontificis Romani duo genera. Quibus iam enim ita mar datur executio res ripti pontiscit, ut antistites & collegia compellant ad beneficium conferendum, sacra communione eis ii terdicta, non etiam ut ipsi beneficium conferant, aut in possessionem mittant. not. iuc. abbatem. de rescripst. Itaque hoc mand to ita demum potestas conserendi adimitur antistitibus, si irritum & inane decre- Verit pontifex quicquid adversus ea factum fuerit. c. osside conces probendae. Bit 6. Alii furit executores ad providendum Vulgo appellati, quibus a Romano pontifice mandatur, ut negligentibus episeopis, ipsi provideant ecclesiae qua de agitur, & beneficium conferant. Estque magna vis
di potestas hujus mandati, quia simulat- 'que oblatum lest episcopo vel collegio, omnem providendi Ecclesiae facultatem
297쪽
injecto constrictas manus habςns, bene cium amplius dare non potest. c. si capituloia de conc. prab. in 6. Sed hoc jus Leonina constitutione, cujus sepe meminimus sit-
p a, magnopere in Francia immutatum est. Nam ea constitutione modus diplomatum quasi vectigalis cujusdam ab anti stitibus exigendi definitus est, ita ut nulli pontifici Romano toto sur pontificatus tempore plura concedere liceat Est enim constitutum, ut in eos antistites qui de cem beneficiorum distributionem habent uno diplomate contentus sit: in eoS Vero. quibus quinquaginta, aut eo amplius beneficiorum dispensatio competit, duobu&diplomatis possit uti. Deinde ea constitutio nulla diplomata probat quibus beneficiorum nondum vacantium spes osseratur, nisi verbis, ita ut constitutum est, conceptis perscripta fuerint. Est enim praescripta forma & conceptio diplomatis pontificii, qua praetermissa vel mutata, mandatum pontificis irritum nullumqua habetur. Quod tamqn est ita accipiendum, si quid contra voluntatem ac sententiam eorum, qui sermulae exemplum proposuerunt, Ves adjectum, vel detractum fuerit. Nam qui existimant id exempliam omnibus negotiis convenire, ut ne tantiuium quidem ex eo immutare fas sit, per si
298쪽
DE SACR. ECCLES. MINI ST. Lib.V. 299 miles iis sunt, qui ex vulgaribus eXomologeseos formulis peccata enunciam sacerdoti, etiam ea quae non admisiere confiter res. Extat autem formula rescripti sive, diplomatis in ea constitutione Leonis plene descripta, quam nos hic integram non referemus, praecipuaS tantum quS clausu- las discussuri & explanaturi. . Prima igitur clausula diplomatis est, qua pontifeX Rom. eXcommunicatum a solvit, hactenus ut diplomate ei concessiunvaleat. Nam alias rescriptum ab eo, quisiimmotus est a sacra communione, impetratum nullas vires habet. 0 1. de rescr. in Q c.postiuastis derier. excom. Effectus autem
hujus clausi ilae ad nullam aliam rem po rigitur, adeb ut plerique tradiderint, nisi communicatuS postea absolutus fuerit, beneficium ei praetextu diplomatis conserri non posse. Quae sententia non solum Leonis formulae, sed aequitati etiam ac rationi congruit. Interdum quoque haec clausula ne ad diploma quidem, de quo hic quimur, confirmandum prodest, sed eas exceptiones,quae ab aliis collectae sunt omitto. Facile autem hinc perspici po est, quod ante diximus, singulas hujuς formulae clausulas non in omnibus diplomatis necessarias esse. Quid enim si is cui conceditur diploma, piorum ac fidelium communione summotus non sit l
299쪽
et ρη. v K. DuAREN. Coni M. . Secu'da claustula est, qua Pontifex omnia beneficia ejus, cui diploma conc
ditur, cum Vera eorundem aestimatione ac
precio, pro eXpressis habet, quamvis expressa forte non sint. Nam rescriptum tanquam obreptilium careret viribus, nisi
pontifex hujus expressionis gratiam fac Tet. c. si propor ulta de rescript. cap. si motu proprio. depraeb.in 6. Caetera vero si quae ii . sin personae vitia obtentu hujus clausilla pro expressis habenda non sint: quia hanccxtensionem formula non admittiit. Sed ne haeς quidem clausula ubique necessaria est, cum beneficia non habentibus constet eam omnino supervacaneam esse. E denique est sequentium fere clausularum
Tertia clausula est, qua pontifex e primit, se nes nine postulante, diploma es- i. rro concellisse, quae clausula omnem o i reptionis suspicionem tollit, essicitque ut ea tacuisse nihil noceat, quibus alioquin non expressis pontifici obreptum vider tur. caps motu proprio. de praebend. iii K. , reg. cancri. Non enim ob conceptionem dia
plomatis arguendus est is qui ipsum non
impetravit, sed ultro sibi delatum accepit, tametsi forte contra leges, aut caJoneSconcessum fuerit. l.I. O . de pet. bon sint. Haec clausula tamen non impedit, quo mia
nus vitia personae, quae diplomate juvari
300쪽
i i vult, ipsi objiciantur, quasi legibus cano-xo nibusque solutus sit a principe, idque vi iluta Lo receptum est. glos. in c. Romanus. de praebend. Alii sunt praeterea varii effectus hujus clausulae, de quibus caeteri diligenter
scripsere. Ael. in c. ad aures. de rescript. c. ca Din.I. c. ultri detest. Mamil. delingrat.
M . Quarta clausula est, qua Pontifex ostendit non pure ac simpliciter se mand re, sed ita demum si pro alio non scripserit Non enim velle intelligitur pontifex plurium beneficiorum dispensationem ab omclinario antistite exigere. cap. mandatum. Orescript . Et haec quoque clausula satis demonstrat hanc formulam pro Varietate negotiorum mutari posse. Quid enim si a tistes quinquaginta beneficiorum confe-xendorum jus habeat φ Nonne ex jam dictis constat pontificem Rom. duorum beneficiorum donationem sibi vindicare pol se Itaque conditio ita concipi poterit, si pro duobus aliis non scripserimus. Quint* clausula est, qu1 Romanus pontifeX cano licum creat eum, cui diploma concedit, hac fine ut ad honores ecclesiasticos aspiret: idque proptςr morem e clesiarum sit, quo honorem ecclesiasticum consequi nemo potest, nisi in c nonicarum collegium ascitus fuerit. Et quia hi c nonici honorari, suffragia ferre dicuntur,