장음표시 사용
121쪽
Si voluptatem amas, hanc elige, quae voluptatum omnium summa est. Quid enim suaviusjucundiusque quam audire Deum loquentem & Christum in verbo suo Z Audire M sem, Prophetas. Apostolos, Evangelistas. Audire beatos illos martyres Sc ecclesiae Doctores, Ignatium, Iustinum, Irenaeum, Cyprianum, & reliquum beatarum animarum chorum. Nonne hos pio devotoque animo legere, plus est quam caput inter nubila condere , sidera ipsa digito attingere e Quid
etiam praestantius suaviusque quam ex Aristotele . Plinio, aliis, discere rerum naturam, atque inde videre Dei potentiam, sapientiam, bonitatem: potentiam quia ex nihilo fecerit
omnia ι sapientiam quia optimo ordine di. gesserit omnia ι bonitatem quia nostri caussa fecerit omnia ρ Quid adhaec excellentius. quam ex Herodoto, Thucydide, Xenophon. te, Polybio, Dionysio Halicarnasseo , Livio. Plutarcho, Tacito, aliisque magno numero . cognoscere omnium seculorum decur.
sum ι imperiorum initia, Progressus, vigorem, decrementa, interitus, caussas, m dos, eventus omnium considerare, atque ita
non solum proficere in iis quae civilem prudentiam spectant, sed videre simul Providentiam Dei, cujus historia speculum est Quantum nune illud, quod omnes magnae illae ani-
122쪽
moe suerint Episcopi, Imperatores , ac re ges aut cujuscunque tandem conditionis ad tuum quasi arbitrium se sistunt tibi & rem omnem eX ponunt , neque id negligentes, quomodo multa omnibus excidere so leat: sed quomodo haec post longam meditationem dixissent si totus orbis ad eas audiendas confluxisset. Neque nunc demum hoc vitae genus incipio aestimare, scis me fecisse a puero. O quam mihi jucundum meminisse quod sic aetatem hactenus transegerim l Nullius enim aeque avarus fui ac temporis, eoque nunc cum voluptate anteacti temporis recor dor. Propemodum cum Poeta dixero, Ila recordanti Iux est ingrata gravisques Nulla mihi cujus non meminisse velim.
Nimirum ut idem subjicit. Ampliat aetatis spatium sibi vir bonus, hoe
Vivere bis, vita posse priore frM. Quae ego apud alium non dicerem , apud te id mihi liceat, quia scis ea a me dici, & non ad jactationem dici, sed ut te excitem ad imia
123쪽
tandum Patris exemplum. . Alioqui enim laturum ut magno cum dolore memineris senex, tot dierum, tot annorum, quos nugis
di ineptiis transmiseris. . Quod temporis es. fluxerit tuum amplius non est. Sed adhuc in manu tua modo Deus tibi longaevam vitam concesserita aliquid est adolescentiae, & tota Porro juventus atque M. Nondum imitari
me serum est. Tantum contemne Voluptates , quia tanti non sunt, ut aeternum PrΟ- 'pterea miser esse velis. Voluptatis enim breve gaudium, longa poenitentia. Labor instu diis peractus non sentitur . sed fructum ac gauis dium relinquit Per.omnem aetatem. Itaque nunc valde eo delector , quod stultis voluptatibus non delecter, ac ne adolescens qui
dem delectari soleam. Tibi similem animum opto voveoque,' & est Iam is, si is sis, quem fore te abeunti mihi recepisti. Et sane ex Britannia non unas literas e X pecto , ex quibus
cognoscere aveo; sed magis aliunde. Causissim scis, qui parentum animos nosti, Praesertim si aliquando eorum liberi spem fuerint frustrasti. Nempe nos etiam ' ουκ οἶς λέγει
μῆλον - οἷς ποιεις , ut Gregorii iterum verbis utar. Vides, ut in tantis occupa
124쪽
tionibus desinere nesciam, cum ad te scribo imo tui etiam caussa ad alicis scribam, etsi curanda adeo multa sint domi, ut quo me vertam nescio. Sed omnia vincit amor tui, quem , quanto magis virtuti studebis, tam Io magis tibi demereberis. Ut lignis alitur ignis, si fomes absit extinguitur; ita hon rum parentum amor alitur, si liberi virtuti incumbant, hanc si deserant, paulatim ardor ille paternus imminuitur , imo extinguitur. Fove igitur ignem illum in pectore nostro, ut debeat quidem naturae ortum suum , sed fomitem atque incrementum Virtuti tuae. Significa mihi quantum sit impensum coactilibus pro Senatore Casimbrotio emptis, &quanto amplius acceperis ab eo quam refuderis. Nam necesse est ut ego atque ille ratio nes putemus inter nos. Fac me etiam certiorem de nominibus, praenominibus, dc dignitatibus omnium eorum , quibuscum Cantabrigiae sum versatus , imo & Londini , &Oxonii, &Cantuariae. Dices te non omnium meminisse, credo, sed perscribe quorum recordaris. Et si de aliis excidit, Catabrigien sium saltem omnium , nomina de munera satis noris. Eruditissimus atque Optimus illa vir, qui Casaubono Olim fimiliaris fuit, Mnobiscum apud reverendissimum M illustrissimum Dominum Episcopum prandit, nomen
125쪽
suum in libello illo chartae delectilis annota rat. Sed sunt Fratres libellum eum te habere. Utcunque est significa ejus nomina, ac quo munere εc ubi fungatur. Frater tuus Franciscus praeclare admodum se gessit, disi Putatione ea, quam quinta Febr. habuit publice pro gradu doctoratus in Iure, disputatione itaque mox totius summo consensu senatus judicatus est dignissimus, qui suprema hac laurea ornaretur. Mi Fili, scis Horatii
illud: Occupet extremum scabies, mihi turpe relinqui s.
Dionysius in Arabicis tralationem aliquorum meditatur. In Oratoriis meis nihil praeter Indices & praefationes superest. Mag. Bodecherus est Ethices Professor, & cum laude docet: Mi Fili iterum tibi ingero illud Venusini vatis:
Scis enim Adolescentem hunc te juniorem es
se aetate, aeque ac fratrem, ut alios mittam.
Sed pluribus non urgebo, ne videar dissidere. Deus te magis magisque Spiritus sui r bore firmet, ut senectuti parentum solatio, familiae integrae sis honori, parvulis etiam meis si me Deus ex hac vita evocarit) consilio
126쪽
auxilioque prosis . imo parentis vicem suppleas. Α inplissimo Domino Procancellario , atque aliis nostri amantibus praeclare de me nuper meritis, deque te merentibus salutem meo nomine plurimam dicito. Lugd. Bat. CID ID Cxxx. XIV. Febr.
Vir euristae O eognate omicissime. REcens poematum tuorum editio, quam ad me misisti, longe elegantissima est: neque potoras melioribus typis eam evulnus pater GER. I o. VOS SIUS.
127쪽
Quare pro isto munere tuo gratias tibi ii Sentes ago , magores etiam habeo. Memini pem nobis a te fastam olim fuisse de Sexto Empirico. Quem si adornare coeperis, rem aggredieris praeclara tua indole dignissimam. De Salmasio eadem mihi significaverat vir nobilissimus, a quo tu haec accepisti: ac mox etiam ille scripssit mihi omnia ista iteratis Pari sensum literis confirmari, ac vehementer plerosque illic mirari esse in curatorum numero hic aliquem , qui ista ignoret. Quid futurum sit, divinare nequeo. Res enim nondum penitus consecta est. Quod scribis eruditorum hominum majorem c longinquo reverentiam esse , domestica autem & quae ad manum sunt, vilescere, ac minus aestimari, vitium est non unius seculi. Quid tamen Α- cademiae profuerit insignem virtutem praesentium conculcari, ipse tu exemplo esse poteris cum Cl. D. Vostio, postquam ambos vos amisimus. Neque hancjamiram resarciet Salmasius hac lege accersitus ut vocem ejuS nunquam cXcipiant, subsellia publica. Opus est viva disertaque dicentis oratione ut eximias artes & disciplinas capessat audientium aris dor. Si decem Salmasii Amsterodamum ad Commentandum scribendumque, non ad docendum vocati strissent. nunquam vobis litem
Movisset magistratus Lerdentisi De induci
128쪽
rum aut pacis spe utinam verum scriberes. Ego necessitatem quidem 6c utilitatem video summam : at affectionem & studium quorundam, qui consentire debent, non video. Me. tus , nescio quis , & speciosa tergiversandi
causa obtenditur: veram autem rationem ne
que ego scribam , & tu facile intelligis pro
prudentia tua. Vale cognate carissime, Muxorem liberosque meis verbis saluta. Lug. duni Batavorum az. Julii 163 I.
ο per has ferias me inviseris, rem mihi facies grati mam jucundissimamque. rte
CLarissime cognatorum se coniunctissimo. Literae tuae quas i Februarii ad moscripsisti, incit binis respondebans, nullP au
129쪽
tem egebant resPonso meo. Quare silui aliis
quam diu. Nunc cum magno meo dolore ex aliorum sermonibus rumor est te valetudinis
causa a publicis lectionibus abstinuisse. De qua re dum curiosius sciscitor, omnes omnia praeclara & honorifica de lectionibus tuis reia ferunt , sed addunt amici tui te, nescio qua animi tristiore cogitatione, credere non esse te muneri isti parem. Equidem ego vehementer gavisus sum cum nihil aliud causae subesse audio. Nam & sanguinis melancholici moti bus quibusdam eam opinionem ante 9 annos tibi obortam esse , & mox brevi recessisse scio. Id vitii magnis de divinis animis saepe adhaerescit. Sed ipse novisti, novimus omnes, qui te amant & aestimant, posse hoc, quidquid est , ratione & consilio vinci , quod tandem etiam sne ratione aut consito vincet dies & temporis exigui decursus. Quid autem est, mi cognate, cur quod longinquitas temporis minuet atque molliet , id non praeripere prudentia tua malist Noli te obli visci Betriaeum esse, & eum, a quo alii petere praecepta bonae mentis solent. Res nitam tum te indigna est , exspectare a tempore medicinam, quam statim repraesentare ratio possit. Quare ehementer te rogo, ut huic rei sapientia tua occurras, . atque ut ne desistibi, lectitanaeve matronae uxori tuae, aut
130쪽
carissimis liberis tuis , amicisque omnibus. Quid est . quaeso , cur te publicis lectionibus sussicere Amsterodami non credas, Cum ante multos annos in Academiae Leydensis subselliis tam praeclarε rem gesseris ρ An res majores εc eruditis auribus magis dignas Am sterodami conari debes 8 Innata tibi est admiarabilis dicendi facilitas. Et qua unque in illa philosophiae parte tractari apud adolescentes debent, etiam aliud agendo exequi soles. Crede modo te posse, & , supra quam satis est, poteris. Non est opus ut de veterum Philosophorum celebrioribus sectis Academica , Stoica, Epicurea, Peripatetica, ex ultima antiquitate cum magno labore multa arcessas. Dic quae ex Aristotele tuo semper tibi in labiis oberrare etiam somnianti solent. & omnium expectationem implebis. Molesta res est nimium molimen. Majore cum fructu Iuventus capiet quidquid obviam dc familiare tibi est. Haec tibi scribenda duxi pro jure amicitiae nostrae. Et pro eodem jure ut mihi respondeas, peto. Nunquam hodie estiugies; nosti caetera. Ego, quisquis erit rerum tuarum status, quae
Cunque fortuna tua tuorumve, semper omnia& dicam &sedulo faciam, quae ab homine tui amantissimo exspectari poterunt. Vale, vir