장음표시 사용
131쪽
Vir amplissime, o cognatorum chari e. HAsce literas mihi invito & jam prorsus
inerti extorsit uxor. Tanta enim jam animo meo insedit tristitia, ut pigeat & Pudeat ad amicos & nominis mei studiosos rescribere. Incidi miser in melancholiam, illa qua ante annos Ix. laboravi multo graviorem. Nimiis me primum studiis fatigavi, hinc obstrumonibus laborare coepi, hinc quae facilia ante dissicilia visa sunt , tandemque nescio qua pusillanimitate coepi mihi prorsus dissidere , sensique me imparem serendo huic oneri. Hac imaginatione obrutus jaceo, sedeo. penE mutus & elinguis, excors prorsus. Et cum misera familiae meae sors animiim subit, vix sum meus. Ita qui fortunati stimus fui, jam miseri imus mihi videor. Rationes qui hus me erigis, etiam sic a viris cordatis in- dies objici, tur. Non sum is , mi cognate, quem arbitraris esse. Vana ac stolida pes-
suasione provinciam hanc suscepi. Sentio aliud
132쪽
aliud esse privatim, aliud publice docere. Non est mihi ea animi praesentia cum publige docendum est, quae adest privatim docenti. Quin
tanto jam quoque metu obsessus sum, ut nequidem ad privatam lectionem redire audeam. Valetudo afflictior est ex animi dolore , imaginationibus, etiam medicamentis. Somnus gravis interruptus, irataque corpΟ- 'ris oeconomia turbata. Unicum superest praesi dium in summi creatoris milericordia&omnia potentia repositum. Is me alias ex simili malo. expedivit, sed lente. Scis enim morbos illos diuturniores esse. Ego me familiamqtie meam, precibus tuis, mi cognate, commendo. Nov. est animus ultra scribere & tragicum hunc se monem mihique molestum prosequi. Videbist facile ex dictione, ex lituris, quo fuerim animo cum haec exararem. Concidit pristinus vigor corporis & mentis. Adstabat uxor, cum haec scribercm, calamumque pene direxita Faxit Deus, ut aliquando laetiora & accuraritiora scribam. Jam non possum meliora darcti Vale vir claris SI chariss. uxorem liberosque saluta, quos officiose salutat uxor liberique mei. guondam etiam a fictu rerit ιn praecordia vi rus. Amstelod. xl I. Mart. ClD ID CXXXI I.
C A. s P A R BAR La Us cognatus tuus dilectis . .
133쪽
Non dubito, Vir Clarissime, quin literas
meas una cum Commentario meo in Iu Evangelia. & duobus tractatibus Talmuis dicis D. Cochi, die veneris ad te per nautam datas acceperis. postridie a D. Walaeo accepi quid in negotio vestro actum sit. nempe ante allatum Liturgiarum Librum Iatum jam
fuisse Professorum judicium , O ad Ordines
perscrstum, cfm argumentum breviter sit. ιniquam sibi videri Epigcoporum Anglicanorum autho statem tantam, ut sua ritιone va-Iere patiantur ordines, ut ex eorum praescripto Liturgia Anglicana hic locorum Introducatur. De caetero intactam se ipsam Litu iam relιnquere , neque ullatenus se hoe suo judicio ei praejuricatum velle. quod Jam die sabbati lapio ad te perscripsissem, nisi eo die dolor Colicus ex abundanti bile me corripuisset, qui sequenti nocte me propemodum extinxit, de vero extinxisset nisi secundo adhibito enemare per Dei gratiam fuissem adjutus: jam meliuicule habeo, Deo laus, quem ut tu smi-
134쪽
liter quam optime Valeas etiam atque etiam precor. disce ex Psalmista, 'n: 'no& vale cum Amplissiae o D. Bos eu Io. datum Lugd, Batav. a 8. Martii i633. Tuus quantus quantus
V. C. QIIae de Mimis per literas nuperrime ad
, te, ornatissime Barlaee, missas commo
nuit Ocellus ille Italiae suae Dominicus Molinus, ex verbis ejus Italice scriptis, cum tibi istis diebus adessem, coram intellexi , & nunc quoque ex literis ad me tuis, quibus eadem illa illustris viri verba Latinε reddita inseruisti, ista scilicet:
Vellem videre subjectum aliquod egregium poesos ridiculae sue mimicae g o speciatιm, quae ad ejus hisoriam spectant. num auis
qua veι Graecorum veι Latinorum autoritate
probari possit , mimos conscriptos forma nam i s rati-
135쪽
ratisa, uti consat scriptos ordinarie forma
Quod prius spectat, mimi mimorumque historiam, non quidem sua, accurMe tamen succincteque exsequutus est inter recentiores Iulius Caesar Scaliger Libro poetices, qui&historicus dicitur, primo, capite decimo; ac deinceps libro eodem, cap. ι8. Macrobius quoque noster, inter antiquiores, de Laberio Publioque mimis initio statim secundi , Saturnaliorum ejusmodi intexuit, quae haud parum lucis talium studiosis foenerare possint. De caetero , quod ipsos mimos eorumque formam attinet, Latini modo mimos, modo planipedes dixerunt. Planipedes ob id, quod cothurno tragici, soccis comoedi pedes induerentur, ipsi nudis pedibus, vel ut aliis placet, in plano orchestrae partes suas agerent. Vetus commentator Iuvenalis ex editione Pithaei ad Satyram octavam Plampedes interpretatus est Maniscologos ς quod cum olim minus caperem , in notis nostris Macrobianis, legendum censui, Nealeseologi, a Graeco verum Neaniscologi a quod juvenalia & adolescentiae placentia traiactarent , dicti fortasse. Quin & dies unus Saturnalibus a Caligula additus legitur apud Suetonium Iuvenalis dictus. erant vero mimi vel vocales vel tacentes. Horum serma .
136쪽
omnis erat dramatica. Qui voce simul utebantur. duplicem sustinebant personam. Nec spectabantur tantum hi, sed & audiebantur. Et hinc Iuvenalis Sat. 8. Planipedes audit Fabios. Meminit talium Lucianus insuper Li
que verba facientes adducit, & inter hos memorat, a Nerone Romae productum unum, praesente Regio quodam Legato , eumque ubi agentem legatus vidit, nec tamen intelligeret loquentem , ex ipso tamen gestu ae. saltationis modo singula accurate percepisse. Et addit Lucianus, Legatum eundem, cum sibi donari saltatorem eum flagitaret, interrogatum a Nerone, cui rei eum posceret,
respondisse, esse sibi vicinos Barbaros lingua dispares, apud hos, loco interpretis, singula innuendo, eum sibi usui fore. Refert Midem Samosatensis, alium quempiam , qui cum unus quinque personas egisset , hanc laudem a spectatoribus retulisse, ut plures in
uno ejus corpore animas habitare dicerent. Verum ejusmodi narrationes ac vocalitatem,
quae superius jam indicata , sive carminum modulos a mimis inter agendum usurpatos an intelligat illustris Molinus verbis, quibus quaerit an mimi conscripti forma narrativa ampliare sententiam, tuamque Barlaee eruditissime, exspectare constitui: hoc obiter c
137쪽
ronidis quasi vice adjiciens, usurpatam praeterea iisdem reperiri non minus miram quam ridiculam mimesin, quae dicta. Hac Protei in morem ita se convertebant, ut omnium literarum facies repraesentarent, idque tanta solertia, ut etiam componerent diis iones; de quo videbis uberius apud Caesarem , quem dixi. Habes, mi Bartaee, quam petivisti, Symbolam nostram. Nunc lampada tibi sume; ac vale, salutatus quam diligentissimh. Hardervici Getrorum XI IX. M i. Stilo nostro 1633.
138쪽
'uiti, Domino in Myle, Dabbeldam,
Vir Nobilissime. . EUnti Hagam Manassi Ben Israel, &a
nobis id petenti, i iteras ad te negare nequivimus, quia scribendo bene de Christianis meritus videbatur: εc ita quidem ut optandum sit, Iudaeorum reliquos tam utilem Christianis operam impendere. Nam cum res &valde illustris, & gravis sit conciliare scripturae loca specie pugnantia , quomodo potuit homo Iudaeus melius de Christianis mereri. quam colligendo, dc unum in opus transferendo , quidquid olim omnes Hebraeorum doctores scripsere e de quia homines Iudaei minus grati nostris esse solent, id unum opta erimus, ut favore tuo eum prosequi, Vir Nobilissime, velis, de effcere, ut alii quoque in
139쪽
in conventu Illustr. DD. Ordinum ejus habe re rationem dignentur. Quod eo facilius obtineri posse speramus , quia & ipse vitae integrae vir est , & procul a malignitate ali rum suae religionis. quippe qui nusquam Christianis in suo opere insultet: quique obcandorem, & diligentissimam S. Scripturae ac Rabbinorum lectionem non nobis modo, verum & multis praeclaris ac praecipuis hujus urbis viris, sit gratissimus Amitelodamiura. Septembr. CID ID CXXXIII.
140쪽
E P I S T O L A XXXVIII. . 'An, pessimo doctissimoque Viro,
Doctori is AdvocaIo . CASPAR BAR LAEUS S. P. D.
GRatias tibi ago maximas , Vir Amplis
sime , quod anni mihi primitias cons craveris. Liceat modo dicere : Quid meruistis oves, placidum pecus e Si viveret Pythagoras, quam indignaretur Tibi& mihi. Tibi, inquam, cujus jussu imbelle illud animal, innocentiae ac simplicitatis symbolum, mactatum fuit crudeliter. Milai, ut qui auius sui viscera in viscere recondere . & san guine pascere sanguinem. Lege Orationem Pythagorae apud Ovidium contra animaistium esum, & Plutarchi de eodem argumeniato discursum. Forte disces solis herbis vesci,& malva, beta, lactuca, similibusque contentus esse, quarum anima non est in sanguine. Me quod attinet, absolvo te a reatu. M