Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

38 EPISTOLA XV.

personantem ; unde ita recte apteque transistulere. quo referri etiam potest Aquilae inter

pretatio, κανον, si Grammaticorum sensu ac more accipiatur. vox eadem, lineam verborum significat alibi quoque ; nempe Esai. 28. o. id quod in mentem venisse celebri He-hraeorum Doctori Abben Ezrae quoque ad hunc locum, non mihi solum, animadverto. Veterem itidem & usitatam hactenus ab A. postolicis usque temporibus, Propriorum no minum prolationem , Esaias, Jeremias&c. praesertim cum Graecae Latinaeque Linguae id usus 8c ratio flagitet, notata interim, si vi. detur, ad marginem Hebraica pronunciatione, ut in Cyrus pro Coresch recte factitatum:

honorandus frater in nova editione retinere potest. Apocryphorum similiter errata, quibus apodictice autorum illorum humanitas contra Theriolatrarum pervicaciam ostenditur ac probatur, relinquet potius, prout in Graecis habentur . quam ad divinae normae absolutissimam accurationem revocabit. Esd. 6. 9. a. &c. duo Videntur mutata contra sententiam auctoris: Bahamoth, pro Henoch,

ut vulgo legitur, vel potius, ut Judaeorum fabellae habent, Puchne, ut videte est apud Eliam in Thisb. vocabulo T J : deinde sier-τasi ipsum ut devoret quos o quando voles, pro , ut sat in devorationem quibus vis O

72쪽

quando mis a id est devoretur ab his , non contra ue prout Judaeorum somnia manifesto declarant, vel teste Elia ibidem. Censuram Londinensi editioni a rixam spectata fratris carissimi prudentia gravitasque tanti quanti

ego providebam animo, fecit. merito. quis e-nim tam insulsam atque indoctam tantilli faciat 3 ac non potius miserrimam inscientiam hominis omni dignetur miseratione Z Canta

brigiensis quidam Theologus , de idem Civilista . emendicata auctoritatis specie , ineptam ac dentatam illam scriptiunculam Typographo attulit; ut mihi Corrector, homo Oxoniensis, significavit, a quo homine similibusque, te, tuique similes vituperari malunt omnes boni, docti, cordati, quam laudari. quis enim Cynici scriptorculi Mimalloneos hombos non contemnit Θ certe vidi illam miseram censuram, alba , de innocente charta obductam hie apud nostros Bibliopolas. tuus hic, apud Oxonienses meos, Viros doctissimos, optimos, gravissimos, aequissimos, maxima & flagrantissima cum caritate, honos viget floretque. quin & ipse excellenatissimus D. Joannes Ralnoldus, frequentissima in concione , coacta in summa Academiae basilica, illustre testimonium Interpretationi ,estrae dedit. Sed janidudum epistolae

modum, lateor, excessi: nec enim tui amor

73쪽

sncerissimus atque inflammatissimus temporare sibi potuit; tam diuturno praesertim silentio irritatus. Dominus tibi tuisque, in omnibus benedicat semper cumulatissimh. E Novo Collegio Oxonio. Novembris ultimo. A. D. IS9

Honorandae fraternitatis tuae in Domino conjunctissimus:

ΕPISTOLA XVI.

Reverendo is Clarissma Viro

S. Theologiae Doctori in Illuseri omnasio Genevensi, amico ct fratri suo plu

rimum honorando.

S. Quod felix faustumque sit, Reverende & Clarissime Doctor, Frater in Christo

honorando, venit ad te noster Perigonius cum literis vocationis , & plenis mandatis tecum transgendi, atque etiam si fieri possit ona te secum adducendi. Literas enim tuas, quibus ad

74쪽

ad me non obscure ostendebas, vocationem

ad scholam dc ecclesiam Stein lardianam tibi minime displicere, imo te pro divina eam agnoscere, & Deo dante pro virili subire paratum esse, ad Generosum D. Arnoldum Comitem Benthemensem illico transmisi , cui voluntas tua perplacuit : ac sine mora quae adeXpediendum totum negocium pertinere sunt visa porro curavit, misso huc tabellario cum his literis, quas voluit per nostrum ad te mitiati , mirum in modum a nobis Contendens, ne

instituto suo tam pio deesse velimus. Vide igitur quid ab te velit. Vocat te ad profestionem Theologicam in Schola illustri recens aperta , & ad concionem unam hebdomadatim in primario oppidi templo habendam. Stipendium pollicetur Io . florenorum Franc furtensium annuorum, quin & aliquid amplius, si parum hi sint. Meo nempe arbitrio relinquit, ut am Ioachimicos imperiales tibi offeram , quos & Generositatis ejus nomine tibi offero. Mittit insuper arrham , quam Perigonius pro stipulatione tibi exhibiturus est. Supellectilem tuam sine onere dc gravamine. tuo curabit. Quid amplius rcitat ut

Vocationem tam honestam ex manibus non mittas. Da igitur manus , arrham capesse, sequere vocantem Deum, annue tam praeclarae voluntati Generosii Comitis: succurre piis ejus

75쪽

61 EPISTOLA XVI.

ejus conatibus. Ita postulat Sanctorum κοινωνta tita praeclarum talentum tuum tibi creditum: ita honos, ita constrentia tua. Functio honorifica est& praeclara, apta non modo hume

ris suis , sed & congrua dignitati tuae. Satis diu inserviisti tuis Malapertiis. Nunc auspice Deo serviendum est non duobus, sed multis. Fructus laborum honestos feres : nam qui loci conditiones norunt, sunt duplum videri quod isthic offertur, si apud nos vivas. Sen ties clementiam 3c liberalitatem optimi Comitis nulla ex parte in te claudicare. Si nuptias quaeres honestissimas facile tibi parabit. Quae

hic forte offeruntur, cogita an cum satis magno honore & commodo tuo te remorari debeant. Prosessio Ethica hujus Academiae nec vacat, nec conveniens est tuae personae. Audi Vero etiam quid Deus per amicos suadeat. Certe omneS Uno ore dc magna cum gratulatione tibi vocationem hanc destinant. M. Timplerus ejus Scholae conrector te avide exspectat. Comes communitatem ut Vocant

instituit , in qua studiosi et o flor. commode Vivere possint; cui commoditati si celebritas nominis tui accesserit, plurimi discentes haud dubie confluent. Quod superest Deum invoco ardenter, ut ipse ad vocationem hanc te trahat: te vero hortor & oro in magno id munere Dei Opt. MaX. ponas, quod hoc tempore

76쪽

EPISTOLA XVII. 63

pore & loco ad Episcopatum te vocare dignatus est , quo tibi Ἀροτονία seu potius ἐπίγεσισπ venerandi Patris D. Begae brevi hinc abitum, ut vereor, parantis contingere possit. Cetera ex nostro Perizonio cognosces, ejusque verbis ut fidem habeas oro. Feliciter vale. Heidelbergae 17 Cal. Febr. Anno Is 96.

EPISTOLA XVII. Clarissimo Viro ac Medico Eximio

amico suo observando.

Enchulam. '

ALiquot tuis litteris responsionem debeo,

quibus jam una opera respondere cupio. Priusquam tamen id fiat, te rogatum magno Pere velim, mih uiam senescenti, & multum remittenti de pristina scribendi alacritate, non solum propter alias occupationes, sed etiam γρο - παK-m quaedam, quae indies me de-hi

77쪽

bilitant, ignoscas ob tam diuturnum silena

tium, meque ob caussas commemoratas eXacusatum habeas. Ut autem vςερον orbτερον a tuis

postremis litteris incipiam , Amicum istum tuum virum modestum & probum , quem mihi diligenter commendasti, quibuscunque potui modis promovere, illique prodesse studui, idque in posterum quoque sum facturus, nec dubito illum animum meum de eo bene merendi penitus perspexisse, remitto itaque hac in parte me ad ipsius sermones quos spero de nobis fore commodos. Tradidi illi aliquid rerum metallicarum, &eboris istius fossilis, quod in exanthematis malignis&similibus fluxionibus dysentericis satis efficax sepissime sum eX pertus. Tibi pro navigatione ista Hollandica magnas ago gratias: video autorem diligentem satis fuisse, sed non

adeo rerum peritum. Avis illius mirificae , quae etiam prunas calentes devoraverit, effiagiem satis genuine expressam, amicus & vicinus meus Phil. ab Uria mihi communicavit. Libellum vero istum quidam apud nos Belga Levinus Hulsius in Germanicam Linguam transtulit, ac hic imprimi curavit , haud tamen scio an in Ompibus sit assecutus sententiam vestri idiomatis. Audio jam vestras naves aliquot in Candiam navigationem

tentare, quod si res illis successerit, prosecto Hispa

78쪽

Hispanis non parum aegre facient. Hic rumor sparsus vestram urbem per proditionem propemodum in manus hostium pervenisse. qui certe nihil aliud agunt ac moliuntur, quam

ut unum atque alterum Portum apud vos ocin

cupare queant, in qua re si voti compotes fieri possint, prosecto res Ordinum admodum in lubrico consisterent. Sed non dubito pruindentia & vigilantia Vestros hostibus facile omnem ejus rei viam esse interclusuros. de pace inter Gallum 5c Hispanum varia te dis crepantia judicia. Utinam cum bono Reipublicae Christianae posset iniri, quo potentissimo hosti Turcae eo melliis resistere liceret. Nuper sane laetus nuntius allatus , nimirum comitem Suarceburgium una cum Palfio Iannarino rursus per insidias esse petitum non tamen sine caede nostrorum s cum illorum ad 8 . sint desiderati, vulnerati plurimi. Turiscae, quorum magna pars versus Albam Iuliam ad commeatum conducendum eXierat , ac tantum I 6oo. in Urbe remanserant , nihilominus usque ad quartam horam tam fortiter se defenderant in ipsa munitione, ut nostri propemodum re infecta discedere coacti De rint. Magni momenti hic est locus , quare ingentes Deo agendae sunt gratiae, & orandus tit in posterum quoque nostrum militem foris

tunare dignetur. Sed de his satis. Si aliquid

79쪽

de tuis rebus ad me scripseris, mihi erit graistum. Poteris autem tuas mittere Ochsici assini D. Phil. ab Uria , qui habitat Amsterdami. caetera jussi filium addere. Benh ac feliciter vale&me ama. Norimb. 29. Martii. 98. IOACHIM. CAMER. D.

EPISTOLA XVIII. Clarissimo is Doctissimo Viro,

S. Theologiae Doctori ac Professori in iLIusti Schola Stein furtensi: amica suo honorando. Stelnsuri. S. In proximis literis promisi, me brevi ad te missurum Responsionem ad scriptum tuum. Et sane ex illo tempore caepi aliquid meditari : sed dissicultate primae quaestionis deterritus, destiti. Interim D. Martinius brevem Responsionem a se confestim, mihi ota tulit : quae quum nervosa mihi videretur. iudicavi satis fore, si illam tecum communi carem. Veruntamen quum ille principalia tan-

80쪽

EPISTOLA XVIII. 6

tum tractaverit: visum est mihi de sententiis Aonnullis, quas ipse praeteriit, te his literis admonere. Ad quas quidem scribendas non multum temporis mihi conceditur: & id quod

conceditur, non' satis tempestivum est Cogor enim haec scribere a caena ad lucernam, tabellario cras summo mane abituro. Quare peto ut ex aequo & bono haec velis aestimare. I. Scribis, non legi in scriptura, Deum nobis reconciliatum. Olfacio, unde hanc observationem hauseris : nimirum ex infausto illo F. S. sed contra velim te perpendere, legi in scriptura phrases tales, ex quibus illa,

bona consequentia deducatur: nempe Christum esse ἰλασμον, pro peccatis nostris. I lOh. II. item Deum proposuisse Christum Iλος ρυον , Rom. 3

a. Scribis, in sacris literis nihil uspiam diisserte tradi vel de passivae vel de activae obedientiae Christi imputatione. Sed rursus Veis lim te considerare, tradi sententias tales, quibus ista sequi pollet. Rom. 4. dicitur, Deum homini justitiam imputare : eodemque sensu ab eodem Apostolo dicitur, Deum hominem justificare. Justificari autem dicimur sanguine Christi, Rom. s. id est, propter sanguinem Christi, seu propter obedientiam mor tis Christi. Nunc quaero, an non aequi Pol

SEARCH

MENU NAVIGATION