Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

gs EPISTOLA XXV.

licet humi repentes, virtutis tamen tuae uniis cos cultores, quae tua est , humanitas , non aspernareris. Itaque cum hisce diebus anni.

versarium scripsissemus dudum tanti Viri manibus debitum, passi sumus hoc jam abituriens ad te evolare, non quidem ut illud censeas, cui vix a publicis curis tantum scimus esse ocii, kd ut in nobis illam bene merendi voluntatem de literis ac literatis aequo animo approbes. Atque ego eo melius spero, quod jam pridem intellexi, illam inter te & IsCa. sau bonum intercessisse amicitiam, quae inter conjunctissimos posset; quod ipsum nisi multis argumentis posteritati foret comprobatum,

vel unicum illud judicium summi Viri de scriptis tuis abunde faceret testatum. Etenim ea est tui ingenii dexteritas, ut cum res diverississimas agas , tanta felicitate illud assequaris , ut non didicisse , sed in memoriam rein Vocasse videaris, ad quaecunque accedis. Sed postquam te salus Reipublicae nostrae negotiis publicis admovit, tum vero palam fecisti quid absolutum ingenium posset, in quo

elaborando natura contendisset. Posset unus

ille liber , quo Batavos Republica donasti, luculenter testari, qua tu vi ingenii ad haec acra accedas , nisi haec ipsa tibi scriberem , Vir Amplissime , cujus quanto est erectior indoles, tanto proprias laudes amoliris: Ve.

102쪽

Iis nolis A. V. hoc tibi tribuet omnis ordo, omnis aetas, te prope unum hac tempestate Reipublicae obtigisse, cujus humeris sarcina publicae curae tuto imponi ac concredi valeat rHaec de meritis, haec de virtutibus tuis conis stans fama est. Caeterum homines dissicili ingenio atque ab alio aere crasso plorare non vetamus. vale. Amplissime Domine, diu sin. perstes literis ac Reipublicae. Lecivardiae Fri. sonum pridie nonas Septemb. M. DC. XV.

EPISTOLA XXVI Clarissimo Viro

PETRUS CUNAEUS S. D.

oel valeas, quidve agas rerum, valde sci, re cupio, cognate dilectissime: fuit mi hi heri cum Hogerbetio multus de te serismo, cum ille librum tuum cum admiratio ne legisse se, ac vehementer probari ab omnibus bonis diceret. ita enim judicant, neminem eorum . qui istis partibus favent, . quidquam hactenus edidisse quod cultum

103쪽

magis literatumque sit. defendisti causam non Geotii modo , sed amplissimi Senatus Bata vici, quam integer Populus, fautor & culiator optimatium, non haec Zelotarum factio. probat. ego, etsi nihil haberem quod scribe

rem, tamen committendum non censui, ut

tibi tam felicis incepti fructum ex animo non gratularer. id satis causae sere arbitrabar. uti tibi epistola obstreperem. non enim deiabeo de argumento solicitus esse, Cum te coma pello. Virum omnium, quos novi, conjunctissimum nobis amicissimumque D. Episcopium Parisiis fuisse , ex syndico nostro intellexi , cujus rei successum ipsi invideo. Me vero nescio quis vanus metus ab propinquis amicisque injectus, proficisci illuc vetuit, quo maxime cupiebam. adeo tristes rumores quotidie ex Gallia asterebantur de principum discordiis, quas nulla alia res. nisi ferrum& vis'. judicare posset. quare imprudenter facturus smihi videbar, si tali tempore turba tam viserem rempublicam. est quidem c&teorst modus rerum omnium optimus, sed tamen , si a temperamento discedendum est, malo equidem haberi paulo metuentior. non sme causa dixit olim ille, Matrem timidi flere non solere.

104쪽

EPISTOLA XXVII.

plures recurrent seriae, per quas exspatiara nobis, & vicinos adire Gallos licebit. Vale cognate dilectissime & inorem tuam meis veris his saluta. Hagae comitis postridie Calend. Octobr. I 6I .

EPISTOLA XXVII.

HUGONEM GROTIUM,

Magnifice Amplissimeque Domine. Hodierno mane nunciavit mihi ornatissi

mus collega meus , advenisse in urbem D. Uten garitum, ae, quod antea factum nunquam, velle me inviserer collaturum autem de jure summi magistratus in Ecclesiasticis. Statim in mentem venit, non id cotiisquii aut dissertatiunculae ergo fieri, cum ignorare non possit, quam mihi curta si la- Pellex , sed potius quia postulare statuisset, quae

105쪽

s, EPISTOLA XXVII.

quae hac de re nuper ad A. T. scripsissem Nee ea me suspicio fefellit. Nam vix de va- Ietudine mea & statu collegii nostri exquisierat, cum sermonem injecit istiusmodi, ecquid sub manibus haberem, quod brevi lucem respicere posset. Et cum negarem me ob difficultatem muneris in hisce primordiis, aliquid edecumatum & seculo dignum elucubrare posse: porro institit, nihilne de principali jure in Ecclesiasticis essem commentatus. Sciebam quo tenderet, & mentiri non erat meum. Respondi igitur, ante trimestre aut amplius sententiam me meam ad aliquem chartae illevisse, sed statuisse, simulac paullum otii nactus ero , quatuor aut quinque disputationibus eam rem in collegio accuratius pertractare. Non. improbavit consilium: sed tamen optare se interim dixit, ut sibi inspiciendi eorum quae scripsissem, qualiacunque ea essent, facerem potestatem. Addebat, jam a tribus retro mensibus vel amplius scisse se, me aliquid tentasse. Dicebam mirari me unde hoc haberet, cum praeter eum ad quem scripsissem . nemini mortalium rem communicarim, uno excepto collega, qui fidem d disset, se cum nemine hac de re verba facturum. Respondit se ex A. T. rem cognOLse: idem dicebat D. Episcopius, qui aderat.

Non iam naris obesae eram, ut non odorarer,

106쪽

cur hoc mihi persuasum.vellent . sed tamen dissimulabam. Optarim interim magis coli .gam hac parte litasse Sigationi. Imo me ipsum. Quando inique ab altero silentium exigit. qui ipse illud praestare non potuit. Addebat D. Uten gartius, si bona mea venia fieret, velle se ab A. T. scriptum istoc exposcere. Dixi non displicere , ut prius videat, quid scripserim. Putare enim alia etiam familiaria eis literis esse admista. Velle itaque quam primum ad te scribere. Rogavit igitur, ut hoc quam primum facere vellem. Rem me sibi gratissimam facturum. Nunc oratum te velim, ut si otium horulae detur, oculo vinianti percurras , & ad oram epistolae lineam transversam ducas, ubi quid a me praetereun- . dum arbitreris. Si tamen id per occupationes non potes, ipse agam, priusquam alteri chartas istas exscribendas dedero , quo Uten gartio mittam Illud quoque candide scribere illi statui, siquid hic boni sit Tuae hoc A.

tribui debere, cujus hac de re sententiam non

ita pridem antea legissem. Quod si illud ipsum

exemplar, quod A. T. habet, mitti posset, opus foret simul addere. ne cui illud alteri mitteret, quando ad te familiariter scriptum esset, more Romano non seculi nostri, quo inseriores non sic ad tui ordinis ac dignitatis.

viros stri re solent. Vale Magnifice, Αmplissi-

107쪽

plissimeque Domine, & uxorem saluta ε---. XXIII. Ian. CID ID CXVI. . T. A. devinctissimus G. V 1s IUR

De Comata Theocritici certior fieri aveo : item an inister Theocritica non etiam habitura sint locum epigrammata ex eodem aetpressa. Nam si non epithalamii Helenis& Oarystris meministi, creandum erit operis. usuuedum accepero responstam.

EPISTOLA XXVIII.

IACOBO PETITIO

J. C.

Ornatissime Vir, amicorum eandidissime, inod litteras tuas priores bilingues voa, caverim. & trilingues me propediem eX-pectare scripserim , non scripti , ut te rid rem, sed ut rideres. Cum enim te festi vo&minimh moroso esse ingenio virum scirem, studio captavi hoc festivum dictionis argume tum, & luxuriatus hic nonnihil sui liberius,& mihi minus molesta esset scriptio , dc tibi minus instata litterarum mearum lectio.

108쪽

EPI TOLA XXVIII. 's

Testor amicitiae fidem, ea quae scripsi, noni scripta esse ullo. maledicendi aut conatus tuos optimos & laudabiles suggillandi animo, sed ut ostenderem, quantam de amicitia & tuo in me affectu fiduciam concepissem. Putabam enim licere mihi apud te suavius jocari, nec veritus fui offensiunculam si qua sit) ejus, quem inter mihi amicissimos primum semper habui. Nec illud, quod de triplici charactere scripsi ab alio animo Prosectum puta. Familiare est litteris quaevis inspergere, laeta, tristia. extera, domestica, & quidvis non, nec ullis hac in parte legibus circumscribitur epistolarum materies. Nihil hic peccasti. nec te peccasse innuere volui. Sed ne nihil scriberem, volui apud te leporum & eleganti rum patrem lepidE nugari. Quod si nimis me tibi familiarem esse putas, ignosce quaeso, te judicii culpam esse credas, non animi. Non

sum ex eorum numero, qui amicum perdere malunt, quam sententiam. Et tu tamen

nigrum salem adspergere videris, dum ita in Criticam inveheris, cujus ego tecum osor sum maximus. Si isto lapide me petis, innoxium seris, & ut Aristotelico utar, tu me laedis, sed ego non laedor. Sed reponis hoc, ut scaevam istam vocis Pandectarum interpretationem ulciscaris, aut quia minus honorificε docodice Iustiniam sensi. Fatecit justum esse do

109쪽

lorem tuum , qui pro facultatis tuae acroteiario decertas, nec inficias eo, majorem istis laudem deberi, quam exangui Criticae. Sed cum anth scripsisses, Graecum non legitur in meo Codice, volui ad Codicem & Pandectas iterum argutari, & cum de Graecae linguaem estate minus laudabiliter sentire videreris, volui convicium convicio rependere. Itaque

Sophistam egi, & studio vocem illam Panis de harum laxius sumsi, quam sumi debebat. Sed tu optime sophisma meum diluis, & falisticiam a dicto secundum quid ad dictum simpliciter ut cum Logicis loquar tua restricti

ne dispungis. Iterum repetam, iocari volui

Si bona intentio jam cum Theologis loquor famim justificat . a culpa omni liber sum. Sed & hic forte prava suspicione Pec . quod si verum est, illud poetae cogita, Res es solliciti plana timoris amor. Quicquid sit, offendere amicum non debe

tam , nec volui amicus. Et nosti indolem meam. odi supercilia, frontes caperatas, remorosam illam quorundam in scribendo ac dicendo gravitatem. An semper Homero se rius est Iuppiter πιήρ τε Θεῶν G Annon subinde cum Iunone sua aut loripedo Vulcano ineptit & nugatur Quam suaviter , quam

110쪽

quam jocost, quam lepide cum amicis Iudit

in Epistolis suis magnus ille Erasmus, etiam tunc, cum ad Episcopos&Cancellarios scribit. Ego quod coram jam non possum, abis issens per litteras facio. Si displiceat, &seria magis amas , quam jocosa , induam fastum

Theologicum, & eo orationis genere utar, quo sacra sua peragunt Deorum sacerdotes, aut Canonici non seculares. Sed aut ego vehementer fallor, aut minus ad palatum tuum erunt tam sacra condimenta. Malim & ego quoque ερο προάγν. Bethlemum nominas MMansseidium, nomina magna, quorum ille imaginarium, hic serium militem conscribiti Uterque spes nostras lactant, & maximorum Votorum reos, Belgas faciunt. Baeda Austria.

cum & Auriacum exercet, quo eventu novit ille, qui res omnes nutu temperas. D. DO-ctori Sponso felicem Hymenaeum Sc facilem sponsam meis verbis precare. Amplissimo dorictissimoque viro D. D. Noort*icio tibi mihique amicissimo salutem plurimam dicas. Meliusculh ipsum valere equidem gaudeo. Hoc sciat vir humanissimus, eam me de ipsius vim tutibus concepisse opinionem, ut satius putem , de iis nihil dicere, quam frigidE laudando easdem deprectare. Salveant a me assinis tuus, soror, D. D. GoTerus aliique. Tavaletudinem tuam cura & nuptiis D. Borrii

SEARCH

MENU NAVIGATION