Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

magnum est, quod virtus tua eximia non meis reatur. Omnis Europa oculos jam conjectos habet, in catastrophen, qua de apud vos laboratur. Tot annis tamquam palaestra fuit, in qua pro Europae libertate certatum: inde jam quies reliquae Europae pendere videtur. Ego infidam illam gentem nihil sincere agere , persuasum habeo: itaque nil nisi insidias metuendas puto : scd votum tuum ad Pacem , praeclarum. Beasti me tam expolito epigrammate, cujus simile jam dudum non legi , laudibus extollunt id amici omnes, lequamvis in ignoti auctoris admirationem &amorem rapiuntur. Gruterus noster quamis

vis cogitationem tristissimi sui casus animo eXcutere non potest , tamen vultu laetitiam

ostendit lectis tuis litteris & amica in iis salu

tatione.

Comitia quae jam Ratisbonae habentur, meliora nos sperare jubent, quum egregius& insolitus sit consensus omnium eorum qui Pontificium jugum excusserunt : acriter flaingitant , ut pax religionis , toties & nuper Donaverdae violata , de novo sanciatur, dc justitia aequabiliter administretur, aliter nihil auxilii exspectandum. Sed vos haec aliunde scitis, itaque molestus ultra non ero , & revalere quam felicissime jubeo. Gernandus Manhemii cum filio novis molitionibus ino

92쪽

EPISTOLA XXII. et

tentus abest, salutem iis abs te dicam. Valerursus Helaeib. 3. Febr. 16o8.

EPISTOLA XXII. Clarissimo Viro

DANIEL HE INSIUS S. D.

Hagam Comit. Clarissime Domine , ΗΕri demum redii Lugdunum, cum amiis

cis diutius quam cogitaram Hagae opinram dedissem. Nimis vero id aegre mihi fuit, quod insalutato te , quem frustra aliquoties quaerebam, cogerer redire. nihil enim molestius mihi evenire aut gravius solet , quam Cum eo Hagae careo. quem alibi non video. Legi his diebus Thamaram, tragoediam n vam , ejusdem autoris , cujus tu Auriacum legisti. Fortasse non miraberis poetam mihi placuisse, sine quo dominae placere non POL sum ι ego vero ut sentio, ita loquor. Multa

93쪽

go EPISTOLA XXII.

inveni ibi elegantiora quam putaram. quod in eo homine magis admirandum, quem vel leviter respicere ad haec posse, admirationem meretur. Caeterum Lucretiam nisi amarem , Brutus essem. Hactenus tamen sic ut Alcibiadem Socrates. Qui tamen amor in hoc sexuram citra hos fines constitit. Quod si tale aliquid in animo haberem primo τοὰ ἐρωτιαοῖς Θεοῖς πασι l πάσπις gratiaS agerem , quod eum virum, quem nonnulli integro septennio vix exoraverunt , scribere tragoediam voluerint. Sperarem enim hanc , quantulacunque est ambitionem prodesse mihi posse. Nemo enim ignorat arctius haec studia τοvς quam vel sanguinis vincula amicos conjungere nonnunquam. Sane quod Meersio invideam nihil habeo, praeter paucos forte Versus, quos in scriniis meis quam in ejus dote esse malim. Reliqua hic superant: isti autem domi nascuntur. Semel vero animum ad conjugii leges applicare posse , res non minimi momenti, mihi quidem videtur. Nosti enim quam nil libris meis soleam negare, quos nonnunquam, ad interiorem spondam usque, admitto. Fa inna inae autem lecti jus omne ac spatium sibi

vindicant. curas Vero praeter hanc unam quae in excolenda earum aetate Versatur, non Im

merito oderunt. Putant enim ibi se habere quod agant: reliqua ubique possefieri , quare

94쪽

saepe vel suspitio haec nobis non leviter nocet, Senecam Hagae non paucis debeo. Theoaphrastum vero ubi iterum in manus sumps ro, haud ita facile dimittam. Ideo cras id si cturus mihi videor. Si quid sit praeterea agendum , curabitur. Amantium enim more , pejerare nolo. Vale , Clarissime do mine, & amare nos perge: ante omnia ver subitum decessum meum excusa. Lugd. BatcIo Io Qx I. XXI. Feb.

Lepidissimum Quid nuper evenit. Dum in atrio fam,. . Iiae Paulinae , diligenter cum Lucretiola aliquot spatia conficio, intervenit cum uxore amicus noster , qui pro-mmodum sesquilustrum amavit. E convivio mi interfuerat Honardus pluresave alii, carpitque praedicare, audiente illa, ouam ego odisse non possum , totum triclinium tuis meitque Iaudibus personuisse. Ego cum me illi fidem non habere prudenter negarem , accessit oικοθει μαρτυ 'mus uxor , quae in majus rem auxit. ἐγελα ia ποτνια πυπρις. quam ego illis abeuntibus sum amplexus. ita tum decessum est.

95쪽

EPISTOLA XXIII.

ISAACUS CASAU BONUS i

DE Edicto Ilustrissmorum ordinum, qaia

nuper milli, egi accurate cum Rege Ser Homo eum D. Archiepiscopo,cum aliis praesun- iis Letrinae Praesulibus. Et Rex O omnes qui Iegerunt, consilium vehementer o probarunt is Iaudarunt. Interes enim religionis Chrisianae, O ad Protesantium existinationem vel maxime pertinere curiosis hominibus Mulam imponi ; ut desinant tandem μονῆντες παρ' ἔδει Φρονειν, pacem Ecclesiarum turbare , o sua

illaudabili πολυπραγμοσυνη 1 amramo νευροποιας apud veritatis hoses Reformationem profitentibus inurere. Summa igitur

laude Illustrismorum ordinum prudentia diagna est; quae hujus sui Edicti publicatione securiosas hominum mentes, Deo ceptis favem te , in incio continebit; ct fui imperii EGessis publicam eddet tranquillitatem. Faxit Dominus y ESUS ille unicus Ecclesiae auctoro conservator , ut quim boni sperant fructum

96쪽

ctum ex hoe saluberrimo eonsito, Illustri mi

Ordines percipiant: ct nos pro stabilita mur Ecclesias vestras tranquillitiae occasionem ipsis gratulandι brevi habeamus. Neque vero com um dumtaxat Rex Crεck-st se alia viri gravissimi probarunt i hed is formulam quoque ipsam , jussu Orrinum conceptam. paret enim , d esse actum, ut a duobus Icopulis in hae doctrina aeque periculosis, hinc M mchaeorum, inde Pelagianorum populι averis tantur, O m ea doctrina confrmentari quin salutis me in proram ct puppim, prιnc ιum inquam, progressum θ- . am Deo ariscribens, contemtum tamen bonorum operum non inducri. Paucula sunt tantum . quae ut in formula concipiuntur , reprehendendi cupidis ansam videntur aliquam praebitura. Nam inter illa abrupta quae sunt vitanda istud quoque recensetur : quosdam a Deo ad salutem inmtarι, quibus omnino salutem non dare deincreverit. quod etiam iterum paullo post re Petitur. Atque si multi vocati, parvi electi. Matth. XX. 16. si, ut toties repetit Paulus, ce tus est servandorum numerus, quos ab aeterinno Deus elegit : sequitur necessario non e dom proposito . neque pari efficacia ad sal rem omnes homines vocari. Hoc igitur si a ctores Edicti negare voluerunt , multi sine dubio eXisteat, qui eorum sententiae sese sint F a ορο

97쪽

opposituri. Videtur etiam hac formula jusdecernendi de capitibus fidei civili tribui magistratui: quod neque prisci Imperatores utaque Rex Ser. M. B. sibi unquam vindicarent. Non clam te est, decretorum in Niceno Concilio editorum auctorem nunquam esse habi. tum Constantinum : neque Marcianum e inrum, quae sunt in Chalcedonensi constituta, satis namque habuit uterque Imper. Prosectos a Patribus canones sua auctoritate muniis re , ut 1 populis reciperentur & deinceps observarentur. Ea disciplina an isthic vigeat, nostrum non est quaerere: speramus tamen Illustrissimos ordines pro sua pietate & pru dentia Deo & ejus ministris quod Dei est semper relicturos, sola sibi sumpturos quae sunt

Caesaris, id est , quae ex Lege Dei ad pii

Magistratus curam pertinent. Non defuerunt, qdi etiam in fine Edicti verbum educare sic interpretarentur, quasi dicerent Illustrissimi ordines, populos suos in vera religione esse a se institutos. Nam, ut scis, id verbi de institutione plurimum usurpatur. Id vero munus esse Episcoporum de pastorum potiusquam Principum dubitat nemo. Sed fuit fortasse alia mens illis qui Edictum composuerunt. Spero autem, Groti praestantissime, viros illos amplissimos. qui tibi auctores fuerunt, ut id scriptum ad me mitteres, quic

quid

98쪽

quid in ea re est a me factum aequi boni eonissulturos. Sic faveat Deus immortalis piis omnibus Illustrissimorum ordinum ceptis,Villorum imperium servet, fortuner, adaugeat. Vale, vir Clarissime, Si me ama. Londini XIII. Kal. Iunias cla II cXIV.

EPISTOLA XXIV. AD EUNDEM. Vir praestantisime. ACcepi tuam illam epistolam, cui erat

adjunctus Lucanus a te recensitus & d is no mihi missus: item illam, quae erat de Ope re meo. De munere eximio habeo agoque tibi grates gratissimas. Utinam per publica negotia tibi licuisset illustrationi optimi pomiae plus temporis impendere. Quid potuerit exspectari ab ingenio & doctrina tua , ex adjectis Notulis facile periti aestimabunt plane ut olim, nescio quis, ex ungulis leonem. In tua de opere meo sententia amoris tui eris ga me vehementiam agnosco , illud miti eae judicium quo excellis desidero. Illud magni aestimarem scire, quid Theologi vestri de opere & de auctore operis judicent. Me-

99쪽

ss EPISTOLA XXIV

ministi de epistola ad C. Pellocium quam

is . . . sententiam non nemia apud vos tule

rit: qui ex illo tempore sic renunciavit amicitiae meae , quasi scelus admisissem propter quod mihi indici posset Maran atha. Ego editione hujus libri illud duntaxat lucri sum

consecutus ur pensionem amitterem aureorum

mille, quam hactenus h Gallia perceperam, nisi Lutetiam me statim contulero. Quod quia vix videtur fore tutum , nisi aliter res meae hic fuerint constitutae, in regione tam damnosa haerere diutius non potero. Me in magno aestu cogitationum molestissimarumst, μορ- , nam quo me recipiam tb nihil aeque solatur ac divina vox patris Abraham i,d Θεὰ mτα. Haec sacra anchora est , εφ' ἡψ ναος ἡ ἡμετερον. Quod de profectione ad nos aurem mihi vellis tu quidem profecto 6 - rLδοι--Sed neque valetudo hoe permisit hactenus, neque adhuc licet Per curas quasdam: - μεDον Θεου eo πινιο m Uale M tuis literis me bea. nisi ego tibi animo excidi. as ιτο ἐκ Din. Quae hic scripsi, tibi uni pio esse nota. I s. CasAUBONUS.

100쪽

EPISTOLA XXV.

Amplissimo o Clarissimo Viso

Iurisconfulto ac Syndico i

HECTOR BOURICIUS S. Dia .

EX quo tempore, Vir Amplissime, im

mortales animi tui dotes condignae uti se Iet fama atque admiratio comitata est , non destiti ex eo, tanquam ex plebe proletarius, sublimes ingenii tui virtutes secreta admira tione complecti, ac mihi de hoc saeculo ia ne dum Republica nostra gratulari. quod in ea extitisset is, qui quod in multis toties de derabatur doctrinam cum humanitate conbjunxisset ι nec injuria : nam eum in unum te Natura contulerit . quicquid in pluribus conatur, tum illam voluit in te humanitatem ac candorem elucere, ut tibi uni optimh eu, Iogion africum convenire videatur. Ea res effecit , Vir Amplissime . uti aliquando in illam cogitationem evecti simus , lare . ut nos

SEARCH

MENU NAVIGATION