장음표시 사용
81쪽
imputatur propter obedientiam mortis Christi: Scobedientia mortis Christi nobis ad ju- stitiam imputatur.3. In dicto Apostoli Gal. 3. v. IO. statuis
ctum Mosis ex Deuteronomio ibi citatum,S: Christo accommodatum , loquitur de maledictione coram Deo. . Phrasin illam pro nobis) contendes solam finalem causam denotare. Ego concedo, quod illam notet tape. At interdum notare vicem, ex illo ipso loco a. Cor. . I . quem tu hic pro tua sententia adduces, planum est: ubi ait Apostolus , ut qui hoc statuerimus, si unus pro omnibus mortuus fuit, nempe omnes fuisse mortuos: quod autem subjicit: ut, qui vivunt, posthac non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, S resurrexerit. hic non est necesse statuere στυ γ', ut tu
facis: quum verba illa P R O IPSIS , pon
sent conJungi cum solo verbo, mortuus est. . Similis ratio Syntaxeos est in loco illo 2. Tim. I. IO. quem tu adducis ad diluendum rationem meam ex Heb. 2. v. I . & I . Ubi habetur , Christum per mortem abolevisse eum, qui mortis habet imperium, &C. ne-
aue enim in dicto illo ad Timoth. necessario
a tuendum Gποζευγμα, Ut tu facis.
' 6. Sacrificium Christi expiatorium dici
82쪽
interpretaris, quod Deus propter illud peccata nostra expiet: imo ideo dicitur expiatorium, quod Christus ipse per illud peccata nostra expiavit, luendo scilicet poenam illo-lorum, atque ita satis faciendo judicio Dei,
7. Fidem justificantem negas eam esse, quanos credimus, satisfactionem Christi pro nobis singulis esse praestitam. Quid ergo sibi vult vox illa Apostoli ZGal. a. v. ao. Vivo Persidem Filii Dei, qui dilexit me , & tradidit semetipsum pro ME. item illa πληροφορια Rom. 8, Quis nos separabit a dilectione Dei, quae est in Christo Iesu ρ .8. Vis fidem justificantem definiendam ecse , saltem ex pacto , per obedientiam erga Praecepta Christi. at obedientia haec effectum ifidei justificantis est: non igitur pars essentiae. Quippe fides justificans per dilectionem operatur, Gal. s. v. 6. Qui enim certo apud se statuit & persuasus est per Gratiam Dei, seindignum gratia Dei ila vita aeterna, dignum
autem odio Dei 8c morte aeterna , eX mera Dei gratia remissionem peccatorum consecuis tum , & certam vitae aeternae spem adeptum per mortem acerbissimam atque ignominiosissimam filii Dei: fieri non potest, quin per hanc fidem imbuatur sincera dilectione Dei serioque studio obediendi omnibus praeceptis illius. E et Haec
83쪽
Haec habui, mi Doctor Vorsti, de quibus te amice & fraternE admonerem. Oro te, ut illa in timore Domini perpendere velis. Sed haec hactenus. Si nunc vobiscum est Comes Adolphus generosi tui domini filius: peto ut eum verbis meis ossiciose salutes, eique significes , ante decem dies redditas mihi esse li. teras Ipsius , quas Argentina sub finem Majiad me dedit. In quibus quum nullam faciat mentionem Analyseos ossiciorum Ciceronis, quam nomini ejus inscripsi . & cujus exemplar ad eum per Hobsium misi : fit ut dubiatem an iste liber ei sit redditus. Quod si foriste propter absentiam ejus factum non fuit: quaeso ut adhuc cures fieri. Ego vicissim comis modis tuis servire sum paratus. Vale, Sigeis nae, I . Augusti, I 98. Tuus in Domino
84쪽
Ecclesiae Dei Hagar in Hollandia Mi. nistro fideli ssimo, Fratri in Chri
Remerende is Clarisme Vir, Domine θFrater in Christo observande.
si Didi ante biennium in lucem Politicam
quamdam ecclesiasticam, qua totam adis ministrandae & gubernandae Ecclesiae Dei for mam & rationem, pro exigua illa donorum Dei in me mensura , quodammodo adum, brare, de oculis subjicere conatus fui. Hujus mei libelli occasione literas proximis diebus ad me dedit D. Ioannes lonstonus, sacrarum Literarum in schola Andreaptaitana Scottae Professor, quibus significat , his extremis temporibus mundum adversus sinceritatem disciplinae & regni Christi essicaciam , si usipiam, in illa certe Britanniae insula insurge. re. In Anglia quidem diuturnum & dissicile de serma & potestate ecclesiasticae disciplinae certamen motum fuisse. Iam tandem vero Ε
85쪽
piscoporum ordinem imperium de septestatem omnem in Clerum sibi usurpantem, tantum non triumphare. Apud ipsos vero, Scotos videlicet, disciplinae essicaciam, cum doctrinae sincetitate potenter viguisse , ad terro. em peccati, sed non sine multorum invidia. Unde exorta fuerint superiori hyeme ioterecclesiasticum εc politicum ordinem dissidia, de finibus regundis. addit praeterea, quod&magistratus & ministerii munera olim in Melchisedecho, Mose, Eli de Samuele, partim
typice, partim extraordinarie conjuncta fuerunt, inde multos perpetui ordinis regulam, Iubrico errore, in ecclefia constituere vellς:Cum tamen personae administrantes, quaeque earum sit conditio , considerandae sint, hoc est, sintne personae ordinariae , veI extraoris dinariae. deinde tempora etiam qualia sint, videndum esse. diversam etiam videri rationem , in ecclesiae corruptelis resormandis, Cum corrupta prorsus est ecclesia i alia item in ecclesia jam constituta de reformata. Illic enim Deum personas Sc media eximordinaria
saepe adhibere. Quae cum ita apud ipsos sese habeant, de quinque illis quaestionibus, quas hic insertas accipis , meum quod tamen in hujusmodi arduis rebus nullum esto requirit
Iudicium: idque non suo tantum , sed aliorum etiam bonorum virorum nomine. Quod
86쪽
idem etiam a Domino Piscatore flagitavit, &si quid conjectura assequi possum , ab aliis
. Quemadmodum autem Fratribus & Ε clesiis laborantibus, operamque nostram &consilium petentibus, per charitatem&conis scientiam deesse non possumus, neque de ismus etiam: ita singulari hic prudentia atque circumspectione opus est , ne remedium ipso morbo deterius atque pestilentius evadat: id quod facile uiuuenire potest. Si morbi, imo tota τῶ ηοσεροῦ constitutio dc ratio penitius non sint perspectae. Cumque duorum , in Europa nobilissimorum regnorum ecclesiae
florentissimae hic inter se conflictentur & belligerent eo magis quidem providendum
fuerit in utramque partem , ne Oleum pro aqua, extinguendo huic incendio, affunden do, partium dissidia, & ἄπουλον hoc κομον, m gis foveam .
Caeterum, 1 si rectum aliquod judiolum in hac causa interponendum, & consilium fide. te impertiendum sit , Ecclesiarum Anglic rum & Scoticarum statum exactius cognitum habere oportet, quae videlicet Episcoporum ibi sit ratio: quodnam inter Episcopos , EG clesiarum ministros magistratum, de potestate in ecclesiasticis negotiis , sit controversiae η--γ: & quo loco disciplina eccle-
87쪽
siastica illis sit atque habeatur. Quae omnia atque his similia, cum Prorsus incognita nobis sint, illustris atque generosissimus Dominus meus, Comes Joannes Nassovius Pater. pro singulari suo & incredibili in ecclesiam Dei studio , cura dc gelo, author mihi fuit, ut te, Clarissime Vir. cui omnia illa quam
exploratissima esse existimat, consulerem, te que , ut πιην--πωντ- nobis communices, obnixe de officiose rogarem. Cum itaque κοινωνια illa π istin, quam in
Symbolo Apostolico profitemur, in obliga tione & conspiratione quadam sancta omnium Ecclesiae membrorum consistat, hocque velit, ut quaecunque a Deo accepimus dona & bona , ad commune Ecclesiae bonum , pro sua quisque vocatione & modulo . promptE Malacriter conseramus & impendamus: de exumia tua pietate & Zelo prorsus nobis per sua. demus , te facilem hic nobis & exorabilem praebiturum , mihique vitio neutiquam daturum, quod in publica Ecclesiae causa, pu-hlica Illustris Domini mei authoritate & conis silio te his meis literis tam confidenter adeam. Fecerit enim hac re non mihi tantum . sed praedicto etiam Illustri Domino meo. imo tot
etiam Ecclesiis in florentissimis illis Angliae& Scottae regnis officium oppido quam gratissimum, cui magnum addideris cumulum.
88쪽
si de quaestionibus adjunctis, exactum ruum judicium & sententiam , aliquot saltem utambis , nobis aperire dignatus fueris r nosque tibi ad similia communionis illius Sanctorum, quae inter ejusdem fidei socios vigere sempee debet, ossicia, pro nostro modulo, permis tuum devinxeris. Benh ac feliciter vale, Vir Clarissime, mi. hique observande Domine. dabantur Herboris nae Calend. Octobris. I 397. Tuae Rever. Studiosiss
Ornatissimo is Eruditissmo miro,
Lugd. BataV. OCcupatissimus sum in alieno negotio, mi Doctiss. mi suavissi Scriveri. Quare ignosces si minus ossiciose literis tuis respondere
89쪽
dere cogar. scio his deliciis non constare vecras illas amicitias , aliis parantur lenociniis, aliis aeternantur delinimentis. Quare aegre fuit silentii tui excusatio. Nam quis ego sum cuitu aliquid debere possis Scilicet nugae illae
ad Martialem tanti erant ut earum gratia m tam erudita de amica epistola convenires. 6ctamen hoc nomine illas aeternum amabo, quod mutuae inter nos amicitiae conciliatrices& parariae extiterint. Male peream nisi ego hoc novum sacramentum summa sanctitate
Perpetuo colam. quare si quid uspiam meum est, deinceps meum tuum esto. Arnobium MS. habeo, imo habui, mi Scriveri. Nam nescio qua mala manu nuperrime adeo mihi sublatus , dum nescio quibus peregrinis sarcinulas meas explico. Sed superest specula, dum illi adhuc Londini haerent. si recipio, protinus ad te ibit. si quae tibi probantur in Martiale meo, iis utaris, abutaris pro arbitratu, imo libidine tua ' non est quod ego modum tibi illa in repraescribam. Tuum Hein- sum audio apparare nobis Esychium. arduum& herculeum opus, de quod Augiae stabuli Purgationem superaturum est. habeo quaedam in illum auctorem, quae nupera Pere grinatione mea Italica conquaesivi. Si operae Precium; esse putaveris, id illi significabis.
ω me una diligenter insinuabis. Vale mi do-
90쪽
εhis . Scriveri, & festinationem meam mihi ignosce. Cantabrigiae & ad Kal. Iun. 16o3. ProXime ociosius.
EPISTOLA XXI. Clarissimo is Excellentissimo Viro ,
Iurisconsulto , ct Hollandia ae Zelandi s Ici Advocato, Domin meo colendo. Hagam. S. Valde gaudeo tam feliciter mihi conis
ciliaturam successisse, qua in re Socrates apud Xenophontem se jactat. non enim minus Pra ses noster Hippolytus a Collibus in tua amicitia sibi placet, & virtutes tuas doctrinamisque in singulis paenis epistolis suis, laudibus extollit, quam re in amore ejus acquiescere animadverto.' Certe te unum esse ait, qui moram quam illic traXit hactenus minus mota testam fecerit. Habet hoc virtus, ut cultores suos in mutuam benevolentiam pertrahat. Dignitatem tibi novam gratulor , 8ζ aditum ad majora esse audico , nihil enim tam
