장음표시 사용
91쪽
ό DE Auc M. S cIENT. Alexandrol sunt ea certe hujusmodi, qualia notat Salomon, Herba sapientum sunt tan quam aculei, ct tanquam clavi in altum defixi. Itaque tria hic tantum proponam , non tam elegantia, quam vi & essicacia mirabilia. Primo igitur, Magister st, oportet , loquendi,qui unico vemo seditionem in exercitu comprimere potuit. Sic autem se res habuit. Romanis mos fuit, cum exercitum duces alloquerentur, milites uti eos appellarent : cum Magistratus populum, Quirites. Tumultuabantur milites Caesaris,ac missionem seditiose flagitabant ue non quod hoc ipsi cuperent, sed ut hoc postulato Caesarem ad alias conditiones adigerent: ille immotus atque inconcussus silentio facto sic exorsus est: Ego, Suirites: Quo verbo, eos jam dimissos significabat. Eo perculsimilites, & plane obstupefacti, concionantem deinceps perpetuo obturbabant, & postulato illo missionis posthabito, contra obniXe petebant, ut militum appellatio eis restitueretur.
Secundum fuit hujusinodi Regis Nomen Caesar summe affectabat: Itaque subornati sunt nonnulli, qui praetereuntem populari
cclamatione Regem salutarent. Ille sentiens, acclamationem tenuem fuisse , ac
Iaram ; Negotium joco transmisit, ac si erratum esset in cognomine, Non Rex sum, inquit a
92쪽
inquit, sed Casar. Dictum sane hujusmodi,
ut si diligenter excutiatur,vigor ejus & pondus vix exprimi possit. Primum enim recusationem nominis prae se serebat. sed neuti- quain seriam: Deinde ingentem quandam confidentiam, & magnanimitatem monstrabat; ac si Caelaris appellatio, illustrior titulus esset, quam Regis ; quod haud secus evenit, & usque in hodiernum diem obtinuit. Sed quod illius maxime intererat, hoc dictum, summo artificio, finem suum urgebat. Hoc enim innuebat, S. P. αλ. de relevi, hoc est,nomine tantum, mam potestatem Regiam jampridem habebat) secum
contendere, ac tali nomine, quale complures etiam ex familiis obscuris gerebant: Nam cognomen Regis multis R omanorum
genti litium erat, quemadmodum & nos simile quiddam nostro idiomate habe
Ultimum quod hoc loco repetere placet, tale fuit. Cum Caesar post bellum initum, Romam occupasset, atque sanctius IErarium reclusisset, ut pecunias ibi congestas , in usus belli tolleret, restitit Metellus, utpote tunc temporis Tribunus ; cui Caesar, Si perses, inquit, mortuus es. Dein reprimens se paulum subjecit, Adolescens, durius es mihi seu dicere , quam facere. Dictum tam mirifice, ex terrore & clementia conflatum, ut
93쪽
8 Dε Aiaci M. SCIENT. Verum ut Caesarem mittamus , Persipi cuum est, eum probe sibi conscium si te eximiae eruditionis fuisse; ut liquet ex eo,quod demirantibus nonnullis Lucii Syllae consiliuna , in deponenda Di ctatura,cavillans dixit, 'lia nescιvit literas, dictare non potuis. Nunc autem tempus videtur imponendi
finem huic differtationi de arcta conjunctione militaris virtutis, & literariae ; quid enim in hoc genere, post Alexandrum &Caesarem afferri potest λθ nisi quod moveo tunius alterius exempli dignitate &insolentia, eo quod tam subito transierit a ludibrio admiraculum. Est autem Xenophontis Philosophi, qui e Socratis ludo profectus est in Asiam , cum Cyro juniore, in expeditione
contra Regem Artaxerxem. Hic Xenophoneo tempore peradolescens suit, & nunquam aciem, aut castra viderat, neque tunc Praefecturam aliquam in exercitu gerebat,sed tantum sponte, ob amicitiam Proxeni, proficiscebatur. Aderat forte sortuna, cum Falinus a Magno Rege Legatus ad Graecos veniret, postquam Cyrus in acie occubuisset, Graeci autem Manipulus tantummodo hominum jDuce orbati, in medio Provinciarum Persae, a patria sua, plurimorum milliarium intercallis, fluminibus maximis atque altissisimis interclusi essent. Legatio huc spectabat, ut positis armis atque deditis, te Regiae
clementiae submitterent. Cui legationi an- tequam
94쪽
L I B E R I. 79tequam publice responsum esset, complures ex exercitu familiariter cum Falino colloquebantur. Inter quos Xenophon ita forte locutus est. Imo , inquit, Faline , hae duo
tantum nobis jam supersunt, arma se virtus. Figitur arma dedamus, cui usui obsecrat nobis erit virtus' At Falinus subridens, fallor, inquit, Atheniensis es t adolescensὶ Sphilosophia incumbit;atque bellula sunt, qua
in eis , sed valde erras, si virtutem ves m Regiis copiis parem esse arbitreris. Ecce ludibrium. Sequitur miraculum. Novitius iste ex Schola, &Philosophus,postquam omnes Duces & Praesecti proditione interempti essent, decem millia peditum Babylone in Graeciam reduXit, per medias Regis provincias , omnibus ejus copiis frustra obnitentibus: Quo facto stuporem injecit omnibus. Graecis autem ab eo tempore ingentes
addidit animos,& spiritus, ad Persarum Regnum invadendum,& subvertendum. Quod de mox cogitavit sane, & designavit Iason Thessalus: tentavit & inchoavit Agesilaus
Spartanus ; perfecit demum Alexander Macedo, omnes literati, istius praevii egregio facinore incitati. Pergamus ab Imperatoria, militarique , virtute,ad moralem, & eam, quae est hominum privatorum. Primo, certissimum est
95쪽
Scilicet ingenum didicisse fideliter artes Emollit mores, nec sinit esse feros. Eruditio siquidem humanas mentes feritate atque barbarie exuit. Veruntamen opus est, ut accentus sit in voce illa fideliser. Nam i multuaria cognitio flectit potius in contrarium; eruditio, inquam, levitatem, temeri tatem, atque insolentiam tollit, dum omnia . pericula & ambigua simul cum re ipsa suggerit; rationum & argumentorum pondera in utramque partem librat ; pruna quaeque quae se offerunt animo, eique arrident, pro suspectis habet; iterque Omne tanquam exploratum inire docet. Eadem admirationem Ierum vanam & nimiam evellit,. radicem ipsam omnis infirmi consilii: quippe admuramur res , vel quia novae sunt, vel quia magnae. Quantum ad novitatem,nemo est qui literas & rerum contemplationem penitus imbiberit, quin illud cordi impressum habeat, Nil novi super terram. Neque enim puparum ludum quisquam magnopere mirabitur, qui pone aulaea caput inserens, ομgana, quibus moventur, desilamenta mit. Quantum ad magnitudinem, quemadmodum Alexander Magnus, ingentibus praeliis& victoriis in Asia assuetus, cum interdum acciperet e Graecia literas, de expeditionibus , & dimicationibus quibuslam illic sactis , quae plerunque propter pontem aliquem, aut Castellum, aut ad summum pro
97쪽
81 DE Auci M. SCIENT. Nimis longum esset singula percurrere remedia, quae singulis animi morbis doctrina suppeditat; aliquando vitiosos humores expurgans , nonnunquam obstructiones aperiens,alias conco otionem juvans, alis appetitum excitans, non raro vulnera ejus & ulcera sanans, & similia. Quare concludam cum hoc quod videtur rationem habere totius, ita nimirum animum doctrinam disponere, & flectere, ut nunquam protinus acquiescat, & tanquam congeletur in desectibus suis,quin incitet se semper,progressumque spiret. Nescit illiteratus, quid sit in se descendere, aut secum inire rationes , aut quam suavis vita sit, quae indies sentit se fieri meliorem;si qua sorte virtute praeditus sit, eam venditabit scilicet, & ubique spectandam exponet, eaque utetur forsitan commode, quam tamen excolere, & augere negligit. Rut sus, si quo vitio laborat, artem, atque industriam illud celandi atque occultandi, minime autem corrigendi,adhibebit; tanquam malus messor, qui perpetuo demetiit, falcem autem nunquam exacuit: literatuS contra, non tantum utitur animo , Virtutemque eXercet,sed continuo emendat se,& in virtute proficit. Imo ut in summa dicam, pro certo est, veritatem & bonitatem
distingui tantum , sicut sigillum, & impres
sionem: nam veritas bonitatem signat: Et contra, vitiorum ac perturbationum prΟ- cellae,
98쪽
LiBERI. 83 cellae, ex erroris & falsitatis nubibus erumpunt. 'A virtute transeamus ad potentiam & Imperium , Sc dispiciamus, si uspiam inveniatur tanta potentia, & Regnum, quanta eruditio hominis naturam investit & coronat. Vide mus , dignitatem imperandi, sequi dignitatem ejus, cui imperatur. Imperium in belluas , dc pecora, quale bubulcorum aut opilionum, res vilis: Imperium iri pueros, quale Ludi magistrorum , minus honorificum: Imperium in mancipia, potius dedecori est, quam honori: Neque multo praestantius est Imperium Tyrannorum , in populum servilem, atque animis &generosa indole exutum. Unde hoc semper manavit judicium , honores in liberis Monarcluis, aut Rebus'. silaviores esse,quam sub Tyrannis; quia Imperium honorificum magis supra volentes est, quam supra invitos,& coactos. Ideoque Vi rgilius, cum ex intimo artificio, internu-manos honores, longe vellet optimos eX- promere , quos Augusto Caesari assignaret, in haec ipsa verba loquitur,
Per populos dat jura , viamque assectat Obmpo. Ast Imperium scientiae , longe celsius est quam Imperium in voluntatem, licet liberam, & non astrictam. Illa enim rationi, fidei & intellectui ipsi dominatur, qui est al-E tissima
99쪽
8. DE A uo M. SCIENT.tissima pars animi, & voluntatem ipsam re git. Etenim nulla proculdubio terretan est potestas, quae in spiritibus hominum, & animalibus , eorumque cogitationibus , &phantasiis,assense quoque & fide, thronum.& quasi cathedram suam erigit, & collocati praeter doctrinam, & scientiam. Αe ideirco videmus detestabilem illam, & immensam delectationem, qua Haeresiarchae, falsi Prophetae , & impostores magni perisduntur,& rapiuntur, postquam senserint, in fide Mconseientiis hominum coepisse se regnarer Tantam certe, ut qui eam semel degustav Iit,nullis sere persecutionibus,aut tormentis
adigi possit, ut hoc regno se abdiceti Sicut autem hoc illud est, quod in Apocalypsi dicitur , Abu's sive profunda Satanar ita E lcontrario, justus & legitimus in animos hominum dominatus, veritatis ipsa evidentia, ac commendatione dulcissima stabilitus,sa ne quam proxime ad potestatis divinae similitudinem accedit. Quod ad fortunas & honores spectat,munificentia doctrinae non sic regna integra &Resp. locupletat, & ditat, ut non hominum etiam privatorum fortunas & opes amplifi-
. cet, & evehat. Vetus enim observatio est,
Homerum pluribus suppeditasse victum, quam Syllam, Casiarem, aut Arium cettot congiaria,tot donativa,tot agrorum assignationes largiti sint. Certe dissielle dictu est,
100쪽
L I E E R I. 8s est, arma an literae plurium Artunas constituerint. Quin si de summa potestate loquamur, videmus, si arma, aut jus haereditatis, Regnum contulerunt, at liturarum Atti siepius cessisse sacerdotium,quod regni seinperfuit rivale.
Rursus, si delectationem, jucunditatem que scientiae intuearis, multum sane illa vo
luptates alias omnes exuperat. Quid enim num sorte affectuum voluptates tanto intervallo oblectamenta sensuum excedent , quanto voti assecutio felix, cantiunculam, aut coenam: & non pari gradatione, intellectus voluptates, eas quae sunt affectuum, transtendent 3 In caeteris oblectationibus
satietas est finitima, &postquam paulo in-m veteraverint, flos ipsarum &venustas marcescit: quo docemur, non illas liquidas revera voluptates, ac sinceras laisse, sed umbras tantum, & fallacias voluptatum, non tam qualitate sua, quam novitate jucundas: unde & voluptuarii siepius fiunt Monachi,& ambitiosorum principum senectus, tristior sere est, & melancholia obsessa. Scientiae autem non est satietas,uerum & fruendi, re appetendi, perpetuo & subinde recurrens vicissitudo ; ut neeesse fit, hujus delectationis bonum , simplex esse, non ex aceidente, aut eum fraude. Neque illa voluptas,quam depingit Lucretius, ultimum in animo locum fortitur