Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

L I B. V. 46s. Ipsa quoque interdum tellus fumare videtur romnia quae sursum cum conciliantur in alto, Corpore concreto subtexunt nubila coelum: Sie igitur tum se laevis, ac diffusilis aether Corpore concreto circumdatus undique sepsit. Et late diffusus in omneis undique parteis, Omnia sic avido complexu caetera sepsit. Hunc exordia sunt solis lunaeque secutae Inter utrosque globi quorum vertuntur in auris: Quae neque terra sibi adscivit, neque maximus aether zQuod nec tam fuerint gravia, ut depressa sederent: Nec levia, ut possent per summas labier oras:

Et tamen inter utrosque ita sunt, ut corpora viva Versent, et partes ut mundi totius extent.

Quod genus in nobis quaedam licet in statione

Membra manere, tamen cum sint ea, quae moVeantur. His igitur rebus retractis, terra repente,

Maxima, qua nunc se ponti plaga caerula tendit, Succidit, et salso suffudit gurgite fossas:

Inque dies quanto circum magis aetheris aestus, Et radii solis cogebant undique terram, Verberibus crebris extrema ad limina apertam, In medio ut propulsa suo condensa coiret: Tam magis expressus salsus de corpore sudor Augebat mare manando, camposque natanteis: Et tanto magis illa foras elapsa volabant Corpora multa vaporis, et aeris, altaque coeli Densebant procul a terris fulgentia templar Sidebant campi, crescebant montibus altis Ascensus: neque enim poterant subsidere saxa, Nec pariter tantundem omnes succumbere partes. Sic igitur terrae concreto corpore pondus

Constitit, atque omnis mundi quasi limus in imum Confluxit gravis, et subsedit funditus, ut faex. Inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse. Corporibus liquidis sunt omnia pura relicta;

162쪽

L I B. V. so I. Et leviora aliis alia: et liquidissimus aether,

Atque levissimus aerias super influit auras; Nec liquidum corpus turbantibus aeris auris Commiscet: sinit haec violentis omnia verti Turbinibus : sinit incertis turbare procellis: Ipse laos igneis certo fert impete labens. Nam modice fluere, atque uno posse aethera nisia, Significat ponti mare, certo quod fluat aestu, Unum labendi conservans usque tenorem. Μotibus astrorum nunc quae sit causa, canamus. . Principio, magnus coeli si vertitur orbis :EX utraque polum parti premere aera nobis Dicendum est, extraque tenere, et claudere utrinque; Inde alium sapera fluere, atque intendere eodem, Quo Volvenda micant aeterni sidera mundi: Ast alium sebter, contra qui sisevehat orbem: Ut fluvios versare rotas, atque haustra Videmus. Est etiam quoque, uti possit coelum omne manere In statione, tamen cum lucida signa ferantur: Sive quod inclusi rapidi sint aetheris aestus, Quaerentesque viam circumversantur, et ignes Passim per coeli volvunt se immania templa: Sive ali de fluens alicunde extrinsecus aer Versat agens igneis : sive ipsi serpere possunt. Quo cuiusque cibus vocat, atque invitat eunteis; Flammea per coelum pascenteis corpora passim. Nam quid in hoc mundo sit eorum, ponere certum

Dissicile est: sed quid possit, fiatque per Omne

In variis mundis varia ratione creatis, a

Id doceo: plureisque sequor disponere causas Μotibus astrorum, quae possint esse per omne. E quibus una tamen sit et haec quoque causa necesse est, Quae vegeat motum signis: sed quae sit earum Praecipere, haud quaquam est pedetentim progredientis, Terraque ut in media mundi regione quiescat, . Evanescere paullatim, et decrescere pondus

K et

163쪽

Convenit: atque aliam naturam sabter habere Ex ineunte aevo coniunctam, atque uniter aptam Partibus aeriis mundi, quibus insita sidit. Propterea non est oneri, neque deprimit auras: Et sua cuique homini nullo sunt pondere membrλοῦ Nec caput est oneri collo, nec denique totum Corporis in pedibus pondus sentimus inesse. At quaecunque foris veniunt, impostaque nobis Pondera sunt, laedunt permulto saepe minora: Usqueadeo magni refert, cui quae adjaceat res. Sic igitur tellus non est aliena repente Adlata, atque auris aliunde obiecta alienis: sed pariter prima concepta ab origine mundi:

Certaque pars ejus, quasi nobis membra, videtur. Praeterea grandi tonitru concussa repente Terra, stupra se quae simi, concutit omnia motu:

Zuod facere haud ulla poset ratione, nisi esset

Partibus aeriis mundi, coeloque revincta. Nam communibus inter se radicibus haerent Ex ineunte aevo coniuncta, atque uniter apta. Nonne vides etiam, quam magno pondere nobis Sustineat corpus tenuissima vis animal, Propterea quia tam coniuncta, atque uniter apta est

Denique iam saltu pernici tollere corpus tuis potis est. nisi vis animae, quae membra gubernati

Jam ne vides quantum tenuis natura valere

Possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aer Conjunctus terris, et nobis est animi vis Nec nimio 1blis major rota, nec minor ardor

Esse potest, nostris quam sensibus esse videtur. Nam quibus e syatiis cunque ignes lumina possitnt Adjicere. et calidum membris adflare vaporem, Illa ipsa intervalla nihil de corpore limant Flammarum . nihilo ad speciem est contractior ignis. Proinde calor quoniam solis, lumenque profusum. Perveniunt nostros ad sensus. et loca tingunt:

164쪽

Forma quoque hinc solis debet filumque videri.

Nil adeo ut possis pluς, aut minus addere Verg. Lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans.

Sive suam proprio iactat de corpore lucem. Quicquid id est, nihilo fertur maiore figura,

Quam, nostris oculis quam cernimus, esse videtur. Nam prius omnia, quae longe rem mota tuemur Aera per multum specie confusa videntur, Quam minimum filum : quapropter luna necesse est. Quandoquidem claram speciem, certamque figuram Praebet, ut est oris extremis cunque notata, Quanta haec cunque fiaat, tanta hine videatur in alto. Postremo, quoscunque vides hinc aetheris igneis, Quandoquidem, quoscunque in terris cernimus igneis. Dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum; Perparvum quiddam interdum mutare videntur

Alterutram in partem filum, cum longius absint, Scire licet, perquam pauxillo posse minores Esse, vel exigua maiores parte, breVique. Illud item non est mirandum, qua ratione Tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,

Quod maria, ac terras omneis coelumque rigando Compleat, et calido perfundat cimcta Vapore. Nam licet hie mundi patefamam totius unum Largi fluum fontem scatere, atque erumpere flumen Ex omni mundo, quo sic elementa vaporis Undique conveniunt, et sic coniectus eorum Confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor 'Nonne vides etiam, quam late parvus aquai

Prata riget fons interdum, campisque redundet ZEst etiam quoque, uti non magno selis ab igni Aera percipiat calidis servoribus ardor. Opportunus ita est si forte, et idoneus: acr. Ut queat accendi parvis ardoribus ictus:

Quod genus interdum segetes stipulamque videmus Accipere ex una scintilla incendia passim,

165쪽

Forsitan et rosea sol alte lampade lucens Possideat multum caecis fervoribus ignem Circum se, nullo qui sit fulgore notatus, Aestiferum ut tanti)m radiorum exaugeat ictum. Nec ratio selis simplex, nec certa patescit, Quo pacto aestivis e partibus aegocerotis Brumaleis adeat flexus, atque inde revertens Canceris ut vertat metas se ad stlstitialeis: Lunaque mensibus id spatium videatur obire, Annua sel in quo consumit tempora cursu:

Non, inquam, simplex his rebus reddita causa est. Nam fieri vel cum primis id posse videtur, Democriti quod sancta viri sententia ponite Quanto quaeque magis sint terram sidera propter, Tanto posse mimas cum coeli turbine ferri. Evanescere enim rapidas illius, et acreis Imminui Iubter vireis, ideoque relinqui Paullatim selem cum posterioribus signis. Inferior multo Fbd sit, quam fervida signari Et magis hoc lunam : et quanto demissior eius Cursus abest procul a coelo, terrisque propinquat, Tanto posse mimas cum signis tendere cursim. Flaccidiore etiam quanto jam turbine fertur Inferior quam sol, tanto magis omnia signa

Hanc adipiscuntur, circum, praeterque feruntur. Propterea fit, ut haec ad signum quodque reverti Mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt. Fit quoque ut e mundi transversis partibus aer Alternis certo fluere alter tempore possit,

Qui queat aestivis solem detrudere signis Brumaleis usque ad flexus, gelidumque rigorem IEt qui rejiciat gelidis 1 frigoris umbris Aestiferas usque in parteis, et fervida signa. Et ratione pari Iunam, stellasque putandum est. Quae volvunt magnos in magnis orbibus annos, Aeribus posse alternis a partibus ire.

166쪽

L I B. V. 64s. - III Nonne vides letiam diversis nubila ventis Diversas ire. in parteis, inferna supernis ρQui minus illa queant per magnos aetheris orbeis Aestibus inter se diversis sidera ferrit At nox obruit ingenti caligine terras, Aut ubi de longo eursu sol extima coeli Impulit, atque sitos emavit languidus igneis ..

Concutas itere, et labefactos acre multo: Aut quia lab terras cursum conVertere cogit Vis eadem, siapera terras quae.pertulit orbem. Tempore item certo roseam Matuta per oras Aetheris auroram defert, et Iumina pandit, λAut quia sel idem seb terras ille revertens

Anticipat coelum radiis accendere tentans: ' , Aut quia conveniunt ignes, et semina multa

Confluere ardoris coniuerunt tempore certo,

Quae faciunt selis nova semper lumina gigni. Quod genus Idaeis fama est e montibus altis Dispersos igneis orienti lumine cerni: A Inde coire globum quasi in unum, et conficere orbem. . Nec tamen illud in his rebus mirabile debet Esse, quod haec,ignis tam certo tempore possint

Semina confluere, et solis raparare nitorem. Multa videmus enim, certo quae tempore fiunt omnibus in rebus, florescunt tempore certo Arbusta, et certo dimittunt tempore florem. Nec minus in certo denteis cadere imperat aetas

Tempore, et impubem molli pubescere veste, Et pariter mollem malis demittere barbam. Fulmina postremo, nix, imbres, nubila, Venti, Non nimis incertis fiunt in partibus anni. Namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima, Atque uti res mundi cecidere ab origine prima.

Consequa natura est iam rerum eX ordine certo.

Crescere itemque dies licet, et tabescere nocteis, . Et minui luces, eum sum ni augmina noctes:

167쪽

L I B. V. 68 I. Is 2 Aut quia sit idem sub terras, atque superne,

Imparibus currens anfractibus aetheris oras Partit: et in parteis non aequas dividit orbem: Et quod ab alterutra detraxit parte, reponit us in adversa tanto plus parte relatuS,

Donicum ad id signum coeli pervenit, ubi anni

Nodus nocturnas exaequat lucibus umbras.

Nam medio cursu flatus Aquilonis, et Ausui, Distinet aequato coelum discrimine metas. Propter signiferi posituram totius orbis; nua sol in quo contundit tempora serpens, Obliquo terras, et coelum lumine lustrans: Ut ratio declarat eorum, qui loca coeli omnia dispositis signis ornata notisunt rΑut quia erassior est certis in partibus Rcr. . Sub terris ideo tremulum jubar haesitat ignis, Nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus. Propterea noctes hiberno tempore longae Cessimi, dum veniat radiatum insigne diei: Aut etiam, quia sic alternis partibus anni Tardius et citius consuerunt confluere ignes, Qui faetant selem certa de surgere parte. Luna potest selis radiis percussa nitare, Inque dies majus lumen convertere nobis Ad speciem, quantum solis secedit ab orbe, Donicum cum contra pleno bene lumine fulsit, Atque oriens obitus ejus super edita vidit: Inde minutatim retro quasi condere lumen

Debet item, quanto propius iam Plis ad ignem

Labitur ex alia signorum parte per orbem: Ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai Consimilem, cursusque viam sub sele tenere: Propterea fit uti videantur dicere verum. Est etiam quoque uti proprio cum lumine possit volvier, et varias splendoris reddere formas. Corpus enim licet esse aliud, quod fertur, et una

168쪽

Labitur omnimodis occursans ossiciensque. Nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur. Versarique potest, globus usi si forte, pilai Dimidia ex parti candenti lumine tinctias:

Versandoque globum varianteis edere formas. Donicum eam partem, quaecunque est ignibus aucta. Ad speetem vertit nobis, oculosque patenteis: Inde minutatim retro contorquet, et aufert Luciferam partem glomeraminis, atque pilai: Ut Babylonica Chaldaeum docti ina refutans Astrologorum artem eontra convincere tendit: Proinde quasi fieri nequeat quod pugnat uterque. Aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis. Denique, cur nequeat semper nova luna creari Ordine formarum certo, certisque figuris: Inque dies privos abolescere quaeque creata, Atque alia illius reparari in parte, locoque.

Dissicile. est ratione docere, et incere Verbis: Ordine cum videas tam certo multa creari. It Ver, et Venus, et Veneri, praenuntius ante

Pinnatus graditur Zephyrus vestigia proptere Flora quibus mater praespergens ante viai Cuncta coloribus egrigiis, et odoribus opplet. Inde loci sequitur calor aridus, et comes una, Pulverulenta Ceres. et Etesia flabra Aquilonum. Inde Autumnus adit: graditur simul Euius Euan rInde aliae tempestates, Ventique sequuntur, Altitonans Vulturnus, et Auster fulmine pollens: Tandem Bruma niveis adfert, pigrimque rigorem Reddit, Hyems sequitur, crepitans ac dentibus Algus. Quo minus est mirum, si certo tempore Iuna.

Gignitur, et certo deletur tempore rursus: Cum fieri possint tam certo tempore multa.

Solis item quoque defectus, Iunaeque latebras. Pluribus e causis fieri tibi posse putandum est. Nam citu luna queat terram secludere solis

169쪽

Lumine, et a terris altum caput obstruere eq. obiiciens secum radiis ardentibus orbem :Tempore eodem aliud facere id non posse putetur. Corpus, quod cassum labatur lumine semper tSolque 1uos etiam dimittere languidus igneis

Tempore cur certo nequeat, recreareque lumen.

Cum Ioca praeteriit flammis infesta per auras: Quae faciunt igneis interstingui atque perire Et cur terra queat lunam spoliare vicissim Lumine, et oppressum selem super ipsa tenere. Menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras: Tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae Corpus, vel supera selis perlabier orbem, Quod radios interrumpat, lumenque profusum iEt tamen ipsa suo si fulgit luna nitore,

Cur nequeat certa mundi languescere parte.

Dum loca luminibus propriis inimica pererrat ZQuod superest, quoniam magni per caerula mundi Qua fieri quicquid posset ratione, reselvi:

Solis uti varios cursus, lunaeque meatus Noscere possemus, quae vis, et causa cieret: Quove modo Eleant offecto lumine obire, Et nec opinanteis tenebris obducere terras: Cum quasi connivent, et aperto lumine rursum Omnia convisunt clara loca candida luce. Nunc redeo ad mundi novitatem. et mollia terrae . Arva, novo foetu quid primum in luminis oras Tollere, et incertis tentarit credere ventis.

Principio, genus herbarum, viridemque nitorem Terra dedit circum colleis; camposque per omneis Florida fulserunt viridanti prata colore: Arboribusque datum est variis exinde per auras Crescendi magnum emissis certamen habenis. Ut pluma atque pili primum setaeque creantur Quadrupedum in membris, et corpore pennipotentum:

Sic nova tum tellus herbas virgultaque primum

170쪽

L I B. V. 78 p. I sysumisit: inde loci mortalia saecla creavit

Multa modis multis varia ratione coorta. Nam neque de coelo cecidisse animalia positant. Nec terrestria de salsis exisse lacunis. Linquitur utiserito maternum nomen adepta Terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata. Multaque nunc etiam existunt animalia terris. Imbribus, et calido selis concreta vapore. Quo minus est mirum. si tum sunt plura coorta, Et majora nova tellure, atque aethere adulto. Principio, genus alituum, variaeque volucres ova relinquebant exclusae tempore verno: Folliculos ut nunc teretes aestate cicadae

Linquunt, sponte sua victum, vitamque petentes. Tum tibi terra dedit primum mortalia s aecla :Multus enim calor, atque humor superabat in arvis. Hinc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur, Crescebant uteri terrae radicibus apti; os ubi tempore maturo patefecerat aetas Infantum fugiens humorem, aurasque petissens. Convertebat ibi natura soramina terrae, Et succum venis cogebat fundere apertis

Consimilem lactis: sicut nunc foemina quaeque Cum peperit, dulci repletur lacte, qu6d omnis

Impetus in mammas convertitur ille alimenti. Terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile Praebebat multa et molli lanugine abundans. At novitas mundi nec frigora dura ciebat,

Nec nimios aestus, nec magnis viribus auras. Omnia enim pariter crescunt, et robora sumunt. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta

Terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit Humanum, atque animal prope certo tempore fudit omne, quod in magnis bacchatur montibus passim. Rei iasque simul voluereis variantibus formis. '

Sed quia finem aliquam pariendi debet habere,

SEARCH

MENU NAVIGATION