Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Destitit, ut mulier spatio desessa vetusto.

Mutat enim mundi naturam totius aetas, Εκ alioque alius status excipere omnia debet, Nec manet ulla sui similis res : omnia migrant, omnia commutat natura, et vertere cogit. Namque aliud putrescit, et aevo debile languet: Porro aliud concrescit, et e contemptibus exit. Sic igitur mundi naturam totius aetas 'blutat, et ex alio terram status excipit alter, Quod potuit, nequeat: possit. quod non tulit ante. Multaque tum tellus etiam portenta creare Conata est, mira facie, membrisque coorta; motum Androgynum inter utrum . nec utrumque et utrinque re- orba pedum partim, manuum viduata vicissim, Multa sine ore etiam, sne voltu caeca reperta, Vinctaque membrorum per totum corpus adhaesia: Nec facere ut possent quicquam; nec cedere quoquam, Nec Vitare malum, nec sumere quod foret usus. Caetera de genere hoc monstra, ac portenta creabat: Nequicquam: quoniam natura absterruit auctum: Nec potuere cupitum aetatis tangere florem, Nec reperire cibum, nec jungi per Veneris res. Multa videmus enim rebus concurrere debere,

Ut propagando possint producere saecla. Pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus Semina qua possint membris manare remissis: Foeminaque ut maribus conjungi possit, habendum Mutua queis nectant inter se gaudia, utrisque. Multaque tum interiisse animantum saecla necesse est, Nec potuisse propagando procudere prolem. Nam quaecunque vides vesci vitalibus auris, Aut dolus, aut virtus, aut denique mobilitas est Ex ineunte aevo genus id tutata reservans. Μultaque sunt, nobis ex utilitate sua quae Commendata manent tutelae tradita nostrae; Principio, genus acre leonum, saevaque saecla

172쪽

Tutata est virtus, vulpeis dolus, et fuga cervos. At levissimna canum fido cum pectore corda, Et genus omne, quod est veterino semine partum, Lanigeraeque simul pecudes, et bucera saecla, Omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi. Nam cupide fugere feras, pacemque secutae Sunt, et larga suo sine pabula parta labore: Quae damus utilitatis eorum praemia causa. At, queis nil horum tribuit natura, nec ipsa Sponte sua possent ut vivere, nec dare nobis Utilitatem aliquam . quare pateremur eorum

Praesidio nostro pasci genus, esseque tutum tScilicet haec aliis praedae, lucroque iacebant Indupedita suis fatalibus omnia vinclis, Donicum ad interitum genus id natura redegit. Sed neque Centauri fuerunt, neque tempore in ullo Esse queat duplici natura, et corpore bino Εκ alienigenis membris compacta potestas. Hinc illinc par vis ut non sic esse potis sit. Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. Principio, circum tribus actis impiger annis Floret equus, puer haudquaquam: quin saepe etiam num Ubera mammarum in semnis laetantia quaerit. Post ubi equum validae vires aetate senecta, x Membraque deficiunt fugienti languida vita: Tum demum pueris aevo florente juventas occipit, et molli vestit lanugine malas:

Ne forte ex homine, et veterino semine equorum Confieri credas centauros posse. nec esse: Aut rapidis canibus suecinctas semimarinis Corporibus Scyllas, et caetera de genere horum. Inter se quorum discordia membra videmus: Quae neque florescunt pariter, neque robora sumunt Corporibus, neque projiciunt aetate senecta: Nec sintili Venere ardescunt, nec moribus unis conveniunt, nec sunt eadem iucunda per artus.

173쪽

isa L I B. V. 397. Quippe videre licet pinguescere saepe cicuta

Barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum. Flamma quidem vero eum corpora fulva leonum Tam soleat torrere, atque urere, quam genus omne Visceris, in terris quodcunque et sanguinis extet: A Qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera Ore foras acrem emaret de corpore flammam Quare etiam tellure nova, coeloque recenti

Talia qui fingit potuisse animalia gigni.

Nixus in hoc uno novitatis nomine inani ;Multa licet simili ratione effutiat ore: Aurea tum dicat per terras flumina volgo Fluxisse, et gemmis florere arbusta suesse: Aut hominem tanto membrorum esse impete natum, Trans marita alta pedum nisiis ut ponere posset; U Et manibus totum circum se vertere coelum. Nam quod multa fuere in terris semina rerum,

Tempore quo primum tellus animalia fudit: Nil tamen est signi, mistas potuisse creari

Inter se pecudes, compactaque membra animantum: Propterea quia quae de terris nunc quoque abundant Herbarum genera, ac fruges, arbustaque laeta, Non tamen inter se possint complexa creari. Res se quaeque suo ritu procedit: et omnes Foedere naturae certo discrimina servant.

Et genus humanum multo fuit illud in arvis Durius, ut decuit, tellus quod dura creasset: Et maioribus et solidis magis ossibus intus Fundatum, et validis aptum per viscera nervis; Nec facile ex aestu, nec frigore quod caperetur: Nec novitate cibi nec labi corporis ulla. Multaque per coelum solis volventia lustra

Volgivago vitam tractabant more ferarum. Nec robustus erat curvi moderator aratriduisquam, nec scibat ferro molirier arVa;

174쪽

L I B. V. 93 3. INec nova desedere in terram virgulta, nec altis Arboribus veteres decidere falcibus ramos. Quod sol, atque imbres dederant, quod terra crearat

Sponte sua, satis id placabat pectora donum;

G landiferas inter curabant corpora quercus Plerumque, et quae nunc hiberno tempore cernis Arbuta poeniceo fieri natura colore, Plurima tum tellus etiam maiore ferebat: Multaque praeterea novitas tum florida mundi Pabula dia tulit, miseris mortalibus ampla. At sedare sitim fluvii fontesque vocabant: Ut nunc montibus e magnis decursus aquai

Claricitat late sitientia saecla ferarum. Denique noetivagi silvestria templa tenebant Nympharum, quibus exibant humore fluenta Lubrica, proluvie larga lavere humida saxa. Humida saxa super viridi stillantia musco:

Et partim plano scatere atque erumpere campo. Necdum res igni scibant tractare, nec uti Pellibus, et spoliis corpus vestire ferarum e Sed nemora, atque cavos monteis, sylvasque colebant. Et frutices inter condebant squalida membra, Verbera ventorum vitare imbreisque coacti. Nec commune bonum poterant spectare, nec ullis

Moribus inter se scibant, nec legibus uti. Quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat, Sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus. Et Venus in sylvas iungebat corpora amantum; Conciliabat enim vel mutua quamque cupido, Vel violenta viri vis, atque impensa libido: Vel pretium, glandes, atque arbuta, vel pira lecta.

Et manuum mira freti virtute, pedumque, Consectabantur sylvestria saecla ferarum Missilibus saxis, et magno pondere clavae, Multaque vincebant, vitabant pauca latebris:

Setigerisque pares suibus sylvestria membra

175쪽

,so L I. B. V.

Nuda dabant terrae nocturno tempore capti.

Circum se foliis ac frondibus involventes. Nec plangore diem magno, sistemque per agros Quaerebant pavidi, palantes noctis in umbris: Sed taciti respectabant, semnoque sepulti,

Dum rosea face sol in serret lumina coelo. Α parvis quod enim consuerant cernere semper Alterno tenebras, et lucem tempore gigni, Non erat, ut fieri posset, mirarier unquam,

Nec diffidere, ne terras aeterna teneret

NOX, in perpetuum detracto lumine solis. Sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum Infestam miseris faciebant saepe quietem 2 . . Remque domo fugiebant saxea tecta Setigeri suis adventu, validique leonis, Atque intempesta cedebant nocte paventes Hospitibus saevis instrata cubilia fronde. Nec nimio tum plus, quam nunc, mortalia saecla Dulcia linquebant labentis lumina vitae. Unus enim tum quisque magis deprensus eorum Pisaea viva feris praebebant dentibus haustus: Et nemora ac monteis gemitu, sylvasque replebat. Viva videns vivo sepeliri viscera busto.

At quos effagium servarat, eorpore adese, Posterius tremulas super ulcera terra tenentes Palmas. horriferis accibant vocibus Orcum, Donicum eos vita privarunt Vermina saeva,

Experteis opis, ignaros quid volnera Vellent. At non multa virum sub signis millia ducta a dies dabat exitio: nec turbida ponti

Aequora laedebant naves ad saxa, virosque. Sed temere, incassum mare fluctibus saepe coortis Saevibat, leviterque minas ponebat inaneis,

Nec poterat quemquam placidi pellacia ponti Subdola pellicere in fraudem ridentibus undis. Improba navigii ratio tum caeca jacebat.

176쪽

L Ι B. V. io os . IOITum paenucla deinde cibi, Ianguentia Ietho

Membra dabat: contra nunc rerum copia mersat.

Illi imprudentes ipsi sibi saepe venenum Vergebant: nunc dant aliis sollertius ipsi. Inde casas postquam, ac pelleis, ignemque pararunt,

Et mulier eonjuncta viro concessit in unum: Castaque privatae Veneris connubia laeta Cognita sunt, prolemque ex se videre creatam: Tum genus humanum primum mollescere coepit. Ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus

Non ita iam possent coeli sub tegmine ferre: Et Venus imminuit vireis, puerique parentum Blanditiis facile ingenium fregere superbum.

Tunc et amicitiam coeperunt iungere habentes Finitima inter se nec laedere, nec violare: Et pueros commendarunt, muliebreque saeclum Vocibus, et gestu, ctam balbe significarent, Imbecillorum esse aequum niisererier omnium. Non tamen omnimodis poterat concordia gigni: Sed bona, m agnaque pars servabant foedera casti:

Aut genus humanum iam tum foret omne peremptum, Nec potuisset adhuc perducere saecla propago. At varios linguae senitus natura subegit Μittere, et utilitas expressit nomina rerum e Non alia longe ratione, atque ipsa videtur Protrahere ad gestum pueros infantia linguae, Cum facit, ut digito, quae sint praesentia, monstrent. Sentit enim vim quisque suam, quam possit abuti, Cornua nata prius vitulo quam frontibus extent, Illis iratus petit, atque infensus inurget. At catuli pantherarum, scymnique leonum Unguibus, ac pedibus jam tum, morsuque repugnant,

Vixdum cum ipsis sunt dentes unguesque creati. Alituum porro genus alis omne videmus Fidere, et a pennis tremulum petere auxiliatum.

Proinde putare aliquem tum nomina distribuisse

177쪽

16a L I B. V. Io I. Rebus, et inde homines didicisse vocabula prima.

Desipere est: nam cur hic posset clincta notare Vocibus, et varios sonitus emittere linguae,

Tempore eodem alii facere id non quisse putent 3

Praeterea, si non alii quoque vocibus usi later se fuerant: inde insita notities est Utilitatis, et unde data est huic prima potestas, Quid vellet facere, ni scirent, animoque viderenti Cogere item plureis unus, vinosque domate Non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent: Nec ratione docere ulla, suadereque surdis, Quid facto esset opus, faciles neque enim paterentur, Nec ratione ulla sibi ferrent amplius aureis Vocis inauditos sinitus obtundere frustra. Postremo, quid in hac mirabile tantopere est te, Si genus humanum, cui vox, et lingua vigeret,

Pro vario sensu varias res voce notaret,

Cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum Dissimileis seleant voces variasque ciete, cum metus, aut dolor est, et eum iam gaudia gliscunt ZQuippe etenim id licet e rebus cognoscere apertis. Inritata canum eum primum magna Μolossum Mollia ricta fremunt dutos nudantia denteis: Longe alio senitu rabie distracta minantur: Et cum iam latrant, et vostibus omnia complent. At catulos blande eum lingua lambere tentant, Aut ubi eos jactant pedibus, morsiique petentes, Suspensis teneros imitantur dentibus haustus: Longe alio pacto gannitu vocis adulant: Et cum deserti baubantus in aedibus, aut cumvlorantes fugiunt summita corpore plagas. Denique non hinnitus item differre videtur, Uter equas ubi equus florenti aetate juvencus Pinnigeri saevit calcaribus ictus amoris ;Et fremitum patulis sub naribus edit ad arma :nc cum sis alias concussis artubus hirmit t

178쪽

Postrem genus alitum , variaeque volucres, Accipitres, atque ossifragae, mergique marinis Fluctibus in salsis victum vitamque petentes, Longe alias alio jaciunt in tempore voces,

Et cum de victu certant, praedaque repugnant: Et partim motant eum tempestatibus una Rauci senos cantus, eornicum ut saecla vetusta, Comoriunque greges, ubi aquam dicuntur et imbreis

Poscere, et interdum ventos aurasque Vocare.

Efgo, si varii sensus animalia cogunt,

Μuta tamen cum sint, varias emittere voces:

Quanto mortaleis magis aequum est tum potuisse . Dissimileis alia, atque alia res voce notare tIllud in his rebus tacitus ne forte requiras :Fulmen detulit in terras mortalibus ignem Primitus: inde omnla flammarum diditur ardor. Multa videmus enim coelestibus incita flammis Fulgere, cum eoeli donavit plaga vapores. Et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans Aestuat In tantos in eumbens arboris arbor, Exprimitur validis extritus viribus ignis: Et micat interdum flammis fervidus ardor, Mutua dum inter se rami stirpesque teruntur: Quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem . Inde cibum coquere, ac flammae mollire vapore Sol docuit, quoniam mitescere multa videbant Verberibus radiorum, atque aestu victa per agros.

Inque dies magis hi vietiam vitamque priorem

commutare novis monstrabant rebus, et igni, Ingenio qui praestabant, et corde vigebant. condere coepertat urbe is, arcemque locare

Praesidium reges ipsi sibi, perfugiumque:

Et pecudes, et figros divisere, atque dedere pro facie cuiusque, et viribus, ingenioque. Nam facies multum' valuit, viresque vigebant: Posteriris res inventa est, aurumque repertum,

179쪽

i64 L I B. V. III 3. Quod facile et validis, et pulchris dem sit honorem.

Divitioris enim sectam plerumque sequuntur Quamlibet et fortes, et pulchro corpore creti. Quod siqflis vera vitam ratione gubernet, Divitiae grandes homini sunt, vivere parce Aequo animo; neque enim est: unquam paenuria parV et At claros se homines voluere esse, atque potenteis, Ut fundamento stabili fortuna maneret, Et placidam possent opulenti degere vitam Nequicquam : quoniam ad summum succedere honorem Certantes, iter infestum fecere viai. Et tamen e summo quasi fulmen deiicit idios Invidia interdum contemtim in tartara tetra: Ut satius multo jam sit parere quietum,

Quam regere imperio res Velle, et regna tenere.

Proinde, sive incassum defessi sanguine sudent Angustum per iter luctantes ambitionis: Invidia quoniam seu fulmine summa vaporant Plerumque, et quae sunt aliis magis edita cunque: Quandoquidem sapiunt alieno ex ore : petuntque Res ex auditis potius, quam sensibus ipsis: Nec magis id nunc est, nec erit mox, quam fuit ante. Ergo regibus occisis subversa iacebat Pristina majestas soliorum, et sceptra superba; Et capitis summi praeclarum insigne cruentum Sub pedibus volgi magnum lugebat honorem:

Nam cupide conculcatur nimis ante metutum.

Res itaque ad summam faecem turbasque redibat. Imperium sibi cum, ac summatum quisque petebat. Inde magistratum partim docuere creare, Juraque constituere, ut vellent legibus uti: Nam genus humanum defessiam Vi colere aevum,

Ex inimicitiis languebat; quo magis ipsiam Sponte sua cecidit sub leges, arctaque jura: Acrius ex ira quod enim se quisque parabat Ulcisci, quam nunc concessum est legi us aequis;

180쪽

Hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevum :Unde metus maculat poenarum praemia vitae. Circumretit enim vis atque injuria quemque, Atque, unde exorta est, ad eum plerumque revertit;

Nec facile est placidam ae pacatam degere vitam, Qui violat factis communia foedera pacis. Etsi fallit enim divum genus humanumque, Perpetuo tamen id fore clam dissidere debet:

Quippe ubi se multi per semnia saepe loquentes,

Aut morbo delirantes procraxe ferantur, Et celata diu in medium peccata dedisse. Nunc quae causa deum per magnas numina genteis Pervolgarit, et ararum compleverit urbeis, Suscipiendaque curarit sbllennia sacra, Quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque: Unde etiam nunc est mortalibus insitus horror, Qui delubra dei im nova toto suscitat orbi Terrarum, et festis cogit celebrare diebus e Non ita dissicile est rationem reddere Verbis.

Quippe etenim iam tum divsim mortalia saecla

Egregias animo facies vigilante videbant, Et magis in semnis mirando corporis auctu. His igitur sensum tribuebant, propterea quod Membra movere videbantur, vocesque superbas Mittere pro facie praeclara, et viribus amplis: Aeternamque dabant Vitam, quia semper eorum Suppeditabatur facies, et forma manebat, Et manet omnino) et quod tantis viribus auctos Non temere ulla vi convinci posse putabant . . t Fortunisque ideo longe praestare putabant Quod mortis timor haud quemquam vexaret eorum, iEt simul in somnis quia multa, et mira videbant Essicere, et nullum capere ipsbs inde laborem.

Praeterea, coeli rationes ordine certo, Et varia annorum cernebant tempora Verti;

Nec potcrant quibus id sieret cognoscere causis: i

SEARCH

MENU NAVIGATION