Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

L I B. I. . I 68-Quippe, ubi non essent genitalia eorpora quois ye, Qui posset mater rebus consistere certa tAt nunc seminibus quia certis quidque ereatur, Inde enascitur, atque oras in luminis exit, Hateries ubi inest cujusque et corpora prima: Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni, Quod certis in rebus inest secreta facultas.

Praeterea, cur vere rosam, frumenta calore,

Viteis autumno fundi sudante videmus: Si non, certa suo quia tempore semina rerum Cum confluxerunt, patefit quodcunque creatur. Dum tempestates adsimi, et vivida tellus Tuto res teneras effert in luminis oras ' .

Quod si de nihilo fierent, subito exorirentur Incerto spatio, atque alienis partibus anni: Quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali Concilio possent arceri tempore iniquo. Nec porro augendis rebus spatio foret usus Seminis ad co1tum, e nihilo si crescere possent. Nam fierent juvenes subito ex infantibus parvis e

E terraque eXorta repente arbusta salirent. Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando Paullatim crescunt ut par est semine certo: Crescendoque genus servant; ut noscere possis Quaeque sua de materia grandescere, alique. Huc accedit uti sine certis imbribus anni Laetificos nequeat foetus summittere tellus: Nec porro secreta cibo natura animantum Propagare genus possit, Vitamque tueri: Ut potius multis communia corpora rebus Multa putes esse, ut verbis elementa videmus, Quam sine principiis ullam rem existere posse. Denique cur homines tantos natura parare

Non potuit, pedibus qui pontum per vada possent Transire, et magnos manibus divellere monteis, Hultaque vivendo vitalia vincere secta:

22쪽

L I B. 1. 2 4 Si non materies quia rebus reddita certa est Gignundis, e qua constat quid possit oriri 'NIL igitur fieri de Ni Lo posse fatendum est:

Semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae Aeris in teneras possint proferrier auras. Postremo quoniam incultis praestare videmus Culta loca, et manibus meliores reddere foetus: Esse videlicet in terris primordia reriun, Quae nos, secundas vertentes vomere glebas.

Terraique selum subigentes, cimus ad ortus. Quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore Sponte sua multo fieri meliora videres. Huc accedit, uti quicque in sua corpora rursum Dissislvat natura, neque ad nihilum interimat res. Nam, si quid mortale e cunctis partibus esset. Ex oculis res quaeque repente erepta periret; Nulla vi foret usus enim, quae partibus eius Discidium parere, et nexus exselvere posset. At nunc, aeterno quia constant semine quaeque, Donec vis obiit, quae res diverberet ictu, Aut intus penetret per inania, dissislvatque. Nullius exitium patitur natura videri.

Praeterea, quaeeunque vetustate amovet aetas,

Si penitus perimit consumens materiem omnem. Unde animale genus generatim in lumina vitae Redducit Venus t aut redductum daedala tellus Unde sit, atque auget, generatim pabula praebens Unde mare ingenui sontes, externaque longe Flumina suppeditant λ unde aeuier sidera pascit tomnia enim debet, mortali corpore quae sunt. Infinita aetas consumse, anteacta diesque. Quod si in eo spatio, atque anteacta aetate fuere. E quiba haee rerum consistit summa refecta: Immortali sent natura praedita certe. Isaud igitur possint ad nilum quaeque reverti. Denique res omneis eadem vis causaque volgo

23쪽

Conficeret, nisi materies aeterna teneret Inter se nexas minus 3ut magis endopedite.

Tactus enim lethi satis esset causa profecto:

Quippe, ubi nulla foretit aeterno corpore, eorum Contextum vis deberet ditatuere quaeque. At nunc, inter se quia nexus principiorum Dissimiles constant, aeternaque materies est, Incolumi remanent res corpore, dum satis aeris Vis obeat pro textura cujusque reperta.

Haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes Distidio redeunt in eorpora materiai. Postremo pereunt imbres, ubi eos pater Aether In gremium matris Terrai praecipitavit. At nitidae surgunt fruges, ramique virescunt Arboribus; crescunt ipsae, foetuque gravantur: Hinc alitur porro nostrum genus, atque ferarum: Hine laetas urbeis pueris florere videmus, Frundiferasque novis avibus canere undique sylvas.

Hinc fessae pecudes pingues per pabula laeta

Corpora deponunt, et candens lacteus humor Uberibus manat distentis; hinc nova proles tubus infirmis teneras lasciva per herbas Ludit, lacte mero menteis percussa novin s. Haud igitur penitus pereunt quaecunque videntur: Quando alid ex alio reficit natura, nec ullam Rem gigni patitur, nisi morte adiutam aliena Nune age, res quoniam docui non posse creari De nihilo, neque item genitas ad nil revocari; Ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,

Quod nequeant oculis rerum primordia cerni; Recipe praeterea, quae corpora tute necesse est Confiteare esse in rebus, nec posse videri Principio, venti vis verberat incita pontum, Ingenteisque ruit naveis, et nubila differt; Interdum rapido percurrens turbine campos

Arboribus magnis sternit, monteisque supremos

24쪽

L I B. I. 276. Silvifragis vexat flabris : ita perfurit aeri

Cum fremitu, saevitque minaci murmure pontus. Sunt igitur venti nimirum corpora caeca, Quae mare, quae te iras, quae denique nubila coeli

Verrunt, ac subito vexantia turbine raptant. .

Nec ratione fluunt alia, stragemque Eropagant. Ac cum mollis aquae fertur natura ripente Flumine abundanti, quod largis im uribus auget Montibus ex altis magnus decursus aquas, Fragmina conjiciens sylvarum, arbustaque tota; Nec validi possunt pontes venientis aquai Vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri Molibus incurrens validis ciam viribus amnis.

Dat senitu magno stragem ; volvitque sub undis Grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat. Sic igitur debent venti quoque flamina ferri:

Quae, veluti validum flumen, cum procubuere Quamlibet in partem, trudunt res ante, ruuntque Impetibus crebris; interdum vertice torto Corripiunt, rapidoque rotantia turbine portant. Quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca: Quandoquidem factis ac moribus, 'aemula magnis Amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.

Tum porro varios rerum sentimus odores, Nec tamen adnareis venienteis cernimus unquam:

Nee ealidos aestus tuimur, nec frigora quimus

Usurpare oculis, nec voces cernere suemus; Quae tamen omnia corporea constare necesse est

Natura: quoniam sensus impellere possunt. Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.

Denique fluctifrago suspensae in littore vestes Uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt; At neque quo pacto persederit humor aquai Visu est, nec rursum quo pact0 fugerit aestu; In parvas igitur parteis dispergitur humor, uas oculi nulla positat ratione videre.

25쪽

ro L I B. I. 3I2. Quin etiam multu selis redeuntibus annis Annaeus in digito subtertenuatur habendor i Stillicidi casus lapidem cavat: incus aratri Ferreus occulte decrescit vomer in arvis: Strataque iam volgi pedibus detrita viarum

Saxea conspicimus: tum portas propter ahena Signa manus dextras ostendunt attenuari Saepe salutantum tactu, praeterque meantum: Haec igitur minui, cum sint detrita, videmus; Sed quae corpora decedant in tempore quoque, Invida praeclusit speciem natura videndi. Postremo, quaecunque dies, naturaque rebus Paullatim tribuit, moderatim crescere cogens, Nulla potest oculorum acies contenta tueri; Nec porro quaecunque aevo, macieque senescunt: Nec mare quae impendent vesco sale saxa peresa, Quid quoque amittant in tempore, cernere possis. Corporibus caecis igitur natura gerit res. Nec tamen undique corporea stipata tenentur Omnia natura, namque est in rebus inane.

Quod tibi cognosse in multis erit utile rebus; Nec sinet errantem dubitare, et quaerere semper De summa rerum, et nostris diffidere dictis: Quapropter locus est intactus, inane, 'Vacansque. Quod si non esset, nulla ratione moVeri Res possent; namque officium, quod corporis extat, officere, atque obstare, id in omni tempore adesset omnibus: haud igitur quidquam procedere posset, Principium quoniam cedendi nulla daret res. At nunc per maria, ac terras, sublimaque coeli, Multa modis multis varia ratione moveri Cernimus ante oculos; quae, si non esset inane, Non tam sellicito motu privata carerent; Quam genita omnino nulla ratione fuissent: Undique materies quoniam stipata quiesset. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,

26쪽

L T B. I. 3 4M .IIHine tam n esse licet raro cum corpore eernas: In saxis, ac speluncis permanat aquarum Liquidus humur, et uberibus fient omnia guttis: Dissupat in corpus sese cibus omne animantum: Crescunt arbusta, et foetus in tempore fundunt. Quod cibus in totas usque ab radicibus imis Per truncos, ac per ramos distunditur omnela et Inter septa meant voces, et clausa domorum Transvolitant: rigidum permanat frigus ad ossa. Quod, nisi inania sint, quli possent corpora quaequo Transire, haud ulla fieri ratione videres. 'Denique cur alias aliis praestare Videmus . . Pondere res rebus, nihilo majore figurat Nam, si tantundem est in lanae glomere, quantum Corporis in plumbo est. 'tantum dum pendere par est; Corporis ossicium est quoniam premere omnia deorsum et Contra autem natura manet sine pondere inanis. Ergo quod magnum est aeque. leviusque videtur, Nimirum plus esse sibi declarat inanis: At contra gravius plus in se corporis esse Dedicat, et multo vacui minus intus habere. Est igitur nimirum id, quod ratione sagaei Quaerimus, admistum rebus quod inane vocamus. Illud in his rebus, ne te deducere ver Possit, quod quidam fingunt, praeeurrere cogor; Cedere squamigeris latices nitentibus aliant, Et liquidas aperire vias; quia post loca pisces Linquant, quo possint cφdentes confluere undae: Sic alias quoque res inter' posse moveri, Et mutare locum; qu mvis sint omnia plena t . Scilicet id falsa totum ratione receptum est. Nam quo squamigeri poterunt procedere tandem, Ni spatium dederint I tieest concedere porro Quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt Aut igitur motu privandum 'st corpora quaeque IBut esse admistum dicendum est rebus in me ι

27쪽

32 . 1. I B. I. 3 8 . A Unde initiam primum capiat res quaeque movendi.

Postremo 'duo de concursu corpora lata Si cita dissiliant, nempe aer omne necesse est. Inter corpora quod lavat, possidat inane. Is porro, quamvis circum celerantibus auris Confluat, haud poterit tamen uno tempore totum ' Complere spatium: nam primum quemque necesse est occupet ille locum, deinde omnia possideantur.

Quod si forte aliquis, cum Orpora dissiliae re.

Tum putat id fieri. quia se condenseat aer. ' Errat; nani vacuum tum fit. quod non fuit ante; Et repletur item, vacuum quod constitit ante: Nee tali ratione potest denserier aer,

Nee. si jam posset, sine inani posset, opinor.

- Se ipse in se trahere, et parteis conducere in unum: Quapropter, quamvis causando multa moreris. Esse in rebus inane tamen fateare necesse est.

Multaque praeterea tibi possum commemorando Argumenta, fidem dictis conradere nostris; Verum animo satis hare vestigia parva sagaei

Sunt, per quae possis cognoscere caetera tuter Namque canes ut montivagae persaepe ferar Naribus inveniunt intectas frunde quiete Cum semel institerunt vestigia certa viar: Sic alid ex alio per te tute ipse videre Talibus in rebus poteris, caecasque latebras Insinuare omneis, et verum protrahere inde a

uod si pigraris, paullumve abscesseris ab re, Hoc tibi de plano possum promittere, Memmi: Usque adeo largoi haustus de fontibus magnis Lingua meo suavis diti de pectore fundet,

Ut Verear, ne tarda prius per membra senemis Serpat, et in nobis vitai claustra resblvat. Quam tibi de quavis una re versibus omnis Argumentorum sit copia missa per aureis.

ι Sed nune iam repetam coeptum pertexere dictis.

28쪽

α I p. I. 4eto. . 3o Omnis, ut est, igitur, per se, natura. duabus

Consistit rebus; nam corpora sunt, et inane. Haec in quo sita sunt, et qua diversa moventur et Corpus enim per se communis deliquat esse Sensus; quo nisi prima fides fundata valebit, . Haud erit occultis de rebus quo referentes 'Confirmare animi quicquam ratione queamus. Tum porro locus, ac spatium, quod inane vocamus, Si nullum foret, haud usquam sita corpora possent Esse, neque omnino quaquam diversa meare ;Id quod jam supera tibi paullo 'stendimus ante. . Praeterea nihil est, quod possis dicere ab omni .

Corpore seiunctum, secretumque esse ab inani: ---. Quod quasi tertia sit rerum natura reperta.

Nam quodcunque erit, esse aliquid debebit id ipsum Rugmine veh grandi, vel parvo denique, dum sit; Cui si tactus erit quamvis levis, exiguusque,

Corporum augebit numerum, summamque sequetur; Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam . Rem prohibere queat per se transire meantem J. Sellicet hoc id erit vacuum, quod inane Vocamus. Praeterea per se quodcunque erit, aut faciet quid, Aut aliis fungi debebit agentibus ipsum; in Aut erit ut possint in eo res esse, gerique : 'At facere et fungi sine corpore nulla potest res rNec praebere locum porro, nisi inane, vacansque. Ergo praeter inane, et corpora, tertia per se . Nulla potest rerum in numero natura relinqui; Nec, quae sub sensus cadat ullo tempore nostros. 'Nec, ratione animi quam quisquam possit apisci. Nam quaecunque cluent, aut his conjuncta duabus . Rebus ea invenies: aut horum eventa videbis.

Con unctum est id, quod nunquam sine perniciali Discidio potis est seiungi, seque gregari Pondus uti saxis, calor ignibus, liquor aquai. I Tactus corporibus cunctis, intactus inani.

29쪽

Servitium contra, libertas, divitiaeque, ' 'Paupertas, bellum, concordia, caetera, quorum . Adventu manet incolumis natura, abituque, Haec soliti sumus, ut par est, eventa V are. FTempus item per se non est, sed . rebus ab ipsis Consequitur sensus, transactum quid sit in amo,

Tum quae res instet; quid porro deinde sequatur: Nee per se quemquam tempus sentire fatendum est

Semotum ab rerum motu, placidaque quiete.

Dessique Tyndaridem raptam, belloque subacto . . Trojugenas genteis cum dicunt esse, videndum est, Ne forte haec per se, cogant nos, esie fateri: .Quando ea secta hominum, quorum haee eventa fuera. Irrevoeabilis abstulerit jam praeterita aetas. Namque aliud rebus, aliud regionibus ipsis Mentum dies poterit, quodcunque erit actum. . Denique materies si rerum nulla fuisset, , Nec locus, ae spatium, res in quo quaeque geruntur - Nunquam Tyndaridis formae conflatus amore

Ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens Clara accendisset saevi certamina belli: Nec clam durateus Troianis Pergama partu

Inflammasset equus noetiimo Graiugenarum; . DPerspicere ut possis res gestas funditus omnei Non ita, uti corpus, per se constare, nec esse: Nec ratione cluere eadem, qua constat inane:

Sed magis ut meri ci possis eventa vocare Corporis, atque loci, res in quo quaeque gerantur. Corpora sunt porro partim primordia rerum, Partim concilio quae constant principiorum. Sed quae simi rerum primordia, nulla potest vis Stringere; nam selido vincunt ea corpore demum e Et si dissicile esse videtur credere quicquam In rebus sislido reperiri corpore posse; Transit enim fulmen coeli per septa domorum, Clamor ut, ac voces: ferrum candescit in igne:

30쪽

L I B. I. 4sa. Is Dissiliuntque fero ferventia saxa vapore: Conlabefactatus rigor auri selvitur aestu: Tum glacies aeris flamma devicta liquescite

Permanat calor argentum, penetraleque frigus. Quando utrumque, manu retinentes pocula rite, Sensimus infuse lympharum rore superne: Usque adeo in rebus selidi nihil esse videtur. Sed quia vera tamen ratio, naturaque rerum Cogit, ades, paucis dum versibus expediamus, Esse ea, quae selido atque aeterno corpore constent. Semina quae rerum, primordiaque es, docemus: Unde omnis rerum nunc constet summa creata. ri Principio quoniam duplex natura duarum Dissimilis rerum Ionge constare reperta est. Corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur ;Esse utramque sibi per se, puramque necesse est: . Nam quacunque vacat spatium, quod inane vocamus; Corpus ea non est: qua porro cunque tenet se Corpus, ea Vacuum nequaquam constat inane. sunt igitur selida, ac sine inani corpora prima. Praeterea quoniam genitis in rebus inane est. Hateriem circum solidam constare necesse est: i e Nec res ulla potest vera ratione probari Corpore inane suo celare, atque intus habere 'Si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.

Id porro nihil esse potest, nisi materia s. Concilium, quod inane queat rerum cohibere. Μateries igitur solido quae corpore Constat. Esse aeterna potest, cum caetera ditalvantur. Tum porro si nil esset, quod inane vacaret, Omne foret solidum; nisi contra corpora caeca Essent, quae loca complerent, quaecunque tenerent: Omne, quod est, spatium vacuum constaret inane. Alternis igitur nimirum corpus inani Distinetiam est, quoniam nee plenum naviter extat; Nec Porro vaeuum et sunt ergo eo ora caeca.

SEARCH

MENU NAVIGATION