Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Et cita dissiliunt longe, longinue recursant

In magnis intervallis; haec aera rarum Sufficiunt nobis, et splendida lumina solis. Multaque praeterea magnum per inane Vagantur, Conciliis rerum quae sunt rejecta, nec usquam Consectare etiam motus potuere recepta: Cujus, uti memoro, rei simulacrum, et imago Ante oculos semper nobis versatur, et instat. Contemplator enim, cum solis lumina cunque Insertim fundunt radios per opaca domorum :Multa minuta modis multis per inane videbis Corpora misceri radiorum lumine in ipso: Et velut aeterno certamine proelia, pugnasque Mere turmatim certantia: nec dare pausam, Conciliis, et discidiis exercita crebris: Coniicere ut possis ex hoc, primordia rerum,

Quale siti in magno iactari semper inani,

Duntaxat rerum magnarum parva potest res Exemplare dare, et vestigia notities. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est Corpora quae in solis radiis turbare videntur: Quod tales turbae motus quoque materiai Significant clandestinos, caecosque subesse. Multa videbis enim plagis ibi percita caecis

Commutare viam, retroque repulsa reverti

Nunc huc, nunc illuc, in cunctas denique parteis. Scilicet hic a principiis est omnibus error. Prima moventur enim per se primordia rerum ;Inde ea, quae parvo sunt corpora conciliatu, Et quas proxima sunt ad vireis principiorum, Ictibus illorum caecis impulsa cientur: Ipsaque, quae porro paullo majora, lacessunt. Sic a principiis ascendit motus, et eXit Paullatim nostros ad sensus, ut moveantur .

Illa quoque, in selis quae lumine cernere quimus; Nec quibus id faciant plagis apparet aperte.

52쪽

. L I B. ΙΙ. I 4 I. Nune, quae mobilitas sit reddita materiai Corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.

Primum aurora novo cum spargit lumine terras, Et variae volucres nemora avia pervolitantes,

Aera per tenerum liquidis loca vocibqs opplent et , Quam subito soleat sel ortus tempore tali Convestire sua perfundens omnia luce, Omnibus in promptu, manifestumque esse videmus. At vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum, Non per inane meat vacuum, quo tardius ire Cogitur, aerias quasi cum diverberet undas: Nec sngillatim corpuscula quaeque Vaporis, Sed complexa meant inter se, conque globata. Quapropter simul inter se retrahuntur, et extra officiuntur, uti cogantur tardius ire.

At, quae sunt selida primordia simplicitate,

Cum per inane meant Vacuum, nec res remoratur

Ulla foris, atque ipsa suis e partibus unum, Unum in quem coepcre locum connixa feruntur: Debent nimirum praecellere mobilitate, Et multo citius ferri, quis lumina selis: Multiplexque loci spatium transcurrere eodem Tempore, quo selis pervolgant fulgura coelum: Nam neque consilio debent tardata morari, Nec perscrutari primordia singula quaeque,v Ut videant, qua quidque geratur cum ratione. At quidam contra haec, ignari, materiai

Naturam non posse Deum sine numine rentur Tantopere humanis rationibus, ac moderatis Tempora mutare annorum, frugesquα creare :Nec jam caetera, mortaleis quae suadet adire, Ipsaque deducit dux vitae Dia Voluptas, Ut res per Veneris blanditim saecla propagent, Ne genus occidat humanum: quorum omnia caus ' Constituisse Deos fingunt, sed in omnibus rebus Hagnopere a vera lapsi ratione videntur. /

53쪽

Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,

Hoc tamen ex ipsis coeli rationibus ausim Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis, Nequaquam nobis divinitus esse creatam Naturam mundi, quae tanta est praedita culpa:

Quae tibi posterius, Μemmi, faciemus aperta; Nunc id quod superest de motibus expediemus.

Nunc locus est ut opinor in his illud quoque rebus

Confirmare tibi, nullam rem posse sua vi Corpoream sursum ferri, sursumque meare. Ne tibi dent in eo flammarum corpora fraudem: Sursus enim vorsus gignuntur, et augmina sumunt: Et sursum nitidae fruges, arbustaque crescunt, Pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta serantur.

Nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum. Et celeri flamma degustant tigna, trabeisque, ρSponte sua facere id, sine vi subigente, putandum est et

Quod genus, e nostro cum missus corpore sanguis Emicat exsultans alte, spargitque cruorem. Nonne vides etiam , quanta vi tigna trabeisque Respuat humor aquae t nam quam magis mersimus altum Directa, et magna vi multi pressimus aegre; Tam cupide sursum revomit magis, atque remittit, Plus ut parte foras emergant, exsiliantque. Nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor, in vacuum per inane deorsum cuncta ferantur. πSie igitur debent flammae quoque posse per auraSAeris expressae sursum succedere; quanquam Pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnente Nocturnasque faces coeli sublime volanteis Nonne vides longos flammarum ducere tractus, In quascunque dedit parteis natura meatum 'Non cadere in terram stellas, et sidera cernis 3 Sol etiam summo de vertice dissupat omneis Ardorem in parteis, et lumine conserit arva : In terras igitur quoque solis vergitur ardor.

54쪽

Υransversisque volare per imbres fulmina cernis: Nunc hinc, nunc illinc abrupti nubibus ignes,

Concursant, cadit in terras vis flammea volgo. Illud in his quoque te rebus cognoscere me mus: Corpora cum deorsum remun per inane feruntur. Ponderibus propriis incerto tempore ferme, Incertisque locis spatio decedere paullum: Tantum quod momen mutatum dicere possis. Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum, Imbris uti guttae, caderent per inane profundum: Nec foret offensus natus, nec plaga creata Principiis: ita nil unquam natura creasset.

Quod si forte aliquis credit graviora potesse

Corpora, quo citius remim per inane feruntur, . Incidere e supero levioribus, atque ita plagas Gignere, quae possint genitaleis reddere motus:

Avius a vera longe ratione recedit. Nam per aquas quaecunque cadunt, atque aera deorsum Haec pro ponderibus casus celerare necesse est Propterea, quia corpus aquae, naturaque tenuis

Aeris haud possunt aeque rem quamque morari: Sed citius eedunt gravioribus exsuperata. At contra nulli de nulla parte, neque ullo Tempore inane potest vacuum subsistere reii, Quin, sua quod natura petit, concedere pergat. Omnia quapropter debent per inane quietum Aeque ponderibus non aequis concita ferri. Haud igitur poterunt levioribus incidere unquam Ex supero graviora, neque ictus gignere per se,

ut varient motus, per quos natura genat res. Quare etiam atque etiam paullum clinare necesse est 3 Corpora, nec plus quam minimum, ne fingere motus Obliquos videamur, et id res vera refutet. Namque hoc in promptu, manifestumque esse videmus: Pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,

Ex supero cum praecipitant, quod cernere possis.

55쪽

Sed nihil omnino recta regione Viai Declinare, quis est, qui possit cernere, sese

Denique si semper motus connectitur omnis, Et vetere exoritur semper novus ordine cetis,

Nec declinando faciunt primordia motus Principium quoddam, quod fati foedera rumpat, Ex infinito ne causam causa sequatur: Libera per terras unde haec animantibus extat, Unde est haec inquam fatis avolsa voluntas, Per quam progredimur, quo ducit quemque voluptas tDeclinamus item motus, nec tempore certo,

Nec regione loci certa, sed ubi ipsis tulit mens. Nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas Principium dat: et hinc motus per membra rigantur. Nonne vides etiam patefaetis tempore puncto Carceribus, non posse tamen prorumpere equorum Vim cupidam tam desubito, quam mens avet ipsa tomnis enim totum per corpus materiai Copia conquiri debet, concita per artus Omneis, ut studium mentis connexa sequatur: Ut videas initium motus a corde Creari, Ex animique voluntate id procedere primum: Inde dari porro per totum corpus, et artus. Nec simile est, ut pum impulsi procedimus ima, Viribus alterius magnis, magnoque coactu,

Nam tum materiam totius corporis omnem

Perspicuum est nobis invitis ire, rapique, ω Donicum eam refraenavit per membra Voltatas. Jam ne vides igitur, quamquam Vis extera multos Pellit, et invitos cogit procedere saepe, Praecipiteisque rapit, tamen esse in pectore nostro Quiddam, quod contra pugnare, obstareque possit, Cujus ad arbitrium quoque copia materiai Cogitur interdum flecti per membra, per artus, Et proiecta res aenatur, retroque residit 'Quare in seminibus quoque idem fateare necesse est,

56쪽

ri Esse allam praeter plagas, et pondera causam Μotibus, unde haec est nobis innata potestas: De nihilo quoniam fieri nil posse videmus. Pondus enim prohibet, ne plagis omnia fiant, Externa quasi vi, sed ne mens ipsa necessum Intestinum habeat cunctis in rebus agendis; Et devicta quasi cogatur ferre, patique: Id facit exiguum clinamen principiorum

Nec regione loci certa, nec tempore ceris, Nec stipata magis fuit unquam materiai, Copia, nec porro maioribus intervallis. Nam neque adaugescit quicquam, ncque deperit inde. Quapropter quo nunc in motu principiorum Corpora sunt, in eodem anteacta aetate fuere,

Et posthac semper simili ratione ferentur; Et quae consuerunt gigni, gignentur eadem

Conditione: et erunt, et crescent, inque valebunt, Quantum cuique datum est per foedera naturai. Nec rerum summam commutare ulla potest vis. Nam neque quo possit genus ullum materiai, Effugere ex omni, quicquam est, neque rursus, in omne Unde coorta queat nova vis irrumpere, et omnem

Naturam rerum mutare, et vertere motus.

Illud in his rebus non est mirabile, quare omnia cum rerum primordia sint in motu, Summa tamen summa videatur stare quiete, Praeterquam si quid proprio dat corpore motus. Omnis enim longe nostris ab sensibus infra Primorum natura jacet: quapropter ubi illa Cernere jam nequeas, motus quoque surpere debent: Praesertim cum, quae possimus cernere, celentv Saepe tamen motus spatio diducta locorum. Nam saepe in colli tondentes pabula laeta

Lanigerae reptant pecudes, quo quamquc Vocantes Invitant herbae gemmantes rore recenti .

Et satiati agni ludimi, blandeque coniteant

57쪽

Omnia quae nobis longe confusa videntur. Et veluti in viridi eandor eonsistere colli. Praeterea magnae legiones cum loca cursu Camporum complent, belli simulacra cientes: Et circumvolitant equites, mediosque repente Tramittunt valido quatientes impete campoS :Fulgur ibi ad coelum se tollit, totaque circum re renidescit tellus, subterque rimis vi Excitur pedibus senitus, clamoreque montes Icti reiectant voces ad sidera mundi: Et tamen est quidam locus altis montibus, unde Stare videtur, et in campis consistere fulgur. Nunc age jam deinceps cunctarum exordia rerum,

Qualia sint, et quam Ionge distantia formis. Percipe, multigenis qum sint variata figuris: Non quod multa parum simili sint praedita forma.

Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. Nec mirum : nam cum sit eorum copia tanta,

Ut neque finis uti doeui neque summa sit ulla:

Debent nimirum non omnibus omnia prorsum

Esse pari filo, similique affecta figura.

Praeterea genus humanum, mutaeque natantes Squammigersim pecudes, et laeta armenta, feraeque, Et variae volucres, laetantia quae loca aquarum Concelebrant circum ripas, fonteisque, lacusque: Et quae pervolgant nemora avia pervolitantes: Horum unum quodvis generatim sumere perge, Invenies tamen inter se distare figuris. Nec ratione alia proles cognoscere matrem. Nec mater posset prolem : quod posse videmus, Nec minus atque homines inter se nota cluere. Nam saepe ante Deum vitulus delubra decora Turicremas propter mactatus concidit aras, Sanguinis exspirans calidum de pectore flumen, At mater virideis saltus orbata peragran S,

M Linquit humi pedibus vestigia presia bisulcis,

58쪽

Omnia convisens oculis loca, si queat usquam Conspicere amissum foetum: completque querelis

Frundiferum nemus adsistens; et crebra revisit

Ad stabulum, desiderio perfixa juvenci.

Nec tenerae saliees, atque herbae rore vigenteS, Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis, oblectare animum, subitamque avertere curam: Nec vitulorum aliae species per pabula laeta Derivare queunt alio, curaque levare: Usque adeo quiddam proprium, notumque requirit. Praeterea teneri tremulis cum vocibus h di Ornigeras norunt matres, agnique petulci Balantum pecudes: ita, quod natura reposcit, Ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. Postremo quodvis frumentum, non tamen omne

Quodque suo in genere inter se simile esse videbis,

Quin intercurrat quaedam distantia formis, Concharumque genus parili ratione videmus Pingere telluris gremium, qua mollibus undis Littoris incurvi bibulam pavit aequor atenam. Quare etiam atque etiam simili ratione necesse est. Natura quoniam constant, neque ficta manu sunt, Unius ad certam formam primordia rerum, Dissimili inter se quaedam volitare figura. Perfacile est iam animi ratione exsolvere nobis. Quare fulmineus multo penetralior ignis, Quam noster fluat e tedis terrestribus ortus. Dicere enim possis coelestem fulminis ignem Subtilem magis e parvis constare figuris: Atque ideo transire foramina, quae nequit ignis

Noster hic e lignis ortus, tedaque Creatus. Praeterea lumen per cornu transit: at imber

Respuitur: quare Z nisi luminis illa minora Corpora sunt, quam de quibias est liquor almus aquarum :Et quamvis subito per colum vina videmus Perfluere, at contra tardum cunctatur olivum;

59쪽

Aut quia nimirum majoribus est elementis. Aut magis hamatis inter se, perque plicatis. Atque ideo fit uti non tam deducta repente Inter se possint primordia singula quaeque Singula per cujusque foramina permanare. Huc accedit, uti mellis laetisque liquores

Jucundo sensu linguae tractentur in ore; At contra tetra absinthi natura, ferique Centauri foedo pertorquent ora sapore zUt facile agnoscas e laevibus, atque rotundis Esse ea, quae sensus jucunde tangere possunt: At Contra quae amara, atque aspera cunque Videntur, Haec magis hamatis inter se nexa teneri; Proptereaque selere vias rescindere nostris Sensibus, introituque suo perrumpere corpus. omnia postremo bona sensibus, et mala tactis.

Dissimili inter se pugnant persecta figura:

Ne tu forte putes serrae sti identis acerbum Horrorem constare elementis laevibus aeque Ae musaea mele, per chordas organici quae

Mobilibus digitis expergefacta figurant: Neu smili penetrare putes primordia forma

In nareis hominum, cum tetra cadaevera torrent,

Et cum scena croco Cilici perfusa recens est, Araque Panchaeos exhalat propter odores: Neve bonos rerum simili constare colores Semine constituas, oculos qui pascere possunt, Et qui compungunt aciem, lacrymareque cogunt: Aut foeda specie tetri, turpesque Videntur. omnis enim sensus quae mulcet causa, juvatque. Haud sine principiali aliquo laevore creata est: At contra, quaecunque molesta, atque aspera constat, Non aliquo sine materiae squalore reperta est. Sunt etiam quae jam nec laevia jure putantur Esse, neque omnino flexis mucronibus unca:

Sed magis angululis paullum prostantibus, et quae

60쪽

x. I B. Π. 429. Titillare magis sensiis, quam laedere possunt: Faecula iam quo de genere est, inulaeque sapores. Denique jam calidos igneis, gelidamque pruinam,

Dissimili dentata modo compungere sensus Corporis. indicio nobis est tactus uterque. Tactus enim, tactus, pro Divam numina sanctat - Corporis est sensus, vel cum res extera sese Insinuat, vel cum laedit. quae in corpore nata est Aut iuvat egrediens genitaleis per Veneris res: Aut ex offenssi cum turbant corpore in ipsbSemina, confunduntque inter se concita sensum et Ut si forte manu quamvis jam corporis ipse Tute tibi partem ferias, aeque experiare. Quapropter longe formas distare necesse est, Principiis, varios quae possint edere sensus. Denique, quae nobis durata ac spissa videntur. Haec magis hamatis inter sese esse necesse est, Et quasi ramosis alte compacta teneri. In quo iam genere in primis adamantina saxa, Prima acie constant, ictus contemnere sueta, Et validi silices, ac duri robora ferri, Aeraque, quae claustris restantia vociferantur. Illa autem debent ex laevibus atque rotundis Esse magis, fluido quae corpore liquida constant. Nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque, Et procursus item in proclive volubilis extat. Omnia postremo quae puncto tempore cernis Diffugere, ut fumum, nebulas, flammasque, necesse est, Si minus omnibus sunt e laevibus atque rotundis, At non esse tamen perplexis indupedita, Pungere uti possint corpus, penetrareque se Xa: Nec tamen haerere inter se, quod quisque videmus Sentibus esse datum: facile ut cognoscere possis Non e perplexis, sed acutis esse elementis. Sed quod amara vides eadem, quae fluvida constant,

Sudor uti maris est, minime id mirabile habendum.

SEARCH

MENU NAVIGATION