Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Herbarum genera, et fruges, frondeis e videri Dispertita, atque in terris latitare minute: Postreirio, in lignis cinerem fumumque videri. Cum praefracta forent, igneisque latere minutos. Quorum nil fieri quoniam manifesta docet res, Scire licet non esse in rebus res ita mistas: Verum semina multimodis immista latere

Multarum rerum in rebus communia debent.

At saepe in magnis fit montibus, inquis, ut altis

Arboribus vicina cacumina summa terantur

Inter se, validis facere id cogentibus Austris.

Donec fulserunt flammae fulgore coorto :Scilicet: et non est lignis tamen insitus ignis. Verum semina sunt ardoris multa, terendo Quae cum confluxere, creant incendia sylvis.

Quod si tanta seret sylvis abscondita flamma,

Non possent ullum tempus celarier ignes: Conficerent vulgo sylvas, arbusta cremarent. Iamne vides igitur, paullo quod diximus ante, Permagni referre eadem primordia saepe Cum quibus, et quili positura contineantur, Et quos inter se dent motus, accipiantque IAtque eadem paullo inter se mutata creare laneis e lignis, quo pacto verba quoque ipsa Inter se paullo mutatis sunt elementis, Cum ligna, atque ignes diiuncta voce notemus 'Denique iam quaecunque in rebus cernis apertis, Si fieri non posse putas, quin materiai Corpora consimili natura praedita fingas, Hac ratione tibi pereunt primordia rerum Fiet uti risu tremulo concussa cachinnent, Et lacrymis salsis humectent ora, genasque. Nunc age, quod superest, cognosce, et clarius audi. Nec me animi fallit quam sint obscura, sed acri Percussit thyrsis laudis spes magna meum cor,

Et simul incussit suavem mi in pectus amorem

42쪽

Musarum: quo nune instinctus, mente vigenti Avia Pieridum peragro loca, nullius ante Trita selo: iuvat integros accedere fonteis, Atque haurire: iuvatque novos decerpore flores: Insignemque meo capiti petere inde coronam, Unde prius nulli velarint tempora musae: Primum quod magnis doceo de rebus, et arctis Relligionum animos nodis exsolvere pergo: Deinde quod obscura de re tam lucida pango

Carmina, musaeo contingens cuncta lepore, Id quoque enim non ab nulla ratione videtur: Sed veluti pueris absinthia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum

Contingunt mellis dulci fidore liquore, .

Ut puerorum aetas improvida ludificetur Labrorum tenus, interea perpotet amarum Absinthi laticem, deceptaque non capiatur, Sed potius tali facto recreata valescat: Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur Tristior esse, quibus non est tractata, retroque Volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti Carmine Pierio rationem exponere nostram, Et quasi musaeo dulci contingere melle, Si tibi forte animum tali ratione tenere Versibus in nostris possem, dum perspicis omnem Naturam rerum, qua constet compta figura. Sed quoniam docui, solidissima materiai Corpora perpetuo volitare invicta per aevum. Nunc age summai ecquaenam sit finis eorum, Neene sit, evolvamus: item, quod inane repertum est. Seu locus, ac spatium, res in quo quaeque genantur. Pervideamus utrum finitum funditus omne Constet, an immensum pateat vel adusque profundum. Omne quod est, igitur, nulla regione viarum Finitum est: namque extremum debebat habere.

Extremum porro nullius posse videtur

43쪽

Esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatvi Quo non longius haec sensus natura sequatur. Nunc extra sunt mam quoniam nihil esse fatendum est. Non habet extremum : caret ergo fine, modoque: Nec refert quibus assistas regionibus ejus, Usque adeo quem quisque locum possidit, in omneis Tantundem parteis infinitum omne relinquit. Praeterea, si jam finitum constituatur ne quod est spatium, si quis procurrat ad oras Ultimus extremas, jaciatque volatile telum, Id validis utrum contortum viribus ire Quo fuerit missum mavis, longeque Volare, An prohibere aliquid censes, obstareque posse Alterutrum fatearis enim, sumasque necesse est, Quorum utrumque tibi effugium praecludit, et omne Cogit ut exempta concedis fine patere. Nam sive est aliquid, quod prohibeat, officiatque Quo minus quo missum est veniat, finique locet se. Sive foras fertur, non est ea finis profecto. Hoc pacto sequar, atque oras ubicunque locaris Extremas, quaeram quid telo denique fiat. Fiet uti nusquam possit consistere finis: Usugiumque fugae prolatet copia semper. Praeterea spatium summai totius omne Undique si inclussim certis consisteret oris, Finitumque foret, iam copia materiai Undique ponderibus solidis confli xet ad imum ;Nee res ulla geni sub coeli tegmine posset: Nec foret omnino coelum, neque lumina selis: Quippe ubi materies omnis cumulata iaceret Εκ infinito iam tempore subsidendo. At nunc nimirum requies data principiorum Corporibus nulla est: quia nil est funditus imum, Quo quasi eonfluere, et sedes ubi ponere possint; Semper et assiduo motu res quaeque genuntur Partibus in cunctis, aeternaque suppeditantur

44쪽

Ex infinito eIta corpora materiar. Postremo ante oculos rem res finire videtur, Aer dissepit colleis, atque aera montes;

erra mare, et contra mare teMas terminat omniis

Omne quidem vero nihil est quod finiat extra: Est igitur natura loci, spatiumque profundi.

Quod neque clara suo percurrere flumina cursis Perpetuo possint aevi labentia tractu: Nec prorsum facere, ut restet minus ire. meandor Usque adeo passim patet ingens copia rebus, Finibus exemptis in cunctas undique parteis. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare Nepossit, natura tenet: quia Corpus inani, Et quod inane autem est, finiri corpore cogitet Ut sic alternis infinita omnia reddat.

Aut etiam, alterutrum nisi terminet alterum eorum, Simplice natura et pateat tantum immoderatum: Nec mare, nec tellus, nec coeli lucida templa. Nec mortale genus. nec Divum corpora sancta

Exiguum possent horai sistere tempus. Nam dispulsa suo de coetu materiai Copia ferretur magnum per inane seluta. Sive adeo potius nunquam concreta creasset Ullam rem, quoniam cogi disjecta nequisset. Nam certe neque consilio primordia rerum ordine se quaeque, atque sagaci mente locarunt; Nee quos quaeque darent motus pepigere profector Sed quia multimodis, multis, mutata, per omne Ex infinito vexantur percita plagis,

Omne genus motus, et coetus experiundo,

Tandem deveniunt in taleis disposituras. Qualibus haec rebus consistit summa creata:

Et multos etiam magnos servata per annos,

Ut semel in motus conjecta est convenienteis, Essicit, ut largis avidum mare fluminis undis Integrent amnes, et solis terra vaporc

45쪽

Fota novet foetus, summissaque gens animantum Floreat, et uruminabentes aetheris ignes. Quod nullo facerent pacto, nisi materiai Ex ilifinito suboriri copia posset, Unde amissa solent reparari in tempore quoque., Nam veluti privata cibo natura animantum Dimuit amittens corpus, sic omnia debent

Disibivi. simul ac defecit suppeditare' Hateries recta regione aversa via I. Nec plagae possent extrinseceis undique summam Conservare omnem, quaecunque est conciliata. Cudere enim crebro possunt, partemque morari, Dum veniant aliae, ac suppleri summa queatur. Interdum resilire tamen coguntur, et una

Principiis rerum spatium, tempusque fugai Largiri, ut possint a coetu libera ferri. Quare etiam atque etiam suboriri multa necesse est. Et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, Infinita opus est vis undique materies . Illud in his rebus longe fuge credere, Μemmi, In medium summae quod dicunt omnia niti, Atque ideo mundi naturam stare sine ullis Ictibus externis, neque quoquam posse reselvi

Summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,

Ipsum si quicquam posse in se sistere credis:

Et quae pondera iunt sub terris omnia sursum Nities, in terraque retro requiescere posta: M Ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus: Et simili ratione animalia subtus vagari Contendunt, neque posse e terris in loca coeli Recidere inferiora magis, quam corpora nostra Sponte sua possint in coeli templa volare: Illi cum videant selem, nos sidera noctis Cernere, et alternis nobiscum tempora coeli Dividere. et nocteis parileis agitare, diesque. Sed vanus stolidis haec omnia finxerit error,

46쪽

L 'I B. I. ros s. 'si Amplexi quod habent perverse prima VIai. Nam medium nihil esse potest, ubi inane, laeusque Infinita: neque omnino, si iam medium sit, Possit ibi quicquam hac potius consistere causa,

Quam quavis alia longe regione manere. Omnis enim locus, ac spatium, quod inane vocamus, Per medium, per non medium concedat oportet Aequis ponderibus, motus quacunque feruntur. Nec quisquam locus est, quo corpora eum VenEre,

Ponderis amissa vi possint stare in inani: Nec quod inane autem est, illis subsistere debet, Quin, sua quod natura petit, concedere pergat. Haud igitur possunt tali ratione teneri Res in concilio, medii cuppedine victae:

Praeterea quoque jam non omnia corpora fingunt In medium niti, sed terrarum, atque liquorum, Humorem ponti, magnisque e montibus undas, Et quasi terreno quae corpore contineantur:

At contra tenues exponunt aeris auras,

Et ealidos simul a medio differrier igneis, , Atque ideo totum circumiremere aethera signis, Et selis flammam per coeli caerula pasci, Quod calor a medio fugiens ibi colligat igneis. Quippe etiam vesci e terra mortalia saeclarNec prorsum arboribus summos frundescere ramos Posse, nisi a terris paullatim cuique cibatum M Terra det at supra circum tegere omnia coelum ;Ne volucrum ritu flammarum, moenia mundi Diffugiant stabito magnum per inane seluta, Et ne caetera consimili ratione sequantur :Neve ruant coeli tonitralia templa superne, Terraque se pedibus raptim subducat, et omnes Inter permistas terrae, coelique ruinas Corpora lventes, abeant per inane profundum, Temporis ut puncto nihil exstet relliquiarum, Desertum praeter spatium, et primordia caeca.

47쪽

Nam quacunque prius de parti corpora cesse Constitues, haec rebus erit pars ianua lethi: Hae se turba foras dabit omnis materiai. Haec si pernosces parva perfunctus opella. Namque alid ex alio clarescet, in non tibi caeca Nox iter eripiet, quin ultima naturaIPervideas, ita res accendent lumina rebus.

48쪽

LIBER SECUNDUS.

. Q UA VS, mari magno turbantibus aequora Ventis,

Ε terra magnum alterius spectare laborem; Non quia vexari quemquam est jucunda voluptas, Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suaVe est. Suave etiam belli certamina magna tueri

Per campos instructa tua sine parte pericli; Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere Edita doctrina sapientum templa serena; Despicere unde queas alios, passimque videre

Errare, atque Viam palanteis quaerere Vitae. Certare ingenio, contendere nobilitate,

Nocteis atque dies niti praestante labore Ad summas emergere opes, rerumque potiri: O miseras hominum menteisl o pectora caecat Qualibus in tenebris vitae, quantisque periclis Degitur hoc aevi, quodcunque esti nonne videre Nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, cum Corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur Jucundo sensia, cura semota, metuque lErgo corpoream ad naturam pauca videmus Esse opus omnino, quae demant quemque dolorem, Delicias quoque uti multas substernere possint, Gratius interdum neque natura ipsa requirit. Si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedeis Lampadas igniferas manibus retinentia dextris. Lumina nomamis epulis ut suppeditentur, Nec domus argento fulget, auroque renidet; Nec citharis reboant laqueata aurataque templa: Attamen inter se prostrati in gramine molli

Propter aquae rivum, sab ramis arboris altae, Non magnis opibus jucunde corpora curant: Praesertim cum tempestas arridet, et anni

49쪽

Tempora conspergunt viridanteis floribus herbas. Nec calidae citius decedunt corpore febres, Textilibus si in picturis, ostroque rubenti Jactaris, quam si plebeia in veste cubandum est: Quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae Proficiunt, neque nobilitas, neque gloria regni:

Quod superest, animo quoque nil prodesse putandum

Si non forte tuas legiones per loca campi Fervere cum videas belli simulacra cienteis: Fervere cum videaς classem, lateque vagari. His tibi tum rebus timefactae relligiones Effugiunt animo pavidae, mortisque timores: Tum vacuum pectus linquunt, curaque solutum.

Quod si ridicula haec, Iudibriaque esse videmus,

Re veraque metus hominum, curaeque sequaces. Nec metuunt sonitus armorum, nec fera tela :Rudacterque inter reges, rerumque potenteis Versantur, neque fulgorem reverentur ab auro,

Nec clarum vestis splendorem purpureas: Quid dubitas, quin omne sit hoc rationis egestas Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret

Nam veluti pueri trepidant, atque omnia caecis In tenebris metuunt: sic nos in luce timemus Interdum nihilo quae sunt metuenda magis, quam Quae pueri in tenebris pavitant, finguntque fui a. Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse est Non radii solis, neque lucida tela diei Discutiant, sed naturae species, ratioque. Nunc age, quo motu genitalia materiai Corpora res varias gignant, genitasque resolvant, Et qua vi facere id cogantur, quaeve sit ollis Reddita mobilitas magnum per inane meandi. Expediam: tu te dictis praebere memento. Nam certe nun inter se stipata cohaeret Materies, quoniam minui rem quamque Videmus,

Et quasi longinquo fluere omnia cernimus aeVO;

50쪽

Ex oculisque vetustatem subducere nostris:

Cum tamen incolumis videatur summa manere, Propterea quia, quae decedunt corpora cuique, Unde abeunt, minuunt: quo venere, augmine donant: Illa senescere, at haec contra florescere cogunt. Nec remorantur ibi: sic rerum summa novatur Semper, et inter se mortales mutua vivunt. Augescunt aliae gentes, aliae minuuntur :Inque brevi spatio mutantur saecla animantum: Et, quasi curseres, vitai lampada tradunt.

Si cessare putas rerum primordia posse,

Cessandoque novos rerum progignere motus: Avius a vera longe ratione vagariS. Nam, quoniam per inane vagantur, cuncta necesse est

Aut gravitate sua ferri primordia rerum, Aut ictu forte alterius: nam cita superne obvia cum flixere, fit, ut diversa repente Dissiliant: neque enim mirum, durissima quae sint, Ponderibus solidis, neque quicquam a tergis obstet, Et quo iactari magis omnia materiai Corpora perVideas, reminiscere totius imum Nil esse in summa - neque habere ubi corpora prima Consistant: quoniam spatium sine fine, modoque est: Immensumque patere in cunctas undique parteis, Pluribus ostendi, et certa ratione probatum est. Quod quoniam constat, nimirum nulla quies est Reddita corporibus primis per inane profundum :Sed magis assiduo, varioque exercita motu, Partim intervallis magnis conflicta resultant: Pars etiam brevibus spatiis nexantur ab ictu. Et quaecunque magis condense conciliatu, Exiguis intervallis connexa resultant,

Indupedita suis perplexis ipsa figuris;

Haec validas saxi radices, et fera ferri Corpora constituunt, et caetera de genere horum Paucula : quae porro magnum per inane Vagantur,

C et

SEARCH

MENU NAVIGATION