Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

',ε . L I B. I. sis. Quae spatium pleno possint distinguere Inane Haec neque ditatui plagis extrinseeus icta

Possunt: nee porro penitus penetrata retexi ; Nec ratione queunt alia tentata labare: iId quod jam supera tibi paullo ostendimus ante.

Nam neque conlidi sine inani posse videtur Quicquam, nec frangi, nec findi in bina secando Nec capere humorem, neque item manabile fiigus, Nee penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur Et quam quaeque magis cohibet res intub inane, Tam magis his rebus penitus tentata Iabascit. Ergo, si solida. ac sine inani corpora prima Sunt, ita uti docui, sint haec aeterna necesse est. Praeterea, nisi materies aeterna fuisset, Antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent; De nihiloque renata serent quaecunque Videmus.

At quoniam supera docui nil posse ereari De nihilo, neque quod genitum est ad nil revocari: Esse immortali primordia corpore debent, Dictivi quo quaeque supremo tempore possint; Materies ut suppeditet rebus reparandis. Sunt igitur selida primordia simplicitate,

Nec ratione queunt alia servata per aevum Ex infinito jam tempore res reparare.

Denique, si nullam finem natura parasset Frangendis rebus, jam corpora materiRr Usque redacta forent, aevo frangente priore. Ut nihil ex illis a certo tempore posset Conceptum, summum aetatis pervadere florem :Nam quidvis citisis ditarui posse videmus, Quam rursus refici. quapropter Ionga diei Infinitae aetas anteacti temporis omnis Quod fregisset adhue, disturbans, ditatuensque. Id nunquam reliquo reparari tempore posset: At nune nimirum frangendi reddita finis Certa manet: quoniam refici rem quamque videmu

32쪽

Et finita simul generatim tempora rebus Stare, quibus possint aevi contingere florem. Huc accedit, uti selidissima materiai Corpora cum constant, possint tamen omnia reddi Mollia, quae fiant, aer, aqua, terra, Vapores, Quo pacto fiant, et qua Vi eunque genantur, Admistum quoniam simul est in rebus inane. At contra, si mollia sint primordia rerim, Unde queant validi silices, ferrumque creari. Non poterit ratio reddi. nam funditus omnis Principio fundamenti natura carebit. Sunt igitur solida pollentia simplicitate, Quorum tondense magis omnia conciliatu Arctari possunt, validasque ostendere vireis. Denique jam quoniam generatim reddita finis Crescendi rebus constat, vitamque tuendi. Et quid quaeque queant per foedera naturas, Quid porro nequeant, sancitum quandoquidem exstat ;Nec commutatur quicquam, quin omnia constant Usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae Ostendant maculas generaleis corpori inesse: Immutabile materiae quoque corpus habere Debent nimirum . nam si primordia rerum Commutari aliqua possent ratione revicta,

Incertum quoque iam constet, quid possit oriri, Quid nequeat; finita potestas denique quoique

Quanam sit ratione, atque alte terminus haereat; Nec toties possent generatim saecla referre Naturam, motus, Victum, moresque parentum. Tum porro, quoniam extremum cujusque cacumen

Corporis est aliquod, nostri quod cernere sen siis Iam nequeunt, id nimirum sine partibus exstat, Et minima constat natura ; nec fuit unquam Per se secretum, neque posthac esse valebit; Alterius quoniam est ipsum pars, primaque, et ima e Inde aliae, atque aliae similes ex ordine partes

33쪽

Agmine eondensb naturam corporis explent. Quae quoniam pera nequeunt constare, necesse est Haerere, ut nequeant ulla ratione revelli.

γ, Sunt igitur solida primordia simplicitate ;Quae minimis stipata cohaerent partibus arcte. Non ex ullorum conventu conciliata, Sed magis aeterna pollentia simplicitater Unde neque avelli quicquam, neque diminui jam Concedit natura reservans semina rebus. Praeterea, nisi erit minimum, parvissima quaeque Corpora constabunt ex partibus infinitis; ippe ubi dimidiae partis pars semper habebit Dimidiam partem, nec res perfiniet ulla: Ergo rerum inter summam, minimamque quid escit Non erit ut distent: nam quamvis funditus omnis Summa sit infinita, tamen parvissima quae sunt. Ex infinitis constabunt partibus aeque. Quoi quoniam ratio reclamat vera, negatque Credere posse animum, victus fateare necesse N. Esse ea quae nullis jam praedita partibus exstent, Et minima constent natura. quae quoniam sunt, vi Illa quoque esse tibi solida, atque aeterna fatendum. Denique ni minimas in parteis cuncta reselvi

cogere consuεsset rerum natura creatriX,

Iam nihil ex illis eadem reparare valeret: Propterea quia, quae multis sunt partibus aucta, Non possunt ea, quae debet gegitalis habere Materies, Varios connexus, pondera, plagas, v Concursus, motus, per quae res quaeque geruntur. Porro, si nulla est frangendis reddita finis Corporibus, tamen ex aeterno tempore quaedam Nunc etiam superare necesse est corpora rebus, Quae nonJum clueant ullo tentata periclo: At quoniam fragili natura praedita constant, Discrepat aeternum tempus potuisse manere Innumerabilibus plagis vellata per aevum.

34쪽

L I I. 636.

Quapropter qui materiem rerum esse putarunt Ignem, atque ex igni summam consistere solo, Magnopere a vera lapsi ratione videntur. Heraclitus init quorum dux praelia primus, Clarus ob obscuram linguam magis inter inaneis, Quam de graveis inter Graios, qui Vera requirunt. omnia enim stolidi magis admirantur, amantque. - Inversis quae sub verbis latitantia cernunt: Veraque constituunt, quae belle tangere possiant Aureis, et lepido quae sunt fucata senore. Nam cur tam variae res possent esse, requiro, Ex vero si sunt igni, puroque creatae. Nil prodesset enim calidum denserier ignem, Nec rarefieri, si partes ignis eandem Naturam, quam totus habet super ignis, haberent. Acrior ardor enim conductis partibus esset:

Languidior porro disiectis, disque supatis. Amplius hoc fieri nihil est, quod posse rearis

Talibus in causis, nedum variantia r erum Tanta queat densis rarisque ex ignibus esse. Atque hi si faciant, admistrum rebus inane; Denseri poterunt ignes, rarique relinqui: Sed, quia multa sibi cernunt contraria, mussant, Et fugitant in rebus inane relinquere purum, et,

Ardua dum metuunt, amittunt vera viai: Nec rursum cernunt exempto rebus inani.

Omnia denseri, fierique ex omnibus unum Corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, Aestifer ignis uti lumen jacit, atque vaporem: Ut videas non e stipatis partibus esse. Quod si forte ulla credunt ratione potesse laneis in coetu stingui, mutareque corpus; scilicet ex ulla facere id si parte reparcent, Oecidet ad nihilum nimirum funditus ardor Omnis, et ex nihilo fient quaecunque creantur. Nam quodcunque suis mutatum finibus exit,

35쪽

L I si I. 672. Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante γProinde aliquid superare necesse est incolume olli.

Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes, , De nihiloque renata virescat copia rerum. Nunc igitur, quoniam certissima corpora quaedam Sunt, quae conservant naturam semper eandem, Quorum abitu, aut aditu, mutatoque ordine, mutant Naturam res, et convertunt corpora sese; Scire licet non esse haec ignea corpora rerum. Nil referret enim quaedam decedere, abire, Atque alia attribui, mutarique ordine quaedam, Si tamen ardoris naturam cuncta tenerent. Ignis enim foret omnimodis, quodcunque crearent. Verum, ut opinor, ita est: sunt quaedam corpora, quorum Concursus, motus, ordo, positura, figurae.

Efficiunt ignes, mutatoque ordine mutant Naturam neque sunt igni simulata, neque ullae Praeterea reii, quae corpora mittere possit Sensibus, et nostros adjectu tangere tactus. Dicere porro ignem res omneis esse, neque ullam Rem Veram in numero rerum constare, nisi ignem, Quod facit hie idem, perdelirum esse videtur. Nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat: Et labefactat eos, unde omnia credita pendente de hic cognitus est ipsi, quem nominat ignem. Credit enim sensus ignem cognoscere vere, Caetera non credit, nil illo quae clara minus sunt rQuod mihi cum vanum, tum delirum esse videtur. Quo referemus enim i quid nobis certius ipsis Sensibus esse potest, quo vera ac falsa notemus ZPraeterea, quare quisquam magis omnia tollat, Et velit ardoris naturam linquere solam, Quam neget esse ignis, summam tamen esse relinquat 'Aequa videtur enim dementia dicere utrumque. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt

ignem, atque ex igni summam consistere posse:

36쪽

L I B. I. 7os. Et qui principium gignundis aera rebus

Constituere: aut humorem quicunque putarunt Fingere res ipsum per se: terramve creare omnia, et i i rerum naturas vertier omneis: Magnopere a vero longeque errasse videntur.

Adde etiam qui conduplicant primordia rerum, Aera iungentes igni, terramque liquori: Et qui quatuor ex rebus posse omnia rentur, , Ex igni, terra, atque anima procrescere, et imbri: Quorum Acragantinus cumprimis Empedocles est: Insula quem triquetris terrarum gessit in oris et Quam fluitans circum magnis amfractibus aequo Ionium glaucis aspergit virus ab undis: gustoque fretu rapidum mare dividit undis Italiae terra1 oras a finibus eius: Hic est vasta Charybdis, et hic Aetnaea minantur Murmura flammarum rursum se conligere iras. Faucibus eruptos iterum ut vis evomat igneis; Αd eoelumque ferat flammai fulgura rursum: Quae cum magna modis multis miranda videtur Gentibus humanis regio, visendaque fertur. Rebus opima bonis, multa munita virum vi: Nil tamen hoc habuisse viro praeelarius in se, Nec fianctum magis, et mirum, carumque Videtur. Carmina quin etiam divini pectoris ejus Vociferantur, et exponunt praeclara reperta ;Ut vix humana videatur stirpe creatus. Hic tamen, et supera quos diximus, inferiores Partibus egregie multis, multoque minores, Quanquam multa bene, ac diviniteis invenientes Ex adyto tanquam cordis responsa dedere Sanctius, et multo certa ratione magis, quam Pythia, quae tripode ex Phoebi, Iauroque profatur; Principiis tamen in rerum fecere ruinas, Et graviter magni magno cecidere ibi eam: Primum, quod motus, exempto rebus inani,

37쪽

L I B. I. 744.

Constituunt, et res molieis, rarasque relinquunt. Aera, Plem, ignem, terras, animalia, fruges: Nec tamen admiscent in horum corpus inane. Deinde quod omnino finem non esse secandis Corporibus faciunt, neque pausam stare fragori; Nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam: Cum videamus id extremum cuiusque cacumen Esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur: Conjicere ut possis ex hoc, quod cernere non quis, Extremum quod habent, minimum consistere rebus. in Huc accedit item, quod jam primordia rerum Mollia constituunt, quae nos nativa videmus Esse, et mortali cum corpore funditus; atqui Debeat ad nihilum jam rerum summae reverti, De nihiloque renata virescere copia rerum: Quorum utrumque quid 1 vero jam distet, habebas. Deinde inimica modis multis sunt, atque VenenRIpsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt. Aut ita di flugient, ut tempestate coorta, Fulmina dissugere, atque imbreis ventosque videmus. Denique quatuor ex rebus si cuncta creantur, Atque in eas rursum res omnia ditatuuntur,

Qui magis illa queunt rerum primordia dici,

Quam contra res illorum, retroque putari ZAlternis gignuntur enim, mutantque colorem, v Et totam inter se naturam tempore ab omni: Sin ita forte putas, ignis, terraeque coire Corpus, et aerias auras, roremque liquorum, Nil in concilio naturam ut mutet eorum: Nulla tibi ex illis poterit res esse creata, Non animans, non exanimo quid corpore, ut arbos: Quippe suam quidque in coetu variantis acervi Naturam ostendet, mistusque videbitur aer Cum terra simul, atque ardor cum rore manere:

At primordia gignundis in rebus oportet Naturam clandestinam, coecamque adhibere,

38쪽

Emineat nequid, quod contra pugnet, et obstet, , Quo minus esse queat proprie, quodcunque creatur. Quin etiam repetunt a coelo. atque ignibus ejus. Et primum faciunt ignem se vertere in auras Aeris: hinc imbrem gigni, terramque creari

Ex imbri, retroque a terra cuncta reverti. . Humorem primum. post acra, deinde calorem :Nec cessare haec inter se mutare, meare

Immutabile enim quiddam superare necesse est; Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes. Nam quodcunque suis mutatum finibus exit. Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante. Quapropter, quoniam quae paullo diximus ante.

In commutatum veniunt, constare necesse est EX aliis ea, quae nequeant convertier unquam ἔNe tibi res redeant ad nihilum funditus omnes. Quin potius tali natura praedita quaedam Corpora constituas, ignem si forte crearint, Posse eadem demptis paucis, paucisque tributis, ordine mutato, et motu, facere aeris auras: Sie alias aliis rebus mutarier omneis. At manifesta palam res indicat, inquis, in auras Aeris e terra res omneis crescere, alique; Et nisi tempestas indulget tempore fausto, Imbribus, et tabe nimborum arbusta vacillant, Solque sua pro parte fovet, tribuitque calorem: Crescere non possiant fruges, arbusta, animantes. Scilicet: et nisi nos cibus aridus, et tener humor Adiuvet, amita jam corpore, Vita quoque omnis omnibus e nervis atque ossibus exfblvatur :Αdiutamur enim dubio procul, atque alimur nos Certis ab rebus, certis aliae atque esiae res. Nimirum quia multa modis communia multis

v Multarum rerum in rebus primordia mista

ε De coelo ad terram, de terra ad sidera mundi: Quod facere haud ullo debent primordia pacto.

39쪽

L I B. I. si εἰ

Sunt, ideo variis Variae res rebus aluntur. Atque eadem magni refert primordia saepe Cum quibus, et quali positura contineantur: Et quos inter se dent motus, accipiantque. Namque eadem coelum, mare, terras, flumina, silem Constituunt; eadem fruges, arbusta, animanteis: Verum aliis, alioque modo commista moventur. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis Multa elementa vides multis communsa verbis: Cum tamen inter se versus, ac verba necesse est Confiteare et re, et senitu distare sonanti: Tantum elementa queunt permutato ordine selo eΑt rerum quae sunt primordia, plura adhibere

Possunt, unde queant Variae res quaeque creari. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomeriam.

Quam Graeci memorant, nec nostra dicere lingua Concedit nobis patrii sermonis egestas e Sed tamen ipsam rem facile est exponere verbis, Principium rerum quam dicit homoeomeriam: ossa videlicet e pauxillis atque minutis ossibus : sic et de pauxillis atque minutis Visceribus viscus gigni; sanguenque creari, Sanguinis inter se multis coeuntibus guttis: Ex aurique putat micis consistere posse. Aurum: et de terris terram concrescere parvis:

Re Ignibus ex ignem : humorem ex humoribus esse: Caetera consimili fingit ratione, putatque. Nec tamen esse ulla parte idem in rebus inane Concedit, neque corporibus finem esse secandis: Quare in utraque mihi pariter ratione videtur Errare, atque illi, supera quos diximus ante.

Adde quod imbecilla nimis primordia fingit, Si primordia sunt, simili quae praedita constant

Natura, atque ipsae res iunt; aequeque laborant, Et pereunt, neque ab exitio res ulla refraenat:

Nam quid in oppressu valido durabit eorum,

40쪽

T I B. I. 33 a.' ar

Ut mortem essugiat lecti sub dentibus ipsi; ZIgnisi an humori an aura Z quid horum t sanguen 3 an ossa

Nil, ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis Tam mortalis erit, quam quae manifesta videmus Ex oculis nostris aliqua vi victa perire. At neque recidere ad nihilum res posse, neque autem Crescere de nihilo, testor res ante probatas. Praeterea quoniam cibus auget corpus, alitque: Scire licet, nobis venas, et sanguen, et ossa, Et nervos alienigenis ex partibus esse: Sive cibos omneis commisto corpore dicent Esse, et habere in se nervorum corpora parva. Ossaque, et omhino venas, parteisque cruoris ;Fiet, uti cibus omnis et aridus, et liquor ipse, Ex alienigenis rebus constare putetur, Ossibus, et nervis, venisque, et sanguine misto.

Praeterea quaecunque e terra corpora crescunt:

Si sunt in terris, terras constare necesse est Ex alienigenis, quae terris exoriuntur. Transfer item, totidem verbis utare licebit:

In lignis si flamma latet, fumusque, cinisque: Ex alienigenis consistant ligna necesse est, Linquitur hic tenuis latitandi copia quaedam: Id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omneis Res putet immistas rebus latitare : sed illud Apparere unum, cuius sint pluria mista, Et magis in promptu, primaque in fronte locata:

Quod tamen a vera longe ratione repulsiam est. Conveniebat enim fruges quoque saepe minutas, Robore cum saxi franguntur, mittere signum Sanguinis, aut alitim nostro quae corpore aluntur: Cum lapidi lapidem terimus, manare cruorem.

Consimili ratione herbas quoque saepe decebat, Et latieis dulceis guttas, similique sapore Mittere, lanigerae quali sunt ubera laetis:

ξcilicet et glabis terrarum saepe friatis

SEARCH

MENU NAVIGATION