장음표시 사용
121쪽
et expositum omnibus praebuit, ne publicanorum quidem ac peccatorum fugiens' conuiuia: sed nusquam non agens euangelii negotium. ita conuenit episcopum, aut horum vicarios, omnibus sese accommodare 3 sed hoc interim agentes, non ve ipsi ditiores evadant, verum ut suos reddant me-1iores. adsciuit te princeps in regiam , Ut sis a con fessionibus, aut a concionibus; ne id agas, ut episcopatum auferas, sed ut pauciora peccentur inter aulicos. carnis necessitudines obstare iis, qui rem euangelicam gerunt, testatur apud MATTHAEVM capite decimo tertio, inter suos pauciora proferens miracula ob illorum incredulitatem. nonne, inquiunt , hic est fabri filius ' nonne mater eius dicitur NARIA , et fratres eius IACOB , et IOSEPH , et SIMON , et IVDAS , et Qrores eius omnes apud nos
sint unde ergo huic omnia ista atque alibi cognati illius parant eum in vincula coniicere, dicentes , in furorem versus est, ut legimus ΜARCI capite tertio. proinde qui virtute velit prodesse multis, maiore cum fructu Peregre faciet, quam domi. g. XXXXVII. DIsCIPULOS non habentes, quod pro se responderent, ubique defendit adue stis pharisaeorum calumnias; velut apud MATTHAE-
Μ capite duodecimo, dum sabbato vellunt spicas; rursum capite decimo quinto, dum illotis manibus cibum capiunt 3 iterum alibi, dum non ieiunant, ruemadmodum IOHANNIs discipuli. non adnitenum, ut a quibusvis lauderis, sed dumtaxat a prohatis, et ab iis, qui non 1audent, nisi honesta, docet diuersis locis. nam MARCI capite primo intemplo Vociferanti daemonio respondet, obmutesce, et exi ab homine. apud eumdem capiae tertio, spiritibus clamantibus, tu es filius dei, additis minis interdicit, ne se proderent. IVDAΜ ad
122쪽
monuit, non reiecit, nec ab osculo solito submouit, neque prodidit, a quo erat prodendus. tantum tribuit amicitiae ac domesticae familiaritati, docens non temere deserendam semel initam amicitiam . sic et MARTINvS tulit BRIXIV Μ suum. quod PETRUS a negatione resipiscit, CHRISTO in illum
oculos defigente; iudas poenitudine facti ductus, abiit ac suspendit se laqueo: duplicem inGicat poenitentiam, frugiferam et infrugiferam. felix au- tem peccator, quem lapsum adspicit CHRISTUS. infelix, qui semet ab illo auertit, ut videri non possit. est aliquid , seruatorem vel eminus sequi. quid nobis agendum sit, si 'quando ingruerit extrema malorum procella, aut mortis necessitas, quae neminem non matret; docet ipse, sub tempus mortis secedens, vigilans, instanter orans, prostratus in terram, veluti suis praesidiis destitutus, totus a patris auxilio pendeat. martyr , qui suas metitur vi res, impar erit suppliciis. CHRISrUS raro edidit miracula , quae propter admirationem nihil haberent utilitatis, qualia fere sunt, quae nunc fingunt de diuis. sanauit ille, pauit, liberauit a periculis, quae omnia. beneficentiae sunt. proinde qui magnus videri vult in ecclesia, huiusmodi factis magnum sese declaret, quae iuuent, non quae Populi malo vires ipsius testentur. nUmquam ces dandum a doctrina sacra, licet non proficiat omnibus, docet parabola seminantis, numquam non serendum. satis est, si quaedam proueniunt. CHRIS-Tus cum suis discipulis, ut ab amicis, Vltro porrigentibus , quaedam accepit; ita nihil exegisse 1egi-.tur, aut captasse, nec nisi pro vitae usu praesenti. ita qui praesunt gregi christiano, gratis doceant. non deerunt, qui ultro suppeditent, si modo fruia gi sint, et vltra naturae necessitatem nihil requi cant. nihil accipiendum ab iis, qui pertinaciter . . H asper
123쪽
aspernantur salubrem admonitionem, ne videamur illorum fauere peccatis, docent apostoli, qui ex doctrina domini, pedum quoque pUlUerem excutiunt in eos , qui non recipiunt euangelium. non esse statim prohibendos, qui administrant ecclesiae ccramenta, aut qui doctrinam CHRISTI praedicant, etiam si vita parum respondeat; subindicat MARCI capide nono, vetans prohiberi, qui miracula ediderat sub nomine CHRIST1, cum ipsum non seque
3. XXXXVIII. BONI pastoris esse, nonnumquam se in altissimum otium abdere ac secedere, quo liberius precibus ac sanctae lectioni vacet, ut iis rebus redintegratus, vegetior redeat ad episcopi munia ; docet MARCI capite sexto, suos abducens
in locum desertum, ut aliquantisper requiescerent. quales oporteat esse secessus episcoporum, multis docet locis, non ad voluptates secedens, aut Venationes , sed ad orandum, ad familiarius collo- Iluendum cum suis et tales erant secessus Olim prae-ulum, quos ob infrequentiam monasteria vocabant solam ricum exsecratus est CHRISTVS , quae foliis
velut imposuit esurienti, significans, nullum hominum genus sibi esie invisius, quam hos, qui sub pietatis praetextu sunt impii, et religionem titulo cultuque profitentes, Vivunt irreligiose. quidquid ad salutem nostram pertinet, id crebris precibus adeo flagitandum, docet ipse subinde orans. quidruid obtigerit boni, id deo serendum acceptum,ocet ipse, frequenter gratias agens patri. idem inculcat parabolis aliquot, velut illius, qui cogit improbitate sua nocturnum amicum surgere; item viduae iudicem inexorabilem assidua interpellatione defatigantis ; idem nou uno in loco praecipiu discipulis suis, petite et accipietis. indolem egre
gii pastoris etiam io puero subinicare, ac scintillulis
124쪽
1is quibusdam sese prodere, docet ipse puer duodecim annos natus, in templo sapientiae suae specimen ac gumm praebens: item in nuptiis prae audens miraculo, et ante baptismum iam ceu meditans euangelicum munus, ac praegestiens ad suturam praedicationem. qui velit praedicationis euangelicae negotium suscipere, eum oportet ab omnibus carnis affectibus esse repurgatum, nequ quidquam, nisi caelestia sapere. CFIRIsTus in baptismo spiritu impletus est, huius impetu raptus est in desertum. hinc a tentatione victor, spiritus impetu raptus est in GALILAEAN, quemadmodum 1egis apud LUCAM capite quarto : hinc ingressus nazarenam synagogam,explicato volumine ESAIAE, Iocum nactus est de spiritu: spiritus domini super me, eo quod unxit me, ad euangelizandum pauperibus misit me. NICODEMVΜ iubet renasci, nomex carne, sed ex spiritu 3 non e terra, sed e caelo.
apostolis post resurrectionem ad praedicationem ire iussis, amat spiritum sanctum, rursum ab adscensione mittit spiritum igneum. quidam ob hoc ipsiim suicti volunt haberi, quod semet abdunt a
vulgi conspectibus. at exemplo CHRISTI, qui vere christianus est, non horret consortium imbecil-1ium , modo spes sit ulla resipiscentiae. in conuiuio contrectatur a muliere peccatrice, colloquitur priuatim cum muliercula famaritana, quae cum sexto vivebat adultero : conuiuatur cum publicanis. cur enim horreat fidus et amicus medicus homines
morbidos, modo spes sit finitatis' beneficium gratis , et absque spe redituri foenoris esse collocandum, docet apud LUCAM capite decimo quarto, nec ullam benefactorum mercedem exspectandam, nisi in resurrectione iustorum, parabola proposita,
monens non esse inuitandos cognatos, aut Uicinos,
aut diuites, sed pauperes, debiles, caecos et clau-H a dos.
125쪽
H6 ratio compendio peruensendidos. cum Vulgus horum, qui sbi pii videntur,
in preculis aut superstitiosis ceremoniolis summam pietatis collocet; CHRISTUS apud LUCAM capite decimo quinto, praecipuum pietatis ossicium, deo que gratissimum declarat esse, si quis peccatorem
ad re11piscentiam adducet, eamdem sententiam tri bus parabolis inculcans, ouis centenariae receptae,
drachmae decimae repertae, et filii prodigi respis ventis. atque inibi summus ille pastor, qui solus
omnium prorsus ab omni vitiorum labe fuit -- munis, docet, peccatorem ex animo resipiscentem cum gaudio recipiendum, cum vulgo his insulte
mus, et cum aeterna nota recipiamus, perinde quafi nos vacemus omni crimine.
f. XXXXVIIII. vΗ1QvE facta dictaque sua
refert ad auctorem patrem, exemplo dato, ne quid nos homuncaei nobis arrogemus, neue nostrae innitamur prudentiae. quidquid vita communis obtulit, hoc fere vertit in occasonem docendae pietatis. ostensb CAESARIS numismate et imagine, detorquet huc, ut ex imagine mentis memineriis mus, quid debeamus deo. turbas frequentius an fluentes ob conuiuium exhibitum, hortatur ad cibum, qui non perit. rursus apud eumdem Io-ΗANNEM, emagitantibus signum aliquod, quod
cum manna caelitus olim delapso conferri possit, ad sui corporis epulas vocat, longe quouis manna sacratiores. de insigni sceleratorum quorumdam supplicio renuntiantes per occasionem inuitat ad poenitentiam. pueros oblatos vertit in exemplum mansuetudinis. templi structuram ostentantibus meminit de morte et resurrectione sua. mulieris elogium, clamantis beatum uterum, qui talem gestasset infantem, beata ubera, quae tali puero
lac porrexissent; huc deflectit, ut potius beatos ostendat, qui concipiunt sermonem diuinum, et
126쪽
hinc fructum edunt numquam periturum. quamquam haec ratio latius patet, quam visit -nibus exemplis explananda. quod apud IOHANNEM capite duodecimo pharisaei destinant et LAZARUM interficere , typum habet, quod improbi non solum oderunt CHRIs TvM ipsiam; sed eos quoque, per quos CHRISTI nomen illustratur. adnotandus est apud eumdem circulus, in quo fere se voluit, ubique et societatem et foedus christianum commendans , praesertim capite duodecimo, et decimo tertio se declarat, idem esse cum patre, adeo, Ut, qui filium norit, norit et patrem; qui filium spernat, spernat et patrem ; nec separatur ab hac communione spiritus sanctus. sc enim legis in epistola: tres sunt, qui testimonium dant in caelo, pater, sermo et spiritus, atque hi tres unum sunt. inuem consortium trahit suos, quos palmites suos appellat, obsecrans, ut quemadmodum ipse idem erat cum patre; ita et illi idem essent secum. impertit iisdem communem patris situmque spiritum, Omnia conciliantem. non credit PETRO suas oues pascendas, nisi ter amorem CHRISTI professo, sub- indicans, episcopo nihil spectandum praeter salutem gregis, et CHRISTI gloriam. ac mox ostendit, qua debeac se praeparare fidus ac verus pastor, subiiciens, amen, dico vobis, cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, quo Volebas; cum autem senueris, porriges manus tuas, et alius cinget te, ducetque, quo non vis. neque enim pastor verus
esse potest, quem gloriae studium, quem lucrum, quem principum, aut etiam mortis metus depellat ab ossicio. ad hunc modum conueniet in singulis mysticorum volsminum locis philo phari, praesertim in euangeliis: nam haec exempli gratia dumtaxat in meoium adduximus, quo viam indicaremus liis , Arsitan his meliora reperturis.
127쪽
II 8 ratio compendio peru endig. L. sED bona dissicultatis pars sita est in ipso sermonis habitu, quo traditae sunt nobis sacrae litterae. nam tropis et alIugoriis ac similibus, seu parabolis, fere opertus est, et obliquus, nonnumquam usque ad aenigmatis obscuritatem, suo. id CHRIsTo visum est, quo prophetarum se
monem, cui iudaeorum aures assueuerant, referret,
siue hac dissicultate segnitiem nostram exercere Vo-Iuit , ut postea gratior esset fructus, non sine negotio quaesitus, siue hoc consilio sua mysteria pm- Lanis et impiis operta celataque esse voluit, ac sic, ut interim piis scrutatoribus non intercluderetur assequendi spes: siue genus hoc dictionis potissimum placuit, quod, ut ad persuadendum cum primis emcax est; ita doctis pariter et indoctis expositum et familiare, maximeque secundum Naturam, praesertim si similitudines ducantur ab iis rebus, quae vulgo notissimae sunt, quod genus ferme
fuisse leguntur socraticae. neque vero tantum ad docendum ac persuadendum essicax est parabola, verumetiam ad commouendos affectus, ad delectandum, ad perspicuitatem, ad eamdem sententiam, ne possit elabi, penitus infigendam animo. nam vehementius assicit animum adhibita parabola de filio prodigo resipiscente, in qua narratur adolescens , a patre postulare portionem substantiae, quae ad se rediret; deinde sibi fisus, committere se regioni Ionginquae; mox oblitus indiligentissimi patris, cum turpissimis scortis ac nepotibus prodigererem parentis benignitate datam ; deinde coactus
extrema rerum Omnium penuria, tandem amentiam1ham agnoscere, et relictae vitae tangi desiderio. reuertitur filius, agnoscit erratum. occurrit Pater, in amplexus filii effundit sese. prosertur noua Uestis , profertur annulus, occiditur vitulus saginatus, tota domus iaetitia perstrepit. nec aliter gaudet
128쪽
ad veram theologiam. II Psenex, recepto iuuene, quam si reuixisset a rogo. non exprobratur temeritas poldentis, non luxus ac nequitia profundentis. non meminit iam h rrim Paterna Pietas, cui satis est, quod resipuerit,
qtiod sibi redditus si filius. haec, inquam, acrius feriunt animum, quam si quis citra parabolam dicat, deum libenter recipere peccatorem, modo exanimo poeniteat si aperioris' vitae, nec exprobrari peccatum ei, qui ipse vehementer oderit sua commissa.
g. LI. RURSUS. adhibita ex gensi parabolamystica, cum ABRAHAM passim fodit puteos, phi-1istaei, iniecta terra, obturant sotas, refodit eosdem ISAAC , ac plures insuper addit, qui venas habeant vivi laticis, nonne iucundius audieris, quams simpliciter dicas, ex diuinis libris petenda pIaecepta recte vivendi, ab his abhorrere, qui terrenis bonis addicti sunt item qui nude declaret, quibus virtutibus oporteat epis copum esse praeditum frigidius audietur, quam si totum AHARON apparatu a NOSE diligentissime descriptum, ad allegoriam accommodet. itidem si narres, cupiditatem hominis, obiecta occasione, sollicitare ad peccandum, cui ni ratio imperet, magis obtemperanS V 1untati diuinae, quam humano affectui x Voluptatem breuem emi exitio, praeterea saepe fieri, ut affectiis sub praetextu necessitatis, aut alicuius honestae rationis obrepat atque imponat, minus deiectabit, aut adficiet auditorem, quam si admoueat genes eos historiam, deum praecipientem, serpentem insidiantem, euam, maritum ad . peccati consortium sollicitantem, mox gustatae voluptatis cOmitem poenam. ad haec si narret aliquis, toto pectore recedendum a vitiis, et ab improborum hominum commercio, semperque ad meliora proficiendum , donec peruentum sit ad praemium
129쪽
II 2 ratio compendio perueniendi
promisium iis, qui perseuerauerint usque ad finem;
vehementius commouerit auditores, si accommodet allegoriam hebraeorum, NOSE duce ex AEGYP- To fugientium, et a turpi duraque seruitute sese in libertatem vindicantium, deinde transmisio mari , per varias mansiones ceu gradus virtutum tendentium ad terram, lacte ac melle manantem. rursus qui docet, rem arduam esse veram pietatem, nec osicitanti contingere, sed multo negotio, multaque lucta vix parari, multum addet gratiae, si Pugnas ac tumultus, quos hebraei cum iebulaeis , cum philistaeis, ceterisque barbaris hostibus habuerunt, ad allegoriam accommodarit. adhaec
si simpliciter pronunties, nihil esse tranquillius, nihil iucundius animo sibi bene conscio, cui noniam. obstrepant malae cupiditates, magis dormitabit auditor, quam si addas allegoriae inuolucrum, ex ABRAHAΜ et SARA non nasci IsAAC, nisi
cum huic corpus esset emortuum, et illi desissent muliebria. sed haec omnia e veteris instrumenti libris repetere, non fuerit scribentis compendium: sitis est, exemplis aliquot ostendisse, esie, quae gratius per crystallum aut succinum pelluceant, quam si nuda conspiciantur. et nescio, quo pacto, quae ncra sunt, plus habent maiestatis, si sub inuolucro proferantur oculis, quam si prorsus retecta viantur. sic gratior est veritas deprehensa,
quae nos prius torserit aenigmatis inuolucro. animal primum quadrupes, mox bipes, postremo tripes. iam qui dicat, quidquid in nobis boni sit, id a CIIRIsTo nobis auctore proficisci, intelligetur quidem; verum si huc accommodet similitudinem de stirpe vitis, et palmitibus, de capite et membris, de radice et ramis, mox velut imagine
depicta, res oculis subiicitur. g. LII.
130쪽
ad veram theolagiam. m. g. LII. QVEΜΑDΜΟDVbi autem CHRISTVS ser monem propheticum expressit ; ita PAVLLVS ceterique apostoli CHRISTI sermonem referunt, parabolis rem oculis subiicientes, ac saepe repetitam infigentes animis. sic PAULLVS subinde nos tem-j pla deo dicata, et templa sancti spiritus appellat, quae profanare sit nefas. si e totum hoc negotium de reiectis iudaeis, de adscitis gentibus peragit parabola oleae et oleastri, radicis et ramorum. doctrinam, quae semel tradita, multos inficiat, ser- mentum Vocat, multitudinem conspersionis nomine notans: sinceros azymos vocat, corruptos Dr-mentatos. stare dicit, qui firmo et infracto sunt animo; cadere, qui peccant aut vacillant; dormisse, qui mortui sunt, aut dormire, qui negligentes sunt suae salutis; expergisci, qui resipiscunt; vigilare , qui attente et alacriter agunt salutis negotium. noctem appellat vitam erroribus ac vitiis obrutam ; diem, vitam honestam et inculpatam nonnumquam diem appellat exactum iudicium, quod et ignis vocabulo designat aliquoties, cuiusque opus quale si, ignis palam faciet. dotes diuini spiritus thesauros appellat; nostra corpora, im- . mo nos, vasa fictilia. massam Vocat genus humanum , figulum deum ; vasa destinata honestis usibus dicit pios 3 impios vasa dicit in contumeliam Parata. corpusculum hominis nunc domicilium, nunc vestem, nunc tabernacu1um appellat. 1egemmonicam ad certum tempus traditam declarat similitudine paedagogi, et pueri haeredis. beneficium couocatum, sementem vocat; fructum ex officio redeuntem, messem appeIlat. concordiam nunc typo corporis et membrorum commendat, nunc
aedificii apta lapidum structura coagmentati, seseque librantis usque ad commune fastigium. quidquid in quaque re crassius est, carnem, corpus aut