장음표시 사용
21쪽
turbatim hi quae capere videntur, ne ica piunt quidem: nam in litteris nulli imposita fundamento citius dilabuntur, quam aedificium arena exstructum Vento euertitur. quod si vero casu fit, ut quaedam arripiant miscent rotunda quadratis, ut etiam errores vendant pro veritatibuS , veritates pro erro
ribus. qui si nihil egissent, vix perdidissent
tempus ita, quam perdiderunt, quum multa non debito ordine. . 39. XIIII. ALIvD genus theologiae operam nauantium Chartaceum est, scribendo sapere volens. toti incumbunt non in litteras, sed in calamos: doctorum verba, ne VnΟ Ο S-1o, superstitiose ceu oracula adnotant aut ab alio, quem norunt forte promtius excipere posse effata, quam sub lingua nascuntur, Gictata excipiunt. scribunt multa, quae diu non ignorarunt: alia nondum nota, Vel in libro, quem possident, adcuratiuS ex pressa legere poterant; vel adscribere paucis. animus totus in Charta excludit omnem meditationem , primarium ad solidam per ueniendi eruditionem adminiculum. Dina eaput inane, plena scrinia reportant domumr quae vero sit casu quodam interciderint omnino veluti spoliati nudique reuertUntur, saepe indoctiores. , quam erant profecti. quod si vero tam felices esse contigit, ut ad notatorum adparatum, quo omnis ipfbrum posita est fiducia, saluum reducant: multitudo schedarum facit, ne eas relegere queanta
22쪽
et taedium, quod tentanteS moX capit, ne velint: praesertim quum male pleraque sint consignata, ut dissiculter legantur V quum multo cum desectu, ut sensu impedito parum intelligantur; quum falso, ut fidem tuto da. re non liceat. Vnde venit, Vt tandem desperatis rebus has in angulis suis relinquant, a tineis puluereque Consumendas. interim
fiunt hi candidati : quibus, quod si natura
fautrix tenaci eos protulit memoria , ex fur
eo sacro vivendi facultas datur. siquidem coram populo dicturi, ad pristinum seribem
di morem confugiunt, ex uno omnia , aut si sagaciores sunt, ex variis depromentes mirandaque audacia aliena ceu propria deώclamant. sed ad examen si prouocantur, ut edito profectuum specimine suam probent eruditionem ; heu, eorum quis pauor territat mentem l corculum sudat ex metu : pallet facies: genua nutant: lingua haeret palato: de capite ac si res ageretur.
caussam si quaeris, est alia nulla, quam quod patres venerandi non inquirunt, quid manus, sed quid ingenium valeat 3 promtissimi forent, si scribendum esset: sed tacent, cum respondendum est: atque adeo, neque propria, quae non habent, neque aliena, quae tantum in schedis sunt, proferre po1Iunt. hi seduli scribae , si otiosi fuissent, hoc est, mente, non digitis eruditionem sacram prosequuti fuissent, parati existerent, reddendi ea, quae meditatio commendasset memoriae. g. XV.
23쪽
g. XV. ITAQYE qui consultum sibi vult, audiat legatque cum meditatione, et medi tetur sine auditione et lectione, atque in his omnibus incedat eo ordine, quem indoles sacrarum rerum ipsa praestribit. caueat autem , siais tantum confidat viribus: diuina lux, quae collustret animum ad tantas intellectus humani tenebras distutiendas, requiritur : quam, si sacrarum litterarum studiosis, precibus deuote institutis, a summo numine impetrauerit, feliciter se tractare sacra putet, cium sacra hoc fit mente. deus,
quod opto , ipse quemvis doctum reddat sanctissimae doctrinae cupidum. scripsi lenae ipsis nonis sextilis cIo 1Occ XXIIII.
24쪽
F. I. veterum scriptorum 1ectio commendatur. f. II. praesertim auctores legendi sunt, quorum Opera litterarum cultus est restitutus., g. III. inque his laudatur DESIDERIVS ERAsΜVs. g. IIII. cuius miles christianus , & ratio compendio perueniendi ad theologiam, denuo in usum publicum producuntur. s. V. in his, quae sint potissimum euitanda, in
g. VI. scopus sistitur, quem sibi in hoc libella
proposuit EMSΜUS. g. VII. commemorantur scriptores methodorum tractandi theologiam pontificii. g. VIII. e patribus AUGUSTINUS maxime lege , dus. f. VIIII. scriptores reformati de eodem argumento adducuntur. s. X. plures ex euangelicis recensentur. S. XI. quomodo 1egendi sint autores isti, expIN
f. XII. ratio theologiam tractandi quaenam Moptima ias. XIII. confusa rerum tractatio impedimentum nudii theoIogici est primum. g. XIIII. alterum vero , neglecta tractatarum meditatio.
. xv. finis diuertatiovi imponitur.
25쪽
terodamo salutem in CHRISTO. nuper in voluminum abs te editorum lec
tionem incidentes, ERASME doctissime, cum diuinum hoc tuam ingenium, omnigenam eruditionem & supra captum pene huiu*ceculi ac patriae eloquentiam admirati essemus ; Cepit nos ingens quoddam te videndi desiderium: quippe nihil magis ex dignitate nostra arbitrati sumus, quam cum nos delopi. max. benignitate, in principem episcoporum locum euecti simus, eum Virum, quInoa per germaniam .s . . .
prope europam, In litteris principatum obii ne at,complecti ac fouere.proinde tantum defuisse fortunae nostrae,si te non viso ab hac vG tu migrare contingeret arbitraremur, quantia
nobis felicitatis adscribimus, quod eo tempore nati sumus, quo tu tantus vir, his litteris, hac industria,communem germaniam a foeda barbariet appellatione vindicas : immo quo tu diuinam theologiam, ab illa antiqua ac germana in nouam quandam & impuram' aliquot
26쪽
aliquot iam seculis deformatam, suo selendori reddis, ac priscum in nitorem restituis. quid enim desiaerari magis aetate nostra potuit, quam Ut emendatiora essent noui instrumenti exemplaria 3 at te interprete omnes abstersae maculae, omnis additus nitor. quid dolendum magis fuit, quam illum sic ad se immutatum, sic mutilum ac conscissiim HIERONYMvM in manibus haberi ὶ at per te in lucem est reductus , et quasi a morte invitam reuocatus. macte Virtute, decuS gerrimaniae, amabilissime ERAsME : sic itur ad astra. sed tu ne grauare sic de te sentientem, sic erga te affectum, si quando hac iter facies, inuisere. et o felicem illum si quis nobis illucescet diem, quo in tuam faciem hos oculos defigemus, quo ad suauissimum tuum, eloquium has aures arrigemuS, quo abs tuo penitus ore pendebimus. nihil enim internos, & illos TITI LIVII admiratores interesso censebimus. quod faxit CHRIsTus seruator, ut quem absentem ex libris admiramur, eius coram alloquio frui liceat. sic enim futurum speramus, Ut quod iam Suaerimus, aliquot diuorum vitae, elegantiori, et quali tu polles stilo illustrentur. vale, doctissime ERAς ME, ac te nobis serua, et ostende. iterum vale, ex oppido nostro STEINHEM. idibus septemu manu nostra' propria. ANNO , post natalem CHRISTI,
27쪽
tui candor in caussa fuit, opinor, reuerendissime praesul, & idem princeps illustrissime, ut ex meis libellis, longe quam pro meritis maiorem opinionem dcime conCeperis. Ct tamen istum animum
tuum, si minus mihi, certe litteris ac virtuti gratulor, gratulor iis, qui vere si id, quod me credis esse. siquidem t hactenus errat tua celsitudo, quod tantum laudis tribuit E sMo , non errat tamen in hoc, quod egregiam virtute cum eruditione pari co tatam, in quocunque Comperiatur homine, sumin morum principum studio fouendam ornandamque censet. quamquam autem nonduubitabam, quin ex congressu nonnullam opianionis meae iacturam facturus talem apud te, tamen apprime gestiebam in tam eximii principis amplexus accurrere, a ne prorsus
- ας venirem, PAVLLI ad Tomanos episto
lao paraphrasin tuo uomici destinaram.
28쪽
I9' o Sohunc animum meum litteris significaram iuueni, non minus eruditione, quam imaginibus Claro, vDALRICHO HvTTENo, sed hoo vnice nobili, quod tua dignitas illum inter Praecipuos , ac interiores ossiciarios' complectitur. sed ea mox mutata est sententia, quod magis conuenire videretur, Ut quod romanis scriptum esset, iisdem inscriberetur. interea nec per irtunam tuo Conspectu frui datum est, nec per studiorum immodicos labores licuit apparare, quod tua celsitudine dignum haberetur. etenim Cum :Proxime BASILEAM repeterem, in diuersam ditionis tuae partem procul te Contuleras:
rursum, ubi me reciperem in patriam, iam apud caesarem agebas AvGusTAE. quod quidem iter cum mihi vel eunti, vel redeunti multis nominibus infaustum fuerit, nullo tamen infelicius, quam quod tui non contigit copia. porro dum posthabitis ci ris omni-hus, pro viribus adnitor, ut nouum testa
mentum LEONE X. Cui dicatum erat. dignumeniciam, ac proinde iterum atque iterum novo, mihi pene veternum collegi, dum hoc a senio vindico, mihi senium contraxi,
dumque illud, uti scribis pristino nitori re situo, mihi siqualorem ac situm conciliaui. nam labor is, ut voluptatis & gloriae quam minimum habet, ita taedii molestiaequo plurimum. ac pene duplicabat molestiam, quod complures experirer ingratissimos, quorum utilitas potissimum tantum laboris P . . B a desu-
29쪽
desidabatur. tandem et a laboribus, quibus distringebar, et a morbis, qui me pro-
Iemodum exstinXerant, utcunque mihI re
titutus, ossicii mei meminisse coepi, atque Usce litteris, quando adhuc secus non licet, amplitudinem tuam saluto, simulque gratulor tot ornamentis tuis cardinalici e disicitatis fastigium accessiste, unde tibi hoc etiam plus decoris adiunctum est, quod a pontifice integerrimo, nec emtum, nec ambitum obtigit, et adeo non ambitum, ut nisi MisIMILIANI Caesaris auctoritate motus, obstinato fueris recusaturus. adi unximus epistolae libellum de ratione studii theologici, non ut tuo nomini dedicato, fidem meam liberem,
verum ut hoc velut arrabone dato magis ae magis astringam. Optabat R. T. D. Vt aluorum vitas illustrarem meo stilo, at ego CO-
natus sum, ut ipsi diuorum principi mea qualicunque industria lucis nonnihil adde, rem. nam gaudet ille, totius gloriae fons, etiam piis suorum studiis utcunque nobilitari. Ceterum sermone vix consequi queam, quantopere deamem indolem istam tuam. cui iuueni, inter tot ditionis administrandaci necessarias magis, quam sacras illicitudines, illud vel in primis cordi est, ut diuorum Vitae, quae partim habentur fabulis anilibus simillimae, partim eo proditae stilo, Vt nemo doctus aut grauis absque nausea possit legere, primum maiore delectu, maioreque fide, dein sermone si non facundo, cert
30쪽
mundo, castoque tradantur. perspicit nimirum tua prudentia , id quod verissimum est, non mediocriter ad christianae religionis ornamentum facere, ne quid omnino canatur aut legatur in templis, quod non grauissimo idoctissimoque cuique placere queat, hoc est, quod non ex diuinis libris haustum sit, aut certe a viris eximiis profectum. nunc siculis, quod aiunt, gerriS vaniora, nunc CuiuS. libet deliri senis, aut etiam aniculae somnia huc irrepserunt, et in dies magis ac magis irrepunt. verum hac in re praestare, quod desiderat celsitudo tua, magis Opto, quam possum. ego praeter conatum sedulum nihil polliceor. non desunt autem vel apud ,
Eermanos, qui mea sententia cumulate valeant tuis sanctissimis votis satisfacere: vel HvTTENvM habes domi, linguae latinae deli- Cium. interea magis libet, tibi mentem istam episcopo dignam, quam sortunam quam libet amplam gratulari. o felicem CHRISTI popuIum,si passim contingat tales esse praescies, quibus CHRIsΤI gloria nihil sit antiquius, qui gemmarum lucem, qui auri fulgorem, qui argenti nitorem, byssi candorem, qui cocci
ignem , breuiter qui totum AARONIS Ornatum moribus ac Vita reserant, quibus etiam si pallium ac pedum detrahas, tamen episcopos agnoscas. in te sortuna, quam antiquitas caecam faciebat, oculata videtur. generis tui Ionge clarissima stemmata morum