Desiderii Erasmi Roterodami Ratio seu methodus compendio perueniendi ad veram theologiam eiusdemque adhortatio ... christianae philosophiae studium. Recensuit eam et disertationem De scriptoribus methodorum theologiam tractandi ..

발행: 1724년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

So . ..tem vitae integritate conduplicas, cardinalicio galero, nescio quid maiestatis additum videtur, posteaquam tu non recusasti quid

superest, nisi ut CHRISTVΜ Opt. maX. Com- Precemur, ut istam mentem tibi, te nobis quam diutissime seruet incolumem. v II XII. Calend. ianuar. anno. cIo IO AHII.

RATIO

32쪽

CONTINET PROLOGUM.

' LCV primum nouum testamentum, a nobis

recognitum, essem editurus, flagitantibus ictamicis quibusdam, methodum quamdam aetratione theologici studii curaueram adiiciendam, breuem quidem illam, sed quae tum mihi vi- Ω est satis copiosa in operis praefatione, Veritus ne non praefatio, sed aliud opus operi additum videretur. quod si haee ratio me nihil mouisset, tamen operis celeritas, iam ad metam decurrentis,hreuitatem flagitabat. nunc idem agemus aliquando, copiosius et ita rem temperabimus, ut si libeat, praelationis vite possit addi sin minus, separatim lagi, nimirum conuiuatores frugaliter splendidos,& magnifiee sordidos imitati, qui pridianorum Oh-mniorum frustula recentibus admixta, communi tegunt conditura. atqudi utinam praestare queam,

quod flagiton. . II. MAGNUΜ quidem est, ad theologiae stu-clium animos hominum inflammare: sed absbluti ris artificis est , huiusce caelestis studi, viam ac methodum tradere, non dicatri, ut dignum est quid .nim potest humana industria , quod rebus distinis vita ex parte respondeat sed sic, ut labor Me noster mediocrem adserat utilitatem sacroianctae theo-

33쪽

24 ratio eompendio perueniendi

Iogiae candidatis . non minima negotii pars est adeundi negotii viam nosse. et satis festinat, qui nusquam aberrat via. saepe et sumtum duplicat, et 1aborem, qui crebris erroribus, ac longis ambagibus tandem eo peruenit, quo destinarat, si tamen Peruenire contingat. porro qui compendiarium qΠΟ-rue viam indicat, is gemino beneficio iuuat stu-iosum. primum ut maturius, quo tendit, pertingat, deinde, ut minore labore, sumtuque, quod sequitur, adsequatur. F. III. SED subuereor, ne cui mea tenuitas notast, protinus hic reclamet, tune viam indicabis, quam ipse numquam ingressus es t aut certe infeliciter ingressus es t non minus ridicule facturus, quam si caecus caeco dux esie postulet, iuxta prouerbium euangelicum. equidem maiorem in modum optarim , ut istuc vere queam inficiari, sed tamen quid vetat imitari nautas quosdam, qui, cum ipsi, naui ad scopulum elisa, nudi vix enatarint, nihilo secius aliis stluentibus solent recte consissere, commonstratis Periculis, aut certe mercuriales tuas statuas πολυωκε φαλους, quae quondam in compitis poni solitae suo nonnumquam indicio viatorem eo prouehunt, quo numquam ipsie sint peruenturae et venonnihil ex poetis attingam , fungi vice cotis , acutum reddere qui ferrum valet, exors ipsa secandi postremo coecus uti si monstret iter, tamen adspice. tametsi diuus AVRELIUS AUGUSTINUS,

accurate simul et copiose, quatuor libris, quibus titulum fecit de doctrina christiana, super hoc propemodum argumento disierit; et ante hunc opinor DIONYSIUS quidam in opere, quod inscripsit de diui- nis nominibus ; rursus in libellos, cui titulum fecit de mystica theologia ; et consentaneum est eadem egisse in libris institutionum theologicarum, ac rumsus in opere de significativa theologia: quo magis

34쪽

ad veram theologum.

nos idem agemus, non modo contractius, Verum etiam crassius, et pinguiore, quod aiunt, minerua,

quippe qui nequaquam excellentibus viris ista paramus , feci rudibus ac plebeiis, venaeque inferioris ingeniis, nostra qualicunque industria nitimur sub uenire. itaque quod primo loco praecipiendum erat, id sane perquam facile est, et ut isti loquuntur, numero dici potest.

g. IIII. CETERUM quod ad ussim attinet, om- .nium est longe primum ac maximum. et Vt in prae

cipiendo minimum est negotii ; ita est in praestando plurimum, nimirum, ut ad hanc philosophiam,

non platonicam, aut stoicam, aut peripateticam, sed Plane caelestem, animum adferamus ea dignum , non tantum purum ab omnibus, quoad fieri potest, vitiorum inquinamentis, verumetiam ab omni cupiditatum tumultu tranquillum ac requietum, quo expressus in nobis velut in amne placido, aut spe culo leui et exteri , reluceat aeternae illius veritatis imago. nam si HIPPOCRATEs a suis discipulis exigit mores Onctoset integros;si IVLIVS FIRMICVs in arte superstitiosa non admittit ingenisi, lucri gloriaeue morbo corruptum; si prisci daemonum cultores norecipiebant quemquam ad sua profana mysteria, nisi prius multis obseruationibus repurgatu: quanto magis aequum est, nos ad huius diuinae sapientiae scho-1am, seu templum verius,purgatissimis animis acced re in exodo populus dei vocem procul auditurus Hisbetur biduo purgari' quantam autem puritatem arbitramur exigi a ΜOSE et AARON qui conscenso montis cacumine, in admirabilem illam caliginem penetrant, ubi conspicitur, quod nulla lux neque cae-1estis, neque terrestris potest ostendere, ubi cominus cum deo miscentur colloquia i eodem spectae vipinor, quod cum iuxta montem OREB properaret, accurrens Vt propius conspicaretur inusitatum mi. t . . e B s racu-

35쪽

26 ratio compendio pinueriendiraculum ardentis rubi, nec tamen exusti: non prius

admissus est ad diuinum colloquium, quam abiiceret: Calaiamenta pedum. quid pedes, nisi affectus quia

pedes liberi calciamentorum onere, nisi animus nul- Iis terrenis ac fluxarum rerum cupiditatibus oner

tus at verius & essicacius nobis loquitur deus in arcanis libris, quam N I de rubo locutus sit: si modo puri accesserimus ad colloquium. PAVLLVS enarrationem arcanae scripturae non philosophiam, sed prophetiam vocat. prophetia vero spirum tDtius aeterni donum est f. V. HUIC igitur pectus tuum praepares oportet, ut tu quoque verbo prophetico Θεοδοαιτος Vocari merearis. adsit oculus fidei simplex & eolamianus, qui non cernit nisi caelestia. accedat summus ardor discendi. non dignatur hoc incomparabile margaritum vel amari vulgariter, vel cum aliis diligi. sitientem requirit animum, re nihil aliud sitientem. iam hoc sacrum limen adituris,procul absit omnis fastus , procul abst omne supercilium. ab huiusmodi protinus resilit illa spiritus, qui mansuetis minimeq- ferocibus gaudet animis. augustum est huius reginae palinum, si penetraris in penetralia, sed vehementer humili ostio patet aditus: ceruicem subinmittas oportet, si velis admitti. procul absit illa veri nocentissima pestis, gloriae fames, quae sero

cia solet ingenia comitari. absit rixarum parens Per tinacia, multo magis caeca temeritas. quod PYTHA GORAE numeros quosdam magicos docenti praestitexunt auditores, tu multo magis praestes spiritui

doctori. tuo iudicio diffsus, illi te fingendum sor-

mandumque permittas. cum loca subas religione veneranda, exoscularis omnia, adoras omnia, et

quasi nusquam non adst numen aliquod, ita nihiInon reuereris. id tibi multo religionis faciendum

memineris, cum haec diuita spuisus adyta subit

Diuitia o h

36쪽

ad veram theologiam. 27 Lus es. quod datur videre , pronus exosculare et quod non datur , tamen opertum quidquid est , adora simplici fide, proculque venerare, absit impia curiositas quaedam mysteria, vel ob hoc ip-ssim videre mereberis, quod temetipsum ab illorum conspectu reuerenter submoueris: fortassis hoc nos docuit MosES, faciem suam Obvelans, ne dominum intueretur e rubo sibi loquentem. g UI CETERAs disciplinas cautim ac sebrie vula AvGV INVS attingi, libros humanos vult cum iudicio delectuque legi. hic si quid occurrit, quoa

Parum congruat in naturam diuinam, aut quod cum CHRISTI doctrina pugnare videatur; caue calumnie xis quod scriptum est: sed te potius crede non adsequi, quod legis, aut subesse tropum in verbis, aut codicem eo deprauatum. veluti cum legis deisum irasti, aut poenitentia tangi, cum id haheae certum christiana fides, deum ab affectibus huiusmodi prorsus in unem esse: aut cum lagis a CHRIS-το praecipi apostolis, ut diuenditis tunicis emanesbi gladios, cum idem antea vetuisset, ne malo re ssterent. inter humanas disciplinas, aliae alium hahent stopum. apud rhetorem hoc spectas , ut

copiose , splendideque dicas ; apud dialecticum ,

ut argute colligas , et aduersarium illaquees. hic primus et unicus Tibi sit scopus, hoc votum, hoc Vnum age, Vt muteris, ut rapiaris, ut ameris, Ut transformeris in ea, quae distis: animi cibus est , ita demum utilis, non si in memoria ceu stomacho

subsidat, sed si in ipsos affectus, et in ipsa mentis

viscera trauciatur. 1ta demum tibi videare prosecis

se, non si disputes acrius: sed si te senseris paullatim alterum fieri, minus elatum, minus iracundum , minus Pecunilarum, aut Voluptatum, aut vi

tae cupidum, si quotidie vitiis decedat aliquid, albquid accrescat Pietati. in disputanda seruanda sobrie

37쪽

ratio compendio perueniendi

hrietas, summaque animi moderatio, ut collatio, non conflictatio videatur. lectionem subinde interrumpat precatio, aut gratiarum actio, quarum altera sacri spiritus imploret opem, altera beneficium agnoscat, sicubi te senseris profecisse. quorundam enim mores faciunt, ut hoc sanctissimum studium apud quosdam male audiat, cum apicem ac fastigium huius professionis adsecuti, ferociores sint idiotis, ambitiosiores, magis irritabiles, lingua virulenti res, ac prorsus ad omnem vitae consiletudinem incommodiores non modo quam sint imperiti, sed quam ipsi soleant esse, ut tales ab ipsa theologia redditi quibusdam videantur. sanctus IACOBVS admonet, ut qui veram sapientiam sit adsecutus, eam praestet ac declaret, non supercilio, aut disputandi pertinacia, sed probitate morum ac mansuetudine. Porro scientiam, quae subamarulentam habet aemu-1ationem , quae pertinacem contentionem, negat esupernis proficisci: sed terrenam, sed animalem acidaemoniacam Vocat. nam sapientia vere theologica

primum, inquit, pudica est; deinde, modesta, pacifica, tractabilis, plena misericordia, et fructibus bonis, nescia diiudicationis, nescia simulationis.

CAP. II.

g. r. ΙΑΜ quod ad eas attinet litteras, quarum adminiculo. commodius ad haec pertingimus 3 citra controuersiam prima cura debetur perdiscendis trihus linguis, latinae, graecae et hebraicae: quoa Constet, Omnem scripturam mysticam hisce proditam esse. quarum cum AUGUSTINUS 1atinam duntaxat calleret, graecam leuiter attigisset, hebraicam

38쪽

ad veram theola am dis

eam nec sciret, nec speraret; tamen libro de doctrina christiana secundo non dubitat, harum cognitionem ad sacros codices vel intelligendos, vel restituendos necessu iam pronuntiare. quod, quemadmodum incognitis elementorum figuris nemo legit quod scriptum est; ita si re cognitione linguarum nullus intelligit, quod legit. neque vero mihi protinus hic resilias, amice lector, negotii difficultate, ceu claua repulsus. si non desit animus, si non desit praeceptor idoneus, minore pene negotio tres hae tinguae discentur, quam hodie discitur unius semiis linguae miseranda balbuties, nimirum Ob praeceptorum tum inscitiam, tum inopiam. . II. ATQUE hoc sane nomine par est, ut clarissimi viri HIERONYMI BVSMDII, quondam Prae positi ARIENSIS, memoria sacrosancta sit, cum omni-hus honestarum disciplinarum studiosis, tum praecipue theologiae candidatis, qui fraudatis etiam haeredibus, ingentem pecuniarum vim in hunc usum legato reliquit, ut honesto salario pararentur, qui LOVANII treS linguas Profiterentur. cuius laudis non minima portio debetur huius germano, AEGIDIO BUSLIDIO , qui sic lauet fratris testamento, immo sic litteris ipse litteratissimus, ut malit eam pecuniam iuuandis studiis omnium, quam suis scriniis augendis dicatam. exemplum hoc pulcerri solium gnaviter aemulatur vir omnium seculorum memoria dignus, STEPHANUS PONAEHERIVS, quondam episcopus PARISIENSIS, nunc archiepiscopus SE VONENAIS, undique praemiis amplissimis euocans,qui inguas doceant. neque flagitat AURELIUS AUGVs- Tmus, ut in hebraeis graecisque litteris usque ad eloquentiae miraculum proueharis, quod admodum paucis contingit, et in romano sermone satis est, si ad mundiciem et elegantiam, hoc est, mediocritatem aliquam Progrediare, quod sufficiat ad

Iudi

39쪽

so ' i ratio eompendio peragmendi Ξudicandum . nam, Ut omnes ceteras humanas disciplinas negligamus, nulla ratione fieri potest, ut imeelligas, quod scriptum est , si sermonis, quo scri tum est, . fueris ignarus, nisi &rte malumus otiosi, quidquid hoc est muneris, cum apostolis e caelis exspectare. g. III. NEQUE enim audIendos arb1tror istos quosdam, qui cum in sephisticis tricis, et illitter tis litteris usque ad decrepitam aetatem computrescant, dicere solent, mihi satis est HIERONYΜI translatio. sic enim porissimum respondent ii, qui neutine quidem scire curant, ut his etiam frustra Veseterit HIERONYΜVS. ceterum ut ne dicam interliti plurimis modis referre, e suis haurias sentibus aliquid, ane qualisuscunque lacunis. quid' quod quaedam ob sermonum idiomata ne possunt quidem ita translandi in alienam linguam, ut eamdem lucem, ut natiuam gratiam, Ut parem obtineant emphasiria

quid' quod quaedam minutiora sint, quam ut omnino reddi possint: id quod passim queritur, clami- 'tatque Suus HIERONYNUS: Ruid quod permuI-va ab HIERONYNo restituta, temporum inruria interesderunt, Verit euangelia ad graecam V Netatem emendata, velut Melorum et asteriscosum notulae, Veluti prophetae commatis, colis et pericio,

di, distinae t quid i quod scriptorum vel errore, temeritate sacri codices tum olim vitiati sunt, tum 'hodie passim vitiantur: quid ' quod HIERONYMVn nus omnia nec restituit, nee potuit restituere diquid si idem quaedam perperam vel emendauit, vel transtulit: aufer mihi hic illa tragica, o caelum, o terra, Iicet vera loqui. quamlibet vir pius, quam Iibet eruditus, homo erat, et falli potuit, et D Iere. multa, Vt opinor, illum fugerunt, mu1ta fefellerunt. postremo, quid quod nec ea Commen taria, quibus HIERONYΜVS ea restituit, tutis intelli guntur,

40쪽

ad verssim theologiam.

guntur, si linguas, quarum testimoniis nititur, prorsus ignores quod si semel sufficiebat hieron

miana translatio, quorsum tandem attinebat, caueri

pontificum decretis, ut veteris instrumenti veritasiab hebraeis voluminibus, noui fides e graecorurn

sontibus peteretur quod ipsum non uno in loco praecipit AVGUsTIN S. denique s haec, qua vulgo utimur, satis erat, qui postea factum est, ut tot manifestariis ac pudendis erratis lapsi sint ptimi nominis theologi id quod apertius est, quam ut vel negari, vel dissimulari possit. in quibus est et

AUGUSTINUS inter antiquos praecipulari et ipse ne tericorum omnium, mea sententia, diligentissimus πHoΜAS AQUINAS , quorUm utrumque mihi parum. propitium esse velim, si aut mentior, aut contumeliae caussa haec dicor ne quid interim loquar de ceteris, cum hoc haud quaquam conferendis, meo

quidem iudicio. f. IIII. Quod si cuius aetas iam ad hoc prae. teriit, is, quou est viri prudentis, suam sortem

honi consulat, et quantum potest, asena fulciatue industria, modo ne bonae spei iuuenibus, quibus haee potissimum scribuntur, obstrepat. quamquam ego profecto ne senibus quidem suerim auctor de . Iperandi, quandoquidem quatuor nominatim rein censere possim, mihi familiariter notos, viros lam libris etiam editis celebres, quorum unus duo de ruinquaginta natus annos, nemo non maior qua raginta, Prima graeci sermonis elementa sit ag gressus. porro quo profecerint, ipsi suis testantur monimentis. quod si CATONIS exemplum leuitet nos mouet, ipse diuus ANGUSTINUS, iam epistopus, iam senescens, ad graecas litteras puero degusiatas quidem sed Estiditas, reuersius est. RODOLPHUS

AGRICOLA, unicum germaniae nostrae 1umen et Oxoamentum, annum egresius quadragesimum, hobraeas

SEARCH

MENU NAVIGATION