Desiderii Erasmi Roterodami Ratio seu methodus compendio perueniendi ad veram theologiam eiusdemque adhortatio ... christianae philosophiae studium. Recensuit eam et disertationem De scriptoribus methodorum theologiam tractandi ..

발행: 1724년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ratio compendio perueniendi braeas litteras discere nec erubuit, vir in re litteraria tantus, nec desperauit homo natu tam grandis , nam graecas adolescens imbiberat. ipse iam quinquagesimum tertium ingressus annum, ad hebraicas litteras olim utcunque degustatas, cum licet, recurro. nihil est enim quod non essiciat humanus animus, modo sibi imperarit, modio impense velit. et ad hoc, ut dixi, negotium qualiscunque mediocritas satis est, dum ea sane absit a temeritate, quae fere solet hoc audacius pronuntiare, quo minus exacte diiudicat. felicior quidem hac in parte iuuentus, at interim non desperandi sunt senes. illa plus spei de se praebet, at huic nonnumquam ar. dor animi praestat, quod aliis non praestat aetatis vigor. porro sententiam HILARII et AUGUSTINI sui putant in veteris instrumenti libris nihil requirendum ultra septuaginta translationem, satis in epistolis ac praefationibus ipse refellit HIERONYMUS, et si non resellisset ille, satis refellebat insignis ille Iapsus HILARII in dictione, OS NA, diuo quoque AΜBROSIO ad eumdem impingente lapidem. sed more hominum fit, ut tantum quisque probet, quantum se adsequi posse confidat. aci interpretationem septuaginta vetus testamentum contulit AUGUsΤINVS , multo magis idem facturus ad hebrabeam voritatem, si litteras eas tenuisset.

I. I. PORRO si rara quaedam felicitas, et alba, quod dies selet , indoles Ins nem theologum polliceri videbἰtur ; haud mihi displicet, quod in libris de doctrina christiana placuit AvGvSTINO, ut cautim

42쪽

ad veram theologiam.

ac moderate degustatis elegantioribus disciplinis

Ier aetatem instituatur, ac praeparetur, nempe dia-ectica, rhetorica, arithmetica, musica, cum primis autem rerum naturalium cognitione velut syderum, animantium, arborum, gemmarum, ad haec 10corum, praesertim eorum, quos diuinae litterae commemorant. fit enim Vt agnitis ex cosmographia regionibus, cogitatione sequamur narrationem ob ambulantem, et omnino non sine voluptate velut una circumferamur , Ut rem spectare videamur , non legere. simulque non paullo tenacius haerent, quae Iic legeris. neque Vero raro locorum

vocabula suis libris ceu lumina quaepiam interiiciunt prophetae, quorum allegoriam si quis tractare conetur, nec tuto nec feliciter id fecerit, si 1ocorum situm ignoret. iam si gentium, apud quas res gesta narratur, siue ad quas scribunt apostoli, non situm modo, Verum etiam originem, mores, instituta, cultum, ingenium ex historicorum litteris didicerimus ; dictu mirum, quantum lucis, et ut ita dicam, vitae sit accessiarum lectioni, quae prorsus oscitabunda mortuaque sit oportet, quoties non haec tantum, sed et Omnium pene rerum ignorantur vocabula, adeo ut nonnumquam impudenter addiuinantes, vel sordidissimos consulentes dictionarios, ex arbore faciant quadrupedem, e gemma piscem, e citharoedo fluuium, ex oppido fruticem, e sidere auem, ex brassica braccam. abunde doctum videtur istis, si tamen adiecerint, est nomen gemmae, aut, est species arboris, aut, est genus animantis,

aut si quid aliud mavis. atqui non raro ex ipsa rei roprietate pendet intellectus mysterii. quod euientius declarat AVGvSTINUS libro de doctrina christiana secundo, capite decimo sexto, exemplis aliquot in eam rem arguendam adductis.

43쪽

4 ratio compendio perueniendi

f. II. PORRO quidam sola dialectica freti, satis instructos sese putant, ut quavis de re disserant, tantumque tribuunt huic disciplinae, ut actum existiment de fide christiana, nisi di i lectices praesidiis

fulciatur , cum interim grammaticam , ac rhetori cam, ceu prorsuS superuacaneas , aspernentur. et

probat quidem AVGUSTINUS , si quis connexionum rationes teneat, modo absit peculiaris huic arti morbus, pertinax contentio ac libido rixandi.

sed obsecro te, quid diuides aut finies, aut quid colliges, si rerum, de quibus disseritur, vim ac naturam ignores quid profuerit tibi concinnata syI-1ogismum in celarent, aut baroco , de crocodilo disputans, si nescias quod arboris aut animantis ge nus sit crocodilus neque vero haec tam discuntur ex octo Iibris naturalium aristotelis, qui soli nunc traduntur in scholis, quam ex eruditissimis eiusdem commentariis de animantibus , ex libris

meteorologicon, ex problematis, ex ΤΗΕΟPHRASTELbris de plantis, ventis, ac gemmis, eX PLINIO s

NECAE naturalibus, aliisque hoc 'genus scriptoribus, etiamsi non mediocriter ad hanc eruditionis par tem conducunt poetae, apud quos frequens h iusmodi rerum descriptio, veluti apud LUCANVΜ , quanta descriptio venenorum ' ΟΡPIANVS Vero etiam ex professo de piscium ac serarum naturis pro

didit, NICANDER de noxiis bestiis. S. III. SVNT quaedam artes , quas AUGUSTINUEInter superstitiosas & improbatas recenset, e quarum ritibus quaedam narrationes ducuntur in sacris litteris. profuerit igitur et harum superstitiosas obseruationes non ignorare, quam ad rem potissimum conferet Iemo poetarum, subinde magicas ineptias depingentium. conserent et sENECAE libri de su

44쪽

ad veram theologiam. 3s

AvsusT1NUs se legisse testatur. et sunt quidam, aut fuere potius, qui sua industria christianorum

otio consuluerunt in hac parte, explicatis Vocabu-1is, ac naturis earum rerum dumtaxat, quarum in diuinis libris habetur mentio: quorum de numerosuit EUSEBIVS caesariensis episcopus. et exstant hodie quoque in hoc genere nonnulla monimenta, partim HIERONYMI titulo, sed , Ut apparet, con-ffusa mutilaque. tametsi nec ista legimus plerique,' sed si qua vox ignotae seu peregrinae linguae inciderit, tripodis vice nobis est EBRARDUS, GRAECISTA , aut confusissimus ille libellus de nomini-Bus hebraicis. quibusdam ad omnia satis est unuz

CATHOLICON, aut hoc eruditior ISIDORUS.

. IIII. NEC illud , opinor, inutile fuerit, iaetheologiae destinatus adolescens, diligenter exemceatur in schematis ac tropis grammaticorum rhetorumque, quae non magno negotio ediscuntur':

etiam praeludat in fabulis ad allegoriam explica dis , praesertim iis, quae ad mores bonos pertinent, veluti si TANTALI fabulam accommodes ad diuitem, incubantem & inhiantem opibus suis, nec tamen Buentem; si PHAETONIS ad periculosam temeritatem suscipientis magistratum , qui magistratui g rendo non si idoneus. idem fiat in apologis, in similibus, de quibus a nobis nonnihil est proditum. tum in his praecipue partibus rhetorices , quae tractant de statibus, de propositionibus, dei probationibus, de amplificationibus, de quibus accuratissime tractat FABIVS , deque geminis affectibus, alteris, quos ηθη vocat, mitioribus, alteris acrioribus , quos πάθη d;cunt, de quibus nemo diligentius scripsit ARIsΤotELE, quod harum rerum peritia maiorem in modiam faciat ad iudicium, quae

res in studiorum genere valet Pliarimum. si a f. v. Er

45쪽

ratio compendio perueniendi g. U. ET quoniam professio theologica magis constat affectibus, quam argutiis, quas in ethnicis

quoque philosephis ipsi rident ethnici, PAvLLVs

in christiano detestatur , idque non uno in loco ;conueniet non segniter per aetatem in hoc genere exerceri, quo postea dexterius in theologicis allegoriis , locisque communibus tractandis versari possit. in illis felicissimus est o RIGENES, in his cre- .herrimus est CHRYSOSΤΟΜUS. hoc, ni fallor, Videbat AousTIsus, cum libro de ordine, priore, LICENTIUM suum ad suas musas, a quibus iam parabat destistere, reuerti iubet, quod eiusmodi studia ad ceteras ;tem litteras , seriasque disciplinas reddant ingenium vegetius ac succulentius, inte-Tim poetices cognitionem inter disciplinas libera- aes numerans. sed praestiterit, opinor, ob contemtiosos ipsius verba subscribere. redeundum, inquit, 'tibi est ad illos versus. nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque succincta, et alacriores et Perseuerantiores, et comtiores exhibet am tores amplectendae veritati, Ut et ardentius appetant, et constantius insequantur, et inhaereant postremo dulcius. hactenus At GVST1NUS. alioqui siquis tantum infantibus illis et anMis ieiunisque praeceptiunculis imbuatur , puta dialectices , aut verius, ut nunc fere traditur, sophistices , quam ipsam tamen quotidie nouis et commenticiis difficultatibus aliam atque aliam reddunt ue fit, ut ad contentionem quidem inuictus euadat, ceterum intractandis diuinis litteris , in sacris concionibus , deum immortalem, quam videmus istos iacere, frigere , immo quam non vivere t quorum praecipue

Partes erant, animos inflammare.

46쪽

ad veram theolagiam.

ponitur, fidei robur omnibus humanis affectibus esse potentius. at operae pretium sit singulis pensitatis, spectare, quibus et quot machinis tentatio, Patris animum impetat, ac repetat. tolle, inquit, filium tuum. cuius parentis animum non labefactaret filii nomen sed ut validior esset hic aries, addit carissimum. nec hoc contentus, adiecit, quem

diligis. satis haec videri poterant , ad quodlibet

humanum pestias expugnandum. additum dulcissimum paternis affectibus filii Vocabulum, ISAAC, in quo refricatur et promissi diuini memoria, a quo audierat, in ISAAC vocabitur tibi semen, et, in ISAAC erunt tibi repromissiones. erat ea natio φιλοτοργος erga liberos, sic, ut non alia aeqUe.' optabat posteritatem vir optimus, nec erat huius vlla spes reliqua, occiso eo, per quem VnUm Ventura erat posteritas. et tamen hunc non simpliciter iubet occidi, sed imperat immolari, ut inter apparandum identidem cruciet senis animum affectus pietatis. multa graviaque tentationis pondera. super haec omnia, iubetur montem excelsum conscendere, ad quem tertio demum die peruentum est, ut diu variis eogitationibus parentis animus quateretur, hinc sollicitante affectu humano, hinc urgente iussu diuino. iam cum inter eundum puer 1ignis, quibus exurendus putabatur, onustus, parentem , ignem gestantem et gladium, appellans dicit, pater mi I atque is respondet , quid vis fili

quanto ariete caritatis arbitramur pulsatum senis animum cui vero non commoueat miserationis

affectum, pueri patri obsequentis simplicitas, quum ait, en ignis et ligna, sed ubi victima tot modis

sollicitata fides ABRAHAE. iam mihi vide, quo robore , quaque constantia iussa peragit non respon-1at deo, non expostulat de fide promissi, non deplorat orbitatem suam apud amicos et cognatos,

C quibus

47쪽

ag ratio compendio perueniendi

quibus rebus utcunque leniri solet dolor. loco procul conspecto, iubet residere famulos, ne quis iusia peragenti obsisteret, filium onerat lignis, ipsis struem in altari collocat, ipse filium alligat, et lignis mactandum atque adolendum imponit, reducto brachio vibrat ensem, filium unicum Omnem posteritatis adamatae spem iugulaturus, ni subito vox angelica senis dextram inhibui siet. haec copiosus et elegantius ab ORIGENE disieruntur, hausscio maiorene voluptate lectoris, an fructu, cum tantum interim in historico sensu versetur , ne

aliud agat in diuinis libris, quam DONATUS egit in

comoediis terentianis, dum poetae consilium aperit L VII. AN ieadem visurus erat, qui politiores aitteras numquam attigisset qui vix degustati, grammaticae praeceptis, idque ex auctoribus male grammaticis , mox ad spinosas argutias, et ieiunas quaestionum anxietates raptus, in his consenuit postera exemplis innumeris declarare, quam frigide, ne dicam ridicule, ineptiant quidam, quoties est encΟ-mio celebrandus diuus aliquis, aut hymno alioue sciripti genere utendum, quod splendorem et asseCaeum desiderat. huiusmodi theologis debemus hymnos quosdam et cantica, quas vulgus sequentias ap- Pellat, quae nemo doctus veI absque risu, vei abs que nausea legat. Verum in praesentia non hoc no- his astitur, ut cuiusquam inscitiam traducamns, seclut ad optimam studii rationem inuitemus adolescentes tantum illud dicam in genere, si quis huius rei promtum aliquod argumentum requirat, Ve teres tuos theologos, ORI GENEΜ, BARILIUM, CHRYSOSTΟΜVM , HIERONYΜΓΜ cum hisce recentioribus componat conferarque. videbit iIllic aureum quoddam ire flumen: hic tenues quosdam riuulos, eOS-que nec puros admodum, nec suo fonti respondentes. illic tonant oracula veritatis aeternae ἰ hic audis

48쪽

ad veram theologiam. 39

audis hominum commentula,quae quo propius inspicias; hoc magis similia insomniis evanescunt. illic recto cursu tendes ad portum veritatis euangelicae, hic inter quaestionum humanarum anfractus luctans , aut illidens in scyllam potestatis pontificiae, aut in syrtes scholasticorum dogmatum, aut in sumplegadas iuris diuini atque humani, nisi mauis hanc charybdim facere. illic solidis scripturarum fundamentis innixum aedificium surgit in altum : hic futilibus hominum argutiis, aut etiam adulationibus non minus inanes, quam immanes, si Perstructa machina, tollitur in immensum. illic velut in felicissimis hortis affatim tum oblectaberis, tum expleberis: dum hic inter spineta sterilia dilaceraris ac torqueris. illic maiestatis plena omnia : hic adeo nihil splendidum,.ut pleraque so dida, parumque digna dignitate theologica , ut interim a comparatione morum abstineam

I. VIII. Quo D si diutius immorandum sit pro- anis litteris; equidem id fieri malim in iis, quae

propius affines sunt arcanis libris. neque Vero me clam est, quanto supercilio quidam contemnant poeticen , ceu rem plusquam puerilem, quanto rheto- Ticen, quanto bonas, Ut vocant, et sunt, litteras

omnes. attamen hae quamlibet istis fastiditae litterae insignes illos dedere theologos, quos nunc Pro cliuius est negligere, quam vel intelligere , Vel

imitari. cuius rei si quis sibi fidem fieri postuIet; dispiciat quam multis hoc quidquid est poeticae seu

grammaticae, ut aiunt, facultatis aemulari conatis, non successerit. a nominibus tempero, ne quem

offendam, etiamsi semet quotidie libris editis produnt hi si politiores litteras damnant, cur tam anxie affectant politiem orationis sin probant, cur ab his deterrent felicius amplexuros poeticis figuris ac tropis scatent undique prophetarum litterae.

49쪽

6 ratio compendio pσrueniendi

Parabolis Omnia pene conuestiuit CN RIsTVS : ia quod poetis est peculiare. neque puerilis operae Putauit AUGUSTINUS in propheticis ac paullinis litteris , schemata rhetorum et orationis cessuras a

circuitus indicare , idque in his libris, quos inscripsit, non de grammatica aut dialectica, sed de dotarina christiana , quae quid aliud est, quam theologiat nec puduit episcopum ibidem a grammaticis pronuntiationis et syntaxeos differentiam petere. non referam hic, quod immortalitate digni viri GREGORIvS NAZIANZENVS, DAMASVS, PRUDENTIUS, PAULLINUS, IUVENCUs christi mysteria poeticis carminibus tractarint. ipse PAVLLVs apostolus non semia abutitur poetarum testimoniis.

f. VIIII. VBI tandem in his litteris, quid ARISTOTELEΜ, quamlibet argutum aut eruditum, quia impium AVERRO EN reserat ubi primarum et secunda rum intentionum , ubi formarum syllogisticarum, ubi formalitatum aut quidditatum , aut etiam ecceitatum ulla mentio quibus apud istos differta sunt Omnia. an ideo parum argute disserunt, quod non in conclusiones et corollaria dissecent omnia;

quod non prius dicant, quid dicturi sint, quam di-Cant, ac rursuin admoneant sibi dictum esse, quod aliquoties dictum non est , quod non sermonem

omnem verbatim pene concisum contruncent haeci pars diuiditur in tres, prima rursus in quatuor, at

rue harum singulae rursus in ternas. prima, ibi. ecunda , ibi. haec demum nobis erudita videntur , quae frigidissima, et his a pueris affueti, nihil intelligimus, nisi quod ad eum modum sit frustulatim discerptum. in ceteris professionibus pulcerrimum, ut est, habetur, si suos quisque principes et aucto

50쪽

CICERO DEMOSTHENEΜ , PLATONEΜ XENOPHON.ARISTOTELES, qui nihil non tractauit, pro diuersis argumentis , diuersos: ARISTOTELEΜ TΗΕo-PHRASTUS, ΤΗΕΜISTIUS et AUERROES. cur soli 11os

ausi sumus a nostrae philosophiae principibus tota disserendi ratione desciscere ' quid enim tam dispar

ac discrepans a stilo prophetarum, CHRISTI et aposto-1orum, quam hoc, quo, qui TΗΟΜΑΜ ac SCOTVΜ Ω-quuntur, nunc de rebus diuinis disputant AVGvs-TINUS sbi gratulatur, quod cum variis erroribus' adhuc circumferretur, in PLATONEΜ potissimum incidisset, quod huius dogmata propius accedant ad christi doctrinam. et a finitimis cognatisque procliuior est transitus. F. X. NEQUE vero haec eo dixerim, quod damnem ea studia ; quae nunc fere videmus in publicis scholis solemnia, modo sobrie casteque tractentur, neque sola tamen. cuiusmodi vero, citra philosophiam aristotelicam non audere theologum profiteri, sine grammatica, sine rhetorica, sine omnis antiquae ac politioris eruditionis cognitione, velantesignanum ordinis theologici profiteri, deque his rebus magno supercilio pronuntiare, de quibus PAVLLVS e tertio caelo reuersus, non ausus est hiscere proinde complectantur et illa, si videtur, Pauci, quos aequus amauit iupiter, ut Verbis viarvergilianis, et quibus vacat aliquam aetatis partem Perdere. nos plebeium et properantem instituimus theologiae tyronem, tametsi, ut ingenue quod sentio dicam, mihi parum tutum videtur, ad theologiam destinato, in profanis studiis , praesertim alie nioribus consenescere. fit enim, ut qui palatum ac

1inguam multo ab synthio habent infectam , iis quidquid deinde biberint aut oderint, absynthium sapiat; et qui diutius in sole versati sunt, iis deinde quidquid viderint, eo sese offerat colore, qUem

C s ipsi

SEARCH

MENU NAVIGATION