Desiderii Erasmi Roterodami Ratio seu methodus compendio perueniendi ad veram theologiam eiusdemque adhortatio ... christianae philosophiae studium. Recensuit eam et disertationem De scriptoribus methodorum theologiam tractandi ..

발행: 1724년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

42 ratio compendio perueniendi

ipsi secum in oculis, glaucomate vitiatis, circumferunt: ita qui bonam vitae partem in BARTHOLIS ac BALDIS, in AUERROIBUS et DURANDIS, in sophisticis cauillationibus, in susissimis summulis ac co11ectaneis posuerunt, iis diuinae litterae non sapiune id quod sunt, sed quod illi secum adferunt. etenim ut elegans est fortassis in tractatione diuinarum litterarum , nonnihil velut ab exoticis illis opibus obiter aspergere, ita vehementer absurdum videtur, cum rem tractes ab omni sapientia mundana longe diuersissimam , nihil crepare nisi PYTHAGORΑΜ ,

PLATONEM, ARISTOTELEN, AVERROEN,et his profaniores auctores, ad horum opiniones, velut ad oracula obstupescere. an non istud est CHRIsΤI caelestem philosbphiam non condire, sed prorsus aliam reddere taxatur CHRYSIPPUS , quod tota trago dias in eius commentariis, quos de logicis constripsit, reperire licuerit. quo iustius nos taxauerit aliquis , si videat plusquam totum ARISTOTELEM in theologorum commentariis inueniri. g. XI. QVOD si quis clamabit, absque exacta ho-Tum cognitione non esse theologum, equidem consolabor meipsum tot insignium virorum exemplis

CHRYSos ΤοΜI, CYPRIANI, HIERONYMI, A BROSII, AUGUSTINI, CLEMENTIS , cum quibus rhetorculus

esse malim, quam cum quibusdam, qui sibi plusquam homines videntur, theologus. denique conmiabor meipsum exemplo PETRI ac PAVLLI, qui ista non solum non calluerunt, verum etiam damnant aliquoties, certe constat, nusquam usos esse. quaedam didicisse oportet, non discere, ut inquit SENECA. at quale spectaculum est, octogenarium theo -

1ogum nihil aliud quam in scholis dialecticam a philosophicam vel docere , Vel decertare Palae&tram hic sine fine garrire , ad praedicandiam christi euangelium elinguem l et ad extremum Vsiquae vitae

52쪽

ed veram theologiam.

vitae nihil aliud quam disputare qui se rei bellicae parant, iis potissimum exercentur, quae ad victoriam certissime conducunt. ALIAPTE futurum ath-1etam , iam tum a puero delectum, fingunt ac formant in futura certamina, et ad scopum suum omnia destinant. at praecipuus rheologorum seopus est, sapienter enarrare diuinas litteras, de me, non de fri-tiolis quaestionibus rationem reddere, de pietate grauiter atque efficaciter disserere , lacrimas excutere, ad caelestia inflammare animos. ad haec iam inde a studiorum initio praeludat futurus theologus, potius, quam in alienis litteris consenescat. CAP. - IIII.

ILLUD mea sententia magis ad rem pertinuerit , 'ut tyrunculo nostro dogmata tradantur , ita summam ac compendium redacta, idque potissimum ex euangelicis fontibus, mox apostolorum litteris, vi ubique certos haheat scopos, ad quos ea quaQ1egit, conferat, velut illa, Vt exempli causia paucula notem. CHRISTVΜ caelestem doctorem, n

uum quemdam populum in terris instituisse , qui totus e caelo penderet, et omnibus huius mundi praesidiis diffisus , alio quodam modo diues esset, alio sapiens, alio nobilis, alio potens, alio felix 3

quique contemtu rerum omnium, quas Vulgus ad-

miratur, felicitatem consequeretur;qui nesciret li- Morem aut inuidentiam, nimirum oculo simplici; qui nesciret spurcam libidinem, utpote sponte sua castratus angelorum vitam in carne meditans; qui nesciret diuortium, quippe nihil non maiorum veIferensa

53쪽

η rario compendio perueniendi

ferens, vel emendans ; qui nesciret iusiurandum , ut qui nec diffideret cuiquam, nec falleret quem quam; nesciret pecuniae studium, ut cuius thesaurus in caelis esset repositus; non titillaretur inani gloria, ut qui ad unius CHRISTI gloriam referret omnia; nesciret ambitionem, utpote qui quo maior esset, hoc magis se propter CHRISTum submitteret omnibus; qui nesciret, ne lacessitus quidem, , vel irasci, Vel maledicere, nedum ulcisci, quippe qui et de male merentibus benemereri studeret; qui ea morum esset innocentia, vi vel ab ethnici comprobaretur ; qui ad infantulorum puritatem . ac simplicitatem, veluti renatus esset 3 qui volucrum ac tiliorum ritu in diem viveret; apud quem

sumina esset concordia , nec alia prorsus quam membrorum corporis inter ipsa, in quo mutua caritas omnia faceret communia, ut siue quid esset boni, succurrerent, cui deesset, siue mali quidpiam, aut to11eretur aut certe leniretur officio; qui doctore spiritu caelesti sic Laperet,qui ad exemplum CHRIsTI sic viveret, ut sal, Ut lux esset orbis, ut ciuitas esset in editosta, omnibusque undique conspicua; qui quidquid posset, id omnibus iuuandis posset, cui vita haeEvilis esset, mors optanda immortalitatis desiderio; qui nec tyrannidem timeret, nec mortem nec ipsum denique satanam, unius christi praesidio fretus; qui modis omnibus sic ageret, ut ad extremum illum diem semper esset velut accinctus ac paratus. hunc esse scopum a CHRISTO propositum, quo omnia christianorum sint referenda, licet interim tolerandi fouendique sint imbecilles, donec proficiant, ac secretis auctibus grandescant inmeri-hiram plenitudinis CHRIs ΤΙ. haec sunt auctoris nostri dogmata noua, quae nulla philosophorum fami Ita

tradidit. hoc erat vinum nouum,non committendum

54쪽

ad veram theologiam. 6

e supernis. Unde et PAULLVS nouam creaturam appellat, quisquis in CHRISTO est. peripatetici ARISTOTELIS placita ; platonici PLATONIS decreta ; epicurei tenent EPICURI scita: mu1to magis conuenit nos tan ii auctoris tenere dogmata. sed in his pro rerum et hominum varietate nonnulla differentia est. , g. II. QUAEDAN plane vetat, quod genus sunt illa, ne sint inter nos diuortia, ne sit 1iuor, ne sit ambitio, ne studium pecuniae, ne vindicta, ne suspicio, ne obtrectatio, i quos Omnes affectus, quanto studio, quantociue consilio eximendos curarit ex animis suorum Iscipulorum, mox aliquanto copiosius indicabimus. quaedam plane praecipit Omnibus, quod genus est, de mutua caritate, de con donandis fratrum erratis, de tollenda sua cuique cruce, quod si recuses, non agnoscit CHRISTUS discipulum ; de mansuetudine, cum ait ΜΑTTHAEI capite undecimo, discite a me , quod mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus Ues tris; de fide, quam ubique requirit; de beneficen, tia in omnes, aliisque his consimilibus . . quaedam ita comendat, Ut tamen non exigat, praemio 2llicitans; qui possint assequi, non poenam cominans, si nequeant. siquidem ΜATTHAEI capite decimo nono, beatos pronuntiat eunuchos, qui seipsos exsecuerunt et eui. rarunt propter regnum dei. non dicit, infelices, qui Iegitimum matrimonium caste pureque colunt. λγtassis huc pertinet, quod iuueni dicit, si vis perfectus

esse, Vade, vende omnia, quae possides, et veni, sequere me. nam mihi potius Videtur, ad uniuersos christianos pertinere, quorum nemo non debet

esse hoc animo , ut si quid eiusmodi postularet CHRISTI gloria, cuncta libenter sit pro derelictis habiturus, siquidem persecti nomine christianum designat. erat ille probus iudaeus , supererat, Vt CHRIsTI discipulus factus, perfecta iam sequeretur.

nihil

55쪽

46 ' ratis compendio' perueniendi

nihil in rebus humanis vere persectum e Verum in suo cuique statu persectionis studium adesse debet. quaedam contemnit CHRISTUS , ac velut indigna se reiicit. veluti cum LVCAE capite duodecimo in-Ditatus ad diuidendam haereditatem, homo, inquit, quis me constituit iudicem aut diuisorem super vos g. III. QVAEDAΜ veluti dissimulat, tamquam Rd se non Pertineant, aut tamquam ad ea sit indifferens, quod genus cum apud NATTHAEUM capite decimo septimo, PETRUM interrogat, viri debeant tributum regibus, filii, an alienigenae, Velut earum. Terum imperitus ac rudis, ut quae ad huius mundi sordes pertinerent. ac perinde locutus, quasi non debeatur, tamen dari iubet didrachmum, haud pro Umnibus tamen, sed pro se dumtaxat, ac PETRO. huius generis est et illud, quod apud MATTHAEUM capite vicesimo secundo , insidiose rogatus, num orteret tributum pendere CAESARI , iubet exhi- heri numisma velut ignotum. eo viso, rogat, cuius esset imago, ,et cuius inscriptio, tamquam id quoque nesciret. ac de tributo CAESARI reddendo, re spondet non sine ambiguitate, date CAESARI , quae

sunt CAE RIs , si quid illi debetur s solvite. sed ibaud ad me magis pertinet admonere, ut detis deo, quae dei sunt. ad consimilem modum adulteram in adulterio deprehensam, apud IOANNEM euangeli Tam , nec damnat, nec tamen palam absoluit, indadmonet, ne iteret commissum, nolens hominum necessariis legibus suum ius adimere, et tamen dam nationis auctor esse nolebat, qui venerat seruandis omnibus, quod quidem in ipso fuit. simulque ex emplum edidit , in CHRISTI vicem successuris, ven is studeant mansuetuditie seruare peccantes , quam saeuitia tollere. rvrssis apud LVCAY , renuntiantibus quibusdam de galilaeis horrendo Irouoque

. fuerat

56쪽

ad veram theologiam: s

i cuerat cum ipsorum sacrificiis , nec probat, ne cim-ι probat legum seueritatem, sed exemplo ad occasioini nem admonitionis abutitur. putatis, inquit, quos, hi galilaei prae omnibas galilaeis peccauerint, quia, talia passi stini non, dico vobis. sed niti resipue-i xitis, omnes similiter peribitis, sicut illi decem eti octo, in quos incidit turris in siloe, et occidit eos. . q. IIII. ACCEDET hinc quoque lucis nonnihi i ad intelligendum scripturae sensum, si perpendas mus non modo quid dicatur, verum etiam a quoi dicatur, cui dicatur, quibus verbis dicatur, quos tempore, qua occasione, quid praecedat, quid consequatur. siquidem alius sermo decet IOHANNEΜ baptistam, alius CHRISTum. aliud praecipitur rudi populo, aliud apostolis. rursus aliud praecis Pitur apostolis adhuc rudibus, aliud formatis iami et institutis. aliter respondetur insidiose interrogantibus, aliter simplici animo sciscitantibus. denique series ipsa narrationis altius repetita, sentenis etiam aperit alias Obscuram. saepenumero locorumia collatio nodum explicat dissicultatis, dum quod alibi citctum est tectius, alibi dilucidius refertur. et quoniam totus ferme CHRISTI sermo figuris auetropis obliquus est, diligenter odorabitur theologiae candidatus, quam sustineat personam is, qui1oquitur, capitis an membrorum, pastoris an gregis. siquidem CFIRIsTUs cum in cruce patrem inclamans ait, deus meus, deus meus, cur deseruisti me longe a salute mea verba delictorum meorum, non capitis, sed membrorum suorum voce loquitur, auctore diuo AUGUSTINO. item dum moeret, i dum angitur, dum poculum deprecatur, dum rursus quasi corrigetvi, quod dixerat, suae voluntati renuntiat, patris Voluntati sese submittit, videtur. membrorum affectum in se transtulisse. rursus dum

imminentibus Ωtellitibus ait, si me quaeritis, si-

57쪽

s ratio compendio perueniendi nite hos abire ; pastoris et episcopi personam agit,

apostoli gregis. nam pastoris ossicium est, si quanis do ingruat persecutionis procella, pro gregis inco-1umitate suum caput obiicere periculis. porro discipuli, dLIra metu territi diffugiunt, PETRUs dum abiurat dominum, dum percutit gladio, gregis adhuc infirmi, et in spem meliorem consouendi personam sustinet. at rursum CHRISTUS , dum flage11is concinnatis negotiatorum turbam profligat e templo, summi pastoris agit partes. nonnumquam ex alieno loquitur affectu, veluti cum cananaeae improbius interpellanti, respondet, non est bonum sumere panem filiorum, et obiicere Canibus, IUDAEORUΜ voce loquitur, qui se solos hominum sanctos esse ducebant, cananaeos, samaritanos, ac reliquas profanas nationes pro impuris et canibus habebant, quum apud CHRI vΜ non fuerit VIIam

gentis discrimen, nisi pro temporis dispensatione.

nouerat.eius mulieris animum IUDAEORUΜ fidei

praeferendum esse, verum id voluit infigere suae gentis animis, regni caelorum fore participes, qui quacunque origine per fidem in hoc irrupissent. rursum cum suos interrogat, vos quem me esse dieitis ' capitis personam agit. PETRUS totius populi christiani voce et vice respondet, tu es CHRISTUS filius dei viui nullus enim est in corpore CHRISTI, a quo non exigatur ista confessio, tu es CHRIs-πυς filius dei vivi. consimiliter quod PETRO dici tur, tu es PETRUS , et sit per hanc petram aedifica. bo ecclesiam meam, et tibi dabo claues regni cae 1orum , ad uniuersum populi christiani corpus pertinet. e diuerso cum PEΤRΟ ter amorem professio, dicit, paste agnos meos, CHRISTUS summi pastoris, hoc est, capitis vices sustinet, PETRUS cuiusuis episcopi typum gerit, cui non commiteitur grex , Pro quo mortuus est CHRISTUS , nisi vehementer amanti

58쪽

ad veram theologiam.

amanti CHRISTUM, nec Usquam spectanti, nisi ad huius gloriam. neque vero di inun est, rege, aut si ibige oues, sed, pasce : neque dissiun est, oues tuas, sed, meas. alieni gregis pastor es, non dominus: vide ut oves bona fide annumeres tibi creditas. itidem PAVLLVS in epistolae ad romanos capite septimo, cum multa questus de carne sua spiritui rebellante, tandem exclamat, infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius non sua voce loquitur, Ut Opinor, sed alterius cuiuspiam adhuc imbecillis, et qui cupiditatibus suis etiamnum impar esset. g. v. QUAMQUAΜ autem personarum Obser-οuata ratio plurimum habet momenti in veteris instrumenti litteris, velut in PROPHETIS, in psalmis,

in cantico canticorum i tamen frequenter et in nouo testamento Iocum habet, praesertim in paullinis epistolis. quaedam autem ita proponuntur, ut ad omnes quidem pertineant, at non citra discrimen. quod genus est, quod cum apostolis loquens, dicit, vos estis sal terrao, vos estis lux mundi. sic ad omnes CHRISTI religionem profitentes pertinet, ut praecipue tamen ad episcopos ac magistratus item cum ait, estote perfecti, 1ὶcut et pater vester caelestis perfectus est; omnibus suis ostendit quo sit enitendum: quamquam id maxime praestandum iis, qui praesunt ecclesiae CHRISTI . Ut personarum. igitur, sic et temporum obseruata varietas obscuri tatem discutit in arcanis litteris . neque enim quid quid iudaeis vel imperatum est, vel interdictum, vel permissum, ad chnistianorum vitam est accommodandum : non quod in veteris instrumenti libris

quidquam sit, quod ad nos non pertineat ; sed quod pleraque pro tempore tradita ad typum et adumbrationem futurorum , perniciosa sint, nistrahantur ad allegoriam, veluti circumcisio, sab-

59쪽

so' ratio eompendio perueniendibata, delectus ciborum, victimae, odium inimici, bella hoc animo suscepta gestaque, turba VXorum, aliaque his consimilia, quae partim desierunt esse, licita, partim tamquam Vmbrae, ad coruscantem euangelii lucem prorsius evanuerunt. verum quis in hisce vel simpliciter ad nostros mores accommodandis vel allegoriam explicandis, habendus sit deIectus, quoniam ΑVGUSTINUs satis copiose disse-tit in libris de doctrina christiana, non e1h consilium hela persequi. g. VI. PRIMUΜ igitur tempus esto, si videtur,

quod CHRISTI praecessit aetatem et proximum, Ciamst nondum quidem exorta, sed tamen aduentante iam et imminente euangelii luce, superioris legis tenebrae rarescerent, veluti cum nondum exorto sole,

sed ad exortum properante, caelum sensim albescit tum satis adhuc erat IOHA Is baptisino tingi, aclsuperioris vitae poenitentiam inuitari: satis erat admonitos esse publicanos, ne quid exigerent praeter id, quod illis constitutum esset : satis erat admonitos esse milites, ne cui vim facerent, ne quem depraedarentur, sed contenti essent suis stipendiis rnon quod ista bonos facerent, aut vere christianos, sed quod minus malos redderent, ac mox successiue CHRISTI praedicationi praepararent. neque enimusque IOHANNES docuit non esse iurandum , non esse repudiandam uxorem, tollendam crucem, henemerendum de inimico: ista quae proprio christianos facerent CHRISTO seruabantur. fortassis ad hoc tempus pertinet prima discipulorum praedicatio, cum iubentur exemplo IOHANNIS ad poenite tiam prouocare, regni caelorum viciniam denuntiare , de CHRISTO silere, et haud scio an baptismus, quo tum baptisabant, huiusmodi fuerit: nam tum quoque baptisabant apostoli, chem CHRISTVsipse, teste 1OHANNE, neminem baptisaret, nec om

60쪽

ad veram theologiam. SInino proditum est canonicis litteris, quemquam a , CHRISTO baptisatum fuisse. g. VII. TERTIVΜ esto, si libet, CHRISTO iam

1ate miraculis ac doctrina clarescente terrarum orbi, quum sic euangelica doctrina proferretur, ut tamen. 1egis obseruatio non interdiceretur, quod tempus complectitur, et post datum spiritum sinctum, rudis adhuc et nascentis ecclesiae primordia. Videntur autem ad hoc quaedam peculiariter attinere, ve-

Iut omnes illae parabolae, de colonis vineae, qui domini filium occiderant, de nuptiis, et excusantibus inuitatis, item quae de suppliciis et amicti inibus praedicatorum CHRISTUS praedicit, ac fortassis quae praecipit de tollenda cruce, de excutiendo pedum puluere, de nemine salutando in via, de fugiendo a ciuitate in ciuitatem, de relinquendo patre ac matre et Uxore, is beatitudine castrantium se propter regn*m dei, de veraωndis possessionibus, ac renuntiando omnibus affectibus, de subinde mutando loco , postremo , quae de signis dicta sunt, eos, qui crederent, secuturis, alioqui christiani non essemus hodie, quos haec signa constat non esse secuta. quamquam ex superioribus ii Iud ad nos pertinet, quod ubicunque inciderit necessitas, hoc animo iubeamur habere, quidquid hahemus Carum, Ut parati simus ob CHRITI gloriam relinquere. ad idem tempus pertinet et illuci, quod in actis apostolorum per TACOBUΜ ac PETRvΜ de cernitur, Ut qui ex gentibus ad CHRISTUΜ sese contu-1issent, abstinerent a suffocato et a sanguine, quorum neutrum apud nos habetur nefarium.siquidem datum est hoc inuincibili iudaeorum pertinaciae, quibus Conuenire non poterat cum in circumcisis, si nihil ha- huissent omnino iudaisini. PAVLLVS praecipit, ut 'episcopi suas uxores ac liberos bene gubernent:

nunc et hypodiaconis ius habendi uxores interdici-D a tur.

SEARCH

MENU NAVIGATION