Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

5o DE CONTRACTIBUS

nosque homines vel ipso humanitatis jure haberent ut

proximos et fratres p Altera est responsio D. Ambrosii , qui lib. de Tob. e. 15. alienorum nomine , adversus quos Deus Indaeis permisit foenus exercere, illos populos esse intelligendos, quos Deus ipsis delendos tradiderat. Quis erat tunc alienigena, nisi Amalech , nisi Amorrhaeus , nisi hostes P ibi , inquit, usuram e Xige , cui merito

nocere desideras , . . . . ab hoc usuram exige , quem

non sit crimen occidere. Sine ferro dimicat, qui usuram

sagit ut Oc. Sic Ambrosius. Sed nollem dictum , respondet hoc loco Gerardus

Noodi . Cur ita ' abest enim Procul non a veritate tantum , sed etiam ab honestate . Hoc opus , hic labor .

Age igitur, videamus quemadmodum id scriptor ille demonstrare aggrediatur . Apud Romanos , inquit, prohibitum albquando foenus inter Cis es fuit: inter Cives et Socios Latinos non fuit prohibitum, nec tamen quisquam dixerit, id ideo factum fuisse , ut Socios Latinos Romani cipes foenore spoliarent. Cur igitur aliud de Hebraeis dicemus pPrimum expedite responderet Ambrosius non eamdem suisse Romanorum Civium conditionem erga populos , quos societatis jure devinctos habebant, atque fuerit Hebraeorum erga gentes, quas delere ac perdere jubebantur . Diversa igitur ex ea diversa conditione oriri Caussa et ratio potuit permittendi foenoris , Romanis quidam erga Socios Latinos, Hebraeis autem adversus Cananaeos.Deinde notat ipse Nood tex Τacito et Appiano priseis Romanis utpote agriculturae ac hellicae rei prorsus deditis foenus exitiosissimum fuisse. Ex quo satis Proclive est intelligere Romanos foenebre id malum , ut illud Tacitus appellat, e civitate in socios rejice . Te voluisse, et licet non hostili odio foenus erga istos Permiserint, ut eos spoliarent, tamen ne Civis Civem foenore spoliaret, Civibus ipsis concesisse ut spoliarent Socios, ipsique horum spoliis ditescerent. Quod ergo malum majoris mali vitandi causa permiserunt Romani erga Socios, eur non potiori ratione Putabimus ex sententia S. Tlio maea Deo in Hebraeis tolleratum fuisse adversus alienigenas '

62쪽

Sed quod Romanis quomodocumque permittentibus justum

nunquam esse potuit, ut Civis a Socio foenus exigeret , id ex sententia D. Ambrosii Deo concedente juste sacer potuerunt Hebraei erga gentes , quas ipsis vastandas Deus ipse tradiderat . Quod ergo ait Noodi eamdem suisse rationem prohibendi foenoris inter Hebracos , permittendi vero erga alienos; quae fuit Romanis ejus inter Cives prohibendi , permittendi autem erga Socios , id nulla ratione proinhatur , imo satis apta ratione resellitur , nec ad rem tacit. Nam quaecunque fuerit caussa, qua inducerentur ipsi Heia braei ad foenus eXercendum cum Cananaeis , illud inquirit Ambrosius Cur generatim laenoris exactio illicita sit , in

Hebraeis erga Cananaeos iniqua non fuerit; hanc ino rationem affert sane accommodatissimam ; nempe cum Deus Hebraeis Cananaeos ipsos eorumque regionem addixis Set, pro secto ipsis jus Verum concessit in opes Cananaeorum; nil ergo injustum faciebant, si quod ipsis Deo concedente attributum erat, foenore ipso sibi vindicarent, et exigerent. Porro ex circumstantia temporis,quo lex Deuteronomii lata est,eruit Ambrosius alienos, qui ea memorantur , Amalecitas fuisse , Amorrhaeos &c. quos jure vel occidere licebat.

Esto, urget Noodi, sed quae de foenore et usuris fiunt

conpentiones, si On belli, sed pacis et commerciorum jure celebrantur . Igitur si ad evitationem spectans, et agentium jure abhorrent, ut videtur Ambro io , ne cum hostibus quidem fieri possunt : quia hi cum inter se con trahunt, non ut DStes agunt , sed ut homines, qui utilitatis permutatione inuicem sibi consulunt , idest jure gentium utuntur . Hoc argumento funditus everti Ambrosii eaeplicationem decernit Barboracius in notis ad Crol. et Pussend . . At facile telum soc repellitur. Verum est homines cum

inter se contrahunt, ut homines agere , non ut hostes , ut

proinde contrahendo non jure belli, sed jure pacis et com merciorum , prout est Populorum qui contrahunt Legibus Sancitum vel permissum, utuntur . Sed aliquando fieri potest,ut quod est civili jure commercii constitutum,sit lege naturae iniquum . Eo casu qui tali jure commercii utitur, legem qui

63쪽

51 DE CONTRACTIBIIs

dem naturae violat, sed non rumpit civilia foedera pacis et commerciorum . Sic fatentibus adversariis foenus , quod exigitur ab indigente illicitum est, idque laenus in civita. tis perniciem , non utilitatem vergere concedunt . Τamen quibus civitatibus foenoris et usurae conventio generatim permittitur , si quis foenus exigit ab indigente , vel ni ab eo qui mutuatur elocandae filiae caussa , censebitur quidem Iegem naturalem offendere, non violare civilia jura pacis et commerciorum . Eadem ratione eum inter Cananaeos foenus permitteretur,lieet foenus per se legi naturali adversari ponatur, minime ex hoc sequitur eos qui erga Cananaeos foenus exercebant, violasse jura civilia pacis et commerciorum, quia conventione utebantur legibus horum populorum permissa et concessa . Itaque tametsi Hebraeis nullam facultatem Deus secisset foenoris ab alienis illis exigendi , tamen eo exigendo violassent illi quidem jus naturae ac Divinum , non earum gentium jura Pacis et commerciorum . Quod autem Deus eam ipsis sa cultatem secerit, illisque Cananaeorum res concesSerit, ex eo iactum est, ut non solum inrocommerciorum, Sed etiam jure naturae ab illis populis Hebraeisoenus exigere ac juste retinere potuerint.

Sed demus Ambrosio , pergit Noodi, valere ejus in- te e trationem pecunia peregrinis a Iudaeis foenori data et quid dicet, si contra Iudaeis foenori data fuerit a peregrinis ' nam et hoc fieri Deus permisit. Hoc vero Deum nunquam permisisse dicet Ambrosius Nam qui superius prolatus est locus Deuter. 28. V. 44. Ipse foenerabit tibi ; quid futurum esset Iudaeis , si spreta Iego in angustias et inopiam ipsi se conjecissent, demonstrat, non deeernit licuisse aliis populis foenus exigere . Ne addam nunc , addit tamen , quod Deus jussit quidem , foenus a Iudaeis dari peregrinis , sed non utique devotis ob impietatem , sed quibuscumque : generaliter enim loquitur. Etsi de alienis sex generaliter loquatur , dicet Ambr

a ius circumstantiam temporis generalem locutionem suapte natura definire , ut intelligenda sit de populis , qu buseum versari , agere , hella gerere Iudaei debebant.

64쪽

nempe de Amalecitis, Amorraheis , aliisque ob impietatem devotis. Quod autem attinet ad reliquos populos Tyrios, Sidonios , Aegyptios usuram Hebraeis licitam fuisse nunquam probabitur . Lege Deuteron. abusos esse plerosque Iudaeos ut foenus cum alienis indiscriminatim exercerent, id quidem verisimile fit. Tamen quod Prophetae inter Caldaeos cum populo in captivitato agentes foenus generatim improbaverint nulla tacta fratris et alieni distinctione, magno argumento est sapientibus Iudaeis , et qui non litora legis abuti vellent, minime persuasum fuisse licere eis nus ab alienis indiscriminatim exigere , sed licuisse adversus eos alienos , quos ipsi delere ac perdere jubeban

tur .

Non igitur placet mihi, concludit Noodi, Deum Iudaeis foenus , idest rem turpem ac flagitiosam in peregrinorum necem permisisse: vel loquitur Auctor de permis sione Divina , qua tantum toleratum fuit foenus erga quoscumque alienos , non concessum ut licitum , ex mento S. Thomae , tumque non adversatur Dei reverentia' , ut existimemus Deum in populo , cujus civilem statutum COI-stituebat , minus malum tolerare voluisse majoris mali vitandi caussa . Maxime eum haberent Prophetas et Docto Tes , a quibus admonebantur , quod ad duritiam Cordis concessum erat, non ipsam duritiam cordis immunem a culinpa reddere : vel loquitur de Permissione , qua ex mente S. Ambrosii licuit Iudaeis foenus exsercere adversus Cananaeos , tumque id foenus nec turpis nec stagitiosa res fuit Est enim monoris iniquitas , et turpitudo eadem quae surti ;quod nimirum ab alio res sua auferatur . Iam vero cum Deus Iudaeis res Cananaeorin concessisset, imi exigendo laenore non alienam rem usurpabant , sed suum Vindica

bant . Vindicavimus , ni fallor , Ambrosii interpretationem , quam Barbeyracius praedicat argumentis Noodi

die eX Omui Parte tentatam ac convalsam fuisse, ut nulIa ejus instaurandae spes superesse Posset. Tertia responsio est eorum , qui usuram Secunda

Tio tantum legis naturae praecepto prohiberi volunt; ad ut sine Dei dispensatione semper sit illicita, accedeate ve

65쪽

ro Divina dispensatione licita fiat. Sed videtur cum Sylvio animadvertendum , ut haec sententia tanquam Probabilis admittatur , non sic esse accipiendam , quasi Deus dispensaverit, ut usura proprii nominis suerit licita, modo ea Solum extorqueretur ab alienigenis; sed sic, ni Iudaei , quando mutuarent illis gentibus , lucrum ultra sortem licite ab eis exigerent , Deo , qui universo Tum est Dominus, illud lucrum eis donante . sicut spolia Aegyptiorum donavit Israelitis egredientibus de Aegypto. Verum hoc pacto id responsum commode ad superiora duo revocari Potest. opponunt 3. Ex Lucae Cap. 6. minime inferri posse Christum foenus prohibuisse. Nam, ut ait Noodi Cap. XI. . Christus eo loco non de usuris loquitur . sed de sorte ipsa quae mutuo datur . Alloquebatur enim Iudaeos , Divinusque ipsius sermo respiciebat ad legem Mosis, quae Denuq inter Iudaeos prohibebat. Non autem fiebat hic sermo Gentiles apud et Iudaeos , inter quos foenus licitum erat, pro hante lege. Id vero confirmat ex eo quod Christus ait, peccatores peccatori bas dare mutuum , ut recipiant Paria . Peccatores autem quos intelligit alios , nisi qui a Stoicis, stulti dicuntur , id est populus' unde Christus loquitur de mutuo quod inter Iudaeus alter alteri de populo daret. Vult igitur Christus Iudaeum, si mutua indigeat pecunia, a Iudaeo

adjuvari, sive speret sive non speret sortem recipere . Cete Tnm ut Christus inter Iudaeos non sustulit mutuum , SiCinter eos et Centiles non sustulit foenus ; quia neque inter eos solvit legem, quam Moses iis posuit ex jure gentium . Ita Noodi. Responsio nonnullis animadversionibus constabit. 3ζNon negamus eo loco Christum etiam loqui de sorte mutuo danda, ejusque Verbis hac de re praeceptum simul et consilium contineri, ut superius declaratum est . Verum ex eo non sequitur iisdem Verbis praeceptum non contineri de usuris eY mutuo non exigendis . a, Minime probat adversa, ius Chri stum locutum esse de mutuo dumtaxat

ut fiebat inter Iudaeos , quibus lege foenus prohibebatur.

66쪽

Nam etsi tum Iudaeos alloqueretur , ipsi tamen Iudaei non

solum inter se invicem mutuabantur , sed etiam gentibus eum foenore mutuum tribuebant . Quod ergo Christus Iu deos alloquens praecipit de mutuo, referri potest ad mutuum non solum quod inter Iudaeos privatim , sed et ad mutuum prout inter Iudeos et Gentiles obtinebat; Perperam ergo adversarius ad illud primum coercet verba Christi . 3. Quod confirmandae. suae opinionis caussa asseri , nimirum Christum peccatores more Stoico homines dixisse de populo, ab omni specie veri prorsus abhorret. Et sane caput sextum Lucae o tinet sermonem Christi de Beatitudinibus , qui resertur etiam Matth. Cap. 5. Qui autem

V. 32. Lucae et sequ. peccatores nominantur , sententiis respondentibus v. 45. et 46. Matth. dicuntur Publicani et Ethnici . Ex quo manifestum fit quos Lucas peccatores eo loco dicit, intelligendos esse non moro Stoico stultos et homines de populo, sed Publicanos et Ethnicos seu Gentiles .

Ex quo etiam evincitur contra Noodi Christum eo sermone de mutuo Iudaeos alloquutum esse , non solum ut fiebat ex

Praescripto legis inter Iudaeos , scd et ut fieri solebat inter Iudaeos et Gentiles , aut etiam inter gentiles et Publiean OS 4. Corruit proinde quod addit adversarius Christum non sustulisse foenus inter Iudaeos et Gentiles , quod sup Ponit probatum fuisse lege quam Christus non solvit. Etenim eXceptis Cananaeis , e quibus justo potuerunt Iudaei enus exigere Divina concessione , lex Mosis nusquam i Psis concessit mutuum ut licitum , sed permisit ad duritiam cordis . Quemadmodum autem Christus non solvit legem , sed implevit, cum libellum repudii ad duritiam cordis a Moso Permissum sustulit, ita non solvisse legem censendus , et inlaenus Permissum ad duritiam cordis penitus sustulit. Ceterum Christus inter gentes ipsas foenus generatim Sustulisse concluditur , sive quia praecepta Chrisi non ad solos

Iudaeos pertinebant, a d ad omnes, sive ex ipso contextu Sermonis.Christus enim dum ait .m tuum date nihIl inde Sporantes, mutui formam et rationem praecepit diversam ab ea, qua Peccatores menerantur, ut constat ex versu superiore : Si

mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quὐe g a tim

67쪽

56 DE CONTRACTIBUs

est vobis,nam et Peccatores peccatoribusfoenerantur, ut reci fiant aequalia. Peccatorcs autem hoc loco dicuntur Gentiles,

Ethnici scilicet, et Publicani . Ergo Christus illis verbis, nihiι

inde Sperantes , e mutuo spem eam lucri sustulit, quod Publicani et Ethnici e mutuo quaerebant. Sed lucrum ab Ethnicis quaesitum erat lucrum foenerat ilium . Ergo vel ipsam spem lucri foeneralitii Christus e mutuo penitus exclusit. At, inquit Barbe3racius : Eo versiculo : Verumtamen diligite in micos vestros . benefacite , et mutuum date , nihil inde Syerantes , το nihil inde sperantes reserendum esse non tantum ad proxima verba : mutuum date , Verum etiam ad superiora : diligite inimicos vestros, benefacite . Ex quo concludit Christum non prohibuisse qiaodcumque lucrum ex mutuo , sed generati in praecepisse diligendos inimicos, proximis benefaciendum , dandum mutuum ; etiam cum non adest spes suturum , ut qui beneficium accipit , velit aut possit data opportunitate gratiam referre . De qua interpretatione quasi de mirifico invento plaudit sibi admodum Barbeyracius , miraturque nemini adhuc cain venisse

in mentem .

Verum longe abest ut .o nihil inde sperantes adeo commodo referri queat ad antecedentia : diligite inimicos pe-stros , benefacite; ut ad Proxime superiora : mu Luum datE. Enimvero primis illis verbis praecipitur intima et sincera dilectio inimicorum , praecipitur intimus affectus heneficietitiae , excludit etiam spem emolumenti capiendi ; at vero affectus quo mutuum datur non excludit vi sua spem

Iucri reportandi . Quare dum Christus praecipit diligendos esse inimicos , et proximis benefaciendum , satis intelligitur illis praeceptis non satisfieri nisi sincere diligatur inimicus sine ulla spe , et nisi abjecta etiam omni spe benefaciat quis proximo , cum benefacere teneatur . Sed cum mutuum dari possit ex cupiditate lucri capiendi , Christus dum docuit mutuum esse dandum , adjunxit, nihil

inde sperantes , ut Ostenderet ex mutui datione lucri cupiditatem excludendam esse. Praeterea etsi concedatur vonihil inde sperantes reserendum esse ad omuia simul an-

68쪽

iseedentia, nihil proficit Barbeyracius . Etenim qn id sibi. volet, diligite inimicos pestros , adjecto nihil inde sperantesa Non aliud sane , nisi diligendi inimici motivum minime sumendum ex spe capiendi emolumenti. Similiter quid sibi volet, benefacite, adjecto , nihil inde sperantes , nisi

beneficentiae motivum neque sumendum ex ejusmodi spe ΤSiquidem qui ex tali motivo ducitur non exercet actum beneficentiae , cujus actus tamen pro ratione praecepti a firmativi aliquando est exercendus . Ergo similiter cum ait Christus , mutuum date, adjecto, nihil inde sperantes , declarat cum mutuum datur , non esse dandum ex motivo

eapiendi lucri. Ergo illis verbis Christi prohibetur lucrum

ex mutuo eXactum et speratum.

Opponunt A. Videri Christum foenus approbasse Matth.

25.: OρρOrtuit ergo te committere Pecuniam meam nu-mulariis , et peniens ego recepissem utique quod meum est cum usura . Et Luc. I9. Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam , ut ego veniens cum usuris utique

eaegissem illam pResponsionem suppeditat Aug. in Psal. 57. Νon undeis cumque datur similitudo a Scripturis , laudatur ipsa res , sed tantum inde similitudo trahitur ; non enim laudavit iniquum judicem dcc. Ex quo I heolo ei merito concludunt non ea semper probari a Scriptura, unde similitudinem trahit ad instituendos mores hominum . alioquin imitandus esSet villicus ille iniquitatis , qui ut si hi prospiceret, in fraudem Domini partem eorum , quae ipsi debebantur , debitoribus

condonavit. Non ergo ea parabola foenus approbatur , sed sub foenoris imagine excellentior sinaodam usurae Spe etes Proponitur et commendatur , qua scilicet vuli Deus , ut de bonis ab eo acceptis fructum soramus ; unde S. I h. ad eum locum: Dicendum , inquit , quod usura ibi metaphorice αccmitur pro superexcrescentia bonorum spiritualium.. quam eXigit Deus , potens, ut in bonis acceptis ab eo Semper prosciamus , quod est ad utilitatem nostram , non ejus . Hanc duplicem usurae accoptionem jam distinxerat

S. Ambr. in Psal. 36. Quid est quod foenerat justus , non aes, non ferrum, non plumbum , sed argentum igne eaea'

TOm. XVIII. H

69쪽

minatum . . . . Sed foenerationem audioimus in lege re. prehenSam . . . DuPlex est f neratio , una Pecuniae, altera gratiae ; deinde utramque . . . . tu recte diseide ne Pecces .

CAPUT IV.

De Usura traditione ac legibus Ecclesiae

damnata . Lucrum e mutuo exactum Vel speratum usuram esse

Dei lege votitam cnm Summorum Pontificum et Consiliorum decretis , quibus id sagitii evellere omni tempore Sategerunt , tum perpetua Sanctorum Patrum auctoritate Constat. Quocirca in re perspicua nullo caussae detrimento brevitati consulere POSSumus . Primo itaque usurae nomine perpetua Ecclesiae traditionc lucrum ex mutuo significatum esse probatur . Tertuli. Lib. 4. contra Marcionem explicans Ezechielis locum Cap. I 8. Pecuniam suam foenori non dedit , et quod abundauerit non sumet , foenoris scilicet redundantiam, quod est usura . S. Basilius in Psal. i 4. Ezechiel id in ma-zimis malis recenset, si Denus, et qui iam ultra sortem

accipiatur .

S. Ambros. Lib. de Tob. Cap. I . Quodcumque sorti accedit usura est . S. Hieron v. in ΕZechielem Lib. 6. Cap. 18. Alii pro pecunia foenerata solent munuscula acciste re divergi generis , et non intelligunt usuram aρpellari et Superabundantiam , quidquid illud est, si ab eo quod dederint , plus acceperint. S. Aug. in Psal. 36. Usuram esse defnit si plus quam dedisti evectas accipere . Concit. Aurelian. An. 538. Nec de praestitis benesciis quidquam amplius quam datur , speretur . Concit. Agathense relatum a Cratiano C. I 4. Q. 3. Can. 4. Usura est, ubi amplius requiritur, quam datur. Ex quibus Gratianus ibidem concludit: Ecce evidenter ostdinditur , quod quidquid ulιra sortem

Secundo usuram perpetuis Conciliorum ac Pontificum decretis damnatam essa ut juri Divino adversam ex pau

70쪽

eis quae prolaturi sumus , sacile apparebit. Concilium Arelatense I. An. 3l4. Can. ia. De Ministris qui foenerantur. placuit eos juaeta formam Divinitus datam a communione ab etineri . Hoc canone patet usuram Clericis prohiberi tanquam Divina lege vetitam ; siquidem juxta formam Divinitiis datam prohibetur . Concit. Cenerale Nicaenum I. An. 325. : Quoniam multi sub regula constituti id est Clexo adscripti) a paritiam et turpia lucra sectantur , Oblitique scriρturae Divinae dicentis : Qui pecuniam suom non dedit ad usuram , mutuum dantes, centesimas exigunt, juste censuit Sancta et magna Synodus , ut si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras acciPiens , ...dejiciatur a Ciero . Concit. Carthag. I. circa annum 348.ean. l 3. Abundantius Discopus Adium et inus dixit : in nostro Concilio statutum cst , ut non liceat Clericis foenerari: quod si et Stinctitati Tuae et huic Concilio videatur , prae, enti plia cito designetur . Cratus biscostus dixit: Nopelliae suggestiones , quae pel Obscurae sunt, Dclsub genere latent , a nobis formam accipient . Cetcrum de quibus apertissime Diuina Scriρtura sanxit, non ferenda Sententiα est , sed exequenda : proinde quod in Laicis reprehendimus , id multo mngis in Clericis ορOrtet praedamnari. Universi dixerunt: Nemo contra Prophetas , nemo contra Epangelia facit sine periculo. S. Leo Serm. 6. de Iejunio decimi mensis foenus psalmo i 4. vetitum agnoscit et probat . Et Epist. a. Nec hoc praetereundum esse duetimus, quosdam lucri Iurpis cupiditate captos usurariam ezercere Pecun Iam , quod nos , non diciam in eos qui sunt in Clericali ossicio constituti, sed in Laicos cα-dere qui Christianos se dici cupiunt, condolemus . Alexander ΙΙΙ. in Concit. Lateran . IlI. an. li 70. crimen USU rarum utriusque testamenti pagina condemnari declarat.Urbanus III. Cap. Constituit de Usuris. Verum quia quid in

his casibus tenendum sit, eae Evangelio Lucae manifesto cognoscitur, in quo dicitur: Date mutuum , nihil inde sperantes , hujusmodi homines pro intentione lucri quam habent cum Omnis usura et superabundantia prohibetur in lege judicandi 5unt male Ogere , et ad ea quae

SEARCH

MENU NAVIGATION