Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

33o DE PECCATIS

nempe fornicatio perversionem continet , quae sua Pte natura Vergit in nocumentum prolis suscipiendae, et educandae . Nam ad prolis educationem non solum requiritur cura matris, a qua nutritur, sed multo magis cura patris, a quo est insans instruendus . et defendendus. et in honis tam interioribus , quam exterioribus Promovendus . et ideo, pergit S. Doctor: is Contra naturam est, , hominis, quod utatur Vago concubitu sed oportet, quod sit maris cum determinata semina , eum qua perma- neat , non Per modi Cum tempus , sed diu , vel etiamri Per totam Vitam. , , Atque hinc etiam fieri ostendit, ut vir naturaliter sit sollicitus de certitudine prolis , quae

certitudo per Vagum concubitum tolleretur . Haec porro determinatio certae seminae cum vinculo permanentiae, matrimonium Vocatur, prout est jure naturali constitutum : , , Cum ergo , concludit S. Doctor , fornicatio sit con- ,, cubitus vagus, utpote Praeter matrimonium existens, est , , contra bonum prolis educandae, ideoque pe catum morta-- le Sapienter autem animadvertit, huic rationi minime obstare , quod aliquis utens fornicario concubitu, su D scienter provideat educationi prolis . Nam quidquid cadit sub legis determinationem , judicatur secundum quod com-mnniter accidit , et per se , non secundum id , quod in

aliquo casu, et accidente potest e Venire. Cum autem sornicatio exerceri possit vel cum semina soluta, sed non Vulgata , vel cum meretrice vulgari et Publica , vel denique cia in certa semina sornicariae Onsuetudine, quae concubinatus Vocatur; notant Doctores, secundum fornicationis genus gravius esse primo , siquidem per illud non solum impeditur hona educalio

Prolis susceptae, sed omnino ne suscipiatur: graviorem autem adhuc esse concubinatum propter staturn ipsum , et perseverantiam in sornicatione; unde speciatim est in consessione aperiendus ratione pravae consuetudinis, et etiam scandali . Neque obstat quod Concilium Toletanum I. Can. 7. decrevit: Ut is , qui non habet uxorem , et pro u Dreis concubinam habet, a commun Ione non repellatur , tamen

342쪽

SINGILLATIM. 33 i

is ni unius mulieris, aut uXOris, aut concubinae sit con se junctione contentus is . Notum est enim apud veteres

duplex distinctum esse concubinarum genus ; aliae scili-eet adhibitae prolis etiam suscipiendae caussa , sed ad certum tempus , et Sine legitimo matrimonii vinculo , quarum semper fuit turpis eo ne ubitus ; aliae quae legitimo quidem matrimonio junctae erant, sed uxores noudicebantur, quod non essent Solemniter ductae, et cum

dotalibus instrumentis : de his autem intelligendus est Ca- non Concilii Toletani.

De Stupro .

Stuprum dicitur illicita desso ratio virginis . Habet

ex D. Th. specialem deformitatem, cum ex parte Puellae, quae quum violatur , nulla Praecedente pactione matrimonii , a legitimo consequendo matrimonio impeditur , et in meretricium illicitur , revulso virginitatis claustro , quo

pudicitia tegebatur; tum ex parte patris puellae, qui de ejus custodia sollicitudinem gerit. Stuprum dividitur in id, quod per violentiam insertur, et in id , quod insertur

volenti, et consentienti ; hocquo vel plena libertate , vel accedente fraude, et metu. Nonnulli Auctores probabile putant, stuprum nullo accedente dolo, Vel violentia, non esse peccatum a simplici fornicatione diversum , maxime si puella , quae consentit, sit omnino sui juris . Tamen D.Th. art. 6. nil I., repetere videtur specialem quamdam in hoc peccato desormitatem ex violato Virginitatis signo , quod non debet auferri, nisi per legitimum connubium . Stuprator ex principiis D. Antonini parte secundati t. 5. cap. 6., qui virginem vi, aut importunis precibus. aut salsis pollicitationibus in stuprum illexit, tenetur eam in uxbre in ducere, vel certo sic dotare, ut nubere alter i valeat, perinde ac si esset virgor qui nulla vi, nulla fraude adhibita ultro consentientem vitiavit , nec ducere te uelut, nec dotare; tenetur tamen satisfacere patri, sub

343쪽

cujus custodia est puella, propter gravem iniuriam ei detri illatam . Equidem nonnulli negant , ex stupro virginis

consentientis aliquam injuriam , aut damnum in parentes redundare in foro conscientiae reparandum I satentur tamen, si judex in externo soro secutus sententiam valde

probabilem , quod injuria inseratur parentibus , quorum

filia etiam volens Constupratur , stupratorem condemnet

ad poenam illis solvendam , obtemperandum esse ; quae sententia, si est adeo valde probabilis , ut movere debeat judicem ad condemnandum, cur non quoque movere debebit stupratorem ad satisfacendum ' Multo magis si ex stupro puella diffamata suerit, tenetur stuprator ad satisfaciendum. Qui matrimonii promissione, sive Vera , sivΘficta, nemini enim sua Dans patrocinari debet, illexit vir. ginem , tenetur eam ducere , nisi ex matrimonio gravia scandala . et mala immineant, nisi ex insigni disparitate conditionis puella ipsa intelligero potuit, non sibi speraudas esse tam nobiles , ac splendidas nuptias ; tum enim

tantum dotare tenetur . Pariter si virgo non erat, quae Se virginem simulaverat, ducere nullo pacto tenetur .

De Raptu

aptus est violenta abductio personae libidinis cans-sa . Tria ergo requiruntur ad raptum proprie dictum . I. Ut sit abductio , idest deportatio de loco in locum . I. Ut sit violenta , sive erga personam , quae rapitur, sive erga eos , in quorum potestate, et eustodia posita est: unde raptus rei fiunt, qui puellam, tametsi ultro consentientem abducunt invitis parentibus. 3. Ut haec abdu-elio fiat libidinis explendae caussa, etiamsi adsit voluntas sontrahendi matrimonii. Ex conditione personae, quae abducitur, multiplex existere potest deformitatis ratio in raptu . velut si abdueitur persona ejusdem sexus , si sanctimonialis, si consanSulaea, si uxorata &c. Ex Decreto Conc. Tridentini

344쪽

Sess. 24. de Resormatione Matrimonii cap. 6. constat primo inter raptorem et raptam , quamdiu ipsa in potestato raptoris manserit, nullum posse consistere matrimonium. Secundo, si rapta a raptore separata, et in loco tuto , et Iibero constituta, illum in virum habere Consenserit, il- Iam raptor in uxorem haheat . Tertio teneri raptorem, mulierem raptam, sive eam uxorem duxerit , sive non duxerit, decenter, arbitrio judicis, dotare. Si puella sit desponsata, tenetur raptor ex D. Th. eam sponso redde. Te ; si non sit desponsata, parentibus; quod si sit sui juris, est in pristinam libertatem restituenda, nec omniis no absolvendus raptor, nisi raptam in libertate ita constituerit. De poenis in raptores constitutis, non est hujus Ioci disserere. Notat antem D. I h. raptum non proprie committi a sponso violenter suam desponsstam abduceniste , quia jus aliquod in ipsam habet , tametsi peccet violentiam ei inserendo.

De adulterio. πι Adnitorium dicitur a D. Th. accessus ad alienum thorum . Triplex ejus est ratio; Vel enim Conjugatus accedit ad solutam, vel solutus ad conjugatam, vel Conjugatus cum conjugata commiscetur, qui concubitus damnatus etiam dicitur . Nec porro adulterii gravitatem minuit consensus alterius conjugis ; quippe semper id Violatur, quod fides conjugii suapte natura exigit: quare damnata est ab Innocentio XI. haec propositio Num. So. Copulais Cum Conjugata, consentiente marito , non est adulterium, ri adeoque sussicit in consessione dicere, se esse forni-

Catum M.

Cum ex adulterio proles suscipitur, tenentur adulteri ex aequali , et in solidum damna resarcire , nempe quod aequalem caussam dederint damno , quod per adulterinam Prolem importatur, vel patri, cui filius non suus obtru

ditur . vel legitimis liberis, vel illis, ad quos perventura

345쪽

suisset haereditas . Videtur etiam illis ex aequo incumbeis re onus prolis alendae. Nam tametsi , quod attinet ad filios legitimos , postquam a matre lactati suere , alendi cura in patrem recidat, hoc ideo fit, quia lege ipsa, et velut pacto conjugii, dote etiam accepta, Pater matrimonii oneri hus maxima ex parte obligatur quae ratio cum non valeat in adulteris, utrique ex Communi sensu naturae incumbere videtur ex aequo cura, et obligatio alendae prolis . Favet etiam dispositio juris Canonici lib. g. Decreti tit. 7. cap. Cunt haberet, ubi Ponti sex alcudi filios ill gitimos obligationem ad ipsam quoque matrem perlinere

declarat . Sollicitudini tuae intererit, ni uterque liberis, , suis, secundum quod Suppetunt lacultates, necessaria sub- , , ministrent. Et quamvis ex praescripto legum liberi nati ex damnato concubitu nequeant haeredes institui, tamen ip o etiam civili jure qui alimenta negant, quasi necasse videntur. Propter eamdem damni resarciendi ol,ligationem , adulteri , qui prolem rejecerunt in orphano.

trophium , ipsi compensationem fac re tenentur, ne Orphanotrophium alios vere indietentes excludat, ae deserat, in quorum Praesidium . ac tutelam, ea loca sunt ut pIurimum instituta , et Comyarata .

Tametsi autem adulteris impositum sit ex naturali lege debitum restitutionis , et eompensationis ; ab hac tamen actu facienda tamdiu eximuntur , quamdiu haec fieri ne quit sine gravi periculo mortis, scandali, aut infamiae consequendae . Nam creditor prudenti judio io, et ut ex ratione agens, censetur nolle fieri sibi restitutioncm , cum ex ea immineret debitori damnum ordinis longe superioris . secus ipse creditor peeraret adversus caritatem .

His positis principiis, facilius dirimentur dulitationes,

quae de his rebus moveri solent et utrum mulier P nixa prolem spuriam , sed publica opinione legitimam , te no a tursacinus suum prodere ad a Vertendum damnum mariti, aut Iegitimorum liberorum . Certum enim videtur, mulierem tali obligatione non teneri, si aut sui criminis consessio nil profutura est, aut ingentia mala ex ea immineant, quae a Sancto Autonino

346쪽

SINGILLATIV. 335

revocantur ad periculum infamiae , scandali, et mortis ; vix autem unq'iam sine aliquo, hujusmodi periculo fieri potest hujuς modi consessio, maxime vero in simiae propriae , in tantis, et adulteri . Ex alia parte libcri anto habiti ut legitimi, non tenentur, ut multi quidem assirmant, credere matri asserenti, eos se ex adulterio peperisse , nisi liquidis, et indubitatis probationibus id certum essicere posset. Qu

Te, Sive eX uno, sive ex altero capite, vix unquam locum

habere potest obligatio damni resarciendi per publicai

hujusmodi declarationem . Debet tamen mulier operam dare, ut marito illatum, Iegitimisque liberis damnum, qnoad fieri potest, compensetur ex. gr. rem familiarem majori labore, industria, diligentia augendo , multa de sumptibus ad proprium cultum pertinentibus detrahendo, plus de bonis propriis, si habet, relinquendo legitimis, quam spuriis , idque ex honesto quodam , et probabili praetextu ; devique filiis spuriis

suadendo , ut aliquam ineundae vitae rationem , et conditionem teneant, qua omni onere , quantum fieri potest , Ie vcnt legitimos , non tamen contra regulas , quae dantur de statu vitae amplectendo. Quaeritur etiam, utrum adulteri teneantur ad aliquam compensationem , cum dubii sunt, utrum Proles ex se genita fuerit, an non . Plerique censent, ad nullam teneri, quod nimirum eo eventu pater sit omnino censendus, quem nuptiae demonstrant. Censet tamen Molina teneri

adulterum pro quantitate dubii ad compensationem, eo quod in dubio, uter duorum sit pator prolis, non patiatur ae quitas, ut alendi onus ex integro in unum rejiciatur. Nee . sane par est ratio filii illegitimi, et parentis adulteri. Facit innocentia filii, ut legitimus omnino ropntari debeat,

quousque demonstretur spurius. At vero adulter caussam injustam praebuit , ut maritns alimenta praebeat filio , tamquam certo , et indubitato , cum revera sit dubius, quod videlair continere damnum pretio aestimabile, et reparandum . Prior tamen sontentia communior esse videtur , etiam inter gravissimos Doctores .

347쪽

De Saerilegio. Sacrilegium generatim est violatio rei saerae . Triplex proinde distinguitur : unum , quo personae sacrae Ialiud, quo loca saera: tertiuin, quo res aliae sacrae violantur . Porro sacrilegium , ut species est luxuriae . definiri potest: Violatio castitatis in persona sacra , vel erga personam saeram , Sive Deo dicatam , quoad castitatem Nam ut ait S. Th. a. a. q. q. art. 3. ad 3. Formaliter , et Proprie solum illud peccatum sacrae personae est sacrilegium , quod agitur directe contra ejus sanctitatem , sci l i. eet adversus id, ad quod est consecrata ; unde subdit: ,, Pata, si virgo dicata Deo fornicetur Unde Ca j et anus verbo Sacrilegium : Sacrilegium cst, si sacerdos sorniis cetur, quia sanetificatus est ad castitatem , non autem

se si blasphemet, quia non est ad ejus oppositum sancti- ficatus is . Hi ne intelligitur , luxuriam sacrilegium evadere in personis religiosis , qnae sunt voto castitatis obstriis ctae , et in his, qui sunt ordine sacro praediti, tum etiam in his, qui cum talibus peccant . Nec solum actus externos , sed etiam internos talium personarum , vel erga ipsas, novam exinde, ac insignem deformitatem accipere. Nonnulli existimant, violationem voti privati castitatis esse sacrilegium , tantum late , et improprie , eo quod persona proprie sacra non effetiatur , nisi publico jure sit cuItui divino dicata, ut fit per susceptionem ordinis sacri, vel statum religionis . Fatentur hanc violationem voti simplicis esse necessario exprimendam in consessione, quod certis simum est. Sed hoc volunt esse discrimen inter violationem castitatis in persona obstricta voto simplici, Et vio- Iationem castitatis in clerico sacris ordinibus praedito , aut in persona religiosa, quod haec postrema violatio praeter peccatum luxuriae , duplicem contineat malitiam ad verissus religionis virtutem, unam Violati voti, alteram sacri

Iegii proprie dicti, unde non sussicit religioso, et in sacria

348쪽

ordinibus constituto dicere , se teneri voto castitatis , sed insuper aperienda est conditio religionis, vel ordinis sacri , quam declarari oportere, est etiam certissimum .

CAPUT VII.

De InceStu . Ineestus est illicitus concubitus personarum , inter quas ratione consanguinitatis , aut assinitatis matrimonium est, aut naturae lege , aut Ecclesiae interdictum . Incestus proinde admittitur inter consanguineos usque ad quartum gradum inclusive, et similiter inter assines, atanitate ex legitimo matrimonio contracta : ad duos vero tantum gradus inclusive , si assinitas ex illicito concubitu prodierit. Ad inccstum quoque pertinet concubitus inter personas cognatione spirituali conjunctas , de qua Cone. Tridentinum Sess. 24. cap. a. de reformatione Matrimon Ii.

De peccato contra Naturam .

Contra naturam dicitur actus venereus, non sim Pli citer qui repugnat rectae rationi , quod est commune omni peccato luxuriae, sed qui speciatim repugnat ordini naturali ejusdem actus , prout convenit humanae Speciei; idque, ut docet S. Τh. hac q. I 54. art. II., quatuor modis contingere potest: Primo voluntaria seminis ejectione, quae pollutio dicitur, idque pertinet ad peccatum

immunditiae , quam etiam mollitiem vocant : Seeundo commixtione cuin aliena specie, seu conjunctione cum brutis animantibus. quae dicitur bestialitas : Tertio conjunctione cum persona eiusdem sexus , quod est peccatum Sodomiti cum : Quarto perversione naturalis modi accedendi ad mulierem . Mollitiem esse peccatum contra naturam constat meo , quod per eam pervertitur naturalis Ordo actus Ve-

. Tom. XVIII. V v

349쪽

nerei, qui spectat ad propagationem , et conservationem humani generis. Peccatum esse leti,ale declarat Apostolus, qui immundos, et molles a regno Dei excludit. Hinc proscripta ab Innocentio XI. haec propositio nuin. 49. Mollities jure naturae prohibita non est, unde si Deus, , eam non interdixisset, saepe esset hona, et aliquando,, obligatoria sub mortali se . Forte nefariae hujus propositionis auctor putavit, eodem loco habendam esse superstui seminis, atque excrementorum ejectionem . At D. Th. q. t,4. art. 3. ad l. jam praeclare Ostenderat, reliquas superfluitates corporis tales esse, ut illis natura nullo modo egeat. Quare, salva decentia humani conis victus , nil refert, quomodocumque emittantur . At in se. mine , quod est superstuum in ordine ad nutritionem , non sest abso in te superstuum , sed a natura destinatum ad procreationem , quare nunquam eo abuti licet. Hinc eruitur primo , nunquam licere , directe provo- ea re hujusmodi ejectionem, tametsi non pro Vo Petur Caussa voluptatis, sed valetudinis . aut vitae conservandae; quia quod est suapte natura malum , nulla intentio no bonum fieri potest. Secundo. quod attinet ad intentionem in directam , qualis est in eo , qui praevidet ex actione sua Pollutionem secuturam, quam tamen sequi minime vellet, distinctione utendum csse. Vel enim actio illa ex sese jam turpis est , et ordinata ad rem Veneream , Ut ΟSCul a , impudicae cogitationes &c., tumque lethaliter peccat quisquis talem caussam praebet pollutioni . Secundo , si aetio , ex qua quis pracvidet secuturam pollutionem , quam tamen non intendit, sit in alio genere illicita. Vel otiosa, ut nimia sumptio cibi , et potus, inanis ponsabulatio, Peccat etiam quisquis talem caussam praebet pollutioni , quam licet non intendat, ex ea tamen suin ram Conjicit. Vel denique actio est ex omni parte honesta , et licita, ut in eo qui consessiones excipit, tum illa actio nulla culpa obstringitur, si abest periculum consensus in Pollutionem, quae secutura conjicitur.

Quod vero attinet ad pollutionem in somnis obre- Pentem , haec omni culpa vacat, nisi fuerit, aut antece

350쪽

SINGILLATIM. 330

denter voluntaria ex caussa data, quae vitari potuit, acdsebuit , aut accedente consensu, consequenter voluntaria essiciatur. Sane D. I li. art. 5. docet: Si pollutio nocturna oriatur ex caussa culpabili, Velut ex superstuitate cibi, vel potus, habere i Psam culpae rationem ex sua caussa. Similiter si oriatur ex cogitatione praecedenti rerum turpium, cum delectatione, Vel desiderio conjuncta . Si autem ex cogitatione mere Speculativa de rebus turpibus suscepta , aut etiam cum horrore, tum eam neque in se, nequc in caussa esse culpabilem . De peccato contra naturam , quod consistit in perversione debiti modi, satis fuerit ea proferre , quae tradit S. Th. in A. Dist. 3 l. se Usus Contra naturam conjugis est, , , quando debitum Vas praetermittit, aut debitum modum is a natura institutum, quantum ad situm: et in primo semper eSi peccatum mortale, quia proles sequi nonis potest, unde totaliter ratio naturae frustratur; sed in ,, secundo modo non semper est peccatum mortale , ut se quidam dicunt, , quod intelligendum est cx communi Doctorum sententia, nimirum perversionem modi ex se- Se tantum esse peccatum Veniale ; mortale Vero quando ex ea imminet periculum seminis extra vas dispergendi , Sed potest esse signum mortalis Concupiscentiae: quan ,, doque etiam sine peccato esse Potest, quando disposi- ,, tio eorporis alium modum non patitur : alias tanto estis gravius, quanto magis a naturali ordine receditur ΙΩ commixtione personarum ejusdem sexus existit

horrendum illud scelus , quod nefandi appellationem sibi propriam fecit, quod in coelum clamare dicitur, quod igne , ct sulphure Deus ultus est in habitatores Sodo inae,

unde peccatum Sodomiticu in Vocatur.

Denique furor libidinis ille, quo abrepti bi homines

ruunt in lirutas animantes; iisque commiscentur , criminis pessimi nomine notatur ; de hoc enim intelligit glossa, quod dicitur de Iosepho Cenesi 3D Accusapit fratre

SEARCH

MENU NAVIGATION