장음표시 사용
121쪽
D E CIO N CILI O. quod omnia subsidia, siue diuina, siue humana, ad se
trahit, omnibusq; uim sitam salutare nasundit, ac tandem salutariter seruire Ecclesiae omnia cogit. mare ad hoc sempei respicere debent Sedis Apostolicie Legati, qui pro bono Ecclesiae in Conciliis praesunt, strue tumq; ex iis sperant, si spe sua fraudari nolint. reliqua enim remedia sine hoc debilia sunt, cum hoc possunt omnia..cum uero dico, in robore , & ui orationis Christi O mnem spem Legatis de bono Ecclesii, & fi uctu concilii reponendam esse; ipsorum orationem non cXcludo, uertim necessario adiungendana intelligo. non enim Christus suam nobi ς orationem in omnibus periculis ad spem solatia praesidii, sed maxime etiam ad imitatio- . nem tanquam UxCmplum proposuit. nam,si Dominus precibus ad impetranda bona nostra utitur: quanto magis nos serui,asii tui in iisdem, & maxime supplices esse debemus Θ uerum, ut Dominus, & seruus inter se infini. to interuallo distant, ac differunt: sic utriusque oratio nis serina, & modus maxime intei se diffetae debet.
ALES debent esse orationes seruorum Christi A ilia in re intelligis diuersam esse oportere Qrmam orationis Christi, & seruorum eius
IN hac quidem, quod oratio Christi iustitia semper nititur, & ideo in sua ille oratione patris iustitiam implorat , sua merita allegat, & per haec nobis omnia pro iu- stitia impetrat: nostra uero oratio audere non potest, nec sane debet, iustitiae mentionem facere, nisi cum ad
122쪽
. Christum respicit; sed, misericordia nitatur, oportet, quae consessione peccatorum imploranda est. Et ideo, Christus semper pro sua reuerentia est exauditus: nos nunquam exaudimur pro nostra, ab ipsius Christi iusti tia separata, quippe qui propter summam nostram infirmitatem , atque iniustitiam,ne misericordiae quidem Dei mentionem secere auderemiis,nisi reuerentia Christi nobis animos daret, nosque orare iuberet. Qualem uero esse oporteat orationem omnium seruorum Christi , praecipue autem hoc tempore Legatorii Sedis Ap stolicae , exemplum sene orationis Danielis Prophetae, quod in Scriptura extat, mraime docere potest . quanquam nobis quidem, exemplo alienae orationis utentibus , illud maxime cauendum est, ne Spiritui lancto .
OB hanc sane causam, quia in omni orationis genere, praecipue uero in ea, quae habetur ad Deum, hoc inprimis obseruare oportet, ut mens orantiu Orationi respondeat, si mendaces esse nolumus. quod si, mentiri, turpe,&periculosum est, propter Dei offensionem, etiam apud homines: quanto id turpius erit, & periculosius apud Deum, cum longe maius, & impudentius, peccatum sit, Deo mentiri , qui nouit, & uidet corda ornnium, quam hominibus Θ quare nunc, cum uellem exemplum proponere precum Danielis, quod imitarentur Legati, admonendum duxi, hanc formam illis recte
123쪽
recte conuenire , s serinam spiritus Danielis habeant. nec uero hoc praescribo, ut tanto spiritu praediti sint, quanto fuit Danies, sed in desiderio saltem ei dispares ne sint, qui uir desideriorum ab Angelo est appellatus.
uiti ergo desideriorum sint, oportet,Legati, ut illis ot alio Danielis conueniat. uiros aute desideriorii appello, qui exanimo honore Dei desiderant,& liberatione populi Dei e laqueis Satanae, a quo captiuus tenetur: ut olim Daniel liberatione ueteris populi, apud Babylo nis Regem seruientis, desiderauit qui sane ob preces, uim eius desiderii exprimentes, uir desideriorii ab Angelo est appellatus. de Legatorum igitur precibus, quibus uti in inchoando Concilio tabent, ut concludamus,sic prorsus dicimus; si cum Daniele uere atque cx animo desiderent populi salutem, ac liberationem c laqueis Satanae ,& aduentum spiritus Chu isti ad instauranda omnia , sic eis maxime illius uerba coquentre. talibus enim, hoc spiritu praeditis, in Scriptura tanquam praeclarum aliquod exemplarorandi ipsa Danielis oratio est proposita. si uero suum potius honorem, quam Dei, si suum magis, qu ni populi Dei: commodum desiderent; caueant in primis, ne uerbis Dani lis, uel aliis similibus utantur; caueat,si spiritus aduentuno desiderant,ne canten quod primo loco in inchoandis Conciliis cani Hlet, Veni creator Spiritus &c. ne serte n5 creator, non consolator Spiritus, sed destructor, & exterminator ueniat. t in enim mittere semper selet Deus iis, qui ficto corde eum inuocant, nempe mendacibus mendacem, & destructoribus destructorem. Si uero Legati, ut sane dubitandum non est, aduentum Spiritus uere, atque ex animo desiderant ;
124쪽
s saltem concupiscunt, ut desilerent: tum quidem Danies is oratione , qua utantur ante hymnum inuocamsi Spiritum creatorem, nullum aptius exemplum proponi posse censemus. in illa enim precatione sub typo
eurimuntur omnia, quae in hoc rerum statu Ecelelia nunc eXperitur: rebus certe, & personis uerba ipsa mi- Tum in modum conueni t. Quare, concludens ea,
quae a me generatim dici possint δὴ ossicio Legatorum,
cum ceteris in rebus , tum uero in hac ipsa precandi forma, a qua exordium Concilium capere debeat; pretationem ipsim Danie is, in Scriptura traditam, totidem uerbis hoc loco adscribendam iudicaui. Et oraui, - inquit Daniel, Dominum, Deum meum , & conses- sus, & dixi: Obseci o Domine, Deus magne, & terri' bilis, custodiens pactum,&misericordiam diligenti
buste,&custodiesitibus mandata tua. Peccauimus:
iniquitatem secimus: impie egimus, & recessimus, &declinavimus amandatis tuis, ac iudiciis: non obedi uimus seruis tuis Prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo Regibus nostris, Principibus nostris, patribus no stris, omniq; populo terrae. Tibi Domine iustitia, n ' bis autem confusio ficiei, sicut est hodie uiro Iuda,&habitatoribus Hierusadem, &omni Israel: iis, qui pro ipe sunt, & iis, qui procul in uniuersis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum , in quibus pe cauerunt in te Domine. Nobis confiiso faciei, Regiabus nostris, Principibus nostris,& patribus nostris,qui
peccauerunt: tibi autem Domino, Deo nostro , mi-
sericordia, & propitiatio; quia recessimus a te, & non audiuimus uocem Domini, Dei nostri, ut ambulas mus in lege eius, quam posuit nobis per seruos suos
125쪽
Prophetas. et omnis Israel praeuaricati sunt legem tuai& declinauerunt, ne audirent uocem t uam: & stillauit. super nos maledictio ,&detestatio, quae scripta .est in libro Moysi , servi Dei: qui apeccauinius ei. & statuit sermones suos , quos locutus est super nos, & super Principes nostros , qui iudicauerunt nos, ut super induceret in nos magnum malum, quale nunquam suit sub omni caelo, secundum quod factum est in Hierus lem, sicut scriptum est: in lege Moysi, omne malum hoc uenit super nos ,& non rogauimus faciem tuam Domine, Deus noster, ut reuei teremur ab iniquitatiubus nostris, & cogitaremus ueritatem tuam . et uigil uit Dominus super malitiam, S adduxit ea super nos. iustus Dominus, Deus noster, in omnibus operibus suis, quae fecit: non enitia audiitimus uocem eius;&nunc Domine Deus noster : qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, & secisti tibi nomen secundum diem hanc. peccauimus: iniquitatem secimus. Domine, in omnem iustitiam tuam auertatur obsecro ira tua, & furor tuus a ciuitate tua Hierusalem, & a monte sancto tuo. propter peccata enim nostra, & iniquitates patrum nostrorum , Hierusale, & populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circitatum nostrum. Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, & preces eius ; & ostende faciem tuam super sanctuarium, quod desertum est, propter temetipsum. Inclina Deus paeus aurem tuam, &audi: aperi oculos tuos, & uide desolationem nostram , & ciuitatem,super quam inuocat Im cst nomen tuli. neque enim in iustificati nibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam ; sed in inserationibus tuis multis,
126쪽
exaudi Domine, placare Domine, attende,& sec ne moreris propter temet ipsum Deus meus, quia nomen tuu inuocatum est super ciuitatem,& super populum tuum. Haec Daniel in sua precatione: quibus adiungit. Cumq; adhuc loquerer, & orarem, & confiterer peccata mea, & peccata populi mei Israel, ac prosternere preces meas in cospectu Dei mei pro mole stato Dei mei,
ecce vir Gabriel. et quae sequuntur. quae stiam ego addenda iudicaui, ut admonerem primum quidem meipsum, deinde omnes, qui apud Deum pro populi eius, calamitatibus sumus deprecaturi,& pro Dono publico, . ut a nostrorum primu peccatorum consessione precum initium ducamus. nec enim sinctiores sumus Daniele,
quem Deus ipse in tribus illis deprecatoribus numerat, quorum preces pro aliis adhibitas apud se plurimum ualuisse ostendit, cum dicit, Si steterint apud me Noe, Iob, & Daniel. Quocirca recte moneri uidentur ii, qui pro populi calamitatibus sunt deprecatui i, ne hac ora liforma, quae a consessione propriae iniustitiae incipit, apud Deum patrem uti erubescant, qua tantus Propheta est usus: ne sorte Christus, per quem omnia bona inipetramus, eosdem deprecantes erubescat. Haec autem
orandi forma eo magis uidetur inculcanda, quo certius perientia dota nouimus, quam omne genus homi num a suorum peccatorum confessione natura ablio reat. prompti enim omnes semper sumus uel ad nos
ipses excusandos, uel ad nostri crimina in alios transferenda. quod quidem eo magis timendum est hoc tempore, quod videmus ipsos Principes in Sacerdotes, hos autem in Principes culpam horum malorum, quibus Ecclesia premitur, derivare, neminem uero propriam libenter
127쪽
libenter agnoscere. in qua cotentione omnium super
bissima, ipsitque Deo maxime inuisa, si perseueretur; parua quidem spes ullius fructus percipiendi ex lioc C5cilio eue poterit; ex quo nihil expectari possit, nisi maiorum Hrsitan perturbationum, &hmalorum accesso. diu enim duraturas esse, timendum est,contentiones,& in Conciliis,& extra Cocilia: neque unquam speranda requies a malis, nisi Deus pater per Spiritum suum nos in hoc concordes primum sectat, ut omnes, & singuli ex corde nos peccatores agnoscamus, & eius generis peccatores esse confiteamur, ut singuli sere singulo' rum ruinae simus caiis unusquisque auctor ruinae proximi sui, & ordo ordinum . in hoc enim si sinus conco
des, iam quidem Conciliu utiliter coactum, &'perta esse, iam portam ad ingressum Spiritus patefacta, nun-
qua dubitabimus dicere, mo ipsum Spiritum sibi portam aperuisse, qui nos etia in reliquis concordes faciet, tandemq; laetos ex ipse Cocilio dimittet . quod ut fiat, ipsum Deum patrem per eius amorem, que suae Eccletiae uerum caput & praesidem dedit,ut exhiberet ea sibi, tanquam sponsam gloriosam,sine macula,& ruga,pro strati ante tribunal eius misericordiae supplices oramus, semperq; orabimus.Huic uero Capiti,&sp5so Ecclesiae sit omnis glori honor,potestas,& imperiit una cum Patre,& Sancto spiritu per aeterna saecula. in Amen. HAEC habui Reuerendiss. Domini, quae de negotio, quod mihi commune uobiscum est, omnium illo quidem grauissimo, & amplissimo, generatim ad uos 1criuberem: partim ut hoc uobis testimonium darem in euoluntatis, eiusque desiderii, quo mirifice teneor, i 3R tam
128쪽
tam praeclara catisa, & secietate duorum praestantiu pietate, & doctrina hominum, eius pietati inseruiendi,
qui Christi uicarium in Ecclesia munus gerens, coniunctim nobis suas partes in tam sancto munere dedit: pam tim quia in iis, quae communi consensiti sunt peragenda, & uarias interpretationes recipiunt, oportunum esse iudicaui, meum uobis sensum nunc quam marime aperire, & declarare . quod ut essicerem, quantum uerbis conseqiii potui, claboraui. etsi uero in omnibus cum studium meum, & desiderium, tum uero Operam a uobis probari exopto: tamen alterum horum eiusmodi est, ut in eo semper a uobis probari me, in altero notam probari, quam, in quo minus uobis satisfaciam, ab eisdem admoneri, & corrigi cupiam. hoc enim est,
ut initio dixi, quod a uestra pietate, & doctrina in primis expecto. si ueso praeter e quae hactenus scripsi,maior adhuc meae sententiae explicatio requiratur, praesem tim in praecipuis capitibus illis, quae totam fere mat riam Concilii,quod nunc indictum est, continet, quorum unum est, de modo reconciliandi Germaniae populos , qui Lutherani uocantur, olim nobis amore, &obedientia, atque omni religionis iure colunctissimos, nunc autem, quod ipsi aperte profitentur, maxime dis. iunctos, & rebelles; alterum,quo pacto ipsius Ecclesiae praecipua, uel potius omnia fere membra ad ueterem disciplinam, & instituta, a quibus non parum de
. clinarunt,revocentur. quae sane duo non inficior eiuΩmodi esse, ut multo maiorem, & certiorem explic tionem requirant, quam hactenus in iis, quae gener
tim scripsi, complecti potuerim: hoc scitote me, cum illas gener es quaestiones tractarem, de quibus supra i scripsi,
129쪽
scripsi, non tam quidem illud spectasse, ut in iis, quae
sigillatim in Concilio sunt examinanda , meum v bis sensum explicarem, quam ut, qua porta ingrediendum sit ad ea tractanda,inuestigare. quod si, quae huc pertinent, a meq; scripta sunt , uobis probabuntur: quin ea simul facile pateant, quae ad explicationem eorum desiderantur, quae post ingressum in Concilium examinanda sunt,haud sane duoito. haec enim ex illis, tanqua conclusiones ex principiis, pendent, & in iisdelatent. nec uero ita sunt abscondita, ut ab eo, qui principia probarit, nsi facile eruantur. in quo tamen si a uobis operam meam requiri cognouero, non recusabo de his agere, praecipue uelo de illis duabus quaestionibus, quas modo proposui. quae sine & maximae sunt. &bene explicatae, ac perceptae, eam cognitionem, quae necessaria est ad id, quod erit agendum, allaturae sunt. Quod uero nunquam mihi ipse adhuc imperare potui, ut de eiusmodi rebus scriberem, praesertim quae in ali naS manus uenirent: nec enim id, cu multi amici me admodum rogarent, ulli unquam concessi hoc nunc ultro uobis offero. quod ut facerem, adduetus sum nosolum ossicio, quo ualde tamen impellor, sed ea maxime spe,qua mihi affert nostra haec uoluntatum coniunctio,quam in omnibus,quae post meum ad uos aduentum una tractauimus,magna cum animi mei uoluptate sum expertus. haec uero est,quae ut perpetuo conseruetur, omni opera est enitendum: atque ut in uniuersum Ecclesiae corpus eadem in Christo animorum consensio transfundatur, ab ipso Deo pacis per Iesum reconciliatorem in para leto Spiritu assidue est nobis postulandum. Amen.