장음표시 사용
111쪽
autem utrunque iam obtigit, ii cum apud Deum, tum apud homines uel Reges , uel Sacerdotes recte iti appellantur , &.sunt. potestatem enim in alios exercent. at, quibus nulla externae uocatio accedit, si sint ex numero Christianorum, qui suam uocationem sequuntur, ii quidem omnes spu itu Rego sunt, atque A tiam Sacerdotes ; sed in esios nulla potestatem habent, nisi quatenus priuari monendo, uel obsecrando. Quod ergo pertinet ad id, quod diximus, Constantinum S cerdotis partes egisse in Concilio Niceno, cu eius ad monitionibus Sacerdotes Dei cederent; has quidem partes ut priuatus egit. nec enida externo aliquo signo ad hoc munus uocatus suit, quemadmodum ad regiu& imperatorium , cui necessario adiunctum suit sacerdotalis uirtutis donum, sine quo regium munuS nunquam rite eXerceri potest. Omnes uoro numeros Imperatoris Christiani Constantinus in illo Concilio pro sus impleuit . quo pacto autem Christi uicarias partes praecipue gessit, ex his, quae diximus, satis patere arbitramur. Sunt uero illae, quas Carolum V. Imperat
xem , religiosissimum Principem, abunde impleturum in hoc, quod eius consensu indictum est, Concilio, co quidem magis secramus, & expectamus, quo magis eius pietas, nobis per multos annos explorata,hoc nos sperare iubet, & necessitas temporum id maxime flagitat. Haec nunc satis erit in genere de ossicio Imperatoris in Conciliis generalibus dixisse: de quo, ut locus se offerct, offeret autem se maxime ad imaiore eiusdem explicationem sigillatim plura dicemus. Iam uero, cum de personis eorum, qui in omnibus Comciliis intersunt, & praesunt, ta multa dicta sint de causa,
112쪽
quae materiam praebuit conuocandi huius Concilii quod nunc est in manibus; tempus postulare uidetur, ut aliquid quaerentes dicamus.
I D N A M est, quod materiam, & causam dedit nutus Concilii, quod nunc indictum est conuocandi
HAVD simplex quidem causa sitit, sed uaria,& multiplex : quae tamen tribus illis capitibus, quasi terminis, quibus iam ab aliquot seculis omnis materia Conciliorum circumscribi solet, satis, qualis sit, explicatur. quorum primum est, quod ad explicationem fidei dogmatum,& ad haeresum extirpationem pertinet: secundum , quod ad collapsam morum disciplinam restituendam: tertium,quod ad confirmandam pacem domesticam inter Principes Christianos spectat; ut ex- . temo hosti infideli, Rei p. Christianae perpetuo insidianti, facilius resisti possit. haec ergo in summa huius Concilii nunc indicti materia dici potest: quae eo qui- .dem amplior est, quo plures sunt haereses ; quo magis corrupta est morum disciplina ; quo perniciosiora sunt intestinorum bellorum semina; quo denique potentior est,ac paratior externus hostis ad inuadendas Christianorum prouincias. ita enim omnia haec mala his temporibus creuerunt, de grauia sunt, ut recte de Ec- . . clesiae corpore, sic affecto, idem pro maiore ipsius parte dici posse uideatur, quod Esaias, flagella Dei in pons, pulum suum explicans, dicebat: Omne caput languidum, & omne cor maerens: a planta pedis usque ad
113쪽
uerticem capitis n5 est in eo sanitas &c. atque eo quidem haec necessitatem imponunt grauissimam cogendi Concilii generalis, & dissiciliorem reddunt de exco gitandis remediis deliberationem. VAEsTIO LXXX.
O tandem modo remedia corpori tam grauiter affecto salutariter adhiberi possunt
RESPONSIO.E O sane modo , quo Deus adhibuit uniuerso humano generi, cum, respiciens e caeso, ut inquit Propheta, uidit eum humani generis statum, quem idem Pro pheta eo loco sic describit: omnes declinauerunt: s-mul inutiles facti sunt: non est, qui faciat bonum, nocst usque ad unum: contritio, & infelicitas in viis eo rum ; & uiam pacis non cognouerunt. Hoc ergo priamum est in modo inueniendi ,&adhibendi remedia, ut, qui Dei locum in terris gerunt, Dei etiam oculis populos suos his malis opprestas aspiciant; deinde, id ficiant, quod Deus ipse exemplo suo faciendu ostendit, cum genus collapsum instaurauit. M AESTIO LXXXI. IN A M est hic modus, quo Deus humanum genu perditum restituit, Principibus ipsis populorum imulandus Θ
ILLE quidem, quem Christus, summus & Sacerdos i& Rex,in suo exemplo omnes Sacerdotes, & Reges,qui Ρ ii suam,
114쪽
suam, & populorum salutem quaerunt, sequendum docuit, tum cum populorum omnium, qui citis imperio, tanquam summo Regi, & Sacerdoti, nabiecti sunt, peccata, tanquam Sacerdos, in se ipse transtulit, & por tauit; atque ita Deum patrem homini reconciliauit, ac genus perditum instaurauit.
quaese: an summi huius Sacerdotis, & Regis Vicariis, Pontifici Romano, & Caesari proponendus est hic modus liberandi populum Christianii a tot in iis , quibus propter peccata nunc maXime uexatur ; ut Christum imitantes, peccata eius in se ipsi transferant,& pro illis Deum patre deprccentur utrum uero hoc exemplum Christi facile est Principibus ad imitadum , an eiusmodi potius, quod omnes humanas uires sup ret tantum ne etiam preces Principum ualere existimandum est, ut populis salutem pariant ξRESPONSIO.
PRECES quidem tantum ualent, quantum unici illius deprecatoris, qui semper exauditus fuit pro sua re
uerentia, uirtute nituntur . nec enim aliud nomen sub
caelo neque in caelo datum est hominibus, in quo pos- sint salvi fieri . Quod uero de imitando hoc exemplo dixi in serendis peccatis hominuta ,& hac ratione illis corrigendis; hoc quidem sic intelligo, Principes imitari hoc exemplum posse ; non si ipsi super suam innocentiam populorum peccata tanquam onus sumant: hoc enim semel secit Christus, dctolus facere potuit, quia solus erat inter mortuos liber, id est solus inter pecca-
115쪽
tores iustus: Principes uero cum liberi a peccato non snt, sed iisdem , quibus populus, uinculis peccatorii ligati, atque impediti, onus quidem populi hoc modo ipsi portare minime possunt, neque, hac uia Christi emplum sequentes, populi peccata portando Deum patrem placare. quare, hac in parte minime eos imit ri pqsse Christi exemplum in placando Deo erga populum, dicimus. uerum ob eam causam hoc exemplum Christi proposuimus, ut intelligant Principes, si summus Rex, & Sacerdos immaculatus, & innocens, non est ipse dedignatus peccatorum populi sui Esimu ignominiam , deinde etiam poenam subire, cui nunqua peccandi occasionem dederat, sed contra semper benefaciendi: quid ipsis, qui suo exemplo populos saepe com rupere, qui eis ansam peccandi saepe dedere, faciendum sit Θ quam minime eos dedignari oportet, pro populi sui filii te se reos facere, pro illis deprecari, & illorum peccata in se transferre pnesertim cum nihil sit, quod inlue populos ad Deum possit conuertere, & ad
fontem gnatiae, atque misericordiae adducere, quam paenitentis animi signum ,& exemplum in Principe. eo uero magis necessarium duximus, hoc exemplum magni Regis, & Sacerdotis Principibus ad imitandum
proponere, quo uehementius omnes homines ab hoc maxime oportuno maloru remedio natura abhorrere
selent, ut aliorum peccata in se.suscipiant: qui ne sua quidem fateri uolunt, sed in alios potius transferunt, imitates prima illa humanae & terrenae generationis capita , qui primi in mundum peccatum introduxere, &introductum auxere, cum salutarem sui erroris conses.sonem relinquentes, alter in alterum suum peccatumr transtulit,
116쪽
transtulit , uir in mulierem , mulier in serpentem. per hunc autem modum peccatum creuit, & cum peccato omne nus miseriae: a qua nunquam liberari potuimus, donec diuina misericordia hominem nobis dedit , qui idem Deus, & Rex omnium fuit: qui non modo sua in alios non transtulit, ut pote qui ab omni pe cato proisus immunis esset, sed super suam innocentiam uniuersi nostri generis peccata omnia, tanquam ipse omnium reus esset, recepit. ex qua humilitate hoc statim est consecutus, ut omnium saluator esset. Quare hoc ex plum, qua possiant ratione, si imitenturcius Vicam, Sacerdotes, & Reges, spes quidem maxima ostenditur, eos per uirtutem Regis omnium, cuius
uicarias partes agunt, salutis uniuersi populi ministros ad Dei, & Domini sui gloriam suturos. cum uero se reos populi peccatorum facient ; uere id quidem ipsi,& iuste sunt facturi, quod Christus fecit pro misericordia; statimq; illis per hanc iustitiam ingressus ad misi
ricordiam patebit. Iustus enim, ut inquit Sapiens, in Pro. i8. principio sermonis est sui accusator.Nec uero ullum tot malis , quibus nunc uexatur Ecclesia, ut omnia quaerantur, praesentius remedium inueniri potest, quam in
ipse Concilii exordio humilis ipserum Principum E clesiae, peccatorum confessio,& sui ipsorum accusatio.
ID tandem istuc est, quod ais λ an hoc ipse suades
an probas an, tanquam remedium oportunum tot
malis, quibus Ecclesia est oppressa, proponis, ut summus Pontifex, uicarias Christi, summi Sacerdotis, pamtes agens, qui in omnibus Conciliis, tanquam iudex, corrigendis
117쪽
co rigendis aliorum erroribus praeesse solet, in hoc Concilio se reum alienorum peccatorum faciat i
NON hoc ego quidem suadeo, ut Ponti sex iudicio subiiciatur Concilii inquirentis in eum : neque ullo pacto id probo: at nec cuiusuis alterius: uerum , ut sui ipsius iudicio subiiciatur, hoc maxime opto, atque ut etiam in hoc iudicio se ipsum condemnet. hoc enim tum omni eum iudicio, & diuino, d humano , liberare potest, & eius iudicio in diiudicandis aliorum emroribus maiorem uim tribuere. denique, haec uera estitia, maxime j; expedita, ad tollenda omnia, quae nite circumstant Ecclesiam, mala, & pericula, atque ad firinam pacem & concordiam statuendam. o, si Pontifex id ageret, o si Caesar; si hanc ingressionem in Concilium ambo facerent; si hunc primum actum esse uellet; quid non boni sperari posset de eiusmodi Concilio, in quo no minus certo argumento Spiritus sancti pra sentia a s illud gubernandum, fructuoseque, ac salut riter celebrandum adesse cognosceretur, quam si in specie columbae, uel super Sacerdotum capita in lin-
guis igneis sese ostenderet . nec enim alia uirtus,quam ' Spiritus sancti, talem conuersionem animorum fac re posset: cuius prima semper actio haec est, cum mundum reformare statuit, ut mundum de peccato condemnet . qui uero hanc ab eo condemnationem humili animo suscipiunt, salutem ab eius misericordia simul suscipiunt. clare, ut diximus, in Concilio, quod salutis omnium causa cogitur, aptissimum hoc erit prin-
118쪽
o . R Et L P O L I cipium,quod quidem principium eiusmodi Concilio,
. in quo pax, & sinis omnium quaeritur, egregie conue 'nit . ubi enim nullum in Principibus signum paenitenditiae ostenditur; parua quidem spes esse potest, per eo--- . rum ministerium Deum in populo pacem , & salutem efficere uelle , sed potius timeri debet, ne illis tanquam flagellis utatur ad Ecclesiam grauius affligendam. licit Esa. 66. autem ipse Spiritus, Ad quem respiciam , nisi ad humilem, & contritum, & tremente uerba mea ξ L enique, si Concilium retormationis Ecclesiae causa, ut uno uex. bo omnia complectar, indictum sit, tam in capite, . quam in membris: si, reformare, non aliud sit, quam uel doctrinam, uel mores ad pristinam formam, a qua sunt dilapsi, reuocare: cum hac ratione sermandae E Martiti clesiae usura uideamus primum ipsius scindatorem, rinatorem, ut per paenitentiam , quae ad omne genus hominum pertinebat, ueram formam induceret: eat dem sane uidetur ab omnibus sequendam esse, praese tim ab iis, qui illius locum tenent, si resormare. Ecclesiam uelint. Vtile ergo quammaxime erit, incipere a paenitentia Capitum : qua quidem audita, reliqua mox membra,atque ea primum, quae intersunt in Concilio, deinde populi, & nationes omnes ad eandem imita
dam alacrius excitantur. quale uero tandem esset hoc
Concilium, quam sanctum, quam gloriosum, quam non modo Niceno, aut reliquis subsequentibus, sed
. ipsi quoque Hieroselymitario, in quo Apostoli ipsi i
terierunt, sere comparandum , atque etiam, quantoia maior esset omniuim ordinum, &paenitentium num
rus,quodam modo anteponendum Θ Quod si super uno I .is. peccatore, paenitentiam agente , teste ipse Ecclesi e
119쪽
Capite,ac Domino, Angeli in cylis gaudent:quanto ma -iorem nbui gaudii materiam uniuenum corpus Ecclesiae paenitens, quae crevit tanquam arena maris, Angelis ipsis daret,ut iterum atque iterum id canerent, quod in Christi natiuitate cecinerunt, Gloria in excelsis Deo,& in terra pax ξ Hoc uero omnes sperare, & expectare maxin e possumus , si Capita ipsarrimum uirtute Spiritus in Concilium per hanc portam ingrediantur . est enim illa, per quam solam intrasi qui in omnibus Conciliis primo loco uocatur hymno illo decantato, cuius initium est , Veni creator Spiritus &c. a quo omnia Concilia consueto Ecclesiae more exordium ducunt. Frustra autem,quatenus ad sinsulorum salutem spectat, is uocatur, non patefacta confessionis iniustitiae nostrae porta: quae eadem est porta paenitentiar. hac enim clauiti, excluditur a nobis Dei misericordia , sine qua nihil nec salutariter concipi, nec uerbo,aut opere ad Dei glo riam , & Ecclesiae salutem perfici unquam potest.
QV A re maxime niti debet Legatorum Sedis Apostoliacae spes de fiuctu ,& prospero euentu Concilii Θ
PROMISSIS quidem , & uerbis omnibus Christi, ipsius Ecclesiae fundatoris, praecipve uero illis, quibus ad ipsum suum Vicarium, Sedis Apostolicae prandem pusus est, cum ei futuras Ecclesiae procellas, tanquam nauis tempustatibus iactandae, praedicens,sic eum alloquitur nomine appellans: Simon, ecce Satanas expetiuit
120쪽
uos, ut cribraret sicut triticum: ego autem pro te rogaui, ne deficiat fides tua. His enim uerbis ostendit sin- rem, & summam omnium Ecclesiae calami tatutu,& perturbationum, quae initium habent a uoto Satanae, Christi Ecclesia cribrare, & quassare expetentis . hinc enim haereses, hinc schiniata, hinc omnia, quae Ecclesialii unquam turbauere, mala: quae eo semper si ectant, ut Petri fidem turbent; qua subuersa, Ecclesia simul, tanquam nauis quaedam fluctibus, obruatur, atque deprimatur . contra uero hoc tantum periculum, quod innumerabilibus modis a Satana intentatur, unum duint xat remedium sua Christus orationem , tanquam anchoram firmam,dedit, ut uerba eius ostendunt, cum
ad superiora, in quibus periculium ostendit, cori solationem adi ungens dicit: Ego autem pro te rogaui, ne deficiat fides tua. haec ergo illa est firma anchora, quae nullis tempestatibus moueri potest: qua sp es Legawrum Sedis Petri niti debet in omnibus c0nuentibus &publicis & priuatis, si optatum exitum ad honore Christi, & Ecclesiae utilita tem consecutura sit. haec enim spes neminem fallit . quid est enim, cliuod cius preces nQnsiit impetraturae, cuius potentia facta sunt omnia, qui semper exauditus est pro sua reuerentia 3 ct sane, cum ille Dominus omnium, ut tueretur Ecclesiam, quam ipse fundauit, ad orationem, tanquam ad unicum remedium , confugit; idem nos, qud confugere debe mus in omnibus periculis, aperte docuit, nempe ad
orationem in Chri sti nomine & Spiritu adhibitam, noad pires ingenii on ad prudentiam carnis, quae inimica est Deo, non ad potentiam hominii, quibus maxime colidere homines solent. hoc sane remediu illud est,